LXXVI | LXXVIII |
Beatiora cuncta sunt animantia
Et plus valent ratione, quam humanum genus.
Primum omnium videamus hunc asinum licet,
Quam constat esse bestiam miserrimam.
Verum tamen nil huic per ipsum fit mali,
Sed quae dedit natura, sola possidet.
Nos praeter illa, quae necessest perpeti,
Ipsi per ipsos alia nobis addimus.
Si sternuit quis, cura, si dixit male,
Nos ira versat; somnium si vidimus,
Pavemus; ulula si canit, iam metuimus.
Opiniones, iura, lites, ambitus —
Imposita sunt haec cuncta naturae mala.