Strategemata/Ed. Bailly 1848/Liber I/Caput I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Strategemata
Latina-Francogallica
Edidit Bailly 1848
◄   Præfatio Liber Primus Liber Secundus   ►
  Caput I Caput II   ►

1. Marcus Porcius Cato devictas a se Hispaniæ civitates existimabat in tempore rebellaturas, fiducia murorum. Scripsit itaque singulis, ut diruerent munimenta, minatus bellum, nisi confestim obtemperassent: epistolasque universis civitatibus eodem die reddi iussit. Unaquæque urbium sibi soli credidit imperatum. Contumaces conspiratio potuit facere[1], si omnibus idem denuntiari notum fuisset.

2. Himilco, dux Poenorum, ut in Siciliam inopinatus appelleret classem, non pronuntiavit, quo proficisceretur[2] ; sed tabellas, in quibus scriptum erat, quam partem peti vellet, universis gubernatoribus dedit signatas ; præcepitque ne quis legeret, nisi vi tempestatis a cursu prætoriæ navis abductus.

3. Caius Lælius ad Syphacem[3] profectus legatus, quosdam ex tribunis et centurionibus per speciem servitutis et ministerii exploratores secum duxit, ex quibus L. Statorium, quem, quia sæpius in eisdem castris fuerat, quidam ex hostibus videbantur agnoscere, occultandæ condicionis ejus causa baculo, ut servum, castigavit.

4. Tarquinius Superbus pater principes Gabinorum[4] interficiendos arbitratus, quia hoc nemini volebat commissum, nihil nuntio respondit, qui ad eum a filio erat missus; tamen virga eminentia papaverum capita, quum forte in horto ambularet, decussit. Nuntius sine responso reversus, renuntiavit adolescenti Tarquinio, quid agentem patrem vidisset; ille intellexit, idem eminentibus esse faciendum.

5. C. Cæsar, quod suspectam habebat Ægyptiorum fidem, per speciem securitatis, inspectione urbis atque operum, ac simul licentioribus conviviis deditus, videri voluit captum sese gratia locorum, ut ad mores Alexandrinos vitamque deficeret; atque inter eam dissimulationem præparatis subsidiis, occupavit Ægyptum.

6. Ventidius Parthico bello adversus Pacorum regem, non ignarus, Pharnæum[5] quemdam, natione Cyrresten[6], ex iis, qui socii videbantur, omnia, quæ apud ipsos agebantur, nuntiare Parthis, perfidiam barbari ad utilitates suas convertit. Nam quæ maxime fieri cupiebat, ea vereri se, ne acciderent; quæ timebat, ea ut evenerint, optare simulabat. Sollicitus itaque, ne Parthi ante transirent Euphratem, quam sibi supervenirent legiones, quas in Cappadocia trans Taurum habebat, studiose cum proditore egit, uti sollemni perfidia Parthis suaderet, per Zeugma[7] trajicerent exercitum, qua et brevissimum iter est, et omisso alveo Euphrates decurrit. Namque si illac venirent, asseverabat, se opportunitate collium usurum, ad eludendos sagittarios; omnia autem vereri, si se in patentes campos projecissent. Inducti hac affirmatione barbari, inferiore itinere per circuitum adduxerunt exercitum; dumque fusiores ripas, et ob hoc operosiores pontes jungunt, instrumentaque moliuntur, quadraginta amplius dies impenderunt: quo spatio Ventidius ad contrahendas usus est copias; eisque triduo ante, quam Parthus adveniret, receptis, acie commissa, vicit Pacorum, et interfecit.

7. Mithridates, circumvallante Pompeio, fugam in proximam diem moliens, hujus consilii obscurandi causa, latius et usque ad applicitas hosti valles pabulatus, colloquia quoque cum pluribus, avertendæ suspicionis causa, in posterum constituit. Ignes etiam frequentiores per tota castra fieri jussit. Secunda deinde vigilia, præter ipsa hostium castra agmen eduxit.

8. Imperator Cæsar Domitianus Augustus Germanicus[8], quum Germanos, qui in armis erant, vellet opprimere, nec ignoraret, majore bellum molitione inituros, si adventum tanti ducis præsensissent, profectionem suam censu obtexuit Galliarum. Sub quibus inopinato bello affusus, contusa immanium ferocia nationum, provinciis consuluit.

9. Claudius Nero, quum cuperet Hasdrubalem copiasque ejus, antequam Hannibali fratri jungerentur, excidi: idcircoque festinaret, se Livio Salinatori, collegæ suo, cui bellum mandatum fuerat (parum fidens viribus, quæ sub ipso erant), adjungere, neque tamen discessum suum ab Hannibale, cui oppositus erat, sentiri vellet, decem millia fortissimorum militum delegit, præcepitque legatis, quos relinquebat, ut eædeni stationes vigiliæque agerentur, totidem ignes arderent, eademque facies castrorum servaretur, ne quid Hannibal suspicatus, auderet adversus paucitatem relictorum. Quum deinde in Umbria, occultatis itineribus, collegæ se junxisset, vetuit castra ampliari, ne quod signum adventus sui Pœno daret, detractaturo pugnam, si consulum junctas vires intellexisset[9]. Igitur inscium duplicatis aggressus copiis superavit, et velocius omni nuntio rediit ad Hannibalem. Ita ex duobus callidissimis ducibus Pœnorum, eodem consilio alterum celavit, alterum oppressit.

10. Themistocles exhortans suos ad suscitandas festinanter muros, quos jussu Lacedæmoniorum dejecerant[10], legatis Lacedæmone missis, qui interpellarent, respondit, venturum se ad diluendam hanc existimationem: et pervenit Lacedæmonem. Ibi simulato morbo aliquantum temporis extraxit, et postquam intellexit, suspectam esse tergiversationem suam, contendit, falsum ad eos rumorem; et rogavit ut mitterent aliquos ex principibus, quibus crederent de munitione Athenarum. Suis deinde clam scripsit, ut eos, qui venissent, retinerent, donec, refectis operibus, confiteretur Lacedæmoniis, munitas esse Athenas, neque aliter principes eorum redire posse, quam ipse reinissus foret: quod facile præstiterunt Lacedæmonii, ne unius interitum multorum morte pensarent.

11. L. Furius, exercitu producto in locum iniquum, quum constituisset occultare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim se inflectens, tanquam circuitu majore hostem aggressurus, converso agmine, ignarum rei, quæ agebatur, exercitum incolumem reduxit.

12. Metellus Plus in Hispania interrogatus quid postera die facturus esset, « Tunicam meam, si id cloqui posset, inquit, comburerem[11]. »

13. M. Licinius Crassus percontanti, quo tempore castra moturus esset, respondit : « Vereris ne tubam non exaudias[12]? »


  Notae Caput II   ►



  Caput I Caput II   ►