Suasoriae/V

E Wikisource

Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur.

[1] ARELLI FVSCI. Pudet me uictoriae uestrae si fugatum creditis Xersem ut reuerti possit. Tot caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti nisi quod uix fugientem sequi possit; totiens mersa classis; quid Marathona, quid Salamina referam? pudet (p.31) dicere: dubitamus adhuc an uicerimus. Xerses ueniet? nescio quomodo languet circa memoriam iacturae animus et disturbata arma non repetit. prior enim metus futuri pignus est et amissa ne audeat amissurum monent. Vt interdum in gaudio surgit animus et spem ex praesenti metitur, ita aduersis frangitur. Omnis destituit animum dies ubi ignominia spem premit, ubi nullam meminit aciem nisi qua fugerit; errat circa damna sua et quae male expertus est uota deponit. Si uenturus esset non minaretur: saeuis ira ardet ignibus et in pacta non soluitur.

[2] Non denuntiaret si uenturus esset neque armaret nos nuntio nec instigaret uictricem Graeciam nec sollicitaret arma (b.25) felicia: magis superueniret inprouidis: nam et antea arma indenuntiata mouerat. Quantumcunque Oriens ualuit primo in Graeciam impetu effusum est: hoc ille numero ferox et in deos arma tulerat. extincta tot ante Xersem milia, tot sub ipso, iacent: nulli nisi qui fugerunt supersunt. Quid dicam Salamina? quid Cynaegiron referam et te Polyzele? et hoc agitur, an uiceris? Haec ego tropaea de te posui, haec in totius conspectu Graeciae statui, ne quis timeret Xerxem minantem. Me miserum, pugnante Xerxe tropaea posui, fugiente tollam? Nunc Athenae uincimur: non tantum credetur redisse set uicisse Xerses.

[3] Non potest Xerses nisi per nos tropaea tollere. Credite mihi, difficilest adtritas opes recolligere et spes fractas nouare et ex paenitenda acie in melioris (p.32) euentus fiduciam surgere. CESTI PII. Inferam, inquit, bellum. alia mihi tropaea promittit. Potest maior uenire quam uictus est? ARGENTARII. Non pudet uos?

[4] pluris tropaea uestra Xerxes aestumat quam uos. DIVISIO. FVSCVS sic diuisit: etiamsi uenturus est Xerses nisi tollimus, non sunt tropaea tollenda. Confessio seruitutis est iussa facere: si uenerit uincemus; hoc non est diu colligendum de eo: dico uincemus quem uicimus. Sed ne ueniet quidem: si uenturus esset non denuntiaret; fractus est et uiribus et animo. CESTIVS et illud adiecit, quod in prima parte tractauit, non licere Atheniensibus tropaea tollere: commune in illis ius totius Graeciae esse; communem uictoriam, bellum fuisse commune. deinde ne fas quidem esse: numquam factum ut quisquam consecratis uirtutis suae operibus manus adferret. Ista tropaea non sunt Atheniensium, deorum sunt; illorum bellum fuit, illos Xerses uinculis, illos (b.26) sagittis persequebatur. Hic omnia ad impiam et superbam Xerxis militiam pertinentia. Quid ergo?

[5] bellum habebimus? habuimus; et si Xersem remoueris, inuenietur alius hostis: numquam magna imperia otiosa. Enumeratio bellorum prospere ab Atheniensibus gestorum. Deinde non erit bellum: Xerxes enim non ueniet. multo timidiores esse quom superbissimi fuerint. Nouissime, ut ueniat, cum quibus ueniet? reliquias uictoriae nostrae colliget: illos adducet quos priore bello quasi inutiles reliquerat, aut (p.33) si qui ex fuga consecuti sunt. nullum habet militem nisi aut fastiditum aut uictum.

[6] ARGENTARIVS his duobus contentus fuit: aut non uenturum Xerxen, aut non esse metuendum si uenerit. his solis institit, et illud dixit quod exceptum est: tollite, inquit, tropaea. si uicisti, quid erubescis? si uictus es, quid imperas? Locum mouit non inutiliter: iudicare quidem se neque Xerxen neque iam quemquam Persarum ausurum in Graeciam effundi; sed eo magis tropaea ipsis tuenda, si quis umquam illinc uenturus hostis esset, ut conspectu tropaeorum animi militum accenderentur, hostium frangerentur.

[7] BLANDVS dixit: repleat ipse prius Atho et maria in antiquam faciem reducat. apparere uult posteris quemadmodum uenerit: appareat quemadmodum redierit. TRIARIVS omni dimissa diuisione tantum exultauit quod Xerxen audiret uenire: adesse ipsis nouam uictoriam, noua tropaea. SILO POMPEIVS uenusto genere sententiae usus est: enisi tollitis, inquit, tropaea, ego ueniam. hoc ait Xerses: nisi haec tropaea tollitis, alia ponetis.

[8] Alteram partem solus GALLIO declamauit et hortauit ad tollenda tropaea; dixit gloriae nihil detrahi: mansuram enim memoriam uictoriae quae perpetua esset; ipsa tropaea et tempestatibus et aetate (b.27) consumi; bellum suscipiendum fuisse pro libertate, pro coniugibus, pro liberis: pro re superuacua et nihil nocitura si defieret non esse suscipiendum. Hic dixit utique uenturum Xerxen et descripsit aduersus ipsos deos tumentem; deinde habere illum magnas uires: neque omnes (p.34) illum copias in Graeciam perduxisse nec omnes in Graecia perdidisse; timendam esse fortunae uarietatem; exhaustas esse Graeciae uires nec posse iam pati alterum bellum: illi esse inmensam multitudinem hominum. Hoc loco disertissimam sententiam dixit quae uel in oratione uel in historia ponatur: diutius illi perire possunt quam nos uincere.


724w 0.1