Suasoriae/VI

E Wikisource

Deliberat Cicero an Antonium deprecetur.


[1] Q. HATERIVS. Sciant posteri potuisse Antonio seruire rempublicam, non potuisse Ciceronem. Laudandus erit tibi Antonius: in hac causa etiam Ciceronem uerba deficient. Crede mihi, quam diligenter te custodieris faciet tamen Antonius quod Cicero tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non dicit roga ut uiuas, sed roga ut seruias. Quemadmodum autem hunc senatum intrare poteris, exhaustum crudeliter, repletum turpiter? intrare autem tu senatum uoles in quo non Cn. Pompeium uisurus es, non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam? Cicero, quid in alieno saeculo tibi? iam nostra peracta sunt.

[2] M. Cato solus maximum uiuendi moriendique exemplum mori maluit quam rogare — nec erat Antonium rogaturus — et illas usque ad ultimum diem puras a ciuili sanguine manus in pectus sacerrimum armauit. (p.35) Scipio cum gladium penitus abdidisset, quaerentibus qui in nauem transiuerant militibus imperatorem imperator, (b.28) inquit, bene se habet. (p.35) uictus uocem uictoris emisit. Vetat, inquit, Milo rogari iudices: i nunc et Antonium roga. PORCI LATRONIS.

[3] Ergo loquitur umquam Cicero ut non timeat Antonius, loquitur umquam Antonius ut Cicero timeat? Ciuilis sanguinis Syllana sitis in ciuitatem redit, et ad triumuiralem hastam pro uectigalibus ciuium manorum mortes locantur; unius tabellae albo Pharsalica ac Mundensis Mutinensisque ruina uincitur, consularia capita auro rependentur: tuis uerbis Cicero utendum est: o tempora, o mores! Videbis* ardentes crudelitate simul ac superbia oculos; uidebis illum non hominis sed belli ciuilis uultum; uidebis illas fauces per quas bona Cn. Pompei transiuerunt, illa latera, illam totius corporis gladiatoriam firmitatem; uidebis illum pro tribunali locum quem modo magister equitum, cui ructare turpe erat, uomitu foedauerat: supplex accadens genibus deprecaberis? eo ore cui se debet salus publica humilia in adulationem uerba summittes? Pudeat: Verres quoque proscriptus fortius periit.

[4] CLAVDI MARCELLI AESERNINI. Occurrat tibi Cato tuus cuius a te laudata mors est: quicquam ergo tanti putas, ut (p.36) uitam Antonio debeas? CESTI PII. Si ad desiderium populi respicis, Cicero, quandoque perieris parum uixisti; si ad res gestas, satis uixisti; si ad iniurias fortunae et praesentem reipublicae statum, nimium diu uixisti; si ad memoriam operum tuorum, semper uicturus es. POMPEI SILONIS. Scias licet tibi non expedire uiuere, si Antonius permittit ut uiuas. Tacebis ergo proscribente Antonio et rempublicam laniante? et ne gemitus quidem tuus liber erit. malo populus Romanus mortuum Ciceronem quam uiuum desideret. Triarii. Quae Charybdis est tam uorax?

[5]* Charybdim dixi, quae si fuit, animal unum fuit; uix medius (b.29) fidius Oceanus tot res tamque diuersas uno tempore absorbere potuisset. Huic tu saeuienti putas Ciceronem posse subduci? ARELLI FVSCI patris. Ab armis ad arma discurritur: foris uictores domi trucidamur, domi in sanguine intestinus hostis incubat: quis non hoc populi Romani statu Ciceronem ut uiuat cogi putat? Rogabis, Cicero, turpiter Antonium, et frustra. Non te ignobilis tumulus abscondet; idem uirtutis tuae qui finis est mortalium. humanorum operum custos memoria, quae magnis uiris uitam perpetuat, in omnia te saecula sacratum dabit:

[6] nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, proscriptionibus obiectum; animus uero diuina origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, onerosi corporis uinculis exsolutus ad sedes suas et cognata sidera recurret. Et tamen si (p.37) ad aetatem annorumque numquam obseruatum uiris fortibus numerum respicimus, sexaginta supergressus es nec potes non uideri nimis uixisse, qui moreris reipublicae superstes. Vidimus furentia toto orbe ciuilia arma, et post Italicas Pharsaliasque acies Romanum sanguinem hausit Aegyptus. quid indignamur in Ciceronem Antonio licere quod in Pompeium Alexandrino licuit? an non sic occiduntur qui ad indignos confugiunt? CORNELI HISPANI.

[7] Proscriptus est ille qui tuam sententiam secutus est: tota tabula tuae morti proluditur; alter fratrem proscribi, alter auunculum patitur: quid habes spei? ut Cicero periret tot parricidia facta sunt. Repetas tecum tot patrocinia, tot clientelas et maximum beneficiorum tuorum, rempublicam ipsam: iam intelleges Ciceronem in mortem cogi posse, in preces non posse. ARGENTARII. Explicantur triumuiralis regni delicata conuiuia et popina tributo gentium instruitur; ipse uino et somno marcidus deficientes oculos ad capita proscriptorum (b.30) leuat. iam ad ista non satis est dicere: hominem nequam! * DIVISIO. LATRO sic hanc diuisit suasoriam:

[8] etiamsi impetrare uitam ab Antonio potes, non est tanti rogare; deinde: impetrare non potes. In priore illa parte posuit turpe esse cuilibet Romano, nedum Ciceroni, uitam rogare: hoc loco omnium qui ultro mortem adprehendissent exempla posuit. deinde: (p.38) inutilis uita futura et morte grauior detracta libertate. hic omnem acerbitatem seruitutis futurae descripsit. deinde: non futuram fidem impetranti beneficium. hic cum dixisset: aliquid erit quod Antonium offendat aut factum tuum aut dictum aut silentium aut uultus, adiecit sententiam: haut enim placiturus es.

[9] ALBVCIVS aliter diuisit: primam partem fecit moriendum esse Ciceroni, etiamsi nemo proscriberet eum: hic insectatio temporum fuit. Deinde: moriendum esse illi sua sponte, quom moriendum esset etiamsi mori noluisset: graues odiorum causas esse; maximam causam proscriptionis ipsum esse Ciceronem. Et solus de declamatoribus temptauit dicere non unum illi esse Antonium infestum. hoc loco dixit illam sententiam: si cui ex triumuiris non es inuisus, grauis es. et illam sententiam quae ualde excepta est:

[10] roga, Cicero, exora unum, ut tribus seruias. CESTIVS sic diuisit: mori tibi utile est, honestum est, necesse est, ut liber et inlibatae dignitatis consummes uitam. hic illam sententiam dixit audacem: ut numereris cum Catone qui seruire ne Antonio quidem nondum domino potuit. MARCELLVS hunc sensum de Catone melius: usque eone omnia cum fortuna populi Romani conuersa sunt, ut aliquis deliberet, utrum satius sit uiuere cum Antonio, an mori cum Catone? Sed ad diuisionem CESTI reuertamur. Dixit utile esse, ne etiam cruciatus corporis pateretur: (p.39) non simplici illum modo periturum, si in Antonii manibus incidisset. (b.31) in hac parte cum descripsisset contumelias insultantium Ciceroni et uerbera et tormenta, dixit illam multum laudatam sententiam: tum mehercules, Cicero, cum ueneris ad Antonium, mortem rogabis.

[11] VARIVS GEMINVS sic diuisit: hortarer te, si nunc alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum aut rogandum, ut morereris potius quam rogares; et omnia conplexus est quae a ceteris dicta erant. Addidit et tertium: adhortatus est illum ad fugam. illic esse M. Brutum, illic C. Cassium, illic Sex. Pompeium. et adiecit illam sententiam quam Cassius Seuerus unice mirabatur: qui deficimus? et respublica suos triumuiros habet. Deinde etiam quas petere posset regiones percucurrit: Siciliam dixit uindicatam esse ab illo, Ciliciam a proconsule egregie administratam, familiares studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam et agere perfidiae paenitentiam. sed maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est in Cassi et in Bruti castra. Itaque CASSIVS SEVERVS aiebat alios declamasse, Varium Geminum uiuum consilium dedisse.

[12] Alteram partem pauci declamauerunt. nemo ausus est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari, bene de Ciceronis animo iudicauerunt. GEMINVS VARIVS declamauit alteram quoque partem et ait: spero me Ciceroni meo persuasurum ut uelit uiuere. quod grandia loquitur et dicit:* (p.40) mors nec immatura consulari nec misera sapienti, non mouet me: ideo tamen non peribit; ego belle mores hominis noui: faciet, rogabit. nam quod ad seruitutem pertinet, non recusabit; iam collum tritum habet; et Pompeius illum et Caesar subiecerunt: ueteranum mancipium uidetis. et complura alia dixit scurrilia ut illi mos erat.

[13] Diuisit sic ut diceret non turpiter rogaturum, non frustra rogaturum. In priore parte illud posuit, non esse turpe ciuem uictorem rogari a uicto. (b.32) hic quam multi rogassent C. Caesarem, hic et Ligarium. deinde ne iniquum quidem esse Ciceronem satisfacere, qui prior illum proscripsisset, qui hostem iudicasset; ab eo semper nasci satisfactionem † ac dacto rogari. deinde non pro uita illum, sed pro republica rogaturum: satis illum sibi uixisse, reipublicae parum. In sequenti parte dixit exorari solere inimicos, ipsum exoratum a Vatinio, Gaio quoque Verri adfuisse. facilius exorari Antonium posse qui, cum tertius esset, reliquis III uiris hanc tam speciosam clementiae occasionem praeriperet. fortasse ei irasci Antonium, quia ne tanti quidem illum putasset quem rogaret.

[14] Fuga quam periculosa esset cum descripsisset, adiecit quocunque peruenisset seruiendum illi esse: ferendam esse aut Cassii uiolentiam aut Bruti superbiam aut Pompei stultitiam. Quoniam in hanc suasoriam incidimus non alienum puto indicare, quomodo quisque se ex (p.41) historicis aduersus memoriam Ciceronis gesserit. Nam quin Cicero nec tam timidus fuerit ut rogaret Antonium, nec tam stultus ut exorari posse eum speraret, nemo dubitat excepto Asinio Pollione qui infestissimus famae Ciceronis permansit. et is etiam occasionem scolasticis alterius suasoriae dedit; solent enim scolastici declamitare: deliberat Cicero an salutem promittente Antonio orationes suas comburat.

[15] Haec inepte ficta cuilibet uideri potest. Pollio uult illam ueram uideri; ita enim dixit in ea oratione quam pro Lamia edidit. ASINI POLLIONIS. Itaque numquam per Ciceronem mora fuit, quin eiuraret suas esse quas cupidissime effuderat orationes in Antonium; multiplicesque numero et accuratius scriptas illis contrarias edere ac uel ipse palam pro contione recitare pollicebatur; adieceratque his alia sordidiora multo, ut (b.33) cuilibet facile liqueret hoc totum adeo falsum esse, ut ne ipse quidem Pollio in historiis suis ponere ausus sit. Huic certe actioni eius pro Lamia qui interfuerunt negant eum haec dixisse — nec enim mentiri sub triumuirorum conscientia sustinebat — sed postea conposuisse.

[16] Nolo autem uos, iuuenes mei, contristari, quod a declamatoribus ad historicos transeo. satisfaciam uobis et fortasse efficiam, ut his sententiis lectis solidis et uerum habentibus a scolasticis recedatis: sed quia, hoc si iam recta uia consequi non potero, decipere uos cogar, uelut salutarem daturus pueris potionem (p.42) absinthiati poculi, LIVIVS adeo retractationis consilium habuisse Ciceronem non dicit, ut neget tempus habuisse; ita enim ait:

[17] T. LIVI. Marcus Cicero sub aduentum triumuirorum urbe cesserat pro certo habens id quod erat, non magis se Antonio eripi quam Caesari Cassium et Brutum posse: primo in Tusculanum fugerat, inde transuersis itineribus in Formianum ut ab Caieta nauem conscensurus proficiscitur. unde aliquoties in altum prouectum cum modo uenti aduersi retulissent, modo ipse iactationem nauis caeco uoluente fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae et uitae cepit, regressusque ad superiorem uillam, quae paulo plus mille passibus a mari abest, moriar, inquit, in patria saepe seruata. Satis constat seruos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum; ipsum deponi lecticam et quietos pati quod sors iniqua cogeret iussisse. Prominenti ex lectica praebentique inmotam ceruicem caput praecisum est. nec satis stolidae crudelitati militum fuit: manus quoque scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes praeciderunt. Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno aduersus Antonium quanta nulla umquam humana uox cum admiratione eloquentiae auditus fuerat: uix (p.43) attollentes prae lacrimis oculos (b.34) homines intueri trucidati membra ciuis poterant. (p.43)

[18] BASSVS AVFIDIVS et ipse nihil de animo Ciceronis dubitauit, quin fortiter se morti non praebuerit tantum, sed obtulerit. AVFIDI BASSI. Cicero paulum remoto uelo postquam armatos uidit, ego uero consisto, ait: accede ueterane, et si hoc saltim potes recte facere, incide ceruicem. Trementi deinde dubitantique: quid si ad me, inquit, primum uenissetis?

[19] CREMVTIVS CORDVS et ipse ait Ciceronem secum cogitasse, utrumne Brutum, an Cassium, an Sex. Pompeium peteret, set omnia illi displicuisse praeter mortem. CREMVTI CORDI. Quibus uisis laetus Antonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset esse, quippe non satiatus modo caedendis ciuibus, sed differtus quoque, super rostra exponit. Itaque quo saepissime ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus quibus multorum capita seruauerat, tum per artus suos laceratus, aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris serui. Praecipue tamen soluit pectora omnium in lacrimas gemitusque uisa ad caput eius deligata manus dextera, diuinae eloquentiae ministra; ceterorumque caedes priuatos luctus excitauerunt, illa una communem.

[20] BRVTTEDI (p.44) NIGRI. Elapsus interim altera parte uillae Cicero lectica per agros ferebatur; sed ut uidit adpropinquare notum sibi militem Popilium nomine, memor defensum a se laetiore uultu aspexit. at ille uictoribus id ipsum imputaturus occupat facinus caputque decisum nihil in ultimo fine uitae facientis, quod alterutram in partem posset notari, Antonio portat oblitus se paulo ante defensum ab illo. Et hic uoluit positi in rostris capitis miserabilem faciem describere,

[21] sed magnitudine rei obrutus est. (b.35) BRVTTEDI NIGRI. Vt uero iussu Antonii inter duas manus positum in rostris caput conspectum est, quo totiens auditum erat loco, datae gemitu et fletu maximae uiri inferiae, nec ut solet uitam depositi in rostris corporis contio audiuit, sed ipsa narrauit. Nulla non pars fori aliquo actionis inclutae signata uestigio erat; nemo non aliquod eius in se meritum fatebatur: hoc certe publicum beneficium palam erat, illam miserrimi temporis seruitutem a Catilina dilatam in Antonium. Quoties magni alicuius uiri mors ab historicis narrata est, toties fere consummatio totius uitae et quasi funebris laudatio redditur. hoc semel aut iterum a Thucydide factum, item in paucissimis personis usurpatum a Sallustio, T. Liuius benignius omnibus magnis uiris praestitit: sequentes historici multo id effusius fecerunt. Ciceroni hoc, ut Graeco uerbo utar, ἐπιτάφιον Liuius reddit.

[22] T. LIVI. Vixit tres et sexaginta annos, ut si uis afuisset, ne (p.45) inmatura quidem mors uideri possit. ingenium et operibus et praemiis operum felix; ipse fortunae diu prosperae et in longo tenore felicitatis magnis interim ictus uulneribus, exilio, ruina partium pro quibus steterat, filiae morte exitu tam tristi atque acerbo, omnium aduersorum nihil ut uiro dignum erat tulit praeter mortem, quae uere aestimanti minus indigna uideri potuit, quod a uictore inimico nil crudelius passurus erat quam quod eiusdem fortunae compos uicto fecisset. Si quis tamen uirtutibus uitia pensaret, uir magnus ac memorabilis fuit et in cuius laudes exsequendas Cicerone laudatore opus fuerit. Vt est natura candidissimus omnium magnorum ingeniorum aestimator T. Liuius, plenissimum Ciceroni testimonium reddidit.

[23] CORDI CREMVTI non est operae pretium referre redditam Ciceroni laudationem; nihil enim (b.36) ipso ac Cicerone dignum est, ac ne hoc quidem quod paene maxime tolerabile est: CREMVTI CORDI. Proprias enim simultates deponendas interdum putabat, publicas numquam ui deserendas: ciuis non solum magnitudine uirtutum, sed multitudine quoque conspiciendus. AVFIDI BASSI. Sic M. Cicero decessit, uir natus ad reipublicae salutem, quae diu defensa et administrata in senectute demum e manibus eius elabitur, non ipsius uitio laesa, sed quod nihil in salutem eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit. Vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper aut (p.46) peteret alterum aut inuicem peteretur, nullamque rem rarius quam diem illum quo nullius interesset ipsum mori uidit.

[24] POLLIO quoque ASINIVS , qui Verrem Ciceronis reum fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat; testimonium tamen quamuis inuitus plenum ei reddidit. Asini Pollionis. Huius ergo uiri tot tantisque operibus mansuris in omne aeuum praedicare de ingenio atque industria superuacuum est. Natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit ualetudo, tum pax diutina cuius instructus erat artibus contigit. namque ad priscam seueritatem iudiciis exactis maxima noxiorum multitudo prouenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat. Iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magna munera deum consilio industriaque: utinam moderatius secundas res et fortius aduersas ferre potuisset! namque utraeque cum euenerant ei, mutari eas non posse rebatur. inde sunt inuidiae tempestates coortae grauissimae, eo certiorque inimicis adgrediendi fiducia; maiore enim simultates adpetebat animo quam gerebat. Sed quando mortalium nulli uirtus perfecta contigit, qua maior pars uitae atque (b.37) ingenii stetit ea iudicandum de homine est. Atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset.

[25] Adfirmare uobis possum nihil esse in historiis eius hoc quem retuli loco disertius, ut mihi tunc non laudasse Ciceronem, (p.47) sed certasse cum Cicerone uideatur. nec hoc deterrendi causa dico, ne historias eius legere concupiscatis: concupiscite et poenas Ciceroni dabitis. Nemo tamen ex tot disertissimis uiris melius Ciceronis mortem deplorauit quam Seuerus Cornelius.

[26] Oraque magnanimum spirantia paene uirorum
In rostris iacuere suis: sed enim abstulit omnis,
Tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
[10] Tunc redeunt animis ingentia consulis acta
Iurataeque manus deprensaque foedera noxae
Patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi
Deiectusque redit uotis Catilina nefandis.
[15] Profuerant? sacris exculta quid artibus aetas?
Abstulit una dies aeui decus, ictaque luctu
Conticuit Latiae tristis facundia linguae.
Vnica sollicitis quondam tutela salusque,
Egregium semper patriae caput, ille senatus
[20] Vindex, ille fori, legum ritusque togaeque,
Publica uox saeuis aeternum obmutuit armis.
Informes, uoltus sparsamque cruore nefando
Canitiem sacrasque manus operumque ministras
Tantorum pedibus ciuis proiecta superbis.
[25] Proculcauit ouans nec lubrica fata deosque
Respexit. nullo luet hoc Antonius aeuo. (p.48)
Hoc nec in Emathio mitis uictoria Perse, (b.38)
Nec te, dire Syphax, non fecerat hoste Philippo;
Inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha
Afuerant, nostraeque cadens ferus Hannibal ira
Membra tamen Stygias tulit inuiolata sub umbras. (p.48) *

[27] Non fraudabo municipem nostrum bono uersu, ex quo hic multo melior SEVERI CORNELII processit: Conticuit Latiae tristis facundia linguae. SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis* talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, pingue quiddam sonantis atque peregrinum. is hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo Messalae Coruini Pollionem Asinium aduocauerat, et in principio hunc uersum non sine assensu recitauit: Deflendus Cicero est Latiaeque silentia linguae. Pollio Asinius non aequo animo tulit et ait: Messala, tu quid tibi liberum sit in domo tua uideris: ego istum auditurus non sum quoi mutus uideor; atque ita consurrexit. ei interfuisse recitationi Seuerum quoque Cornelium scio, cui non aeque displicuisse hunc uersum quam Pollioni adparet, quod meliorem quidem, sed non dissimilem illi et ipse conposuit. Si hic desiero, scio futurum, ut uos 1llo loco desinatis legere, quo ego a scolasticis recessi; ergo ut librum uelitis usque ad umbilicum reuoluere, adiciam suasoriam proximae similem.