Jump to content

Summa contra Gentiles/Liber I/Caput XCIV

Checked
E Wikisource

 Capita XCIII Capita XCV 

CAPUT 94

Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 94 n. 1 De contemplativis autem virtutibus dubium esse non potest quin Deo maxime conveniant.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 94 n. 2 Si enim sapientia in cognitione altissimarum causarum consistit, secundum philosophum, in principio metaphysicae; ipse autem Deus praecipue seipsum cognoscit, nec aliquid cognoscit nisi cognoscendo seipsum, ut probatum est, qui est omnium prima causa: manifestum est quod sibi potissime sapientia debet adscribi. Unde Iob 9-4: sapiens corde est: et Eccli. 1-1: omnis sapientia a domino Deo est, et cum illo fuit semper. Philosophus etiam dicit, in principio metaphysicae, quod est divina possessio, non humana.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 94 n. 3 Item. Si scientia est rei cognitio per propriam causam; ipse autem omnium causarum et effectuum ordinem cognoscit, et per hoc singulorum proprias causas novit, ut supra ostensum est: manifestum est quod in ipso proprie scientia est:- non tamen quae sit per ratiocinationem causata, sicut scientia nostra ex demonstratione causatur. Unde I Reg. 2-3: Deus scientiarum dominus est.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 94 n. 4 Adhuc. Si immaterialis cognitio aliquarum rerum absque discursu intellectus est; Deus autem huiusmodi cognitionem de omnibus habet, ut supra ostensum est: est igitur in ipso intellectus. Unde Iob 12-13: ipse habet consilium et intelligentiam.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 94 n. 5 Hae etiam virtutes in Deo sunt exemplares nostrarum, sicut perfectum imperfecti.

 Capita XCIII Capita XCV