Jump to content

Summa contra Gentiles/Liber I/Caput XL

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Summa contra Gentiles Liber I Capita XL)



 Capita XXXIX Capita XLI 

Caput 40

Quod Deus est omnis boni bonum

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 40 n. 1 Ostenditur etiam ex praedictis quod Deus sit omnis boni bonum.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 40 n. 2 Bonitas enim uniuscuiusque est perfectio ipsius, ut dictum est. Deus autem, cum sit simpliciter perfectus, sua perfectione omnes rerum perfectiones comprehendit, ut ostensum est. Sua igitur bonitas omnes bonitates comprehendit. Et ita est omnis boni bonum.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 40 n. 3 Item. Quod per participationem dicitur aliquale, non dicitur tale nisi inquantum habet quandam similitudinem eius quod per essentiam dicitur: sicut ferrum dicitur ignitum inquantum quandam similitudinem ignis participat. Sed Deus est bonus per essentiam, omnia vero alia per participationem, ut ostensum est. Igitur nihil dicetur bonum nisi inquantum habet aliquam similitudinem divinae bonitatis. Est igitur ipse bonum omnis boni.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 40 n. 4 Adhuc. Cum unumquodque appetibile sit propter finem; boni autem ratio consistat in hoc quod est appetibile: oportet quod unumquodque dicatur bonum vel quia est finis, vel quia ordinatur ad finem. Finis igitur ultimus est a quo omnia rationem boni accipiunt. Hoc autem Deus est, ut infra probabitur. Est igitur Deus omnis boni bonum.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 40 n. 5 Hinc est quod dominus, suam visionem Moysi promittens, dicit, Exodi 33-19: ego ostendam tibi omne bonum. Et Sap. 8, dicitur de divina sapientia: venerunt mihi omnia bona pariter cum illa.

 Capita XXXIX Capita XLI