Jump to content

Summa contra Gentiles/Liber I/Caput XLI

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Summa contra Gentiles Liber I Capita XLI)

 Capita XL Capita XLII 

Caput 41

Quod Deus sit summum bonum

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 41 n. 1 Ex hoc autem ostenditur quod Deus sit summum bonum.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 41 n. 2 Nam bonum universale praeminet cuilibet bono particulari, sicut bonum gentis est melius quam bonum unius: bonitas enim totius et perfectio praeminet bonitati et perfectioni partis. Sed divina bonitas comparatur ad omnia alia sicut universale bonum ad particulare: cum sit omnis boni bonum, ut ostensum est. Est igitur ipse summum bonum.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 41 n. 3 Praeterea. Id quod per essentiam dicitur, verius dicitur quam id quod est per participationem dictum. Sed Deus est bonus per suam essentiam, alia vero per participationem, ut ostensum est. Est igitur ipse summum bonum.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 41 n. 4 Item. Quod est maximum in unoquoque genere est causa aliorum quae sunt in illo genere: causa enim potior est effectu. Ex Deo autem omnia habent rationem boni, ut ostensum est. Est igitur ipse summum bonum.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 41 n. 5 Amplius. Sicut albius est quod est nigro impermixtius, ita melius est quod est malo impermixtius. Sed Deus est maxime malo impermixtus: quia in eo nec actu nec potentia malum esse potest, et hoc ei ex sua natura competit, ut ostensum est. Est igitur ipse summum bonum.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 41 n. 6 Hinc est quod dicitur 1 Reg. 2-2: non est sanctus ut est dominus.

 Capita XL Capita XLII