I. Incipit summa de viciis et eorum effectibus
[recensere]I
[recensere][1] In terris a Domino cuilibet est concessum libere voluntatis arbitrium ut unusquisque proprio motu vel fructum penitentie faciat vel edificet ad gehennam. [2] Sicque fit quod in ecclesia militanti non est a iustis separatio impiorum, nec ideo mali quia tollerantur se reputent absolutos: nam Iudas inter electos discipulos morabatur qui fur erat et Dominum prodidit et laqueo se suspendit. [3] Iterum tales quia multitudo sit in causa excusationis materiam non assumant, quia non minus ardebunt qui cum multis ardebunt.
[4] Cum autem omnis etas pronior sit ad malum, ut filii prevaricationis se guadeant recepisse per gratiam quod non potuerunt assequi per naturam, de viciis que infestant recipiant magisterium et doctrinam, ut eis cognitis sicut hostes purgentur cum suis ducibus et satellitibus universis.
[5] Superbia quippe regina est omnium vitiorum mater et origo peccati et radix cunctorum malorum, scriptura testante qua dicitur initium omnis peccati superbia. [6] Hec de altis polorum abiecta, cum redire unde cecidit nunquam possit, conatur viam claudere ascendenti. [7] Sane cum hec suo morbo cor hominis plenarie ceperit, mox illud vij principalibus vitiis, scilicet: inani gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvie et luxuria, quasi quibusdam suis ducibus nititur devastare. [8] Set contra hec nos Dominus oculo pietatis aspiciens, ad spirituale liberationis prelium septiformis gratie spiritu plenus venit.
[9] Verum quia hec singula suas habent soboles, quibus mediantibus exercitum congregant ad interitum populi christiani, enumerando queque percurram ut omnia melius evitentur.
[10] De inani gloria inobedientia, iactantia, ipocrisis, pertinatie, contemptiones, discordie et novitatum presumptiones oriuntur.
[11] De invidia odium, susuratio, detractio, exultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur.
[12] De ira rixa, tumor mentis, contumelia, clamor, indignatio et blasfemie proferuntur.
[13] De tristicia malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa precepta et vagatio mentis erga illicita nascitur.
[14] De avaritia proditio, fraus, fallatia, periuria, inquietudo, violentia et contra miseriam obdurationes cordis oriuntur.
[15] De ventris ingluvie inepta letitia, scurilitas, immunditia, multiloquium et ebetudo sensus circa intelligentiam propagatur.
[16] De luxuria cecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, precipitatio, amor sui, odium Dei, affectus presentis seculi, horror autem vel desperatio futuri temere generatur.
[17] In hoc vero opusculo talis observatur ordo et modus attenditur, quoniam omnium principalium vitiorum diffinitiones vel descriptiones invenies primo loco; in secundo autem pro quolibet exordia sex ponuntur, que ab ipsa causa trahunt originem et procedunt; tertio et ultimo loco totidem continuationes et conclusiones cum signis competentibus Exordia imitantur, que rogatus a sociis composui studiose occasione remota libenter eorum intendens profectibus et honori.
[18] Si quis forte tam modice intelligentie fueritut dubitare ceperit vel temptando quesierit que utilitas sit in istis, revera talis questio grossa et suppina manifesto iudicio subiaceret, et propter rationes predictas et alias que possunt innumerabiles assignari, hec sub compendio dicta sufficiant, quia malum nisi cognitum evitari non potest.
[19] Iterum hec faciunt ad moralem scientiam et satiricam reprehensionem de maioribus ad minores et inter pares locum debitum obtinentes, non solum in clericis verum etiam in laicis cuiuscunque condictionis vel etatis existant.
[20] Assumatis itaque singuli studentes et litterati que vestre dilectioni offero animo gratulanti, scientes quod in his secundum utrunque hominem vobis honor immensus et evidens utilitas, quam sollicitudo vestra requirit, dante Domino apparebit.
II. DE DIFINICIONIBUS SEU DESCRIPCIONIBUS OMNIUM VICIORUM
[recensere][1] Superbia est elatio viciosa que, inferiores despiciens, superioribus et paribus satagit dominari.
[2] Ira est subdita animi tempestas que, dum inordinate se concutit, cor hominis ad infamiam protrahit.
[3] Inanis gloria est inordinatus animi motus quo quis propriam desiderat excellentiam ut alios honore precellat.
[4] Tristitia est consternatio mentis ex dampno rerum temporalium maxime prorumpens.
[5] Invidia est egritudo animi ex felicitate alterius proveniens, naturaliter nocens invidenti; vel sic Invidia est adustio mentis de prosperitate bonorum.
[6] Avaritia est cum quis in vitia aggreditur evinctus, ut adipiscatur quod cupit.
[7] Ventris ingluvies est immoderata qualicunque ciborum hiantis concupiscentie satisfactio et finibus non contenta.
[8] Luxuria est ex immundis descendens desideriis lubrica et effrenata mentis prostitutio.
III. EXORDIA ET CONTINUATIONES SUPERBIE.
[recensere][1] Lucifer angelus de celo corruit, quia non sibi humilitas set superbia habitavit. [1’] Inde est quod humilitatis magistrum tibi convenit imitari ut supernorum civium gaudium sortiaris.
[2] A sede propria seculi spoliantur potentes, quoniam in celis humilia Dominus respicit et in terris. [2’] Hinc est igitur quod si honoris proprii ac dignitatis vere locum habere desideras et sedem glorie optinere, superbiam fugias sicut pestem: nam inquinat egregios adiuncta superbia mores.
[3] Superbus quasi super ventum in altum tollitur, ut lapsu graviori debite puniatur. [3’] Proinde est quod non turgidus incedas ut rana, vel inflatus ut vesica moreris, quia cadit superbus, ut puluis a vento ducitur et corona eius pedibus conculcatur.
[4] Inicium peccati et anime perditionis superbia noscitur, per quam virtutes eiciuntur et vicia cumulantur. [4’] Respicias itaque sic salutem pariter et honorem, ut vitio superbie superato in medio domus Dei habitare valeas et gaudere.
[5] Superbia natione celestis hominum puritatem conatur irrumpere, ut quos nature consortes invenerit constituat et ruine. [5’] Taliter siquidem humiliare te satagas sub potentia Ihesu Christi, ut arrogantie macula virtutum odoribus expiata benedictionem et gratiam invenias sempiternam.
[6] Superbus recto collo et pingui cervice contra Dominum se elevat, quoniam plenus est extra furorem et vacuus intus corde mendicat. [6’] Decet ergo ut humiliato capite sub honesto habitu sic incedas, ne te homines reprehendere possint, vel eterni iudicis sententia condempneris.
[7] Reprehendere te possumus vehementer, quia sicut dicitur in tali vitio commoraris, non attendens quod Lucifer corruit etc. Inde est etc. Et ita predicta poteris competenter singulis exordiis cuiuslibet vicii adaptare subsequentibus continuationibus et conclusionibus adnotatis.
IV. EXORDIA ET CONTINUATIONES INANIS GLORIE.
[recensere][1] Inanis glorie cupidus meritum quod alias promeruit auferente tanto vitio totum perdit. [1’] Hinc est igitur quod non pro laude humana set bona conscientia facias opera que sunt Dei.
[2] Qui felicitatem quesitam in terris invenit, auctorem qui ei tribuit non requirit. [2’] Inde est quod quicquid facias a Domino recognoscas et non in terris set in celestibus glorieris.
[3] Hominem qui est esca vermium de mundana gloria letari non condecet, quoniam prospera fortuna cum fuerit hec seducit. [3’] Quapropter non principem tenebrarum set lucis auctorem secteris, sciens quod omnia secularia sunt transitoria et caduca.
[4] Fallaces divitie non conferunt iocunditatem quam proferunt, quia nostre mentis inopiam non repellunt. [4’] Inde est quod in talibus non debes confidere que possunt occidere non salvare.
[5] Qui vane gloriatur in seculo veram amittit gloriam in futuro. [5’] Quare tue fraternitati suadeo ut, cum gloria nostra nichil sit, quando letari volueris in Domino tantum debeas gloriari.
[6] Mundum homines cum eorum gloria sicut umbra pertranseunt, quia volentes iniqua faciunt pro quibus pene perpetue subiacebunt. [6’] Quapropter illa facere studeas que in terris hominibus placeant et angelis in excelsis.
V. EXORDIA ET CONTINUATIONES IRE.
[recensere][1] Mansuetudo per iram amittitur, et dona celestis gratie auferuntur. [1’] Hinc est igitur quod tue dilectioni suadeo ut, iracundie furore postposito, tuum animum retinere studeas in quiete: nam virum stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia.
[2] Cum ad irascendum curritur, evidenter dementia comprobatur. [2’] Refrena igitur animi tui motum, dimitte iniuriam et non properes ad vindictam, quoniam fatuus statim indicat iram suam, qui autem dissimulat iniuriam callidus est.
[3] Consilium per iram effunditur, quia cecatur animus et discretio impeditur. [3’] Inde est quod irascendi consuetudinem te decet repellere si qua vis agere que Deo et hominibus sint accepta.
[4] Ira impietatis mater dicitur, quia per eam misericordia denegatur. [4’] Hinc ergo prorumpens ire furor a te cum prudentia compescatur ne dum ipsa faciente misericordiam subtrahis sine misericordia puniaris.
[5] Vir iracundus suscitat rixas quia contristatus eius spiritus animum suum pulsat. [5’] Proinde est quod si honorem et pacem diligis vel quietem, per te sapienter ire vitium expurgetur.
[6] Iracundia cautius evitetur que inimica virtutibus et ianua vitiorum habetur. [6’] Hinc est quod hunc morbum tibi sanare convenit si statum et honorem habere desideras atque vitam.
VI. EXORDIA ET CONTINUATIONES INVIDIE.
[recensere][1] Invidus de alterius melioratione affligitur, quia prave mentis nequam oculus vitiatur. [1’] Inde est quod delictum correctio subsequatur ne digna pena feriat transgressorem.
[2] Invidi debent perpendere quod multe cecitatis noscuntur miserie subiacere. [2’] Rogamus itaque tuam dilectionem ut hoc prospecto ne de alieno profectu doleas vel de proximi letitia contabescas.
[3] Qui invidie peste carere desiderat, illam hereditatem diligat quam coheredum numerus non angustat. [3’] Quapropter tibi firmiter cum pura conscientia suademus ut eiectis vitiis tuam personam studeas virtutibus adornare.
[4] Ecce quanto dolore invidorum oculi premuntur, quia et ubique si aures haberent de alienis profectibus torquerentur. [4’] Quare cum sola misericordia invidia careat, si felices esse volumus hanc pestem contrariam evitemus.
[5] Invidia sibi mendax livoris proprii penas exigit, quia medulitus extuat et animam suam perdit. 5’ Hanc siquidem homo cum prudentia superet, quod fieri melius nunquam potest quam si virtutibus et glorie serviatur.
[6] Invidia diaboli mortem intulita quam Christi misericordia effugavit. [6’] Inde est quod membra diaboli eius in hoc malitiam imitantur, quam nos qui sumus de scola Domini fugiamus.
VII. EXORDIA ET CONTINUATIONES TRISTITIE.
[recensere][1] Tristitia mortem inducita, cum homo non pro anima dolet set pro infamia se affligit. [1’] Inde est quod tibi convenit in Deo spem ponere qui potest omnem insufficientiam adimplere.
[2] Sicut nullum malum gravius tristitia queritur, ita cordis letitia nullum bonum gratius invenitur. [2’] Tuam itaque deprecor bonitatem ut non tristari debeas set gaudere.
[3] Tristitia multos habet occidere et in ea non potest utilitas inveniri. [3’] Inde est quod te decet ne pereas consolari.
[4] Letus animus faciem viventis exilarat et spiritus conturbatus ossa tristantis desiccat. [4’] Gaudeas igitur ne tui dies in tristitia consumantur.
[5] Tristitiam habere non poterit qui bene vivere procurabit. [5’] Inde est quod si tuam vitam mutaveris atque mores, tristitia de medio auferetur quia nunquam reus animus est securus.
[6] Compassionis pietas alterius miseriis condolet quia divina ratio taliter persuadet. [6’] Inde est quod infirmus et pauper esse debes infirmantibus et egenis.
VIII. EXORDIA ET CONTINUATIONES AVARITIE.
[recensere][1] Avarus similis est inferno quia obscurus et crudelis displicet hominibus atque Deo. [1’] Inde est quod te propensius rogitamus ut tuis rebus convenienter utaris ne possis tanto vitio reprehendi.
[2] Miser avarus habundare se asserit ut decentius congreget que reponit. [2’] Proinde est quod tibi convenit expendere ac vivere congruenter, et ne dubites de futuris, quia grata superveniet que non sperabitur hora.
[3] Avarus nichil possidet set a peccunia possidetur, quia non ea utitur, immo ipsam custodit ut sibi misero dominetur. [3’] Rogo itaque dilectionem tuam ut non te rebus set res tibi subicias, sciens quod nichil ex his tecum portare poteris in extremis.
[4] Avarus tristis, nudus et famelicus nunquam potest quiescere, quia die noctuque quomodo cumulet non desinit cogitare. [4’] Hinc est igitur quod crimen avaricie quod homines sic infestat a vobis velut dolus respuatur.
[5] Avarus et ydropicus similantur, quia nec unus divitiis nec alter potibus saciatur. [5’] Cum itaque homines similari non debeant ratione vitii set virtutis, si nostre cupis amicitie sociari, avaricie tenacitatem repellas, que tuam famam nititur suis maculis denigrare.
[6] Religiosi multum avaritiam detestantur et verbis ei detrahunt set factis totis viribus famulantur. [6’] Inde est quod nec in cappa nigra vel alba, magna clerica ieiunio vel tonsura confidas, quia licet agni superficialiter videantur, lupi tales intrinsecus sunt rapaces.
IX. EXORDIA ET CONTINUATIONES VENTRIS INGLUVIEI.
[recensere][1] Cum satietate venter extenditur, oculi libidinis excitantur. [1’] Inde est quod moderate quis cibum assumat, ne peccatorum onere pregravetur.
[2] Quanto venter ciborum concupiscentiis adimpletur, tanto anima donis celestibus minoratur. [2’] Proinde est quod si spiritualia querimus hec mortalia fugiamus.
[3] Deo placere non poterunt qui carnis desideriis acquiescunt. [3’] Quare si vitam cupimus in benedictionibus seminemus.
[4] Venter et genitalia sibi subnixa taliter famulantur ut dum nimis unum reficitur aliud ad vitia excitatur. [4’] Eapropter modus et mensura cum discretione precedat, ne sine misericordia puniamur.
[5] Sicut per gulam primi parentes de paradiso eiciuntur, ita per gule abstinentiam eorum filii ad eandem gloriam revocantur. [5’] Quocirca te rogamus ne castrimargie intendas, ut hic honorem habeas et retributionem prestante Domino in futurum.
[6] Gulositas ab omnibus refrenetur ne homo pereat et vite meritum amittat. [6’] Deprecor itaque te amice ut tue saluti consulas et honori, sic incedens per bona temporalia ut per ea non amittas eterna. Nam quid prodest homini si totum mundum lucretur et gule deserviat et anime pariat detrimentum?
X. EXORDIA ET CONTINUATIONES LUXURIE.
[recensere][1] Sicut per mortem vita corporis tollitur, ita per luxuriam ab homine Deus et vita anime separatur. [1’] Inde est quod tuam dilectionem rogamus, ut hanc inimicam fugere debeas et vitare ut de te statum et honorem valeamus recipere prestolatum.
[2] Luxuria corpus inquinat, mentem cecat et sensatos arguit, quia cibus est demonum et omnia mala tractat. [2’] Quare vos ad castitatem moneo et induco, ut non cum impiis ad penam set cum iustis ad gloriam veniatis.
[3] Fornicatio et inmunditia generali probatione nullum eximit, set clerum specialiter comprehendit. [3’] Inde est quod cum de sorte Domini simus computati, decet nos caste vivere non solum a malo iuxta dictum apostoli set a mali specie abstinentes, eo profecto quod ad mulierum sexus accessus frequens reprehensibiles exibet clericos.
[4] Femina vas Sathane, fetens rosa et dulce venenum dicitur, quia per eius speciem sapiens arguitur et vir electus tanquam a facie diaboli retinetur. [4’] Inde est quod a talibus de meo consilio caveatis, ne possitis earum deceptionibus laqueari.
[5] Vires fornicatorum defectum accipiunt, set eorum voluntas et desiderium augmentatur. [5’] Inde est quod unumquemque convenit meditari quid de ipso fiat in die novissimo ut abstineat a peccato.
[6] Ocia condecet tollere qui vult luxuriam removere. [6’] Quare te modis omnibus exortamur, ut sic circa tuum officium instare debeas et sollicite laborare, ne illecebrosa Venus suis sagittis mortiferis te invadat, quoniam licet fornicationis labilis sit voluptas, pena tamen non est momentanea set eterna.
II. Incipit summa de virtutibus
[recensere]I
[recensere][1] Adaperiat Dominus corda nostra qui aperuit oculos ceci nati, et reseret labia obmutescentis, qui os Zacharie aperuit prophetantis, et virtus spiritus Paracliti que venit in discipulos Domini descendere de celorum habitaculo nunc dignetur, que rore superne gratie nos illustret ut recto gelo et pura conscientia decorati ei laudes reddamus omni tempore quas tenemur et repleti suavitate virtutum iugiter possimus in suis mirabilibus delectari. [2] Cum itaque lingua carnis consonare debeat lingue mentis et mens nisi vite spiraculo polleat in lege Domini nequeat cogitare, tali premisso initio quod principium est bonorum et finis ad nostrum secure propositum accedamus.
[3] In precedenti quidem parte divina opitulante clementia de vitiis breviter est notatum, quare de virtutibus supponamus quibus mediantibus incentiuum delinquendi compescitur et creatura Creatori debite famulatur. [4] Attende igitur o lector, lege continue, disce serie et lecta memorie recommenda que tibi de mensa Domini apponuntur, quoniam in hiis utilitas evidens apparebit, non momentanea set eterna, non vilium divitiarum set celestium epularum, non tantum ad corporis incrementum verum etiam ad anime salutiferum nutrimentum.
[5] Nota ergo studiose et teneas diligenter quod in scripturis quatuor virtutum genera designantur. [6] Prime sunt pollitice, secunde purgatorie, tertie iam purgate, quarte vero exemplares merito sunt vocande, de quibus omnibus et primo de polliticis videamus.
[7] Pollitice virtutes dicuntur civiles que conveniunt illis qui rem publicam cum ratione gubernant. [8] Purgatorie conveniunt illis qui proposuerunt se a secularibus negotiis sequestrare, et vitam ducere innocentem. [9] Tertie conveniunt illis qui omnia postponentes in celestium contemplatione versantur. [10] Quarte in solo Deo consistunt, et ideo exemplares dicuntur, quia cetere virtutes illas imitari tenentur.
[11] Prime igitur virtutes molliunt peccatum, secunde auferunt, tertie obliviscuntur, in quartis nephas est nominari peccatum. [12] Species autem virtutum sunt septem, quatuor active et tres contemplative. Active sunt iste; iusticia, fortitudo, temperantia et prudentia. Contemplative sunt iste: fides, spes et caritas. [13] Quelibet autem virtus cardinalis habet duos oculos principales. Nam iusticia habet discretionem et rectitudinem, prudentia vero vigilantiam et cautelam, fortitudo autem constantiam et magnanimitatem, temperantia quoque continentiam et abstinentiam.
[14] Iste sunt ille quattuor virtutes que fulgent in capite iusti quasi corona de lapide precioso, que taliter debent in humani corporis dispositione locari ut in anteriori parte iusticia preponatur, quia non est nisi de certis iuditium proferendum; in posteriori parte prudentia, quoniam in dubiis consilium est habendum; in dextera temperantia est ponenda, quia cavendum est ne dissolutionem in prosperis paciamur; fortitudo vero in sinistra locetur, quia in adversis cavendum est diligentissime ne frangamur.
[15] Respiciat itaque nos Dominus oculo sue maiestatis cum sua pietate benigne et illos opportuno tempore non deserat quos redemit, ut dono sue misericordie illustrati per supervenientes virtutes vitia expientur, eiciantur noxia et salutaria conserventur.
II. DIFFINITIONES SEU DESCRIPTIONES OMNIUM VIRTUTUM.
[recensere]A. DISTINCTIONES VIRTUTUM ACTIVARUM
[recensere][1] Iustitia est constans et perpetua animi voluntas ius suum unicuique tribuens.
[2] Fortitudo est considerata periculorum suspectio et diuturna laborum perpessio.
[3] Temperantia est virtus rationis in libidinem et in alios animi motus et non rectos impetus firma et moderata dominatio.
[4] Prudentia est rerum bonarum et malarum et utrarumque discretio.
B. DISTINCTIONES VIRTUTUM CONTEMPLATIVARUM
[recensere][5] Fides est argumentum rerum sperandarum non apparentium.
[6] Spes est firma certitudo future beatitudinis.
[7] Caritas est amor adipiscendi eterna gaudia.
III. EXORDIA ET CONTINUATIONES IUSTICIE.
[recensere][1] A Domino nunquam relinquitur qui eius iusticiam operatur. [1’] Inde est quod vos rogo et conforto et vestre dilectioni suadeo ut iustum semper iudicium proferatis dicentes de vultu tuo Domine iudicium meum prodeat et oculi tui videant equitatem.
[2] Iudex si iustus esse desierit, officium et nomen iudicis recte perdit. [2’] Rogamus itaque tuam discretionem ut Deum pre oculis habere debeas in omnibus iudiciis atque factis.
[3] Nisi adesset iusticia que unicuique ius suum tribuit pro rebus temporalibus, sepe inter homines seditio et iniuria oriretur. [3’] Proinde est quod illum immitari debemus qui iudex iustus est, fortis et paciens, tractabilis, pacificus et benignus qui cuilibet secundum opera que fecerit tribuet in futurum.
[4] Rectores in manu stateram teneant ut iuste seviant et cum expedit misericordiam non relinquant. [4’] Quare cum apud Dominum nulla sit acceptio personarum, ita iudicare tenemini parvulum sicut magnum, sciendo quod quali mensura messi fuerimus eadem remetietur nobis, cum et de talento credito teneamur reddere rationem.
[5] Si cadit iustus erigitur, set impius cum suo semine dispergetur. [5’] Inde est quod cum Christo maneas si casum times et semper desideras permanere.
[6] Iusticia appellari non poterit quam amore vel timore aliquis violabit. [6’] Quapropter tibi consulo modis omnibus quibus possum quatinus nichil sit in mundo tam carum. vel mellifluosum quod te faciat deviare.
[7] Etsi pro vestra vita que bona precessit de subsequenti laudabili presumatur, tamen ad cautelam in quantum possumus vos Deo propicio invitamus ut talem virtutem curetis studiosius imitari. Nam a Domino etc. Inde est etc. Et taliter continuabis precedentibus verbis cuiuscunque virtutis exordia cum consequentibus continuationibus eorundem.
IV. EXORDIA ET CONTINUATIONES FORTITUDINIS.
[recensere][1] In adversis fortitudo recte opponitur ne humana fragilitas dissolvatur. [1’] Inde est quod te consolationem oportet recipere, quia nullus est qui possit Dei voluntatibus contraire.
[2] Sicut in prosperis non debet se quisquam extollere, ita decet quemlibet adversa cum fortitudine tollerare. [2’] Quare te rogamus ut in talibus cum discretione procedas et cautelam habeas diligentem.
[3] Longa patientia fortem efficit non tantum grande principium quod resistit. [3’] Inde est quod perseverare te condecet fortiter et resistere contrariis pacienter si vitium cupis eicere per virtutem.
[4] Iob in tribulatione iustus apparuit, quia pacienter per virtutes vitia effugavit. [4’] Hinc est igitur quod tollerantiam habeas in omnibus benedicens Dominum cuius sunt universa.
[5] Tobias angelum Domini recipere in domum promeruit, quia contumelias et afflictiones benigne sustinuit, et Deum in membris suis de propria substantia honoravit. [5’] Cuius vita et exemplo suffulti omni tempore Creatori nostro placere totis viribus studeamus et grata servitia exhibere ut cum tempus messionis advenerit Domino dispensante centuplum recipere mereamur.
[6] Qui comminari voluerit dum patietur in terris, Dominum cuius exemplum contempnit sibi contrarium sentiet in excelsis. [6’] Quapropter magnanimus esto, et fiduciam securitatem magnificentiam constantiam et pacientiam teneas ne imbecillis mundi pericula pertimescas.
V. EXORDIA ET CONTINUATIONES TEMPERANTIE.
[recensere][1] Homo in prosperitate dissolvitur, nisi ei temperantia consulatur. [1’] Inde est quod te rogando moneo et tibi mandando suadeo, ut in habundantia Deum timeas et eum in necessitate cognoscas.
[2] Temperantia virtus gratissima ab omnibus conservetur, quia si defuerit durare non poterit quod tenetur. [2’] Quare cum moderamine cuncta facias ut habere valeas que affectas.
[3] Totius vite ornatus temperantia dicitur, quia per eam mundi perturbationes sedantur. [3’] Hinc est igitur quod si vivere cupis pacifice et pravos motus libidinis refrenare, huius virtutis vestigia immitare.
[4] In voluntate habendi modus non aderit nisi temperantia finem dabit. [4’] Quapropter cum discretione, que virtutum est mater, tue imponas terminum voluntati, quod si temperantie non aderit fundamentum voluntas non recipiet complementum.
[5] Iracundia nequiter dominatur et imperat si eam nutrimentum temperantie non compescat. [5’] Unde te rogamus et tibi pura conscientia suademus, ut animum tuum regas, iram temperes et compescas furorem ut ornatus virtute polleas et vitium eicias quod infestat.
[6] In omni ordine etate condictione et sexu temperantia locum optinet, quia sine ipsa nullus mensuram statum vel modum tenet [6’] Idcirco te conformare decet ipsius confortationibus et mandatis, ut corpore sanus vivas et animam suo Domino representes.
VI. EXORDIA ET CONTINUATIONES PRUDENTIE.
[recensere][1] Prudentia queque circumspicit et in dubiis sine consilio non procedit. [1’] Inde est quod te ortamur ut hanc virtutem in tuis dictis factis et negotiis immiteris.
[2] Serpens suum caput prudenter conservat, et homo Christo suo capiti reverenter obediat. [2’] Inde est quod serpentis tibi convenit sequi prudentiam, et in hoc naturam angelicam immitari.
[3] Per prudentiam inter bonum et malum ad invicem discernitur, ut de bonis melius et de malis minus deterius eligatur. [3’] Proinde est quod tibi super consultatione tua tale damus responsum, ut potius incurras periurium quam adulterium committas vel aliud quod gravius sit peccatum, si circumplexus es quod adulterio evadere nunquam possis.
[4] Consilia debent actus precedere, quia primum decet discernere et secundario exercere. [4’] Inde est quod palpebre tue precedant gressus tuos, et post consilium acceleres factum, et illius rei non postmodum penitebis.
[5] Sua dignitate alliciat prudentia singulos et post se trahat quasi lucerna splendida universos. [5’] Quapropter eam amice studiose sequaris, ut opera tua coram hominibus luceant et Deo que feceris sint accepta.
[6] Prudentia omnia tempora previdet ut casus nocituros evitet. [6’] Quare sine ipsa non ambules ullo modo, ut cuncta cedant tibi prospera et iocunda.
VII. EXORDIA ET CONTINUATIONES FIDEI.
[recensere][1] Nullum. fructum fides consequitur, ubi humana experientia dominatur. [1’] Inde est quod te scire volumus quod in hiis que non videntur et que non potest hominum ratio experiri probatur consistere fides nostra.
[2] Fides ad salutem non proficit si ei vita laudabilis non assistit. [2’] Quare si per fidem salvari desideras, studeas cum fide bona opera compensare, quia fides sine operibus mortua est.
[3] Per fidem amicorum corda iunguntur, que si violata fuerit iurgia suscitantur. [3’] Quapropter te rogo ut fidem amicis serves diligas concordiam et litigia fugias inter cetera, sciens quod grave est fidem fallere.
[4] Infantulus inmundus primo fidem ab ecclesia exigit, et sacerdos ut pro fide vitam eternam habeat intercedit. [4’] Rogo te itaque ut semper tue peticionis memor existas et promissionis facte et renuntiationis exhibite omni tempore recorderis.
[5] Per fidem sancti vicerunt regna et per eandem homines ad celestia regna perveniunt. [5’] Scire te volumus et non expedit ignorare quod sancti pro fide Christi servanda pugnaverunt usque ad mortem, et nos hoc idem faciamus cum eis ut possimus ad gloriam pervenire.
[6] Quod fides catholica precipit observari convenit, quia prevaricatores divina maiestas perpetuo iudicabit. [6’] Hinc est igitur quod cum iustus ex fide vivat’ et sine fide qui fuerit moriatur, fidem sinceram habeas et fidei documenta satagas custodire.
VIII. EXORDIA ET CONTINUATIONES SPEI.
[recensere][1] In se sperantibus Deus non deerit, quia plenus misericordia semper erit. [1’] Cum itaque Dei misericordia omnem. superet multitudinem peccatorum, ad eum secure redeas pro salute.
[2] Qui sperat in Domino prosperabitur et in eius divitiis nutrietur. [2’] Inde est quod sperare debes in Domino et facere bonitatem, ut manentem adire valeas civitatem, ubi angelorum pane saciaberis in eternum.
[3] In supernis spes nostra extenditur, ubi non terrena set celestis hereditas perpetuo possidetur. [3’] Ad hanc igitur festinemus accedere et que nos impediunt dimittere non tardemus, ut spes nostra suo desiderio non fraudetur, set in Abrahe sinu confidentes anime requiescant.
[4] Spes morientium Deus de alto descendit polorum, ut homo secure ascenderet ad gaudia angelorum. [4’] Inde est quod non debetis ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent, quoniam omnes mortui resurgent et secundum opera sua recipiet unusquisque.
[5] Non debet aliquis de Deo presumere nec etiam desperare, set potius bona facere et spem dare. [5’] Attende igitur et non timeas set confidas, quia peccatrici Dominus dixit dimissa sunt tibi peccata, quod quia Iudas non inspexit laqueo se suspendit.
[6] Spe quod optatur attenditur, et nunquam deficiet quod prebetur. [6’] Noveris itaque quod gaudium bonis est paratum, et eis non deficiet in eternum.
IX. EXORDIA ET CONTINUATIONES CARITATIS.
[recensere][1] Caritas Dei animam pro omnibus posuit, quam habere non poterit qui pietatis viscera necessitatem patientibus denegabit. [1’] Inde est quod Deum tenemur diligere, quoniam prior nos dilexit, ut scriptura testatur, et de bonis nostris debemus indigentibus subvenire.
[2] Perfecta caritas timorem eicit et in mutua dilectione consistit. [2’] Rogo te itaque ut ex toto corde tuo et mente diligas Deum, quia prior dilexit nos, et proximum ut te ipsum sciens quod perfecta caritas foras mittit timorem.
[3] Deus est caritas ut scriptura testatur, et qui in caritate permanet in Deo coronabitur. [3’] Labora igitur ad caritatem habendam que, sicut dicitur et est verum, multitudinem operit peccatorum.
[4] Quicquid homo facit ad nichilum redigitur quia totum, si caritatem non habuerit, amittetur. [4’] Quapropter, ut opera que tu facis fructum senciant condecentem, ad habenda huius virtutis merita non retardes.
[5] Quod in terris caritative tribuitur, in celis coram Domino presentatur. [5’] Non igitur te peniteat de tua substantia quam pauperibus tribuisti, quia quod uni ex minimis eius fecistis, sibi factum esse specialiter protestatur.
[6] Quidam angelos hospites meruerunt accipere pro elimosinis quas ex caritate voluerunt pauperibus errogare. [6’] Inde est quod in elimosinis studeas et hospitalitatem frequentes, quia hec omnia tibi fructum centuplum afferent in futurum.