Jump to content

Summa logicae/Pars III - 4 : De Fallaciis

Unchecked
E Wikisource
Pars III - 4 : De Fallaciis

 Pars III - 3 : De Consequentiis
GUILLELMI DE OCKHAM SUMMA TOTIUS LOGICAE: PARS III-4

<CAP. 1. DE SPECIEBUS FALLACIARUM>. Cum dictum sit de argumentis et speciebus argumentorum, restat nunc dicere de defectibus argumentorum et consequentiarum. Huiusmodi autem defectus vocantur fallaciae, penes quas peccant argumenta falsa. Et ideo de fallaciis est nunc dicendum; circa quas primo sunt aliqua generalia praemittenda, secundo de eis tractandum est in speciali.

Est autem primo sciendum quod quamvis a Philosopho et aliis ponantur tredecim fallaciae, cum omne argumentum apparens et sophisticum peccans in forma peccet vel per aequivocationem vel per amphiboliam vel compositionem et divisionem vel accentum vel figuram dictioris vel secundum accidens vel secundum quid et simpliciter vel secundum consequens vel secundum ignorantiam elenchi, sicut tractando de fallaciis in speciali ostendetur, verumtamen praeter fallacias enumeratas sunt tres aliae quibus peccat opponens in arguendo contra respondentem.

Et quia Philosophus docet vitare et deprehendere defectus opponentis in arguendo, ideo tredecim fallacias enumerat. Secundo sciendum quod istarum fallaciarum quaedam ponuntur in dictione, quaedam extra dictionem.

Sex autem fallaciae ponuntur in dictione et septem extra dictionem.

Et est notandum quod 'dictio' hic accipitur non solum pro voce sed pro omni signo ad placitum instituto, sive sit vox sive scriptura sive quodcumque aliud. Et dicuntur fallaciae in dictione illae penes quas peccant argumenta quae non haberent defectum nisi essent aliqua signa ad placitum instituta, ita quod ille qui praecise facit argumenta in mente, sine omni idiomate et omni signo voluntarie instituto, non deciperetur penes illas fallacias.

Talia autem argumenta non potest facere penes omnes modos talis fallaciae, quamvis in casu possit penes aliquem modum. Aliae autem fallaciae quae possunt reperiri in argumentis compositis ex propositionibus habentibus tantum esse in mente, etiamsi nullum signum esset voluntarie institutum, quantumcumque argumenta prolata vel scripta possint habere consimiles defectus, vocantur fallaciae extra dictionem.

Et ideo falsum est quod dicunt aliqui quod fallaciae in dictione sunt a parte vocis et fallaciae extra dictionem sunt a parte rei vel ex natura rei, quia non plus sunt istae ex natura rei quam illae.

Sed sic debet dici quod fallaciae in dictione sunt illae penes quas secundum omnes modos peccant omnia argumenta et sola argumenta composita ex signis voluntarie institutis, fallaciae extra dictionem sunt illae penes quas peccant argumenta tam composita ex signis voluntarie institutis quam etiam argumenta composita ex solis signis naturaliter significantibus.

Tertio notandum est quod logicus et non sophista habet cognoscere istas fallacias, ita scilicet quod habet cognoscere quasdam regulas generales applicabiles ad omnes scientias, per quas, simul cum aliis scitis in aliis scientiis particularibus, potest deprehendere omnes defectus omnium falsorum argumentorum peccantium in forma, in quacumque materia fiant.

Ex quo patet utilitas istius notitiae, nam per istam notitiam deprehenditur de quolibet argumento peccante in forma quod non valet, et sine ista notitia impossibile est hoc scire.

Propter quod impossibile est aliquam scientiam naturalem vel moralem vel quamcumque aliam sine ista notitia perfecte habere. Et ideo ignorantes istam artem et aliis scientiis intendentes, sive intendant philosophiae naturali sive morali, sive etiam iuri civili vel canonico, sive theologiae sive scientiae cuicumque, si velint ex capite proprio multa docere vel scribere praeter illa quae inveniuntur expresse in sacra Scriptura et praeter ista quae vocaliter inveniuntur in libris scientium logicam, necessario in multos errores prolabentur. Unde non dubito quin multitudo et contrarietas opinionum tam in theologia quam in philosophia modernis temporibus ex hoc provenit quod multi ignorantes logicam novas opiniones, praeter vocaliter expressas in Scriptura sacra et dictis Sanctorum et Aristotelis, publice docuerunt et --- replendo quaternos non paucos --- in scriptis reliquerunt. Quarto sciendum est quod penes istas fallacias non tantum peccant paralogismi stricte sumpti, qui scilicet sunt ex duabus propositionibus et una conclusione, sed etiam omnes falsae consequentiae peccant penes has fallacias, sive istae consequentiae sint enthymemata sive inductiones sive exempla, quae ideo vocari possunt paralogismi quia in syllogismum reduci possunt.

<CAP. 2. DE AEQUIVOCATIONE ET PRIMO EIUS MODO>. His visis dicendum est de fallaciis in speciali. Et primo de aequivocatione. Circa quam primo videndum est quid sit aequivocatio; secundo de modo et forma respondendi ad paralogismum aequivocationis; tertio quot modis fit aequivocatio.

Circa primum dicitur quod aequivocatio est diversa significatio alicuius termini positi in oratione, ita quod secundum istos causa non-exsistentiae est diversitas significationis. Sed istud non est bene dictum, nam non semper ubi est aequivocatio ibi est diversitas significationis. Bene enim potest esse aequivocatio in pure univoco; sicut ista propositio 'homo est nomen' est distinguenda penes aequivocationem, etiam si hoc nomen 'homo' non significaret nisi unum, nec proprie nec improprie, et tamen hic non est diversa significatio. Et ideo dicendum est quod aequivocatio magis proprie definitur sic: aequivocatio est multorum vocatio sub eadem voce vel sub eodem signo.

Ut 'vocatio' non accipiatur hic pro significatione tantum sed magis pro suppositione seu pro alicuius positione. Et debet intelligi quod sit 'multorum vocatio' praedicto modo, vel quod denotetur fieri multorum vocatio vel non fieri, quia non semper quando est aequivocatio stat ibi terminus pro diversis, sed aliquando denotatur stare pro diversis et aliquando non denotatur stare pro diversis.

Verbi gratia si dicam sic 'homo est species', ista est distinguenda, quia iste terminus 'homo' potest stare pro multis, scilicet pro intentione animae et pro homine extra. Sed si dicam sic 'homo albus fuit homo', posito quod numquam aliquis homo fuerit albus, subiectum non stat pro multis, --- scilicet pro illis qui fuerunt albi vel pro his qui sunt albi ---, quia numquam fuit aliquis talis, sed denotatur stare pro talibus in ista negativa 'homo albus non fuit'.

Denotatur enim stare pro talibus saltem sub disiunctione.

Sciendum tamen quod 'stare pro diversis' non facit aequivocationem, sed 'stare pro diversis, ita quod pro uno et non pro alio' facit aequivocationem. Sicut in ista 'omnis homo est animal', 'homo' stat pro diversis, et tamen non est aequivocatio; sed in ista 'homo est species' potest sic stare pro diversis, quia potest stare pro intentione et non pro re extra, vel potest stare pro re extra et non pro intentione, ita scilicet quod aliquis utatur hac voce pro uno et non pro alio.

Ex hoc patet quod causa apparentiae istius fallaciae est identitas vocis vel signi, causa non­exsistentiae est diversitas usus, quia scilicet contingit ea uti uno modo vel alio.

Circa secundum est sciendum quod forma respondendi ad talem paralogismum debet esse ista: quod posita aliqua propositione in qua ponitur aliqua una dictio qua contingit sic diversimode uti, ista propositio est distinguenda, eo quod contingit uti tali dictione sic vel sic. Et sic respondendum est vel concedendo argumentum vel negando, vel in uno sensu concedendo et in alio negando, vel in utroque concedendo vel in utroque negando. Circa tertium sciendum est quod tres ponuntur modi aequivocationis. Primus modus est quando aliqua dictio est aequivoca a casu. Vocatur autem 'aequivocum a casu' quando dictio aeque primo --- non semper quidem aeque primo tempore sed intentione --- pluribus impositionibus, vel una aequivalenti pluribus, imponitur ad significandum, ita scilicet quod una impositione imponitur ad significandum ac si non esset prius imposita. Sicut contingit quando eadem dictio est eadem in diversis idiomatibus, sicut haec dictio 'me' et est Latinum et est Anglicum, ideo est aequivocum a casu. Ita etiam est in eisdem dictionibus eiusdem idiomatis frequenter. Et est sciendum quod non solum dictio quae proprie aliquid significat, cuiusmodi est dictio categorematica, sed etiam dictio quae nihil per se et proprie significat sed tantum consignificat, cuiusmodi sunt dictiones syncategorematicae, possunt esse aequivocae, sicut patebit de adverbiis, coniunctionibus et aliis signis. Secundo notandum est quod quaelibet propositio in qua ponitur talis dictio aequivoca semper de virtute sermonis est distinguenda, eo quod potest accipi sic vel sic, et hoc sive sit in uno sensu vera et in alio sensu falsa, sive in utroque sensu falsa sive in utroque vera. Tamen aliquando disputantes possunt illos terminos arctare ad certum sensum vel ad certam significationem, et tunc non est distinguenda. Potest autem hoc fieri vel per consuetudinem vel per certam ordinationem inter eos. Potest etiam hoc fieri per additionem alicuius; sicut si opponens dicat: volo quod quandocumque addo huic dictioni 'canis' a, quod stet praecise pro animali latrabili. Tunc si opponens proponat istam propositionem 'omnis canis a est latrabilis', non est distinguenda; si autem proponat istam 'omnis canis est latrabilis', est distinguenda. Potest etiam fieri sine additione tali; sicut si opponens dicat sic: volo in tota ista disputatione accipere hoc nomen 'canis' praecise pro animali latrabili. Tunc quandocumque in ista disputatione proponatur propositio in qua ponitur haec dictio

'canis', non est distinguenda. Et si quaeratur an talis propositio distinguenda sit vera vel falsa, dicendum est quod vocando 'verum' omne illud quod est signum subordinatum verae propositionis in mente, talis propositio distinguenda est; si habeat unum sensum verum et alium falsum ipsa est tam vera quam falsa, quia sibi correspondet tam vera propositio quam falsa in mente.

Vocando autem 'verum' illud cui correspondet praecise una propositio in mente vera et non falsa, sic accipiendo hoc vocabulum talis propositio nec est vera nec falsa. Et ideo quod aliquando dixi quod eadem propositio est vera et falsa, necessaria et impossibilis, et aliquando quod eadem propositio non est vera et falsa, aequivoce accepi 'verum' et 'falsum' in uno loco et in alio.

Quam aequivocationem tunc intellexi, quamvis non expresserim, sicut nec aliqui scribentes semper exprimunt aequivocationes quas advertunt in dictis suis. Penes istum primum modum peccant talia argumenta 'omnis canis est animal; caeleste sidus est canis; igitur caeleste sidus est animal', nam tam maior quam minor est distinguenda, eo quod li canis in utraque potest stare pro animali latrabili, et tunc valet syllogismus, sed minor est falsa, ista scilicet 'caeleste sidus est canis'.

Vel potest stare tam in maiore quam in minore pro caelesti sidere, et tunc etiam valet syllogismus, sed maior est falsa, ista scilicet 'omnis canis est animal', quia tunc denotatur quod caeleste sidus est animal.

Vel potest 'canis' in maiore stare pro animali latrabili et in minore pro caelesti sidere, et tunc non valet syllogismus sed est fallacia aequivocationis, quia 'canis' aequivoce accipitur in maiore et in minore.

Similiter talis consequentia peccat secundum fallaciam aequivocationis 'omnis canis est animal, ergo caeleste sidus est animal', nam illud antecedens 'omnis canis est animal' est distinguendum, eo quod 'canis' potest stare pro animali latrabili; et tunc non valet consequentia, quia tunc arguitur a termino stante pro uno significato ad eundem terminum stantem pro alio significato quam pro illo pro quo stat in antecedente, sicut manifeste patet.

Si autem li canis stet pro caelesti sidere in antecedente, tunc est consequentia bona, quia arguitur a termino stante pro uno significato ad illud idem significatum, vel magis proprie loquendo ad eundem terminum stantem pro eodem significato; et ita tunc consequentia est bona, sed antecedens est falsum.

Et iste modus respondendi vel consimilis debet servari in respondendo ad quodcumque argumentum in quo ponitur aliqua propositio distinguenda penes quamcumque fallaciam. Penes istum modum peccant tales paralogismi 'tantum aqua est in vase; color est in vase; igitur color est aqua', nam li in diversimode et aequivoce accipi potest: uno modo ut denotet aliquid esse in aliquo loco, sicut locatum dicitur esse in loco, et sic est maior vera; aliter accipitur in minore, ut denotet aliquid esse in aliquo tamquam accidens in subiecto.

Et sicut accidit aequivocatio propter hanc dictionem 'in', ita frequenter accidit aequivocatio propter alias dictiones syncategorematicas. Quando autem hoc contingat, scitur per usum et exercitium in diversis scientiis.

<CAP. 3. DE SECUNDO MODO AEQUIVOCATIONIS>. Circa secundum modum aequivocationis est sciendum quod tunc est secundus modus aequivocationis quando eadem dictio primo et principaliter imponitur ad significandum vel consignificandum aliquid vel aliqua, et secundario propter aliquam attributionem alterius rei ad primum significatum imponitur ad significandum aliud vel alia, ita quod in aliquibus propositionibus utimur illo vocabulo aliter quam primo erat institutum, et non in omnibus.

Sicut est de isto nomine 'homo', quod primo erat impositum ad significandum animalia rationalia et secundo propter similitudinem statuae ad hominem utimur hoc nomine 'homo' pro statua in aliquibus propositionibus, sicut in talibus 'homo depingitur', 'homo est aureus vel argenteus', quando statua fit ex auro vel argento.

In multis autem aliis propositionibus non utimur illo vocabulo pro tali secundario significato; sicut in talibus propositionibus 'homo currit', 'homo est animal' et consimilibus non utimur hoc nomine 'homo' nisi pro primario significato et non pro secundario significato.

Ex hoc oritur una regula talis, quod numquam est propositio distinguenda penes secundum modum aequivocationis nisi quando illud vocabulum quod potest sic aequivoce accipi comparatur alicui verificabili de secundario significato vel pro aliquo consimili.

Et ideo ista est distinguenda 'homo depingitur' et non ista 'homo currit' nec ista 'homo est animal', et sic de aliis. Et huius ratio est quia semper terminus, ubicumque ponatur, potest stare pro suo primario significato, sed non potest semper stare pro suo secundario significato, sed tantum in propositione ubi comparatur alicui verificabili de suo secundario significato.

Et ideo tantum talis propositio est distinguenda penes secundum modum aequivocationis.

Et si quaeratur causa et ratio huius, dicendum est quod principalis ratio istius est voluntas utentium, et ideo si placeret utentibus, posset utraque distingui, hoc tamen usus non habet. Penes istum modum peccant tales discursus 'quidquid currit, habet pedes; aqua currit; igitur aqua habet pedes'; 'omnis homo est animal rationale; ista imago est homo; igitur ista imago est animal rationale'; 'petra erat Christus, igitur aliquod irrationale erat Christus' et huiusmodi.

Et similiter non sequitur 'omne sanum est animal; urina est sana; igitur urina est animal',

'diaeta est sana, igitur diaeta est corpus animatum', et sic de multis talibus. Et universaliter quando aliqua dictio potest sumi metaphorice et transumptive, potest causare fallaciam aequivocationis.

Sicut in talibus 'subiectum scientiae est materia scientiae, igitur scientia componitur ex materia et forma'; nam antecedens istius consequentiae est distinguendum ex eo quod hoc nomen 'materia' potest accipi proprie, et sic est falsa 'subiectum scientiae est materia scientiae'; vel potest accipi metaphorice et improprie, et sic non valet consequentia. Similiter est hic 'figura est forma aeris, igitur aes et figura distinguuntur realiter'; nam 'forma' potest accipi proprie, et sic est antecedens falsum, vel potest accipi improprie, et sic consequentia non valet. Similiter est hic 'statua componitur ex aere et figura, igitur aes et figura distinguuntur realiter'; nam 'componi' potest accipi proprie, et sic est antecedens falsum, vel metaphorice et improprie, et sic consequentia non valet. Et sicut est de istis, ita est de innumerabilibus aliis, quia vix est aliqua dictio, maxime multum usitata, quin aliquando accipiatur improprie et metaphorice. Et ideo summe necessarium est inspicienti dicta auctorum scire quando accipiunt vocabula proprie et quando improprie, quia aliter faciliter decipitur. Et propter hoc scriptores veteres, quia tam profunditate scientiae quam splendore eloquentiae praepollebant, necesse fuit eos propter ornatum eloquii per diversa vocabula et varias dictionum et orationum formas suam intentionem exprimere, ipsas voces frequenter a significatione propria ad impropriam transferendo.

Cuius translationis et locutionis metaphoricae grammatici diversas species in auctoribus usitatas tradunt, quarum aliquae fiunt quando dictio transfertur a significatione propria ad impropriam, et illae deserviunt secundo modo fallaciae aequivocationis; aliquae autem accidunt ex hoc quod una oratio transfertur a significatione propria ad impropriam, et illae deserviunt fallaciae amphiboliae, de quarum aliquibus est nunc breviter transcurrendum.

Unde una translatio est quando nomen totius ponitur pro nomine partis vel e converso; sicut si dicatur 'hoc corpus est Sortes', demonstrando cadaver quod fuit pars Sortis. Alia est quando unum contrariorum ponitur pro reliquo. Alia quando ponitur causa pro causato vel e converso. Quandoque autem continens pro contento vel e converso.

Et quandoque nomen inventoris pro nomine inventi vel e converso. Et quandoque nomen unius speciei pro nomine alterius speciei, ratione alicuius proprietatis convenientis individuis utriusque speciei.

Quandoque ponitur nomen materiati pro nomine materiae et e converso. Quandoque ponitur nomen temporis pro effectu temporis et e converso. Quandoque nomen antecedentis pro nomine consequentis et e converso. Et quandoque nomen efficientis pro nomine effectus et e converso. Et quandoque nomen commune appropriatur uni. Quandoque ponitur nomen concretum pro abstracto et e converso. Et quandoque nomen passionis humanae attribuitur Deo et e converso. Et quandoque verbum unius temporis ponitur pro verbo alterius temporis. Et quandoque unus casus ponitur pro alio casu. Et quandoque proprietas unius partis attribuitur alteri parti seu nomini alterius partis. Quandoque singulare ponitur pro plurali et e converso. Et quandoque proprietas animalis attribuitur non animali et e converso. Et quandoque una propositio ponitur pro alia. Et quandoque dictio unius partis orationis ponitur pro dictione alterius partis orationis. Istis modis et multis aliis possunt dictiones a propria significatione transferri ad impropriam, cuiusmodi translationis grammatici diversas docent species.

Inter quas continentur istae: metaphora, synecdoche, metonymia, antonomasia, emphasis, catachresis, metalempsis, anthropopathos, onomatopoeia, phantasia, paralange et multae aliae, quarum notitiam in grammatica, quae omnibus scientiis subministrat, perfecte traditam omni volenti studere in libris auctorum et in Scriptura sacra puto multum necessariam, sine qua frequenter accidet error, pervertendo intentionem scribentium. Et nota quod aequivocum tale, iuxta istum secundum modum, vocatur a Boethio aequivocum a consilio.

<CAP. 4. DE TERTIO MODO AEQUIVOCATIONIS>. Circa tertium modum aequivocationis est primo sciendum quod tunc est tertius modus aequivocationis quando aliqua dictio non accipitur pro diversis significatis, sed ex hoc solum quod alicui comparatur quod non plus pertinet ad primarium significatum quam ad secundarium. Et iste modus non accidit ex hoc quod vox potest significare diversa, sicut contingit in duobus primis modis, sed ex hoc quod eadem vox potest supponere pro diversis. Et ideo pro isto modo dantur diversae regulae, quibus potest cognosci. Est autem una regula quod quando unum extremum propositionis est nomen primae intentionis, sumptum sine signo universali et particulari, et aliud extremum est nomen secundae intentionis, illa propositio est distinguenda penes tertium modum aequivocationis, eo quod nomen primae intentionis potest supponere simpliciter vel personaliter, et secundum hoc potest accidere in argumento fallacia aequivocationis.

Et secundum istum modum peccant talia sophismata 'attributa non sunt idem essentiae divinae; sapientia est attributum, et similiter iustitia est attributum; igitur sapientia et iustitia non sunt idem essentiae divinae'.

Respondeo: ista propositio est distinguenda 'sapientia est attributum', eo quod 'sapientia' potest supponere simpliciter vel personaliter. Si primo modo, tunc est fallacia aequivocationis, quia in minore accipitur simpliciter et in conclusione personaliter, et per consequens aequivoce.

Si supponat secundo modo, sic minor est falsa, quia tunc non denotatur quod ille conceptus qui attribuitur et concluditur de Deo sit attributum, sed quod illa res quam significat talis conceptus est attributum.

Quod falsum est, quia non plus est illa res quae est sapientia divina attributum quam illa res quae est essentia divina. Et per consequens accipiendo terminos personaliter et significative non plus est haec vera 'sapientia est attributum' quam ista 'essentia est attributum'.

Accipiendo tamen terminos simpliciter et pro intentionibus animae, est una vera et alia falsa. Similiter accidit hic 'unum est passio entis; unum est idem realiter cum ente; igitur idem est passio sui ipsius'.

Similiter hic 'rationale et homo sunt idem realiter; sed "rationale" est differentia et "homo" est species; igitur species et sua differentia sunt idem realiter'. Similiter hic 'homo et risibile sunt idem realiter; sed "risibile" est passio hominis et "homo" est subiectum; igitur passio et suum subiectum sunt idem realiter'.

Responsio ad omnia ista patet: nam istae propositiones 'unum est passio entis', 'rationale est differentia hominis', 'risibile est passio hominis', 'homo est subiectum risibilis', non sunt verae nisi subiectis supponentibus simpliciter.

Aliae autem praemissae non sunt verae nisi eisdem terminis acceptis personaliter. Et ideo manifestum est quod in illis est fallacia aequivocationis penes tertium modum. Similiter est hic 'homo et animal rationale sunt idem realiter; homo et animal rationale differunt ratione; igitur aliqua quae differunt ratione sunt idem realiter'. Similiter est hic 'sapientia et essentia differunt ratione, quia sunt distincti conceptus; sapientia et essentia sunt idem realiter; igitur aliqua quae sunt idem realiter differunt ratione'.

Similiter hic 'homo et animal rationale sunt idem realiter; homo et animal rationale sunt definitio et definitum; igitur definitio et definitum sunt idem realiter'. Similiter hic 'homo et animal sunt eadem res; homo est species, animal est genus; igitur genus et species sunt eadem res'.

Unde in istis et in infinitis consimilibus aliquae propositiones non possunt esse verae nisi terminis sumptis simpliciter et aliae non possunt esse verae nisi eisdem terminis sumptis personaliter.

Et ita patet quod si propositiones sunt verae, termini aequivoce accipiuntur, et per consequens nullam inferunt conclusionem. Alia regula est quod quando unum extremum propositionis est nomen primae impositionis et aliud extremum est nomen secundae impositionis, si nomen primae impositionis non sumatur cum signo universali vel particulari ista propositio est distinguenda, eo quod nomen primae impositionis potest accipi personaliter vel materialiter.

Sicut ista propositio est distinguenda 'homo est nomen', eo quod 'homo' potest accipi personaliter et significative, et sic est falsa, vel materialiter pro ista voce, et sic est vera. Et sic solvuntur talia sophismata: 'Deus et deitas sunt idem realiter; et Deus et deitas sunt concretum et abstractum; igitur concretum et abstractum sunt idem realiter'.

Responsio: ista est distinguenda 'Deus et deitas sunt concretum et abstractum', eo quod isti termini 'Deus' et 'deitas' possunt supponere materialiter, et sic est vera; et tunc aequivoce accipiuntur in maiore et in minore, et per consequens nullam inferunt conclusionem.

Vel possunt supponere personaliter, et tunc est ista propositio falsa.

Eodem modo fallit hoc argumentum 'homo et risibile sunt idem realiter; homo et risibile sunt convertibilia; igitur convertibilia sunt idem realiter'. Et eodem modo est solvendum. Alia regula potest dari quod quando nomen primae intentionis comparatur alicui nomini communi praecise intentionibus animae et nominibus secundae impositionis, illa propositio est distinguenda, eo quod illud nomen potest supponere simpliciter vel personaliter vel materialiter, sicut patet in aliquibus exemplis praeadductis.

Et ista exempla adducta sunt tantum gratia exempli. Talia nomina, communia praecise intentionibus animae et nominibus secundae impositionis, sunt ista 'universale', 'commune', 'praedicabile', 'subicibile', 'nomen' et huiusmodi multa.

Est etiam sciendum quod praecedentes regulae non tantum sunt intelligendae de nominibus sed etiam de omni parte orationis. Quarta regula est quod quando terminus communis supponit personaliter et subicitur respectu verbi de praeterito, illa propositio est distinguenda, eo quod terminus subiectus potest supponere pro his quae sunt vel pro his quae fuerunt.

Sicut haec est distinguenda 'aliquis puer fuit senex', eo quod li puer potest supponere pro eo qui est puer, et tunc aequivalet isti 'aliquis, qui modo est puer, fuit senex'; vel potest supponere pro eo qui fuit puer, et tunc est sensus 'aliquis, qui fuit puer, fuit senex'.

Et per istam distinctionem solvuntur talia sophismata 'aliquod album fuit Sortes, igitur Sortes fuit albus', quia si subiectum antecedentis stet pro his quae sunt, consequentia non valet; si pro his quae fuerunt, consequentia est bona.

Quinta regula est quod quando terminus communis supponens personaliter subicitur respectu verbi de futuro, illa propositio est distinguenda penes tertium modum aequivocationis, eo quod subiectum potest supponere pro his quae sunt vel pro his quae erunt.

Sexta regula est quod quando terminus communis supponens personaliter subicitur respectu verbi de possibili vel de contingenti, illa propositio est distinguenda, eo quod terminus subiectus potest stare pro his quae sunt vel pro his quae possunt esse vel pro his quae contingunt esse.

Alia regula est quod quando eadem dictio potest esse diversorum casuum, generum vel numerorum vel aliorum accidentium grammaticalium, illa propositio est distinguenda penes tertium modum aequivocationis.

Sicut ista 'isti asini sunt episcopi', eo quod li episcopi potest esse nominativi casus vel genitivi. Verumtamen in tali paralogismo potest frequenter assignari primus modus aequivocationis; sed quando hoc habeat fieri et quando non, propter brevitatem omitto.

Et est notandum quod iste tertius modus aequivocationis potest reperiri in propositione pure mentali, quamvis duo primi modi non habeant locum nisi in signis ad placitum institutis.

Unde ista propositio mentalis 'homo est species' distingui potest, eo quod subiectum potest supponere significative vel pro se ipso. Et sic de consimilibus est dicendum.

<CAP. 5. DE FALLACIA AMPHIBOLIAE>.


Post fallaciam aequivocationis sequitur fallacia amphiboliae. Circa quam primo sciendum est quod sicut fallacia aequivocationis accidit ex hoc quod aliqua dictio potest diversimode accipi, ita fallacia amphiboliae accidit ex hoc quod aliqua oratio potest diversimode accipi, absque hoc quod aliqua dictio primo diversimode accipiatur; ita quod sicut dictio est multiplex, ita tota oratio est multiplex.

Secundo sciendum est quod sicut aequivocationis sunt tres modi, ita amphiboliae sunt tres modi. Primus modus est quando aliqua oratio aeque primo et aeque proprie per se posita potest habere multos sensus.

Quando autem hoc contingit, pro diversis casibus sunt diversae regulae dandae. Potest autem una regula esse talis: quando aliqua nomina eiusdem casus praecedit verbum quod potest regere utrumque casum et inter illa ponitur aliquod aliud verbum infinitivi modi, illa oratio est ambigua et potest habere diversos sensus. Sicut accidit hic 'audio Graecos vicisse Romanos'; nam unus sensus est iste 'audio quod

Romani vicerunt Graecos', et alius sensus est iste 'audio quod Graeci vicerunt Romanos'.

Et ideo quando una dictio potest esse unius casus vel alterius, non est amphibolia, sicut dicunt aliqui, sed aequivocatio. Sed in tali casu quando in omni sensu est eiusdem casus, est amphibolia, sicut est in exemplo proposito.

Alia regula est quod oratio in qua ponitur ablativus casus absolutus est multiplex secundum amphiboliam, quia talis propositio potest aequivalere condicionali, temporali vel causali. Sicut ista est distinguenda 'nullo currente crescunt tibi cornua fronte'; unus sensus est iste: si nullus currit, crescunt tibi cornua fronte; alius sensus est iste: quia nullus currit, crescunt tibi cornua fronte; tertius sensus est iste: dum nullus currit, crescunt tibi cornua fronte.

Et quilibet istorum est falsus. Similiter ista est distinguenda 'nullo homine exsistente homo non est animal'; unus sensus est iste: si nullus homo exsistit, homo non est animal.

Et iste sensus est verus. Alius sensus est iste: quia nullus homo exsistit, homo non est animal. Et iste sensus est falsus. Tertius sensus est iste: dum nullus homo exsistit, homo non est animal.

Qui similiter est falsus.

Notandum quod eadem regula est quando ponitur gerundivum cum aliqua propositione, sicut est hic: neutrum oculum habendo potes videre. Ista enim habet istos sensus: si neutrum oculum habes, potes videre; quia neutrum oculum habes, potes videre; dum neutrum oculum habes, potes videre.

Alius sensus posset esse iste 'quamvis nullum oculum haberes, posses videre', hoc est dictu, istae duae stant simul 'nullum oculum habes' et 'tu vides'. Ex isto patet quod tales consequentiae non valent 'isto currente non crescunt tibi cornua fronte, illo currente non crescunt tibi cornua fronte, et sic de singulis, ergo nullo currente crescunt tibi cornua fronte'; 'istum oculum non habendo potes videre, illum oculum non habendo potes videre, igitur neutrum oculum habendo potes videre', quia sicut hypotheticae non possunt sic induci, ita tales aequivalentes hypotheticis non possunt sic induci.

Unde sicut non sequitur 'si iste homo currit, non crescunt tibi cornua fronte, si ille homo currit non crescunt tibi cornua fronte, et sic de singulis, igitur si nullus homo currit, crescunt tibi cornua fronte', sic non sequitur 'isto currente non crescunt tibi cornua fronte, et illo currente non crescunt etc., et sic de singulis, igitur nullo currente crescunt etc.'.

Et eodem modo de consimilibus est dicendum. Alia regula est: quando dictum exclusivae accipitur cum modo, illa propositio est distinguenda, eo quod potest denotare modum verificari de tota exclusiva vel potest denotare modum illum verificari de praeiacente exclusivae et de nullo alio. In primo sensu dictio exclusiva deservit primo subiecto praeiacentis, in secundo sensu facit exclusionem circa totam praeiacentem. Sicut ista est distinguenda secundum amphiboliam 'tantum hominem esse Sortem est verum'; in primo sensu denotatur quod haec sit vera 'tantum homo est Sortes', et iste sensus est verus. Et ita patet quod haec dictio 'tantum' exercet exclusionem circa hoc subiectum 'homo'. In secundo sensu denotatur quod tantum ista propositio sit vera 'homo est Sortes', et ita exercet exclusionem circa istam propositionem 'homo est Sortes', et denotatur quod haec propositio sit vera et nulla alia. Quarta regula est quod quando accipitur modus cum dicto, illa propositio est distinguenda, eo quod potest denotari modus competere toti propositioni cuius est dictum, vel propositioni de inesse in qua supponit pronomen demonstrativum vel nomen proprium alicuius pro quo supponit subiectum respectu eiusdem praedicati mediante hoc verbo 'est' de praesenti.

Sicut ista est distinguenda secundum amphiboliam 'contingit tacentem loqui'; unus sensus est iste 'haec est contingens: tacens loquitur', et iste sensus est falsus.

Alius sensus est iste 'aliqua talis est contingens: iste loquitur', demonstrando aliquem qui tacet. Intelligendum est quod tales propositiones de quibus dantur duae regulae immediate praecedentes, communiter distinguuntur secundum compositionem et divisionem, qua distinctione frequenter usus sum loquendo de eis.

Cum hoc tamen stat quod possint distingui secundum amphiboliam. Et mihi videtur quod facilius est distinguere eas secundum amphiboliam quam secundum compositionem et divisionem, quia a multis non potest videri quomodo in talibus propter solam punctuationem diversam, retentis eisdem dictionibus et eodem ordine, diversi sensus causantur. Sed si tales orationes distinguuntur secundum amphiboliam, faciliter sensus deprehenduntur, servata arte Boethii in libro Divisionum in assignatione orationum ambiguarum, quia talis assignatio facienda est aut per adiectionem aut per diminutionem aut per divisionem aut per aliquam transmutationem.

Et iste modus servandus est in talibus propositionibus, ut proposita ista oratione ambigua 'album esse nigrum est possibile', determinantur sic sensus 'haec est possibilis: album est nigrum', 'album potest esse nigrum'.

Et ita patet quod tales orationes sive distinguantur secundum compositionem et divisionem sive secundum amphiboliam, sensus non variantur. Secundo sciendum est quod duae praedictae regulae non tantum sunt intelligendae de quatuor modis famosis, sed etiam intelligendae sunt de omnibus modis.

Unde omnes tales sunt distinguendae 'omnem hominem esse animal est scitum a te'; 'album aedificare est per se verum'; 'omnem triangulum habere tres etc. est demonstrabile', et ita de aliis.

Tertio est sciendum quod ultima regula non tantum intelligenda est quando ponitur modus cum dicto propositionis, sed etiam locum habet quando coniungitur modus cum propositione mediante aliquo verbo et hac dictione 'quod'.

Unde omnes tales sunt praedicto modo distinguendae 'scio quod omnis homo est animal', 'possibile est quod album sit nigrum', et huiusmodi, puta tales 'quod quilibet homo sit Sortes, est possibile', 'quod nullum album sit homo, est necessarium.

Nam prolata tali propositione 'possibile est quod album sit nigrum', potest unus apprehendere talem sensum 'haec propositio est possibilis: album est nigrum', alius autem potest intelligere talem sensum 'possibile est quod aliquid, quod modo est album, fiat postea nigrum'.

Et ita tales propositiones sunt distinguendae. Et quia tales sensus diversi possunt haberi sine diversitate punctuationis, ideo est ibi amphibolia, non obstante quod esset ibi compositio et divisio.

Quarto notandum est quod ad istum modum habet reduci distinctio istius propositionis 'quicumque dicit te esse animal, dicit verum', ut unus sensus sit iste: quicumque dicit hanc propositionem 'tu est animal', dicit verum. Et iste sensus est verus. Alius sensus est iste: quicumque dicit aliquam propositionem ex qua sequitur quod tu es animal, dicit verum. Et iste sensus est falsus, quia omnes tales propositiones 'tu es asinus', 'tu es bos', 'tu es capra' et consimiles, inferunt istam 'tu es animal', et tamen non quicumque dicit eas, dicit verum.

Et si quaeratur quare tales propositiones sunt distinguendae, de quibus dantur praedictae regulae, dicendum est quod sicut non potest dari ratio quare aliqua dictio est aequivoca nisi voluntas utentium, ita non potest dari aliqua ratio quare oratio est aequivoca nisi voluntas utentium.

Et ideo quia diversi ex tali oratione prolata diversos sensus tales concipiunt, ideo talis oratio est distinguenda secundum amphiboliam, secundum doctrinam Boethii, in libro Divisionum, dicentis: In ambiguis uterque auditor rationabiliter se ipsum intellexisse arbitratur, ut cum dicit quis 'audio Graecos vicisse Romanos', unus potest intelligere quod Graeci Romanos vicerunt, alius e converso.

Ita est de talibus propositionibus, quod prolata hac propositione 'scio quod omnis homo est animal', unus potest intelligere quod 'scio istam propositionem: omnis homo est animal', alius potest intelligere 'scio de quolibet homine quod ipse est animal'.

Quinta regula est: quando haec coniunctio 'vel' ponitur inter duos vel plures terminos, illa est distinguenda, eo quod potest esse disiunctiva, et tunc disiungit inter propositiones, vel potest esse de disiuncto extremo, et tunc disiungit inter terminos, et est categorica.

Unde ista 'omnis homo est sanus vel aeger' est isto modo distinguenda, quia unus sensus est iste 'omnis homo est sanus vel omnis homo est aeger', qui est falsus; alius sensus est iste 'de quolibet homine dicitur hoc praedicatum: sanus vel aeger', qui verus est.

Sexta regula est: quando haec coniunctio 'et' ponitur inter duos terminos, illa propositio est distinguenda, eo quod potest esse copulativa vel de copulato extremo. Sicut haec est distinguenda 'isti sunt Sortes et Plato', demonstratis Sorte et Platone; unus sensus est iste 'isti sunt Sortes et isti sunt Plato', et iste sensus est falsus; alius sensus est iste 'isti sunt isti homines', et iste sensus est verus.

Septima regula est: quando haec coniunctio 'si' ponitur inter duos terminos, illa propositio est distinguenda, eo quod potest esse condicionalis vel de condicionato extremo. Sicut haec est distinguenda 'omne animal, si est rationale, est homo'; unus sensus est iste 'si omne animal est rationale, omne animal est homo', et iste sensus est verus.

Alius sensus est iste: de quocumque dicitur hoc totum 'animal si est rationale', de eodem dicitur hoc praedicatum 'homo'; et iste sensus est falsus, nam de asino praedicatur hoc totum condicionatum 'animal, si est rationale', et tamen de asino non praedicatur 'homo'.

Et per hoc possunt solvi talia sophismata 'omne verum, si est necessarium, est verum; te esse asinum est verum, si est necessarium; igitur te esse asinum est verum', quia maior est distinguenda, eo quod potest esse condicionalis, et tunc est vera, sed discursus non valet, quia ex tali condicionali et tali categorica non sequitur conclusio categorica.

Vel potest esse maior de condicionato subiecto, et tunc est consequentia bona, sed tunc maior est falsa. Octava regula est quod quando haec coniunctio 'quia' ponitur inter duos terminos, illa est distinguenda, eo quod potest esse causalis vel de causali extremo.

Nona regula est quod quando aliquod adverbium temporale ponitur inter duos terminos, illa oratio est distinguenda, eo quod potest esse temporalis vel de temporali extremo. Decima regula est quod quando aliquod adverbium locale ponitur inter duos terminos, illa oratio est distinguenda secundum amphiboliam, eo quod potest esse localis vel de locali extremo.

Sciendum est quod orationes de quibus dantur sex ultimae regulae a multis ponuntur esse distinguendae secundum compositionem et divisionem; et sive dictum eorum sit verum sive falsum, non obstat quin sint distinguendae secundum amphiboliam.

Et quidquid sit de illo dicto, dico quod distinctio illarum secundum amphiboliam est manifestior quam distinctio secundum compositionem et divisionem, quia difficile vel impossibile est in talibus concipere diversos sensus propter solam diversam punctuationem earundem dictionum sub eodem ordine prolatarum.

Secundo sciendum est pro isto modo amphiboliae et pro sequentibus quod in assignando diversos sensus alicuius orationis multiplicis secundum amphiboliam, non debent assignari illi sensus sub eisdem dictionibus sed sub diversis, et hoc vel per additionem vel per diminutionem aut per divisionem aut per transmutationem, sicut docet Boethius in libro Divisionum.

Per additionem, ut cum dicitur 'audio Troianos vicisse Graecos' sensus potest sic assignari per additionem 'audio Troianos vicisse, Graecos vinci'; 'audio Troianos vinci, Graecos vicisse'.

Per diminutionem sic 'audio Graecos vicisse'. Per divisionem sic ut 'Graeci vicerunt, Troiani victi sunt'. Per transmutationem sic 'audio quod Graeci vicerunt Troianos' vel 'audio quod Troiani vicerunt Graecos'. Et sicut sensus istius propositionis multiplicis 'audio Graecos vicisse Troianos' possunt diversis modis praedictis assignari, ita aliae orationes multiplices secundum amphiboliam possunt omnibus praedictis modis vel aliquibus illorum assignari. Et ideo non semper eiusdem orationis multiplicis ambiguae sensus sub eisdem verbis assignantur, quamvis diversae assignationes idem significent.

Hoc addidi de Boethio propter aliquas cavillationes quae possunt fieri contra aliqua dicta hic et contra aliqua quae dixi in diversis opusculis. Praeter istas etiam decem regulas possent dari aliae multae deservientes primo modo amphiboliae, de quibus propter brevitatem pertranseo.

<CAP. 6. DE SECUNDO MODO AMPHIBOLIAE>.


Circa secundum modum amphiboliae est sciendum quod tunc est aliqua oratio multiplex penes secundum modum amphiboliae quando aliqua oratio proprie et ex sua primaria significatione seu impositione tantum uno modo accipitur, sed improprie et secundario potest aliter accipi et alium sensum habere. Sicut ista oratio 'lupus est in fabula' primo et proprie significat quod fabula est de lupo, sed improprie et secundario significat quod inimicus accedit. Similiter ista oratio 'iste vendit oleum' primo et proprie significat quod iste vendit talem liquorem, sed improprie et secundario significat quod iste adulatur.

Et ita frequenter una oratio ponitur pro alia, quae si acciperentur proprie, nullam haberent convenientiam nec quantum ad significationes dictionum nec quantum ad significationes totalium orationum.

Et talis sensus non contingit nisi ex usu loquentium, ponentium unam orationem pro alia. Contingit autem iste modus, secundum opinionem Aristotelis, frequenter in orationibus in quibus ponuntur nomina verbalia, quae secundum usum multorum loquentium non supponunt pro eisdem pro quibus supponunt participia vel abstracta formata a nominibus syncategorematicis et a pronominibus, adverbiis, participiis, coniunctionibus, praepositionibus, interiectionibus, pluribus dictionibus simul iunctis et in quibus ponuntur verba infinitivi modi loco nominis. Unde omnes tales propositiones in quibus ponuntur talia, possunt distingui eo quod possunt accipi uniformiter aliis orationibus compositis ex nominibus pure categorematicis et verbis vel possunt accipi difformiter pro aliis orationibus non habentibus nomina consimilia.

Et ita ista propositio 'calefactio est in agente' potest distingui. Unus sensus est quod aliquid distinctum ab agente est in agente, ad modum quo per istam propositionem 'albedo est in albo' denotatur una res esse in alia, et sic est falsa 'calefactio est in agente'.

Alius sensus est iste 'agens calefit', ut ista propositio 'calefactio est in agente' ponatur loco istius 'agens calefit', et hoc falsum est; sed sub tali sensu haec est concedenda 'calefactio est in calefacto'.

Tamen aliter posset accipi ista propositio 'calefactio est in agente', ut ponatur pro ista 'calefaciens est agens', et tunc haec esset vera.

Consimiliter sunt tales propositiones distinguendae 'motus est in mobili'. Unus sensus est iste 'aliquid importatum per motum, de quo verificatur motus, est in mobili sicut res distincta in re distincta', et hoc falsum est secundum opinionem Aristotelis.

Alius sensus est iste 'mobile movetur', et hic sensus est verus. Consimiliter haec est distinguenda 'creatio est in Deo'. Unus sensus est quo denotatur una res distincta esse in alia. Alius sensus est quod 'Deus creat'. Similiter ista est distinguenda 'totalitas Sortis est in Sorte'. Unus sensus est quod totalitas est una res exsistens in Sorte, alius sensus est quod Sortes est quoddam totum. Similiter ista est distinguenda 'haecceitas Sortis est aliquid'.

Unus sensus est quod haecceitas, quae est res distincta ab aliis, est aliquid; alius sensus est iste 'Sortes, qui est hic vel haec creatura vel hoc ens, est aliquid'. Consimiliter ista est distinguenda 'negatio est in re vel a parte rei'.

Unus sensus est quod negatio est quid distinctum ab omnibus aliis et est quaedam res. Alius sensus est iste 'aliquid vere negatur ab alio', vel iste: per hoc quod una propositio negativa est vera, non ponitur aliquid esse in rerum natura, sicut per hoc quod haec est vera 'homo non est asinus', non sequitur quod homo sit nec quod asinus sit.

Similiter ista potest distingui 'aditas est aliquid', ut unus sensus sit iste 'aditas, quae non est aliquid absolutum, est aliquid'; alius sensus est iste 'aliquid est ad aliquid'.

Similiter ista potest distingui, si aliquis utatur tali propositione, 'aquoeitas est aliquid'. Unus sensus est quo denotatur esse exsistere vere praedicari de illo pro quo supponit haec dictio 'aquoeitas'; alius sensus est iste 'aliquid est, a quo est aliud'.

Consimiliter est de talibus 'perseitas est aliquid'.

Unus sensus est quo denotatur 'esse' praedicari de aliquo pro quo supponit hoc nomen 'perseitas'; alius sensus est quod aliqua propositio est per se. Similiter est de ista 'necessitas propositionis est aliquid'. Unus sensus est quod aliquid verificetur de illo pro quo supponit hoc nomen 'necessitas propositionis'; alius sensus est ista 'aliqua propositio est necessaria'.

Et consimiliter est de omnibus talibus.

Tamen intelligendum est quod secundum usum auctorum frequenter talia abstracta ponuntur pro concretis et e converso. Similiter, secundum opinionem aliquorum ista est distinguenda 'Deus facit peccatum', eo quod potest accipi proprie, et tunc non plus denotatur nisi quod Deus facit aliquid quod est peccatum. Et sic concederent eam, quia ponunt quod aliquis actus positivus est vere peccatum, sicut odire aliquem contra praeceptum divinum est peccatum.

Aliter potest accipi illa oratio improprie, secundum eos, et tunc aequivalet isti 'Deus facit aliquid quod non deberet facere' sive isti 'Deus peccat', quae est simpliciter falsa. Et tenentes istam opinionem assignarent fallaciam amphiboliae in isto discursu: hoc est peccatum, demonstrando aliquod peccatum commissionis; Deus facit hoc; igitur Deus facit peccatum.

Dicerent enim quod conclusio est distinguenda, quia potest habere multos sensus.

Unus est iste 'Deus facit aliquid, et illud est peccatum', et istum sensum concederent, et sic concederent discursum. Alius sensus est iste 'Deus facit aliquid quod non deberet facere', et tunc est conclusio falsa et non valet discursus. Sicut non sequitur 'Deus facit hoc; et hoc est peccatum; igitur facit aliquid quod non deberet facere', sed magis sequitur quod facit aliquid quod ipse vel alius non deberet facere. Consimiliter in isto discursu assignarent fallaciam amphiboliae 'hoc est peccatum; Deus non facit peccatum; igitur Deus non facit hoc', quia minorem distinguerent sicut prius, et in uno sensu dicerent eam esse veram et discursum bonum, in alio sensu dicerent eam esse falsam et discursum non valere propter fallaciam amphiboliae.

Et si diceretur contra eos quod secundum omnes Deus non facit peccatum, sicut Deus non peccat, responderent quod ista 'Deus peccat' in omni sensu est neganda, similiter ista 'Deus male agit', 'Deus facit quod non deberet facere' et consimiles.

Et pro tali oratione semper Sancti et alii utuntur ista oratione 'Deus non facit peccatum', 'Deus non facit malum', quae tamen secundum eos possunt habere unum sensum verum.

Et sicut dicerent de ista, ita dicerent de ista 'Deus vult malum'. Dicerent enim quod ista habet unum sensum verum, istum scilicet 'Deus vult illud quod est malum', hoc est 'Deus vult aliquid, et tamen illud est malum'.

Sed alium sensum habet falsum, scilicet istum 'Deus vult aliquid quod non deberet velle' vel 'Deus vult aliquid male'. Unde ista 'Deus vult aliquid male' est omni modo falsa.

Et per istum modum assignarent fallaciam amphiboliae in isto discursu 'quidquid Deus intelligit, vult vel potest velle; Deus intelligit malum; igitur Deus vult vel potest velle malum', quia conclusio est distinguenda. Unus sensus est iste 'Deus vult vel potest velle aliquid quod est malum' hoc est quod male fit ab aliquo alio, puta a creatura, et tunc concederent conclusionem sub illo sensu. Alius sensus est iste 'Deus vult vel potest velle aliquid male', et tunc manifeste patet quod discursus non valet. Penes istum secundum modum amphiboliae possunt distingui omnes propositiones ubi actus signatus ponitur pro actu exercito vel e converso, quia quaelibet talis oratio potest accipi proprie vel improprie. Unde ista propositio 'definitio et definitum sunt idem' potest distingui, quia potest accipi proprie sicut sonat, et tunc importatur quod definitio et definitum non distinguuntur, sed quod definitio est definitum et e converso. Aliter potest accipi improprie pro ista propositione 'definitio et definitum important idem vel sunt convertibilia', hoc est praedicantur de se invicem convertibiliter, et sic est vera. Similiter ista potest distingui 'aliqua distincta ratione sunt una res', quia si accipiatur proprie, falsa est; si improprie, pro actu signato, ut aequivaleat isti 'de aliquibus habentibus distinctas definitiones praedicatur hoc praedicatum: idem realiter', sicut de homine et albo, habentibus distinctas definitiones, praedicatur hoc praedicatum 'idem realiter', sic dicendo 'album et homo sunt idem realiter', et sic est vera. Similiter ista potest distingui 'substantia praedicatur de substantia extra animam'. Unus sensus est iste 'aliqua propositio est vera ubi aliqua substantia extra animam subicitur et substantia praedicatur', et tunc est falsa. Alius sensus est iste 'talis propositio est vera: substantia extra animam est substantia', ubi tamen substantia extra animam non subicitur nec praedicatur sed signum eius. Consimiliter tales sunt distinguendae: color est primum obiectum visus; homo primo est risibilis; Deus sub ratione deitatis est subiectum theologiae; subiectum non potest esse sine passione; species non potest esse sine genere, sed e converso; species componitur ex genere et differentia; differentia constituit speciem; ens est idem realiter cum suis passionibus; subiectum et passio sunt idem realiter; et huiusmodi propositiones innumerabiles in logica et metaphysica sunt distinguendae. Et similiter in philosophia naturali, secundum opinionem Aristotelis, tales propositiones sunt distinguendae: tantum sunt tria principia rerum naturalium; potentia corrumpitur per adventum formae; artificialia distinguuntur a naturalibus; aes est materia statuae; statua componitur ex aere et figura; motus est actus entis in potentia; motus et tempus differunt; actio et passio sunt unus motus; materia est subiectum generationis; alterabile est subiectum alterationis; album per accidens aedificat; potentiae animae distinguuntur; anima habet plures potentias; et innumerabiles tales propositiones quas Aristoteles ponit pro aliis propositionibus, quae si essent explicitae nulla foret difficultas ubi nunc multi, qui se reputant magnos, magnam patiuntur perplexitatem. Isti autem secundo modo amphiboliae deserviunt multi tropi grammaticales in Scriptura sacra et in libris Sanctorum et philosophorum saepius usitati, videlicet allegoria, quae continet sub se septem species, quae sunt: ironia, antiphrasis, charientismos, aenigma, paroemia, sarcasmos, astismos. Item, homozeuxis, cuius tres species assignantur, scilicet icon, parabola et paradigma.

Item, hypallagium; et ad illum tropum possunt reduci omnes orationes de quibus exemplificatum est immediata ante et de quibus post dicetur. Item, hyperbole et endiadis, ad quam reduci possunt multae illarum orationum. Et etiam aliae figurae et tropi docentur in grammatica, quae isti fallaciae deservire possunt, de quibus ad grammaticum principaliter tractare pertinet, propter quod causa brevitatis de eis pertranseo. Volo tamen de aliquibus orationibus multum usitatis a theologis exemplificare, et declarare quomodo penes istam fallaciam sunt multiplices.

Unde dico quod omnes tales: Deus habet iustitiam; Deus habet sapientiam; Deus habet intellectum et voluntatem; Deus habet essentiam; et omnes consimiles, in quibus ponitur aliqua dictio notans distinctionem inter illud pro quo supponit subiectum et pro quo supponit praedicatum, distinguendae sunt, eo quod possunt accipi proprie, et tunc sunt falsae; vel possunt accipi improprie, ut ponantur loco talium 'Deus est iustitia', 'Deus est sapientia' et huiusmodi, et tunc sunt verae.

Et distinctionem talium innuit Anselmus, Monologio, cap. 16, ubi vult quod non proprie dicitur quod 'summa natura habet iustitiam', sed 'exsistit iustitia'. Et ita cum tales propositiones frequenter inveniantur in libris authenticis, oportet quod accipiantur improprie.

Et propter eandem rationem tales orationes 'sapientia est in Deo', 'iustitia est in Deo', 'intelligere et velle sunt in Deo' et huiusmodi distinguendae sunt, eo quod possunt accipi proprie, et tunc falsae sunt, quia tunc important aliquam distinctionem inter Deum et sapientiam et inter Deum et velle et intelligere.

Si accipiantur improprie, ut per eas intelligantur tales propositiones 'Deus est sapientia',

'Deus est intelligere et velle', et sic de aliis, verae sunt. Et istam distinctionem innuit beatus Augustinus in libro De Trinitate, ubi vult quod magis proprie dicitur 'Sapientia est Deus' quam 'sapientia est in Deo'.

Et similiter, secundum unam opinionem quae ponit quod personae divinae sunt penitus indistinctae ab essentia et a relationibus, istae sunt distinguendae 'Pater habet paternitatem', 'paternitas est constitutiva Patris', 'filiatio est proprietas Filii', 'essentia et spiratio passiva constituunt Spiritum Sanctum', et innumerabiles tales, eo quod possunt accipi proprie, et tunc sunt falsae secundum illam opinionem, eo quod denotatur ex prima significatione earum Patrem distingui a paternitate et ab essentia et Filium distingui a filiatione.

Quia si hoc non denotaretur, ita proprie posset dici quod Pater habet paternitatem et quod Pater est constitutivus Patris sicut quod paternitas est constitutiva Patris. De virtute igitur sermonis tales propositiones videntur falsae multis sic opinantibus.

Aliter possunt tales accipi improprie, puta pro talibus 'Pater est paternitas', 'Pater est essentia', 'Filius est filiatio', et sic de aliis, et sic sunt verae. Unde breviter, secundum opinionem illam, omnis propositio per quam secundum proprietatem sermonis denotatur Patrem distingui ab essentia et intellectione et volitione vel sapientia vel paternitate, vel Filium distingui a deitate vel filiatione, vel Spiritum Sanctum distingui ab essentia vel spiratione, falsa est de virtute sermonis, quamvis possit esse vera si accipiatur improprie.

Et si dicatur contra eos quod tales propositiones multae inveniuntur in libris Sanctorum qui proprie loquebantur, igitur secundum proprietatem sermonis concedendae sunt, isti faciliter responderent quod tales propositiones sumendae sunt in sensu in quo fiunt, non in sensu quem faciunt.

Et quod sic sint accipiendae, ex dictis Sanctorum probari potest, ut videtur. In aliis enim locis ponunt quod non est distinctio in divinis nisi inter ingenerationem, generationem et processionem, et quod tres personae sunt una essentia, una deitas, una sapientia. Ex quibus et multis aliis videtur multis quod intentio Sanctorum est quod Pater non distinguitur a paternitate vel ab essentia. Nec videtur inconveniens dicere quod Sancti frequenter loquebantur improprie. Hoc enim asserit beatus Augustinus in libro Confessionum, ubi dicit quod multa loquimur improprie, pauca autem proprie. Et ita sic opinantes dicerent quod omnes propositiones quae sonant aliquam distinctionem inter personam divinam vel personas et essentiam vel deitatem, vel inter personas et relationes quae sunt realiter essentia, falsae sunt secundum proprietatem sermonis, quamvis verae sint si accipiantur secundum quod sunt de mente Sanctorum. Et consimiliter dicerent quod omnes tales falsae sunt secundum proprietatem sermonis: velle et intelligere divinum sunt operationes elicitae; operatio elicita in divinis praesupponit suppositum; essentia divina est intellectui divino principium cognoscendi; intellectus divinus prius intelligit essentiam suam quam creaturam; essentia est prior productione Filii; Pater prius intelligit essentiam quam producat Filium; et multae tales propositiones falsae sunt, quamvis multae illarum ad bonum intellectum exponi possent.

Item, talis propositio 'Deus per suam potentiam absolutam potest aliquem acceptare sine gratia sed non per suam potentiam ordinatam' multiplex est. Unus sensus est quod Deus per unam potentiam, quae est absoluta et non ordinata, potest acceptare aliquem sine gratia, et per unam aliam potentiam, quae est ordinata et non absoluta, non potest acceptare eum, quasi essent duae potentiae in Deo per quarum unam posset hoc et non per aliam.

Et iste sensus est falsus. Aliter accipitur improprie, ut ponatur ista propositio pro ista oratione: Deus potest acceptare aliquem sine gratia informante, quia hoc non includit contradictionem, et tamen ordinavit quod hoc numquam est facturus.

Et iste sensus verus est. Similiter tales propositiones: creatura, ut in Deo, est eadem Deo; asinus, ut in Deo, est vita; lapis, secundum esse suum in Deo, est aeternus; lapis in esse obiectivo est aeternus, et huiusmodi distinguendae sunt, quia si accipiantur proprie, falsae sunt, nam creatura nullo modo est Deus, ubicumque fuerit.

Impossibile enim est quod idem sit Deus et creatura. Et sic est dicendum de aliis proportionaliter. Si autem accipiantur improprie, videlicet pro talibus orationibus: causa efficiens creaturae est eadem Deo; causa creativa asini est vita; cognitio qua Deus cognoscit lapidem est aeterna; cognitio qua lapis cognoscitur a Deo est aeterna, verae sunt omnes. Unde nec creaturae sunt in Deo nisi quia Deus cognoscit creaturas et est auctor earum, sicut dicit Magister Sententiarum, libro I, dist. 36, ubi ex sententiis suis elici potest quod creaturae non sunt sic in Deo nec in cognitione Dei quasi quaedam media inter Deum et cognitionem Dei et illas creaturas extra productas, quasi primo sit Deus vel cognitio Dei, deinde sint quaedam aliquo modo distincta, eadem tamen realiter cum Deo, et postea creaturae distinctae realiter a Deo, sicut multi imaginantur.

Sed quidquid imaginabile est vel esse potest vel est Deus simpliciter et nullo modo creatura nec distinctum aliquo modo a Deo vel est creatura Dei vel potest esse creatura Dei, sicut Antichristus, qui quamvis modo non sit creatura, tamen esse potest.

Similiter talis propositio 'quodlibet attributum est idem realiter cum essentia divina' est distinguenda, quia si proprie accipiatur, falsa est, quia nihil est attributum nisi quoddam praedicabile, quod non est Deus; si improprie, concedi potest, quia illud quod significat attributum est divina essentia.

Similiter tales propositiones 'quaecumque sunt separabilia, non sunt idem realiter'; 'quando aliqua sic se habent quod unum illorum potest esse alio non exsistente, illa sunt distincta' et huiusmodi; quia possunt sumi proprie, et tunc sunt verae, quia ex hoc ipso quod sunt aliqua, sive possint separari sive non, sive unum illorum possit esse sine altero vel altero non exsistente sive non, sunt distincta.

Aliter possunt accipi improprie pro istis orationibus quando de aliquibus terminis significative sumptis potest istud praedicatum significative sumptum verificari 'separari' vel 'sunt separata', tali modo exercendo 'albedo et dulcedo sunt separata', de illis verificatur 'non esse idem'.

Quando autem aliqui termini sic se habent quod esse exsistere potest verificari de uno significative sumpto, esse exsistere vere negato a reliquo significative sumpto, de illis significative sumptis verificatur hoc praedicatum 'non esse idem' vel 'esse distincta'.

Et tunc sunt in parte verae et in parte falsae, quia aliquas singulares habent veras et aliquas falsas. Sic enim se habent 'homo' et 'homo albus', quia ista potest esse vera 'homo est', hac exsistente falsa 'homo albus est'; et tamen haec nunc est falsa 'homo et homo albus sunt distincta' sive 'homo et homo albus non sunt idem'.

Quando tamen omnes termini sunt mere absoluti, habent tales propositiones veritatem; tamen quaelibet talis est possibilis, sicut haec est possibilis 'homo et homo albus non sunt idem'.

Item, tales propositiones 'una potentia habet diversos modos operandi', 'diversi modi essendi possunt eidem competere sine variatione rei' et huiusmodi; quia si accipiantur proprie, intelligendo per 'modum' aliquid distinctum a re, sic tales propositiones sunt falsae.

Quando enim dicimus quod anima respectu intellectionis et volitionis habet diversum modum operandi, non intelligimus quod sint aliqui modi distincti ab anima et ab actibus productis, quasi essent quaedam media; hoc enim simpliciter falsum est, et ideo sub tali intellectu tales propositiones sunt falsae.

Alius sensus est iste 'eadem res diversimode operatur', puta necessario elicit intellectionem et contingenter et libere elicit volitionem. Similiter, si dicatur quod alius modus essendi competit corpori Christi in caelo et in sacramento Altaris, non est imaginandum quod modus essendi qui competit corpori Christi in caelo sit aliquid adveniens corpori Christi, distinctum ab uno alio quod advenit corpori Christi in sacramento.

Sed per talem propositionem non intelligimus nisi quod corpus Christi est circumscriptive in loco in caelo et non in sacramento Altaris. Et si quaeras, quid est illa circumscriptivitas, dico quod est vox non-significativa, sicut bu­ba.

Unde fingere talia abstracta de talibus adverbiis, verbis, praepositionibus et huiusmodi, est simplicibus multorum errorum occasio; tamen aliquando utilis potest esse intelligentibus, quia per tales fictiones frequenter brevius loqui possunt.

Item, omnis oratio in qua ponitur modus infinitivus pro supposito, sicut sunt tales 'legere est bonum', 'currere est moveri', 'calefacere est agere' et huiusmodi, distingui possunt, quia unus sensus potest esse per quem denotetur quod praedicatum tale competat alicui quod nec est agens nec patiens nec effectus, quasi tales modi infinitivi importarent res distinctas ab agente et patiente et effectu et ceteris rebus quae possunt esse agentia et patientia et effectus producti.

Et talis sensus simpliciter falsus est secundum principia Aristotelis. Alius sensus potest esse ut tales propositiones ponantur loco orationum in quibus participium praedicatur de participio vel verbum de participio vel duo verba correspondentia de eodem, ut talis oratio 'calefacere est agere' habeat istum sensum 'quod calefacit, agit' sive 'calefaciens est agens'; et ista 'legere est bonum' habeat istum sensum 'legens facit bonum opus' sive 'qui legit, facit bonum' et huiusmodi. Et per istum modum evacuantur multae difficultates. Item, frequenter propositiones hypotheticae sunt distinguendae, quia frequenter in auctoribus una ponitur pro alia, sicut frequenter temporalis ponitur pro condicionali; sicut ista 'omne quod est, quando est, necesse est esse'. Ista enim de virtute vocis est temporalis, et tamen ponitur pro ista condicionali 'si aliquid est, ipsum est', quae est necessaria.

Et ita est de multis.

Et ista exempla ad praesens de amphibolia causa brevitatis sufficiant. Est etiam sciendum de isto secundo modo quod nulla certa regula dari potest per quam regulariter possit cognosci sufficienter an sit iste modus amphiboliae, quia iste modus dependet totaliter ex voluntate et usu loquentium, sicut secundus modus aequivocationis.

<CAP. 7. DE TERTIO MODO AMPHIBOLIAE>. Tertius modus amphiboliae est quando oratio per se prolata tantum habet unum sensum et ex hoc quod coniungitur alteri orationi potest habere plures sensus.

Vel propter protervos potest dici quod tertius modus amphiboliae est quando oratio per se prolata caret aliquo sensu, quem tamen habere potest ex adiunctione ipsius ad aliam orationem.

Sicut ista propositio 'scit saeculum' non habet nisi unum sensum, scilicet quod saeculum scit aliquid; et tamen si praeponatur ista propositio 'Plato videt Sortem', ut dicatur sic 'Plato videt Sortem et scit saeculum', potest habere alium sensum, scilicet istum 'Plato habet scientiam de saeculo'.

Est autem sciendum quod modus iste frequenter contingit in oratione in qua ponitur pronomen relativum. Aliquando enim pronomen positum in una oratione sine adiunctione alterius orationis non potest esse nisi demonstrativum, si tamen aliqua oratio praecedat, potest esse relativum, sicut est de isto pronomine 'iste'.

Unde ista non est distinguenda penes amphiboliam 'illa salvavit', sed si ista propositio praecedat 'mulier damnavit' et sic dicatur 'mulier damnavit et illa salvavit', modo distinguenda est, eo quod potest esse relatio personalis vel simplex, secundum modum loquendi grammaticorum, hoc est dictu, eo quod potest referre antecedens pro eodem numero vel pro eadem specie.

Primo sensu est falsa, secundo sensu est vera. Est etiam sciendum quod potest contingere talis multiplicitas ex tali relativo eo quod potest referre pro eodem numero vel pro eadem specie; aliquando autem relatio potest ferri ad significationem, aliquando ad vocem tantum. Et penes istum modum possunt distingui istae orationes 'homo albus est homo et iste differt ratione ab homine', nam si relatio referatur ad vocem vel conceptum, vera est, sed si ad rem significatam, falsa est. Et similiter, sicut tales propositiones ubi ponitur hoc relativum 'iste' possunt distingui, ita propositiones multae in quibus ponitur hoc relativum 'qui' possunt distingui.

Utrum tamen ista distinctio sit penes aequivocationem vel penes amphiboliam, et si penes amphiboliam, penes quem modum sint distinguendae, causa brevitatis omitto prolixe discutere.

Hoc tamen sufficiat scire pro nunc quod tales propositiones sunt distinguendae 'aliqua quae differunt ratione, sunt idem realiter'. Unus sensus est iste 'aliqua differunt ratione et illa eadem numero sunt idem realiter', et iste sensus est falsus, nam quae differunt ratione, sunt diversa definibilia vel sunt diversae rationes, sed nec diversa definibilia nec diversae rationes sunt una res.

Alius sensus est iste 'aliqua differunt ratione, et tamen de illis significative sumptis praedicatur esse idem realiter' vel 'illud quod importatur per utrumque et pro quo supponit utrumque est idem realiter', et ita fit relatio ad rem, non ad signum.

Sed in ista 'aliqua sunt idem realiter, quae differunt ratione' sub illo sensu in quo est vera fit relatio ad voces vel ad signa, sicut in tali propositione 'dat Deus aureolam, quod habetur ab auro'.

Sic possent tales distingui 'homo est musicus, quod dicitur a musica'. Et sicut tales propositiones possunt distingui ubi ponitur hoc relativum 'qui', sic etiam possunt propositiones distingui ubi in secunda oratione supprimitur pronomen relativum sed subintelligitur, scilicet tales: homo et homo albus sunt idem realiter et differunt ratione; materia et privatio sunt unum numero et differunt ratione; subiectum et praedicatum sunt unum numero et differunt ratione; intellectus et voluntas sunt idem realiter et differunt ratione; et multae consimiles distinguendae sunt penes amphiboliam. Et universaliter omnis oratio de qua diversi capiunt diversos sensus, quae diversitas sensuum non oritur ex una dictione praecise posita in una oratione, nec ex diversa punctuatione earundem dictionum sub eodem ordine, nec ex diverso accentu, distinguenda est penes amphiboliam, et hoc penes primum modum, secundum vel tertium.

Si dicatur quod ista multiplicitas in ista oratione 'Sortes et Sortes albus sunt idem realiter et ista differunt ratione' oritur ex hac dictione 'ista', igitur hic est aequivocatio: Similiter, multiplicitas istius 'aliqua quae sunt idem realiter distinguuntur ratione' oritur ex hac dictione 'quae', igitur hic est aequivocatio et non amphibolia: Dicendum est quod non est magna cura pro nunc sive assignetur ibidem aequivocatio vel amphibolia, quia forte potest esse ibi tam amphibolia quam aequivocatio, nec est inconveniens quod fallaciae istae concurrant.

Unde in prima est amphibolia pro tanto quod nulla est ibi multiplicitas nisi una oratio alteri coniungatur. In secunda autem est amphibolia eo quod oritur diversitas sensuum ex hoc quod eadem oratio diversis orationibus exprimi potest, quamvis illud non sufficiat ad multiplicitatem amphiboliae.

Potest tamen dici quod in talibus est secundus modus amphiboliae, quia proprie per tales orationes importatur quod illa eadem et non alia quae differunt ratione sunt una res.

Quod est impossibile. Improprie autem importatur per hoc quod illa eadem quae habent distinctas definitiones verificantur de eodem pro eodem, non tamen pro se, sed pro illo eodem quod significant; sicut isti termini 'album' et 'musicum' habent diversas definitiones exprimentes quid nominis, et tamen significant eundem hominem et supponunt pro eodem homine, sic dicendo 'album est musicum'.

Et ita illa quae distinguuntur ratione sunt termini, sed illud quod est idem realiter est aliqua res importata per terminum. Quod non est aliud quam dicere quod signa sunt distincta et significatum est idem.

<CAP. 8. DE FALLACIA COMPOSITIONIS ET DIVISIONIS CONIUNCTIM>. Post haec dicendum est de compositione et divisione coniunctim.

Et est primo sciendum quod tunc est aliqua oratio multiplex secundum compositionem et divisionem quando aliqua oratio prolata vel scripta propter solam diversam punctuationem dictionum potest habere diversos sensus. Sicut ista oratio 'quidquid vivit semper est' si punctuaretur sic 'quidquid vivit semper, est' habet unum sensum, si autem punctuaretur sic 'quidquid vivit, semper est' habet alium sensum. Ita quod causa apparentiae istius fallaciae est identitas earundem dictionum in oratione composita et divisa, causa non-exsistentiae est diversitas punctuationis. Istius autem fallaciae sunt duo modi principales.

Primus est quando tota oratio, sive sit composita sive divisa, remanet in utroque sensu categorica vel hypothetica. Secundus modus est quando sensus compositionis est propositio categorica et sensus divisionis est propositio hypothetica. Et secundum hoc posset poni distinctio inter compositionem et divisionem, ut illae orationes dicantur multiplices secundum compositionem quando uterque sensus est propositio categorica vel uterque sensus est propositio hypothetica; et illae orationes dicantur multiplices secundum divisionem quando unus sensus est propositio categorica et alius sensus est propositio hypothetica. Utrum tamen isto modo sit accipienda distinctio istarum fallaciarum non multum curo, quia hoc scire non reputo multum utile scientiis specialibus, quamvis notitia distinguendi tales orationes magnam habeat utilitatem. Iuxta primum modum sunt tales orationes multiplices quas ponit Philosophus in libro Elenchorum 'possibile est sedentem ambulare' et 'possibile est non scribentem scribere'; nam si proferantur sic 'possibile est sedentem, ambulare', 'possibile est non scribentem, scribere' verae sunt, quia tunc denotatur per eas quod ille qui est modo sedens potest nunc vel postea ambulare et ille qui est modo non scribens potest nunc vel postea scribere, et sic verae sunt.

Aliter possunt proferri sic 'possibile est, sedentem ambulare', 'possibile est, non scribentem scribere'; et tunc denotatur quod possibile est quod non scribens scribat tunc et quod sedens tunc ambulet, et sic sunt falsae.

Et eodem modo possunt distingui omnes propositiones in quibus ponitur aliquis modus cum dicto propositionis, quamvis etiam possunt distingui secundum amphiboliam. Et mihi videtur quod apertius et manifestius possint distingui in lingua Latina penes amphiboliam, quamvis forte in idiomate Aristotelis vel in lingua Graeca manifestior sit talis multiplicitas talium orationum penes compositionem et divisionem quam penes amphiboliam.

Sive tamen distinguantur penes unam fallaciam sive penes aliam, dico quod sensus non variantur. Unde sic habent distingui tales orationes multiplices 'possibile est suppositum esse assumptum a Verbo'.

Unus sensus est per quem denotatur quod aliquid quod nunc est suppositum potest nunc vel postea assumi a Verbo. Et hoc est verum, quia illa natura quae modo est natura intellectualis completa et non est plura supposita nec ab alio supposito sustentata, et per consequens est suppositum, potest postea assumi, sicut potest ab alio supposito sustentari.

Alius sensus est per quem denotatur quod possibile est quod aliquid sit simul suppositum et assumptum a Verbo. Quod est impossibile, sicut haec est impossibilis 'aliquod suppositum est assumptum a Verbo'.

Similiter haec est distinguenda 'possibile est substantiam quantam non esse quantitatem'. Unus sensus est iste 'possibile est quod substantia quanta, quando est quanta, non sit quantitas', et iste sensus est falsus secundum illam opinionem quae ponit quod substantia quanta est quantitas. Alius sensus est iste 'possibile est quod illa substantia quae nunc est quanta, postea non sit quantitas', et iste sensus est verus.

Similiter ista est distinguenda 'possibile est istum hominem non esse Deum', demonstrando Christum. Unus sensus est per quem denotatur quod possibile sit quod haec sit vera 'iste homo non est Deus', et haec vera est, quia haec est possibilis.

Si enim Filius Dei dimitteret naturam humanam haec esset vera 'iste homo non est Deus', quia haberet istam causam veritatis 'iste non est homo'. Alius sensus est per quem denotatur quod possibile sit quod iste qui nunc est homo, postea non sit Deus.

Et hoc est impossibile, quia iste Filius Dei qui nunc est homo, semper et necessario erit Deus. Et consimiliter sunt tales propositiones distinguendae: possibile est creantem non esse

Deum; possibile est praedestinatum damnari; possibile est praescitum salvari; possibile est verum esse impossibile. Similiter tales: verum est album per se aedificare; hominem esse Deum est necessarium; creantem esse Deum est necessarium, et huiusmodi.

Et in quo sensu sunt verae et in quo sensu falsae, potest patere ex prioribus. Similiter plures orationes distinguendae sunt ex hoc quod una dictio potest copulari cum una vel cum alia, sicut ista 'quod quis scit nunc didicit', quia hoc adverbium 'nunc' potest determinare li scit, ut sit sensus 'quod quis scit nunc, didicit', et hic sensus est verus, quia quod nunc scit, aliquando didicit. Vel potest determinare hoc verbum 'didicit', ut sit sensus 'quod quis scit, nunc didicit', et iste sensus est falsus.

Similiter est in istis orationibus quas ponit Philosophus: ego posui te servum entem liberum; quadraginta virorum centum reliquit dives Achilles. Similiter tales quas ponit Philosophus, quas, quamvis non exprimat, supponit esse distinguendas: baculo vidisti hunc percussum; oculis vidisti hunc percussum.

Similiter, ut frequenter, orationes in quibus ponitur adiectivum cum substantivo distinguendae sunt, sicut tales 'iste est bonus sutor', demonstrando malum hominem. Si sit oratio divisa, falsa est, quia tunc denotatur quod est bonus et quod est sutor; si sit composita, tunc vera est, quia tunc denotatur quod habet perfecte talem artem suendi.

Et quamvis tales orationes possunt distingui secundum compositionem et divisionem, tamen mihi videtur quod possunt etiam distingui secundum amphiboliam, et sensus non variabuntur.

Similiter tales propositiones 'iste est albus monachus' possunt distingui; in uno sensu denotatur quod est albus et quod est monachus, in alio sensu denotatur quod est monachus talis professionis.

Iuxta secundum modum sunt propositiones distinguendae in quibus ponuntur dictiones facientes propositiones hypotheticas inter duos terminos, et in uno sensu erit propositio categorica et in alio sensu erit propositio hypothetica.

Et eodem modo distinguuntur quo dictum est prius de fallacia amphiboliae. Unde ista est distinguenda 'quinque sunt duo et tria', quia in uno sensu denotatur quod quinque sunt duo et quod quinque sunt tria, in alio sensu denotatur quod quinque sunt ista, demonstratis duobus et tribus. Similiter ista est distinguenda 'iste potest ferre unum lapidem et alium'; in uno sensu denotatur quod iste potest ferre unum lapidem et quod potest ferre alium lapidem, et iste est sensus divisionis; in alio sensu denotatur quod iste simul potest ferre istum et alium lapidem.

Sic igitur ista propositio est distinguenda quae est una praemissa in paralogismo quo concluditur ista conclusio 'quod potest unum solum ferre, potest plura ferre'. Quae non est distinguenda secundum compositionem et divisionem, sed potest distingui secundum amphiboliam, quia unus sensus potest esse iste 'qui potest ferre unum lapidem, quamvis non ferat plures lapides, potest plures ferre', et hoc est verum; alius sensus est iste 'qui potest ferre unum lapidem et non plures, potest ferre plures', et hic sensus est falsus.

Et est hic amphibolia, sicut hic 'omnis homo est unus solus homo', quia unus sensus est iste 'omnis homo est unus homo et non sunt plures homines quam unus', alius sensus est 'omnis homo est unus homo et nullus homo est plures homines'.

Similiter est ista distinguenda 'tantum unum est'.

<CAP. 9. DE FALLACIA ACCENTUS>. Circa fallaciam accentus est primo sciendum quod ex hoc accidit deceptio penes fallaciam accentus quod eadem vox sub diversis accentibus prolata diversa significat. Et hoc potest tripliciter contingere.

Uno modo quia eiusdem dictionis aliqua syllaba potest habere diversos accentus; alio modo quia eadem dictio potest pronuntiari cum aspiratione et sine aspiratione; tertio modo quia eadem vox potest esse dictio vel oratio.

Primus modus magis est idoneus ad decipiendum in scripto quam in prolatione, eo quod talis dictio non scribitur nisi uno modo, profertur tamen modis diversis. Et penes istum modum distinguenda est ista oratio 'bonum est iustos viros pendere', eo quod media huius dictionis 'pendere' potest corripi vel produci.

Secundus modus numquam decipit in scripto sed tantum in prolatione, propter hoc quod in scripto oportet quod aspiratio simpliciter et sensibiliter ponatur vel quod nullo modo ponatur.

In prolatione autem quandoque nec bene nec faciliter discernitur an dictio proferatur cum aspiratione vel sine aspiratione.

Tertius modus potest decipere tam in scripto quam in prolatione. Et secundum istum modum est talis oratio distinguenda 'Deus facit frondes et folia invite', quia 'invite' potest esse una dictio, scilicet adverbium, et tunc est falsa, quia significat quod Deus facit aliquid coacte; vel potest esse duae dictiones, scilicet haec praepositio 'in' et ablativus casus huius nominis 'vitis', et sic est vera.

Penes istam fallaciam non sunt magnae difficultates in scientiis particularibus, et ideo iam dicta de ista fallacia sufficiant.

<CAP. 10. DE FALLACIA FIGURAE DICTIONIS>. Post fallacias in dictione, iuxta quas sunt aliquae orationes multiplices, dicendum est de fallacia figurae dictionis, quae non oritur ex alicuius orationis multiplicitate, sed oritur magis ex aliquarum dictionum similitudine.

Ita quod fallacia figurae dictionis est deceptio proveniens ex aliqua similitudine dictionis, ita quod causa apparentiae est similitudo dictionis ad dictionem et causa non-exsistentiae est diversitas significatorum vel modorum significandi vel accidentium grammaticalium dictionum.

Et accipio hic 'significata' largissime. Unde generalis modus solvendi paralogismos penes istam fallaciam est ostendere aliquam diversitatem inter significata vel modos significandi vel accidentia dictionum propter quam non valet argumentum. Ista enim fallacia semper ex hoc accidit quod quia aliquis modus arguendi tenet in aliquibus dictionibus creditur ex hoc quod talis modus arguendi valeat in aliis consimilibus dictionibus, in quibus tamen non valet propter hoc quod illae dictiones diversae, quamvis videantur similes, habent diversa significata, large accipiendo significata, vel diversum modum significandi vel diversa accidentia grammaticalia.

Verbi gratia: videmus enim quod iste syllogismus est bonus 'omnis substantia corporea est colorata; capra est substantia corporea; igitur capra est colorata', ita quod nulla est variatio inter praedicatum maioris et praedicatum conclusionis.

Si propter hoc credatur quod in consimili modo arguendi ex aliis terminis non sit aliqua variatio facienda inter praedicatum maioris et praedicatum conclusionis, sicut sic arguendo 'omnis substantia corporea est colorata; patriarcha est substantia corporea; igitur patriarcha est colorata', deceptio fiet per fallaciam figurae dictionis.

Unde generaliter quandocumque est fallacia figurae dictionis, contingit invenire consimilem modum arguendi bonum ex aliis terminis, et hoc propter diversitatem accidentium grammaticalium vel modorum significandi vel propter diversitatem significatorum, largissime accipiendo 'significata'.

Iuxta praedicta possunt accipi tres modi istius fallaciae.

Quorum primus est quando accidit defectus in arguendo propter diversitatem accidentium grammaticalium diversarum dictionum. Et talis modus arguendi sophisticus vel semper vel frequenter ducit ad soloecismum. Unde si arguatur sic 'omne animal est coloratum; homo est animal; igitur homo est coloratum', dicendum est quod hic est fallacia figurae dictionis.

Quia enim 'homo' non est neutrius generis sicut 'animal' est neutrius generis, ideo non debet inferri ista conclusio 'homo est coloratum' sed ista 'homo est coloratus'. Et quandoque variatio vocalis alicuius termini debet fieri in diversis propositionibus propter variationem accidentium diversorum terminorum.

Similiter hic potest assignari fallacia figurae dictionis 'omne album est corpus; omnis homo est album; igitur omnis homo est corpus'. Et si dicatur quod semper in omni fallacia debet esse aliqua apparentia, hic autem nulla videtur, igitur etc., dicendum est quod non requiritur in omni fallacia tanta apparentia quae decipiat sapientes, sed sufficit tanta quae aliquos simplices fallere possit.

Et sic est in proposito, quia aliqui simplices possent in consimilibus decipi. Secundus modus principalis istius fallaciae accipitur ex diversitate significatorum diversarum dictionum.

Verumtamen aliqua diversitas talis est sufficiens ad istam fallaciam in aliquo modo arguendi et aliqua non sufficit. Sed ad sciendum in speciali quando sufficit et quando non sufficit, per logicam sciri non potest, sicut nec per logicam sciri potest in speciali de qualibet dictione an sit aequivoca vel non sit aequivoca, sed hoc debet sciri per speciales scientias.

Penes istum modum peccant talia argumenta sophistica 'calefacere est agere, igitur videre est agere', 'calefieri est pati, ergo videri est pati'. Causa apparentiae istarum consequentiarum sophisticarum est similis terminatio istorum verborum 'videre --- calefacere', 'videri --- calefieri'.

Causa non exsistentiae est diversitas significatorum.

Quia enim 'calefacere' significant calorem causatum a calefaciente in calefacto et 'videre' significat visionem causatam a viso in vidente et non causatam a vidente in viso, ideo non valet consequentia.

Similiter tales consequentiae non valent 'calefaciens est agens, igitur videns est agens',

'calefactum patitur, igitur visum patitur'. Et universaliter quando dictiones habent eadem accidentia grammaticalia et eosdem modos significandi, et propter hoc quod habent consimiles terminationes et consimiles modos significandi creditur quod illud commune praedicabile quod verificatur de uno verificetur de reliquo, et tamen propter hoc quod significant diversa non est sic, sed est fallacia figurae dictionis.

Et accidit frequenter iste modus figurae dictionis quando arguitur per locum a simili vel per aliquem locum consimilem. Puta: quia enim 'visum' est participium verbi passivi, secundum grammaticos, ideo potest credi quod sicut 'calefactum', quod est participium verbi passivi, non potest verificari nisi de passo, sic quod 'visum' non possit verificari nisi de passo.

Et talis sic credens, nesciens naturam significatorum per istos terminos vel nesciens quid et quomodo significant, decipitur per fallaciam figurae dictionis. Si enim credat quod sicut 'calefactum' significat illud quod patitur, et in quo est calor, in recto et illud a quo patitur in obliquo, sic 'visum' significet illud in quo est visio in recto et illud a quo est visio in obliquo, decipitur.

Et ideo ad istum modum figurae dictionis perfecte sciendum necesse est scire naturas rerum et etiam necesse est scire grammaticam per quam scitur quid vox significat uno modo et quid alio modo significandi.

Nec tamen iste modus est ex diversitate modorum significandi aliquarum dictionum, ex hoc scilicet quod una dictio habet unum modum significandi, et alia dictio non habet illum modum significandi, sed est ex diversitate significatorum.

Quia enim diversa, quamvis eisdem modis significandi, significantur per istum terminum

'visum' et per istum terminum 'calefactum' ideo est ibi fallacia. Oportet autem scire quod iste modus non contingit tantum quando propter consimiles terminationes et consimiles modos significandi creditur quod illud quod est commune uni est commune alteri, sicut sic arguendo 'albedo est qualitas, igitur hirundo est qualitas', 'qualitas differt realiter a substantia, igitur quantitas differt realiter a substantia', 'musica est feminini generis, igitur propheta est femini generis', et sic de multis aliis, sed etiam iste modus reperiri potest quando propter naturam rei significatae aliquis discursus vel consequentia valet et tamen alio termino posito in praedicto discursu vel consequentia loco alicuius termini ibi positi non valeret.

Verbi gratia secundum opinionem Aristotelis hoc est bonum argumentum 'iste dabit bovem coloratum; iste non habet bovem coloratum; igitur iste dabit bovem quem non habet', et tamen sic arguendo 'iste dabit bovem album; iste non habet bovem album; igitur iste dabit bovem quem non habet' non valet, quia praemissae possunt esse verae conclusione exsistente falsa. Similiter talis discursus est bonus 'iste est modo albus; iste cras non erit albus; igitur iste amittet aliquam rem quam modo habet'. Et tamen iste discursus secundum principia Aristotelis non valet 'iste aer est nunc bicubitus; iste aer cras non erit bicubitus; ergo iste aer amittet cras aliquam rem quam nunc habet', et tamen idem modus arguendi videtur utrobique.

Et ideo si propter hoc credatur, quia alicubi tenet talis modus arguendi quod ubique valeat, fiet deceptio per fallaciam figurae dictionis. Et si quaeratur quare magis est fallacia figurae dictionis in uno discursu quam in alio, dicendum est quod hoc est propter hoc quod medium intrinsecum per quod tenet unus discursus est necessarium et medium intrinsecum per quod tenet alius discursus non est necessarium.

Ad cuius evidentiam est sciendum quod quaedam consequentiae, etiam formales, tenent per medium intrinsecum et quaedam tenent per medium extrinsecum. Illae tenent per medium intrinsecum quae tenent virtute unius propositionis formatae ex eisdem terminis, sicut ista consequentia 'omnis homo est animal, igitur Sortes est animal' tenet per medium intrinsecum, quia tenet virtute unius propositionis formatae ex eisdem terminis, puta ex istis terminis 'Sortes' et 'homo', quia tenet virtute istius medii 'Sortes est homo'.

Si enim ista propositio esset falsa, consequentia prima in nullo valeret. Illae autem consequentiae vel discursus tenent per medium extrinsecum quae tenent sufficienter virtute alicuius regulae generalis non formatae ex terminis talis consequentiae vel discursus, vel si formetur ex illis hoc accidit, quia aliae consequentiae et discursus tenent aeque bene per hoc medium vel per tale medium extrinsecum ex quorum terminis non formatur talis regula generalis. Sicut patet de ista consequentia 'omnis homo est animal, igitur tantum animal est homo', quae tenet per istud medium 'ab universali ad exclusivam de terminis transpositis est bona consequentia'. Et ista consequentia 'omnis homo est animal, igitur aliquod animal est homo' tenet per istam regulam 'universalis affirmativa convertitur per accidens'.

Et ideo quandocumque accipiuntur aliquae consequentiae vel discursus quae non rectificantur vel regulantur per aliquam regulam generalem, videndum est si possint rectificari per aliquam propositionem veram formatam ex eisdem terminis.

Et si sic, consequentia erit bona; si non, consequentia non valebit. Sic autem est in proposito. Nam tales consequentiae 'iste non habet bovem coloratum; iste dabit bovem coloratum; igitur iste dabit bovem quem non habet', 'iste dabit bovem album; iste non habet bovem album; ergo iste dabit bovem quem non habet' non possunt regulari per aliquam regulam generalem; igitur si valeant, oportet habere aliquod medium verum ex eisdem terminis.

Nunc autem ita est quod prima consequentia tenet per medium verum et necessarium, secundum principia Aristotelis, quod est istud 'si aliquid est bos, ipsum est coloratum'.

Unde quia secundum principia Aristotelis impossibile est quod aliquid sit bos et non sit coloratus, ideo ista consequentia est bona 'iste dabit bovem coloratum; et iste non habet bovem coloratum; igitur iste dabit bovem quem non habet'.

Sed quia possibile est quod idem bos numero sit primo non albus et postea albus, ideo illud medium intrinsecum per quod tenet alia consequentia 'si aliquid est bos, ipsum est album', est simpliciter falsum.

Et ideo iste discursus non valet 'iste dabit bovem album; iste non habet bovem album; igitur dabit bovem quem non habet', quia iste poterit dare bovem quem habet, qui nunc non est albus, sed poterit esse albus quando dabit eum.

Similiter ista consequentia est bona 'iste nunc est albus; iste cras non erit albus; ergo iste carebit aliqua re quam nunc habet', et tenet virtute istius medii 'album significat aliquam rem distinctam secundum se totam ab illo quod est album'.

Sed ista consequentia secundum principia Aristotelis non valet 'iste aer est nunc bicubitus; iste aer cras non erit bicubitus; igitur iste aer carebit aliqua re quam nunc habet', quia secundum principia Aristotelis ista est falsa 'bicubitum significat aliquam rem secundum se totam distinctam ab illo quod est bicubitum et a parte eius'.

Et ita, universaliter, quando aliqua consequentia tenet in aliquibus terminis virtute medii necessarii intrinseci et aliqua consequentia habens terminos habentes consimiles modos significandi, quamvis non significent eadem eodem modo quo alii termini significant illa vel alia, propter defectum talis medii intrinseci non valet, potest ibi assignari fallacia figurae dictionis.

Unde hic est fallacia figurae dictionis 'iste est pater; iste non fuit pater; igitur iste est mutatus', 'iste est similis; iste non erit similis; ergo iste mutabitur', et sic de multis aliis. Est autem sciendum quod iste modus fallaciae figurae dictionis numquam habet locum quando accipiuntur duae praemissae mere categoricae et mere de inesse et mere de praesenti, dispositae vocaliter in modo et figura.

Et ideo accidit frequenter iste modus arguendi ex aliqua propositione de praeterito vel de futuro vel de modo. Unde hic est fallacia figurae dictionis 'iste potest esse albus; iste non est albus; igitur iste potest esse aliquid quod nunc non est'.

Similiter hic 'Filius Dei non fuit homo ab aeterno; Filius Dei fuit homo ex tempore; ergo

Filius Dei fuit aliquid ex tempore quod non fuit ab aeterno'. Tamen in istis potest assignari non tantum iste modus sed etiam tertius modus, de quo statim post dicetur, sicut in simili patebit ibidem.

Tertius modus principalis figurae dictionis est habens ortum ex diversitate modorum significandi diversarum dictionum quae videntur similes inter se, propter quod quandoque deceptus credit quod similiter est arguendum ex una dictione et ex alia.

Et potest iste modus subdividi.

Ad cuius intellectum sciendum quod modi significandi non sunt aliquae res additae ipsis dictionibus, advenientes eis, sed est metaphorica locutio, dicendo quod dictiones habent diversos modos significandi, quia per talem orationem intelligitur ista oratio 'diversae dictiones diversimode significant illa quae significant'. Quia aliquae dictiones proprie non significant, sed magis adiunctae aliis consignificant vel dant aliis supponere vel determinato modo stare, cuiusmodi sunt syncategoremata, videlicet coniunctiones, praepositiones et huiusmodi. Aliquae autem significant determinate res et finita significatione, secundum modum loquendi Boethii, sicut nomina categorematica et pronomina et participia et huiusmodi; et illorum quaedam sunt nomina mere absoluta et quaedam connotativa, sicut dictum est prius in primo tractatu.

Similiter, quaedam sunt propria, sicut pronomina et nomina propria, et quaedam sunt communia, quae ideo habent diversum modum significandi quia unum significat unum et non plura et reliquum significat plura vel potest significare.

Et secundum praedicta sub isto tertio modo principali possunt accipi tres modi speciales istius fallaciae. Primus modus potest esse secundum dictiones quae habent finitas significationes et quae non habent finitas significationes.

Et penes istum modum peccant consequentiae in quibus commutatur unus modus supponendi in alium; sicut si arguatur sic 'omnis homo est animal, ergo animal est omnis homo'.

Et ad evidentiam istius exempli et sibi similium est primo sciendum quod hic potest assignari fallacia figurae dictionis propter hoc quod eadem dictio in antecedente habet unam suppositionem et in consequente habet aliam, quamvis hoc non sit sufficiens, sicut ostendetur.

Et similitudo dictionum est causa istius deceptionis; quia enim in multis non refert sic transponere dictiones, --- bene enim sequitur 'homo albus est homo, ergo homo est homo albus', similiter sequitur 'animal rationale est homo, ergo homo est animal rationale' --- propter hoc potest aliquis deceptus credere quod talis modus arguendi valeat in omnibus, et decipitur per fallaciam figurae dictionis.

Et oritur haec fallacia ex diversitate modorum significandi. Propter hoc enim quod 'omnis' non habet talem modum significandi qualem habet 'album' vel aliqua dictio talis, sed tantum consignificat sive facit terminum cui additur stare pro omnibus suis significatis, et facit terminum mediate sequentem stare confuse tantum, qualiter non stat in consequente, ideo est fallacia figurae dictionis et oritur ex similitudine dictionis ad aliam dictionem. Et est sciendum quod non quaelibet variatio suppositionis causat fallaciam figurae dictionis. Tunc enim in demonstratione potissima esset fallacia figurae dictionis. Sed generaliter quando arguitur a termino stante confuse tantum ad terminum stantem determinate, saltem enthymematice, est fallacia figurae dictionis, si circa alium terminum et dispositiones eius nulla sit penitus facta variatio; quamvis simul cum hoc sit ibi fallacia consequentis, sicut est in exemplo proposito.

Si tamen argueretur sic 'omnis homo est animal, igitur animal est homo', quamvis in antecedente supponat confuse tantum et in consequente determinate, quia tamen signum additum homini in antecedente non additur sibi in consequente, non est ibi fallacia figurae dictionis.

Penes istum modum peccant omnia talia sophismata 'omni parte continui est aliqua pars minor, igitur aliqua pars est minor omni parte continui'. Antecedens est verum, quia quaelibet singularis est vera, et consequens est falsum, quia quaelibet singularis est falsa.

Sed consequentia non valet, quia 'pars' in antecedente supponit confuse tantum et in consequente supponit determinate. Sed quia evidentius est in talibus fallacia consequentis quam fallacia figurae dictionis, ideo quando de fallacia consequentis agetur, diversa exempla adducentur.

Similiter, arguendo a termino stante determinate vel confuse tantum ad eundem terminum stantem confuse et distributive, est fallacia figurae dictionis, quamvis etiam sit ibi fallacia consequentis, sicut hic 'tu dubitas aliquod verum, igitur tu nescis aliquod verum'.

Unde si arguatur sic 'illud quod tu dubitas, tu non scis; tu dubitas aliquod verum; igitur tu non scis aliquod verum' est fallacia figurae dictionis, quia in antecedente stat 'verum' determinate et in consequente stat confuse tantum.

Similiter hic 'illud quod non est aliquid, ab illo differt; Sortes non est omnis homo; igitur Sortes ab omni homine differt', nam in antecedente 'homo' stat determinate, propter negationem praecedentem, et in consequente stat confuse et distributive.

Oportet autem scire quod non tantum contingit facere fallaciam figurae dictionis propter varium modum supponendi eiusdem termini sed etiam propter varium modum supponendi diversorum terminorum, ita quod alius terminus correspondens non mutetur.

Unde hic est fallacia figurae dictionis 'omnis homo est animal, igitur substantia est omnis homo', et ita est de consimilibus. Non solum autem tertius modus accidit ex vario modo significandi, qui frequenter accidit ex modo significandi termini categorematici et syncategorematici, sed etiam accidit ex diversis modis significandi incomplexorum in diversis praedicamentis.

Quando enim propter hoc quod si arguatur ex omnibus terminis eiusdem praedicamenti erit bonum argumentum creditur propter hoc quod similiter arguendo ex terminis diversorum praedicamentorum sit conveniens argumentum et tamen non est, tunc accidit fallacia figurae dictionis.

Creditur enim propter similitudinem dictionum quod consimiliter contingit arguere ex istis terminis sicut ex illis, et tunc fiet deceptio per fallaciam figurae dictionis. Est autem primo sciendum quod non semper quando arguitur ex terminis diversorum praedicamentorum est fallacia figurae dictionis, quia universaliter quando praemissae sunt mere de inesse et de praesenti et categoricae et in recto, et dispositae in modo et in figura, non est fallacia figurae dictionis, qualescumque sint termini.

Nec plus refert quod omnes termini sint eiusdem praedicamenti quam diversorum.

Unde ita valet iste syllogismus 'omnis homo est animal; album est homo; igitur album est animal' sicut iste 'omnis homo est animal; Sortes est homo; igitur Sortes est animal'. Et ita, universaliter, est de consimilibus.

Et ideo ad assignandum fallaciam figurae dictionis non sufficit dicere quod commutatur unum praedicamentum in reliquum, sed oportet dicere rationem magis specialem. Est igitur sciendum quod quamvis syllogistice arguendo ita contingit arguere ex terminis diversorum praedicamentorum sicut ex terminis eiusdem praedicamenti, tamen non syllogistice frequenter contingit arguere ex terminis eiusdem praedicamenti et non ex terminis diversorum praedicamentorum.

Et hoc multipliciter contingere potest, nam uno modo potest contingere propter diversitatem signorum distributivorum. Ad cuius evidentiam sciendum est quod sicut diversis praedicamentis congruunt diversa interrogativa, ita quod ad diversa interrogativa per incomplexa diversorum praedicamentorum fit responsio, --- nam si quaeratur quid est homo, convenienter respondetur quod est animal; et si quaeratur qualis est homo, convenienter respondetur quod est albus vel musicus, et non quod est animal; et si quaeratur ubi est homo, convenienter respondetur quod est in foro vel in campis, et sic de aliis ---, sic diversis praedicamentis correspondent diversa distributiva, sicut praedicamento substantiae correspondet 'quilibet', 'quidquid' et huiusmodi.

Hoc tamen est sciendum quod talia distributiva aequaliter conveniunt omnibus nominibus mere absolutis, sive illa nomina significent substantias sive qualitates sive res quascumque. Praedicamento autem quantitatis correspondent ista distributiva 'quantumcumque' et 'quotcumque', loco quorum nonnumquam ponuntur 'quantum' et 'quot'.

Praedicamento qualitatis correspondet hoc signum 'qualecumque'. Et praedicamento 'ubi' hoc signum 'ubicumque'. Et praedicamento 'quando' hoc signum 'quandocumque', et sic de aliis, nisi forte nomina nobis deficiant. Differt autem distributivum substantiae sive distributivum correspondens nominibus mere absolutis ab aliis, quia quandoque aequaliter contingit assumere sub nomina connotativa vel respectiva sicut nomina mere absoluta. Unde aequaliter valet iste modus arguendi 'quidquid est homo, est animal; bicubitum est homo; igitur bicubitum est animal' sicut iste 'quidquid est homo, est animal; Sortes est homo; ergo Sortes est animal', et hoc quia talis maior aequivalet isti 'omnis homo est animal'.

Sed de aliis distributivis non est sic, quia sub aliis distributivis numquam contingit --- servando modum debitum arguendi --- sumere sub nisi incomplexa convenientia tali distributivo et propria sibi.

Propter quod arguendo ex talibus necesse est scire naturas praedicamentorum, scilicet quid significant et quae significant et quomodo significant et quod non omnia praedicamenta significant unum, sed multa eorum significant plura, quamvis non omnia univoce nec eodem modo significandi.

Et qui hoc scit, est prope videre verum in multis, secundum Philosophum in libro Elenchorum.

Sciendum est igitur quod quandocumque sumpta maiore habente hoc signum distributivum 'quantumcumque' vel 'quotcumque', si sumatur sub aliquod incomplexum nisi per quod contingit respondere ad quaestionem factam per 'quantum' vel 'quot', est fallacia figurae dictionis propter distinctionem praedicamentorum.

Et hoc, quia si assumeretur sub aliquod incomplexum per quod convenienter respondetur ad talem quaestionem, non esset aliqua fallacia. Et ideo si aliquis credat quod propter hoc contingit assumere sub in minore unum terminum sicut alium, secundum quod hoc contingit in multis aliis, decipietur per fallaciam figurae dictionis; sicut hic 'quantum est a tantum est b; a est lignum; igitur b est lignum'.

Et tamen si loco istius termini 'lignum' poneretur iste terminus 'tricubitum', esset bonum argumentum, sic arguendo 'quantum est a tantum est b; tricubitum est a; igitur tricubitum est b'.

Similiter, si post hoc signum 'qualecumque' in maiore, accipiatur sub in minore aliquod incomplexum per quod non respondetur ad quaestionem factam per 'quale', est fallacia figurae dictionis.

Et si accipiatur sub incomplexum per quod convenienter respondetur ad quaestionem factam per 'quale', erit bonum argumentum. Sicut hic est fallacia figurae dictionis 'qualecumque currit, disputat; Sortes currit; igitur Sortes disputat', et tamen non hic 'qualecumque currit, disputat; nigrum currit; igitur nigrum disputat'.

Similiter hic est fallacia figurae dictionis 'quandocumque est accidens, tunc est suum subiectum; accidens est inhaerens; igitur subiectum est inhaerens', et non hic 'quandocumque est accidens, est suum subiectum; accidens est in hoc tempore; igitur subiectum est in hoc tempore.

Similiter hic est fallacia figurae dictionis 'ubicumque est substantia, ibi est quantitas; angelus est substantia; igitur angelus est quantitas', sed non hic 'ubicumque est substantia, ibi est quantitas; substantia est in hoc loco; igitur quantitas est in hoc loco'.

Et sic contingit arguere in aliis ubi ponitur signum distributivum correspondens interrogativo ad quod contingit convenienter respondere per incomplexa alicuius praedicamenti et non per alia.

Tamen de distributivis substantiae est difficultas specialis.

Pro quo sciendum quod quando distributivum substantiae ponitur in propositione mere de praesenti et mere de inesse, non refert quodcumque accipere sub in minore. Et ideo talis modus arguendi valet 'quidquid emis, comedis; carnes crudas emis; igitur carnes crudas comedis', 'quidquid est substantia corporea, est quantitas; corpus Christi est substantia corporea; igitur corpus Christi est quantitas', et sic de aliis. Ita tamen quod in minore non accipiatur aliqua determinatio compositionis quae non accipiebatur in maiore et simul cum hoc quod non commutetur unus numerus in alium numerum, quia si alterum illorum fiat, accidet fallacia figurae dictionis, sicut ostendetur.

Unde pluribus modis, quando non accipiuntur praemissae dispositae in modo et in figura nec aequivalentes talibus, accidit fallacia figurae dictionis: vel sumendo aliud nomen quam per quod respondetur ad quaestionem factam per 'quid est' de re una; quandoque enim hoc accidit arguendo ex propositionibus de praesenti, quandoque ex propositionibus de praeterito vel de futuro, quandoque ex propositionibus de modo. Si arguatur ex propositionibus de praesenti et de inesse, hoc potest contingere vel addendo aliquam determinationem per quam potest, partialiter saltem, responderi ad quaestionem factam per aliud interrogativum de re una quam per 'quid est'. Sicut si arguatur 'quidquid currit est corpus; homo velociter currit; igitur homo velociter est corpus', quia in minore additur 'velociter', per quod respondetur aliquo modo ad aliam quaestionem quam ad quaestionem factam per 'quid est', ideo est fallacia figurae dictionis. Et tamen si poneretur haec determinatio 'realiter', esset bonum argumentum, sic arguendo

'quidquid currit est corpus; homo realiter currit; ergo homo realiter est corpus'. Unde universaliter quando in tali modo arguendi additur in minore aliqua determinatio quae potest competere et non competere eidem, causatur fallacia figurae dictionis, et alia non causat fallaciam figurae dictionis.

Tale tamen signum posset accipi in minore quod non foret ibi fallacia figurae dictionis. Sicut ponatur quod 'qualiter' sit adverbium interrogativum ad quod convenienter respondetur per talia 'cito', 'velociter', 'tarde', 'violenter' et huiusmodi, et sibi correspondeat hoc signum 'qualitercumque'; quo posito iste modus arguendi erit bonus 'qualitercumque aliquid currit, est corpus; homo velociter currit; igitur homo velociter est corpus'. Similiter hic est fallacia figurae dictionis 'omnis substantia materialis habet partem distantem a parte; corpus Christi in sacramento Altaris est substantia materialis; igitur corpus Christi est in sacramento Altaris habens partem distantem a parte'. Similiter hic 'omne corpus est quantum; corpus Christi est corpus in sacramento Altaris; igitur corpus Christi est quantum in sacramento Altaris'.

Similiter hic 'omne corpus est circumscriptum loco; corpus Christi est corpus in sacramento

Altaris; igitur corpus Christi est circumscriptum loco in sacramento Altaris'. Similiter hic, secundum unam opinionem, 'omnis substantia materialis est quantitas; corpus Christi est substantia materialis in sacramento Altaris; igitur corpus Christi est quantitas in sacramento Altaris'.

Similiter hic 'quidquid est substantia, est quantitas; corpus Christi est substantia in sacramento Altaris; igitur corpus Christi est quantitas in sacramento Altaris'. Et tamen sic arguendo 'ubicumque aliquid est substantia, ibi illud est quantitas; corpus Christi est substantia in sacramento Altaris; igitur corpus Christi est quantitas in sacramento Altaris', est bonum argumentum.

Et ita patet quod ponendo hoc signum 'ubicumque' loco istius signi 'quidquid' non est aliqua fallacia sumendo sub aliquid per quod respondetur ad quaestionem factam per 'ubi'. Propter quod summe necesse est scire qualia et quae significant praedicamenta et quomodo ad hoc quod sciatur de multis an sit ibi fallacia figurae dictionis.

Ex praedictis patet quod hic nulla est fallacia 'ubicumque aliquid habet quantitatem inhaerentem sibi, ibi est quantum; substantia corporis Christi habet quantitatem inhaerentem sibi in sacramento Altaris; igitur substantia corporis Christi est quanta in sacramento Altaris'.

Nec hic 'ubicumque aliquid habet longitudinem, latitudinem et profunditatem inhaerentem sibi, ibi est longum, latum et profundum; sed substantia corporis Christi habet longitudinem, latitudinem et profunditatem inhaerentem sibi in sacramento Altaris; igitur substantia corporis Christi est in sacramento Altaris longa, lata et profunda'.

Nec hic 'ubicumque aliqua substantia habet extensionem inhaerentem sibi, ibi est extensa; substantia corporis Christi habet extensionem inhaerentem sibi in sacramento Altaris; igitur substantia corporis Christi est extensa in sacramento Altaris'.

Aliter contingit peccare per fallaciam figurae dictionis in tali modo arguendi, commutando unum numerum in alium, puta numerum singularem in pluralem, sic 'quidquid est scitum, est scitum per inventionem vel per doctrinam; ista sunt scita, --- demonstrando unum scitum per inventionem et aliud per doctrinam ---; igitur ista sunt scita per inventionem vel per doctrinam'.

Similiter hic 'quaelibet persona divina est Deus; Pater et Filius sunt personae divinae; igitur

Pater et Filius sunt dii'. Similiter hic 'quaelibet persona divina producens personam est principium Spiritus Sancti; Pater et Filius sunt personae divinae producentes personam; igitur Pater et Filius sunt principia Spiritus Sancti'.

Hoc tamen est sciendum quod vix aut numquam potest impediri talis modus arguendi ex talibus duabus propositionibus nisi ubi arguitur disiunctive et ubi accipitur terminus significans aliquam rem unam quae est plures personae, quo modo est de Deo, qui unus Deus est, et tamen est plures personae.

Similiter unum principium Spiritus Sancti est duae personae.

Tamen, frequenter, arguendo enthymematice et commutando numerum singularem in numerum pluralem est fallacia figurae dictionis in aliis casibus quam in illis. Et hoc ubicumque terminus non significat plura; sicut non sequitur 'sol est corpus, igitur soles sunt corpora'; nec sequitur 'phoenix est animal, igitur phoenices sunt animalia', et hoc propter falsam implicationem in consequente. Et ideo hic est tantum consequentia ut nunc 'homo est animal, igitur homines sunt animalia'.

Et tales falsae consequentiae possunt reduci ad primum modum, in quo oritur deceptio propter diversa accidentia grammaticalia diversarum dictionum. Aliter peccat talis modus arguendi penes fallaciam figurae dictionis, arguendo ex propositionibus de praeterito et de futuro, et hoc vel arguendo ex omnibus de praeterito vel ex una de praeterito et una de praesenti.

Et eodem modo, proportionaliter, dicendum est de illis de futuro. Si primo modo, aut assumptum in minori ponitur a parte subiecti aut a parte praedicati. Si primo modo, resolvendae sunt propositiones in propositiones aequivalentes quae possunt disponi in modo et in figura, et tunc utendum est arte quae data est de modo syllogizandi ex propositionibus de praeterito et de futuro.

Verbi gratia si arguatur sic 'quidquid heri emisti, hodie comedisti; carnes crudas heri emisti; igitur carnes crudas hodie comedisti' resolvenda est maior in istam sibi aequivalentem 'omne heri emptum fuit hodie comestum a te' et minor in istam aequivalentem sibi 'carnes crudae fuerunt heri emptae' et conclusio in istam sibi aequivalentem 'carnes crudae fuerunt hodie comestae a te'. Et subiectis in omnibus istis acceptis pro his quae fuerunt, tenet syllogismus. Sed si subiectum conclusionis sumatur pro his quae sunt, non valet, sed est tam fallacia accidentis quam fallacia figurae dictionis.

Si autem ponatur assumptum a parte praedicati, semper est fallacia figurae dictionis. Unde hic est fallacia figurae dictionis 'quidquid heri emisti, hodie comedisti; tu emisti heri carnes crudas; ergo hodie comedisti carnes crudas'.

Et multo magis erit fallacia figurae dictionis si maior sit de praesenti et minor de praeterito vel de futuro. Propter quod hic est fallacia figurae dictionis, secundum illam opinionem quae ponit quod quantitas non est alia res a substantia et qualitate, 'quidquid fuit heri, est hodie; Sortes fuit heri bicubitalis quantitatis; igitur Sortes est hodie bicubitalis quantitatis'.

Similiter hic 'quidquid fuit, adhuc est; Sortes fuit triangularis figurae; igitur Sortes est triangularis figurae'. Similiter hic 'quidquid fuit, est; ignis produxit vel calefecit; ergo ignis producit vel calefacit'. In omnibus enim talibus est fallacia figurae dictionis. Et tamen accipiendo sub nomina mere absoluta non est aliqua fallacia. Sicut hic est bonum argumentum 'quidquid fuit, est; homo fuit; igitur homo est'. Et similiter hic 'quidquid fuit est; albedo fuit; ergo albedo est'. Et similiter hic 'quidquid fuit, est; Sortes fuit homo; igitur Sortes est homo'.

Et similiter hic 'quidquid fuit, est; haec albedo fuit color; igitur haec albedo est color'. Et tamen secundum illam opinionem quae ponit quantitatem non esse aliam rem a substantia et qualitate hic est fallacia figurae dictionis 'quidquid fuit, adhuc est; haec substantia fuit quantitas; ergo haec substantia adhuc est quantitas'.

Sed hic est bonum argumentum 'quandocumque aliquid fuit substantia, tunc fuit quantitas; haec substantia fuit substantia; ergo haec substantia fuit quantitas'. Similiter hic est fallacia figurae dictionis 'quidquid est, fuit prius; a est simul cum b; igitur a fuit prius simul cum b'.

Similiter est hic fallacia figurae dictionis 'quidquid fuit, adhuc est; hoc corpus fuit coniunctum illi corpori; igitur hoc corpus est adhuc coniunctum illi corpori'.

Et tamen hic est bonum argumentum 'quidquid fuit, est; albedo fuit; igitur albedo est'. Et sicut dictum est de propositionibus de praeterito, ita, proportionaliter, dicendum est de propositionibus de futuro.

Aliter contingit fallacia figurae dictionis ex diversitate praedicamentorum in propositionibus modalibus, sicut sic arguendo 'quidquid potest Deus facere mediante causa secunda, potest facere se solo; sed Deus potest facere actum meritorium mediante causa secunda; igitur potest se solo facere actum meritorium'.

Responsio: hic est fallacia figurae dictionis, quia si acciperetur sub nomen mere absolutum, esset bonum argumentum; sicut hic est bonum argumentum 'quidquid potest Deus facere mediante causa secunda, potest facere se solo; sed Deus potest facere ignem mediante causa secunda; igitur etc.'.

Et ideo si propter similitudinem dictionum credat quis quod unum argumentum est bonum sicut aliud, decipietur per fallaciam figurae dictionis. Verumtamen sciendum est quod si 'actum meritorium' poneretur a parte subiecti, non esset fallacia figurae dictionis.

Unde hic non est fallacia figurae dictionis 'quidquid Deus potest facere mediante causa secunda etc.; sed omnem actum meritorium potest Deus facere mediante causa secunda; igitur omnem actum meritorium potest Deus facere se solo', quia conclusio est vera si praemissae sunt verae, sive subiectum accipiatur pro his quae sunt sive pro his quae possunt esse.

Similiter hic est fallacia figurae dictionis 'omnem rem potest Deus facere sine alia re distincta totaliter; album est res alia ab albedine; ergo Deus potest facere album sine albedine'.

Et tamen ista conclusio bene sequitur 'album Deus potest facere sine albedine', quia illam rem quae est alba potest Deus facere sine albedine; et tamen haec est impossibilis 'album facit Deus sine albedine'.

Similiter hic est fallacia figurae dictionis 'Deus potest causare omnem rem possibilem quae non est Deus; veritas istius propositionis "Deus nihil causat" potest esse; igitur Deus potest causare veritatem huius propositionis', propter hoc quod iste terminus 'veritas istius propositionis' non est incomplexum mere absolutum.

Oportet autem scire quod non solum iste modus fallaciae figurae dictionis est in talibus discursibus compositis ex pluribus praemissis, sed etiam accidit in consequentiis et enthymematibus; quia iste modus non est tantum ex hoc quod unum praedicamentum commutatur in aliud, hoc est ex hoc quod primo in maiore accipitur signum distributivum correspondens uni praedicamento et postea accipitur sub incomplexum alterius praedicamenti.

Quia numquam dicit Philosophus quod figura dictionis est ex commutatione unius praedicamenti in aliud, sed dicit quod est ex hoc quod diversa sunt praedicamenta et easdem res diversimode significant, ideo frequenter non valent consequentiae ex incomplexis aliquorum praedicamentorum.

Et tamen si loco illorum ponerentur incomplexa alterius praedicamenti, essent consequentiae bonae; sicut hic est consequentia bona 'homo fuit animal, igitur animal fuit homo'.

Similiter 'albedo fuit nigredo, ergo nigredo fuit albedo'. Similiter 'albedo potest esse color, ergo color potest esse albedo'. Similiter tales consequentiae sunt bonae 'albedo cessat esse albedo, igitur albedo cessat esse'; 'homo desinit esse homo, igitur homo desinit esse' et huiusmodi. Quae ideo bonae consequentiae sunt quia termini ex quibus componuntur non significant aliquid in recto et aliquid in obliquo, nec significant aliquid primo et principaliter et aliquid secundario, nec significant aliquid affirmative et aliquid negative, sed eodem modo significant omnia sua significata. Quod secundum principia Aristotelis non est verum nisi de incomplexis in genere substantiae et de abstractis in genere qualitatis quibus correspondent concreta supponentia pro distinctis rebus ab illis pro quibus supponunt abstracta, et ideo tales consequentiae ex talibus terminis bonae sunt et non aliae.

Propter quod si aliquis credat quod consequentiae consimiles valent ex aliis terminis sicut ex talibus, decipietur per fallaciam figurae dictionis. Unde hic est fallacia figurae dictionis penes istum modum 'album desinet cras esse album, ergo album desinet cras esse'; 'motus cessabit esse motus quando quiescet mobile, igitur motus cessabit esse quando quiescet mobile', sicut hic est fallacia figurae dictionis 'forma partibiliter adquisita cessabit esse partibiliter adquisita quando quiescet mobile, ergo forma partibiliter adquisita cessabit esse quando quiescet mobile'.

Similiter hic 'actum meritorium potest Deus facere sine voluntate efficiente, igitur Deus potest facere actum meritorium sine voluntate efficiente'. Similiter hic 'istam veritatem potest Deus facere, --- demonstrando veritatem istius: Deus nihil facit ---, ergo Deus potest facere hanc veritatem'.

Similiter hic 'homo ab aeterno fuit Deus, igitur Deus ab aeterno fuit homo'. Et pro isto exemplo et pro aliis praecedentibus est sciendum quod quamvis hoc nomen 'homo' secundum usum philosophorum sit nomen mere absolutum, non plus significans unum significatum in recto quam aliud, tamen secundum usum theologorum non est ita mere absolutum, quia si sic, esset convertibile cum hoc nomine 'humanitas'. Et tunc sicut haec est neganda 'Filius Dei est humanitas,' ita esset haec neganda 'Filius Dei est homo', quod falsum est. Et ideo secundum usum theologorum hoc nomen 'homo' connotat vel consignificat, potentialiter saltem, suppositum divinum, quod quamvis non esset homo, posset tamen esse homo. Et propter hoc quando posui multa exempla de hoc nomine 'homo', locutus sum secundum usum philosophorum. Similiter hic est fallacia figurae dictionis 'Filius Dei potest non esse homo, igitur homo potest non esse Filius Dei', propter eandem rationem.

Scire autem quare in praedictis est fallacia figurae dictionis non spectat ad logicum, sed spectat ad illum qui perfecte novit tam logicam quam alias artes sive scientias speciales, et ideo qui in omnibus argumentis novit artificialiter assignare fallaciam figurae dictionis est prope videre verum in omnibus scientiis.

Est etiam sciendum quod quamvis tales consequentiae habeant talem defectum generalem, tamen quandoque aliquae gratia materiae possunt tenere. Et tunc ad ostendendum quod aliquae tales consequentiae tenent gratia materiae et aliquae non, oportet recurrere ad secundum modum principalem istius fallaciae et ad artem traditam ibi.

Nec est inconveniens quod in eodem argumento concurrant aliquando duo modi eiusdem fallaciae. Ad istum etiam modum habent reduci omnes paralogismi in quibus arguitur a praemissis habentibus aliquam determinationem ad conclusionem sine illa determinatione, quamvis nonnulli tales possent reduci ad secundum modum principalem.

Unde hic est fallacia figurae dictionis 'tu non habes denarium cum tristitia; et tu das denarium cum tristitia; ergo das quod non habes'. Similiter hic 'tu non habes unum solum denarium; et das unum solum denarium; ergo das quod non habes'.

Et causa quare in talibus est fallacia figurae dictionis est ista, quia si in talibus praemissis loco istorum terminorum 'denarium cum tristitia', 'unum solum denarium' ponerentur termini mere absoluti non esset aliqua fallacia respectu eiusdem conclusionis.

Sicut hic nulla est fallacia 'tu non habes animal rationale; tu das animal rationale; igitur tu das quod non habes'; nec hic 'tu das bovem et non habes bovem, igitur das quod non habes'.

Sed numquid est hic fallacia figurae dictionis 'tu das bovem album; et non habes bovem album; igitur das quod non habes'? Dicendum est quod hic est bonum argumentum, quia non semper dimissio determinationis in conclusione facit fallaciam figurae dictionis, sed quando determinatio illa est in uno praedicamento tunc causat et quando est in alio tunc non causat fallaciam figurae dictionis.

Unde bene sequitur 'tu das unum denarium; et non habes unum denarium; igitur das quod non habes'; et tamen non sequitur 'tu das bovem in isto loco; et non habes bovem in isto loco; igitur das quod non habes'.

Nec potest dari regula generalis quando talis consequentia valet et quando non valet. Similiter potest accidere fallacia figurae dictionis propter hoc quod aliqui termini significant aliquid negative et aliquid affirmative, sicut in isto exemplo 'tu das unum solum denarium; et non habes unum solum denarium; ergo das quod non habes'. Unde propter hoc quod 'unum solum' significat plura negative, ideo talis consequentia non valet.

Non solum autem accidit fallacia figurae dictionis propter hoc quod incomplexa categorematica et syncategorematica diversimode significant et propter hoc quod diversa praedicamenta significant diversimode et propter hoc quod aliqui termini significant aliquid negative et aliquid affirmative et aliquid affirmative et negative, sed etiam ex hoc quod aliqui sunt termini communes pluribus et aliqui sunt proprii, inter quos computanda sunt nomina propria et pronomina demonstrativa et relativa.

Et est iste modus quando aliquod argumentum teneret si loco termini communis, vel loco termini habentis terminum communem pro parte, poneretur nomen proprium vel pronomen demonstrativum vel relativum; et tamen quia ponitur alius terminus quam pronomen demonstrativum vel relativum vel nomen proprium non valet argumentum, vel quando accidit e converso.

Verbi gratia si arguatur sic 'Marcus potest esse alter a Tullio; Marcus est Tullius; igitur Marcus potest esse alter a se', hic est bonum argumentum si 'Marcus' sit nomen proprium istius hominis et similiter 'Tullius'.

Si tamen loco istius nominis 'Tullius' poneretur hoc commune 'musicum' vel sibi adderetur idem commune, argumentum non valeret; sicut non sequitur 'Marcus potest esse alter a musico, vel a Tullio musico; Marcus est musicus, vel Tullius musicus; igitur Marcus potest esse alter a se'.

Similiter hic est bonum argumentum 'Marcus est tertius a Sorte et a Tullio, ergo Marcus est tertius a se'; et tamen hoc argumentum non valet 'Marcus est tertius a Sorte et ab homine, ergo Marcus est tertius a se'.

Et tamen non est differentia aliqua nisi in hoc quod in uno accipitur nomen commune et in alio loco termini communis accipitur nomen proprium. Propter hoc si aliquis credat quod illud argumentum valet ubi ponitur nomen commune sicut valet illud in quo ponitur nomen proprium, decipitur per fallaciam figurae dictionis, dum credit propter similitudinem dictionum unum valere sicut reliquum.

Similiter hic est bonum argumentum 'Marcus non est tertius a se et a Sorte; Marcus est

Tullius; ergo Marcus non est tertius a Sorte et a Tullio'. Et tamen si loco istius nominis proprii 'Tullius' poneretur hoc nomen commune 'homo', argumentum non valeret, quia non sequitur 'Marcus non est tertius a se et a Sorte; Marcus est homo; ergo Marcus non est tertius a Sorte et ab homine'.

Et ita patet quod aliquando ponendo nomen proprium est argumentum bonum et ponendo loco illius nomen commune non valet.

Et iste est unus modus tertii modi principalis. Nec tamen est dicendum quod semper accipiendo nomen proprium loco nominis communis vel e converso est fallacia figurae dictionis.

Unde errant dicentes quod hic est fallacia figurae dictionis 'Coriscus est alter a Corisco musico; Coriscus est Coriscus musicus; ergo Coriscus est alter a se', si Coriscus sit nomen proprium et non aequivocum; quia si esset nomen aequivocum, esset ibi fallacia figurae dictionis.

Quod autem non sit ibi fallacia figurae dictionis, patet; nam sequitur 'Coriscus est alter a Corisco musico, ergo Coriscus non est Coriscus musicus', et sequitur 'Coriscus non est Coriscus musicus, ergo Coriscus musicus non est Coriscus'.

Similiter sequitur 'Coriscus est Coriscus musicus, ergo Coriscus musicus est Coriscus'. Ex istis duobus sequitur conclusio principalis, sic 'Coriscus musicus non est Coriscus;

Coriscus musicus est Coriscus; ergo Coriscus non est Coriscus', et ultra 'ergo Coriscus est alter a se'. Nec valet dicere quod non sequitur 'Coriscus est alter a Corisco musico, igitur Coriscus non est Coriscus musicus', quia sequitur 'Coriscus est alter a Corisco musico, ergo Coriscus musicus est alter a Corisco'; et ultra 'ergo Coriscus est alter a Corisco'; et ultra 'ergo Coriscus non est Coriscus musicus'; igitur a primo ad ultimum.

Dicendum est ergo quod talis discursus est bonus ex propositionibus mere de inesse et mere de praesenti. Sed iste discursus non valet 'Coriscus potest esse alter a Corisco musico; Coriscus est Coriscus musicus; igitur Coriscus potest esse alter a se'; et tamen si loco istius termini 'Coriscus musicus' poneretur aliquod pronomen demonstrativum vel relativum vel nomen proprium esset discursus bonus.

Et si quaeratur causa istius, dicendum est quod causa est quia affirmativae multae, in quibus ponuntur termini communes vel pronomina sive nomina propria cum terminis communibus, possunt habere plures causas veritatis quam si loco illorum poneretur nomen proprium vel pronomen.

Ista enim 'Coriscus potest esse alter a Corisco musico' potest habere omnes istas causas veritatis 'Coriscus potest esse alter a Corisco'; 'Coriscus potest esse alter a musico'; 'Coriscus potest non esse Coriscus musicus'.

Et non omnes istas causas veritatis potest habere ista 'Coriscus potest esse alter a se', nec ista 'Coriscus potest esse alter a Corisco'. Et si dicatur quod tunc est ibi fallacia consequentis, dicendum est quod non est inconveniens ibi accidere fallaciam consequentis.

Si tamen quis decipiatur propter hoc quod videt quod talis modus arguendi tenet in consimilibus dictionibus, decipietur per fallaciam figurae dictionis.

Penes istum modum peccant talia sophismata 'quandocumque aliqua sunt idem realiter, ubicumque aliquid est unum illorum, ibi illud est reliquum illorum; sed substantia corporis Christi et substantia corporis Christi habens partem distantem a parte sunt idem realiter, et corpus Christi est in sacramento Altaris substantia corporis Christi; igitur corpus Christi est in sacramento Altaris habens partem distantem a parte', quia si loco istius termini 'substantia corporis Christi habens partem distantem a parte' poneretur nomen proprium vel pronomen demonstrans illam rem quae est substantia corporis Christi habens partem distantem a parte, esset bonum argumentum. Similiter hic est fallacia figurae dictionis 'haec substantia est substantia habens partem distantem a parte; haec res est substantia in sacramento Altaris; ergo haec res est substantia habens partem distantem a parte in sacramento Altaris'. Et tamen si in conclusione poneretur loco istius termini 'substantia habens partem distantem a parte' nomen proprium vel pronomen demonstrativum, esset bonum argumentum. Et propter hoc est ibi fallacia figurae dictionis penes modum alium prius positum. Similiter hic est fallacia figurae dictionis 'quando aliqua sunt idem realiter, unum non potest esse sine reliquo; sed Sortes et simile sunt idem realiter; ergo Sortes non potest esse nisi simile sit', quia si loco istius termini 'simile' poneretur nomen proprium illius similis vel pronomen demonstrans ipsum simile, esset bonum argumentum. Similiter in talibus est fallacia figurae dictionis 'mobile quando exsistet, potest non esse motus, igitur motus realiter distinguitur a mobili'. Similiter hic 'ipsa substantia exsistente potest non esse quanta, igitur substantia distinguitur realiter a quantitate'. Similiter hic, secundum principia Aristotelis, 'substantia, quamvis non desinat esse, potest non esse quantitas, ergo substantia non est eadem realiter quantitati'; 'albedo, quamvis non desinat esse, potest non esse similitudo, igitur albedo non est eadem res cum similitudine'.

Et tamen in omnibus istis si loco termini communis poneretur nomen proprium vel pronomen demonstrativum, esset bonum argumentum. Sciendum est tamen quod quamvis praedictae consequentiae non teneant ponendo terminos communes a parte praedicati in propositione categorica, tamen si ponerentur a parte subiecti in copulativa, essent consequentiae bonae.

Sicut sequitur 'mobile potest esse in a; et tunc motus potest non esse, quamvis mobile sit tunc; ergo motus non est idem realiter cum mobili'. Similiter sequitur 'substantia potest esse in aliquo tempore; et tunc quantum potest non esse, quamvis substantia tunc exsistat; ergo quantum non est idem realiter cum substantia'.

Sed altera praemissarum tunc erit falsa. Et causa quare unus modus arguendi tenet et non alius, est quia 'quantum' potest esse substantia quando ipsa substantia non erit quanta, sicut 'album' erit Sortes quando Sortes non erit albus. Ponatur quod Sortes sit modo albus et quod fiet niger cras: tunc haec est vera 'album cras erit Sortes' et haec falsa 'Sortes cras erit albus'. Et ista est causa quare tenet unus modus arguendi et non alius. Et unde oritur ista causa? Dicendum est quod oritur ex hoc quod alium modum significandi habet hoc nomen 'Sortes' et hoc nomen 'album', quia 'album' significat Sortem in recto quando Sortes est albus et significat in obliquo albedinem quae potest destrui Sorte manente.

Similiter quod haec sit vera, secundum unam opinionem, 'quantitas potest esse substantia quando substantia non erit quantitas', causa est, secundum eos, quia hoc nomen 'quantitas' significat partem rei distare a parte, et Deus potest facere quod substantia maneat et tamen quod una pars non distet situaliter ab alia parte.

Et ita est de omnibus consimilibus quod diversus modus significandi causat fallaciam figurae dictionis in talibus sophismatibus. Propter quod ad cognoscendum istum tertium modum principalem figurae dictionis necesse est cognoscere quas res termini significant et qualiter significant eas, scilicet an in recto vel in obliquo, et an affirmative vel negative, et an tamquam termini categorematici vel syncategorematici, et an tamquam nomina propria vel communia, quamvis istud ultimum reduci posset ad secundum modum principalem.

Unde quidquid sit dicendum de distinctione illorum modorum, hoc tamen tenendum est, secundum doctrinam Aristotelis, quod tunc semper est fallacia figurae dictionis quando non similiter contingit arguere ex diversis terminis propter diversitatem dictionum quae videntur similes, propter quam similitudinem potest alicui videri quod arguendum est similiter ex illis.

Hoc tamen semper servandum est quod quandocumque praemissae sunt dispositae in modo et in figura, secundum regulas quae datae sunt in principio istius tractatus de syllogismis tam uniformibus quam mixtis, numquam est fallacia figurae dictionis.

<CAP. 11. DE FALLACIA ACCIDENTIS>.


Post fallacias in dictione dicendum est de fallaciis extra dictionem, inter quas primo ponitur fallacia accidentis. Circa quam sciendum quod hic non accipitur 'accidens' illo modo quo accipitur prius, ubi determinatur de accidente quod ponitur unum quinque universalium, sed accipitur hic

'accidens' pro omni termino qui potest esse subiectum vel praedicatum distinctum ab alio. Unde omnis terminus qui potest esse subiectum vel praedicatum propositionis potest esse et est accidens respectu alicuius, quia est distinctum praedicabile vel subicibile ab alio praedicabili.

Causa apparentiae istius fallaciae est identitas praedicationis unius termini cum alio, hoc est, causa quare decipit: quia videmus unum terminum de alio praedicari affirmative vel negative, credimus quod quidquid dicitur de uno, dicetur de reliquo.

Causa non-exsistentiae est, quia quamvis unus terminus praedicetur de alio, non est necesse quod quidquid dicitur de accidente, hoc est de uno illorum, quod propter hoc dicatur de reliquo; vel non est necesse eodem modo dici de reliquo quo unum illorum dicitur de alio.

Et ideo responsio generalis ad omnes paralogismos accidentis est dicere quod non est necesse sequi conclusionem ex praemissis, hoc est, non est necesse praedicatum conclusionis dici de subiecto conclusionis propter unionem illorum in praemissis cum aliquo uno.

Sicut non est necesse ista extrema ⟨'homo --- asinus'⟩ coniungi per praedicationem, sic dicendo 'homo est asinus', quamvis isti duo termini 'homo' et 'asinus' coniungantur per praedicationem cum hoc medio 'animal', sic dicendo 'asinus est animal', 'homo est animal'.

Et ista est responsio generalis ad omnes paralogismos accidentis. Sed praeter istam responsionem generalem oportet, secundum Aristotelem, proferre 'ut', hoc est oportet assignare aliquam regulam evidentem specialem quare non sequitur, et pro diversis oportet diversas regulas speciales assignare. Ad cuius evidentiam est sciendum quod duo sunt modi principales istius fallaciae. Unus modus est quando aliqua quae per praedicationem coniunguntur in praemissis cum tertio, concluduntur coniungi inter se in conclusione. Secundus modus est quando aliqua coniuncta cum aliquo uno per propositiones diversas concluduntur per unicam propositionem coniungi cum eodem tertio.

Et est sciendum quod fallacia accidentis non est assignanda ex variatione medii, quia non oportet medium in fallacia accidentis variari. Hic enim nulla est variatio medii 'Sortes est homo; Plato est homo; ergo Plato est Sortes'. Sed semper vel frequenter accidit fallacia accidentis ex identitate medii; quando enim propter hoc quod aliqua coniunguntur per praedicationem in medio non variato creditur quod coniungantur per praedicationem inter se, et tamen non oportet, est fallacia accidentis. Sed hic non potest dari aliqua regula generalis sufficiens, quia nec per variationem medii, sicut dictum est, nec per reduplicationem minoris propositionis super maiorem extremitatem, quia frequenter talis reduplicativa est impossibilis, et tamen syllogismus est bonus.

Sicut hic est bonus syllogismus 'omnis homo est lapis; omnis albedo est homo; ergo omnis albedo est lapis', et tamen ista reduplicativa est impossibilis 'omnis albedo est homo in quantum est lapis'.

Non potest igitur dari regula generalis pro omnibus paralogismis per quam sufficienter sciatur fallacia accidentis in quolibet casu. Est igitur sciendum quod primus modus fallaciae accidentis est quando praemissae disponuntur in figura et non in modo.

Et hoc potest accidere vel quando praemissae sunt simpliciter categoricae et de praesenti et de inesse, vel quando sunt de modo, vel una est de modo et alia de inesse, vel de praeterito vel de futuro.

Unde penes istum modum fallaciae accidentis peccant omnes coniugationes inutiles, sive uniformes sive mixtae, de quibus loquitur Philosophus I Priorum et de quibus dictum est prius.

Et ideo ad sciendum quando est iste modus fallaciae accidentis, oportet scire omnes regulas illas et oportet scire penes quam illarum regularum peccat paralogismus, et ideo pro diversis oportet diversas regulas assignare.

Unde hic est fallacia accidentis 'veniens cognoscitur a te; Coriscus est veniens; igitur

Coriscus cognoscitur a te'. Et in assignando debes proferre 'ut', et dicere quod hic est fallacia accidentis, quia maior est particularis vel indefinita in prima figura in syllogismo affirmativo; quae maior si esset in proposito universalis, non esset aliqua fallacia.

Unde hic nulla est fallacia 'omnis veniens cognoscitur a te; Coriscus est veniens; igitur

Coriscus cognoscitur a te', quia maior est universalis. Similiter hic est fallacia accidentis 'omnis homo est animal; omnis asinus est animal; igitur omnis asinus est homo'.

Et assignatio generalis debet esse ista, quod hic est fallacia accidentis, quia quamvis animal praedicetur de homine, non oportet quod de quocumque dicitur 'animal' quod de eodem dicatur 'homo' tali modo quo animal dicitur de homine.

Et proferendo 'ut', debes dicere in speciali quod hic est fallacia accidentis, quia arguitur ex omnibus affirmativis in secunda figura. Et ita pro diversis debent diversae regulae assignari, et sine illis regulis non potest sciri universaliter quando est fallacia accidentis et quando non.

Quando igitur accidit fallacia accidentis penes istum modum arguendi ex propositionibus mere categoricis et mere de inesse et mere de praesenti facile est scire per regulas Aristotelis, traditas in I Priorum, de uniformi generatione syllogismorum de inesse, praeterquam in uno casu, scilicet in divinis, ubi concedendum est quod una res simplex est plures personae, quae inter se sunt distinctae realiter, de quibus tactum est prius, quia in talibus terminis est frequenter fallacia accidentis et non in aliis.

Unde hic est fallacia accidentis 'omnis essentia divina est Pater; Filius est essentia divina; ergo Filius est Pater'. Et debet specialis regula assignari talis: quia una essentia est plures personae, quae personae sunt distinctae inter se, non oportet quod omne nomen personae de quo praedicatur nomen essentiae praedicetur de nomine alterius personae.

Similiter hic est fallacia accidentis 'haec essentia est Pater; haec essentia est Filius; ergo

Filius est Pater'. Et isti deservit consimilis regula; quia enim una essentia est plures personae, ideo non sequitur quod quamvis de nomine proprio illius vel de pronomine demonstrante illam essentiam praedicentur nomina illarum personarum quod propter hoc unum nomen unius personae praedicetur de reliquo.

Sicut propter hoc quod iste terminus 'homo', qui significat plures homines, praedicetur de nominibus singulorum hominum, non oportet quod illa nomina quae praedicantur de hoc nomine 'homo' sine signo universali, praedicentur de se invicem.

Similiter hic est fallacia accidentis, propter similem regulam 'haec spiratio est paternitas; haec spiratio est filiatio; ergo filiatio est paternitas'. Similiter hic 'haec essentia est Pater; haec essentia est Filius; ergo Filius est Pater'. Similiter hic 'haec essentia est Pater; Filius non est Pater; igitur Filius non est essentia'.

Similiter hic 'omnis Deus est Pater; Filius est Deus; igitur Filius est Pater'. Et si dicatur quod hic non est fallacia, quia haec est falsa 'omnis Deus est Pater', contra hoc potest argui, quia si haec sit falsa 'omnis Deus est Pater', ergo sua opposita est vera 'aliquis Deus non est Pater'.

Et manifestum est quod haec est vera 'aliquis Deus est Pater'; igitur sunt plures dii, quorum unus est Pater et alius non est Pater, sicut sequitur 'aliqua essentia divina est Pater; et aliqua essentia divina non est Pater; igitur sunt plures essentiae'.

Similiter hic est fallacia accidentis 'contradictoria verificantur de essentia et Patre; et essentia et Pater sunt idem; igitur contradictoria verificantur de essentia et Patre pro eodem'.

Similiter hic est fallacia accidentis 'essentia est Pater; Pater non est Filius; igitur essentia non est Filius'. Et pro omnibus talibus non potest assignari nisi talis regula: essentia divina, quae est unus

Deus et unica essentia, est plures personae. Propter quod ubi non obviat relationis oppositio quod conceditur de una persona concedendum est de alia; ubi autem obviat relationis oppositio non est concedendum de qualibet persona quod de una conceditur.

Et ad hoc est semper aspiciendum in respondendo ad discursus ex terminis importantibus divinas personas. Et ideo quamvis in talibus discursibus, in quibus exemplificatum est, sit fallacia accidentis, tamen in talibus discursibus compositis ex terminis importantibus creaturas numquam est fallacia accidentis.

In terminis tamen et discursibus compositis ex terminis importantibus divinas personas est fallacia accidentis. Et ideo secus est de discursibus compositis ex terminis importantibus creaturas et de discursibus de quibus exemplificatum est.

Propter quod dico quod in terminis importantibus creaturas, ubicumque sunt praemissae dispositae vocaliter in modo et in figura, secundum regulas traditas superius de syllogismis uniformibus et mixtis, numquam est fallacia accidentis, quamvis aliquando possit esse fallacia aequivocationis et amphiboliae et compositionis et divisionis et accentus et in uno casu fallacia secundum quid et simpliciter, nisi aliqui termini includant aequivalenter aliqua syncategoremata vel aliquas alias determinationes, de quibus dictum est in primo tractatu istius Summa.

Propter quod omnes tales syllogismi sunt boni 'omnis intellectus humanus est anima intellectiva; omnis voluntas humana est anima intellectiva; ergo aliqua voluntas humana est intellectus humanus'.

'Omnis creatura est creata; omnis creatio est creatura; igitur omnis creatio est creata', et innumerabiles tales, quos nonnulli ignorantes logicam negant, propter quod in errores varios elabuntur.

Sicut autem nonnunquam accidit fallacia accidentis propter hoc quod praemissae de inesse et de praesenti non ordinantur secundum regulas debitas in modo et in figura, ita etiam accidit fallacia accidentis propter hoc quod praemissae de praeterito vel de futuro vel de modo non ordinantur secundum veras regulas in modo et figura.

Propter hoc hic est fallacia accidentis 'Filius Dei fuit Deus ab aeterno; Filius Dei non fuit homo ab aeterno; igitur homo non fuit Filius Dei ab aeterno'. Similiter hic 'Deus non potest facere actum meritorium sine voluntate; actus meritorius est aliquid; igitur aliquid non potest fieri a Deo sine voluntate'.

Similiter hic 'naturaliter potest sciri quod omnis Deus est immortalis; tres personae sunt Deus, vel Pater est Deus; ergo naturaliter potest sciri quod tres personae sunt immortales, vel quod Pater est immortalis'.

Similiter est hic, secundum unam opinionem, 'scio quod omnis anima intellectiva est substantia; intellectus est anima intellectiva; ergo scio quod intellectus est substantia'. Et sicut est de talibus, ita est de multis aliis, quae tamen possunt sciri evidenter, scitis regulis datis de generatione syllogismorum uniformium et mixtorum, propter quarum ignorantiam multi decipiuntur per fallaciam accidentis.

Secundus modus principalis fallaciae accidentis est quando aliqua per praedicationem coniunguntur cum tertio non variato in diversis propositionibus et in conclusione coniunguntur illa eadem cum illo tertio non variato; sicut sic arguendo 'iste canis est tuus; iste canis est pater; ergo iste canis est tuus pater'.

Verumtamen non semper quando sic arguitur est fallacia accidentis.

Hic enim nulla est fallacia accidentis 'iste homo est albus; iste homo est animal; ergo iste homo est animal album'. Et ideo ad cognoscendum quando in tali modo arguendi est fallacia accidentis et quando non, videndum est an ex propositione in qua illa duo praedicantur coniunctim de aliquo contingat inferre praedicationem unius de altero et an talis oratio sit propria.

Et si sic, non est ibi fallacia accidentis. Propter quod hic non est fallacia accidentis 'Sortes est rationalis; Sortes est animal; igitur Sortes est animal rationale'.

Si autem talis oratio sit impropria, tunc non valet, sicut non sequitur 'Sortes est animal; Sortes est homo; ergo Sortes est homo --- animal'.

Nec sequitur 'Sortes est lapis; Sortes est homo; ergo Sortes est homo --- lapis'. Similiter si ex tali praedicatione propria non contingat inferre praedicationem unius illorum coniunctorum de reliquo, est fallacia accidentis.

Et ideo quia ista consequentia non valet 'iste est pater tuus, ergo est tuus', ideo hic est fallacia accidentis 'iste canis est tuus; iste canis est pater; ergo iste canis est pater tuus'. Similiter, quia non sequitur 'iste est monachus albus, igitur est albus', ideo hic est fallacia accidentis 'iste est albus; iste est monachus; ergo iste est albus monachus', et ita est de consimilibus.

Verumtamen sciendum est quod semper in tali argumento est fallacia figurae dictionis, et ita semper in tali modo arguendi concurrunt fallacia accidentis et fallacia figurae dictionis. Tamen quando quis credit quod sequitur conclusio propter hoc quod illa coniungebantur eidem tertio in praemissis, decipitur per fallaciam accidentis.

Si autem credat conclusionem sequi propter similitudinem illarum dictionum ad alias dictiones, in quibus scit tenere talem modum arguendi, decipitur per fallaciam figurae dictionis.

Et in isto casu potest assignari aliqua multiplicitas in fallacia figurae dictionis, pro eo quod unus terminus aliter accipitur in una propositione et in alia; quia tamen nulla una oratio est multiplex, ideo non est ibi nec aequivocatio, nec amphibolia, nec compositio et divisio, nec accentus.

Unde sciendum est quod si semper quaelibet dictio in tali modo arguendi uniformiter acciperetur, non esset ibi aliqua fallacia dictarum; immo, si servaretur forma syllogistica, non ponendo medium terminum in conclusione, non esset ibi fallacia accidentis.

Sicut hic non est fallacia accidentis 'iste canis est tuus; iste canis est pater; ergo aliquis pater est tuus'; sicut nec hic 'iste est albus; iste est monachus; igitur aliquis monachus est albus'.

Sed in tali modo arguendi aliqua dictio diversimode accipitur in diversis propositionibus. Unde in ista 'iste canis est tuus' li tuus significat possessionem, in ista autem 'iste canis est tuus pater' li tuus non significat possessionem sed significat patrem istius hominis; propter quod aliter accipitur in una propositione et in alia. Nulla tamen oratio est multiplex. Et si quaeras, unde est hoc quod aliud significat in una propositione et in alia, dicendum est quod causa quare ista vox significat aliud in una propositione et in alia non potest esse nisi voluntas utentium, qui sic volunt uti.

Sed ex hoc videtur quod hic est praecise fallacia in dictione. Potest dici quod hic non est praecise fallacia in dictione, quia non est inconveniens ponere quin talis modus arguendi possit servari in propositionibus mentalibus.

Unde non est inconveniens quin sicut aliqua dictio ad placitum significativa significat unum quando per se ponitur et aliud quando adiungitur alteri ita idem signum naturale naturaliter significat unum quando per se ponitur et aliud quando coniungitur alteri, sicut posset exemplificari de multis naturalibus.

Sciendum est autem quod non tantum contingit sic arguere ex omnibus affirmativis, sed etiam contingit arguere ex una affirmativa et alia negativa. Unde hic est fallacia accidentis 'iste non est albus, iste est monachus; igitur iste non est monachus albus'.

Similiter hic 'hoc non est tuum; hoc est opus; ergo hoc non est opus tuum'. Et consimiliter est in aliis.

<CAP. 12. DE FALLACIA CONSEQUENTIS>. Quia secundum Aristotelem fallacia consequentis est pars accidentis, ideo post fallaciam accidentis sequitur videre de fallacia consequentis.

Et est fallacia consequentis quando creditur antecedens sequi ad consequens sicut consequens sequitur ad antecedens. Ita quod causa apparentiae istius fallaciae provenit ex similitudine consequentis ad antecedens; et causa non-exsistentiae est diversitas inter antecedens et consequens.

Fit autem fallacia consequentis vel arguendo ex propositionibus quarum una sequitur ad aliam et non e converso; vel arguendo ex una condicionali ad aliam condicionalem in qua oppositum antecedentis primae condicionalis ponitur antecedens et oppositum consequentis primae condicionalis ponitur loco consequentis.

Sicut sic arguendo 'si homo currit, animal currit; igitur si nullus homo currit, nullum animal currit'.

Hic enim est fallacia consequentis. Et est regula generalis pro omnibus talibus quod quando arguitur ex condicionali una ad aliam condicionalem, in qua oppositum antecedentis primae ponitur loco antecedentis et oppositum consequentis loco consequentis, est fallacia consequentis.

Et hoc propter istam regulam: quamvis aliqua consequentia sit bona, non oportet oppositum antecedentis inferre oppositum consequentis, quamvis aliquando gratia terminorum ex opposito antecedentis sequatur oppositum consequentis.

Et ideo de isto non oportet plus loqui, quia evidenter potest sciri quando iste modus accidit et quando non, scita ista regula data nunc, et scito quando est alius modus istius fallaciae. Unde sciendum est quod quandoque committitur fallacia consequentis arguendo enthymematice et quandoque arguendo ex pluribus propositionibus.

Si arguatur ex pluribus propositionibus, ad hoc quod sit consequens requiritur quod consequens inferat quamlibet propositionem positam in antecedente, et non e converso.

Et si arguatur in figura, semper simul cum hoc erit fallacia accidentis. Et universaliter quando est fallacia consequentis etiam in enthymemate, et illa consequentia reducitur in figuram debitam, si remaneat fallacia consequentis in illo discursu composito ex propositionibus dispositis in figura, erit non solum fallacia consequentis, sed etiam erit fallacia accidentis.

Et pro tanto dicit Philosophus quod consequens est pars accidentis, quia ubicumque est dispositio propositionum in figura, si sit ibi fallacia consequentis, erit etiam ibi fallacia accidentis, sed non e converso.

Unde hic est fallacia consequentis 'omnis homo est animal; omnis asinus est animal; ergo omnis asinus est homo', quia utraque praemissa sequitur ex conclusione et non e converso; et est etiam hic fallacia accidentis, sicut patet per praedicta.

Sed hic 'omnis homo est albus; omnis homo est visus; ergo omne visum est album' est fallacia accidentis, sed non est hic fallacia consequentis, quia conclusio nullam praemissam infert.

Et ideo falsum est quod aliqui dicunt quod semper arguendo ex omnibus affirmativis in secunda figura est facere fallaciam consequentis. Videndum est ergo de fallacia consequentis arguendo enthymematice, quo viso scietur faciliter quando generaliter est fallacia consequentis, sive arguatur ex pluribus praemissis sive non.

Unde sciendum quod ad assignandum fallaciam consequentis non sufficit dicere quod sequitur e converso et non sic. Quamvis enim ista sit generalis solutio, tamen praeter istam solutionem generalem oportet dare aliam regulam specialem quare sequitur e converso et non sic.

Et hoc est in assignando duas regulas speciales, per quarum unam declaratur quod sequitur e converso et per aliam quod non sequitur sic. Et ita generaliter in assignatione fallaciae consequentis oportet duas regulas speciales assignare et pro diversis sophismatibus oportet diversis regulis uti, de quibus aliquae gratia exempli subicientur.

Unde sciendum quod quando arguitur ab inferiori distributo ad superius distributum est fallacia consequentis.

Sicut hic est fallacia consequentis 'omnis homo currit, igitur omne animal currit'. Tenet enim e converso per istam regulam 'a superiori distributo ad inferius distributum est bona consequentia'; non tenet autem sic, quia ab inferiori ad superius cum distributione non valet consequentia.

Similiter quando arguitur a termino stante confuse tantum ad terminum stantem determinate, nulla variatione facta circa alios terminos, est fallacia consequentis.

Sicut hic est fallacia consequentis 'omnis homo est animal, igitur al est omnis homo'. Tenet enim e converso, per istam regulam 'a termino stante determinate ad terminum stantem confuse tantum, nulla variatione facta circa alios terminos, est bona consequentia', eo quod contingit ascendere ad terminum stantem confuse tantum.

Non tenet autem sic, propter istam regulam quae nunc dicta est, scilicet quod 'a termino stante confuse tantum ad terminum stantem determinate non valet consequentia'. Unde per istum modum peccant omnia talia sophismata: omni parte istius continui est aliqua pars eius prius terminata, ergo aliqua pars istius continui est prius terminata omni parte istius continui; inter omne instans futurum et hoc instans est aliquod instans medium, ergo aliquod instans est medium inter omne instans futurum et hoc instans; omni quantitate potest fieri aliqua quantitas maior, igitur potest fieri aliqua quantitas maior omni quantitate; post omnem diem potest esse aliqua dies, ergo aliqua dies potest esse post omnem diem; omni parte continui potest dari aliqua pars minor, ergo aliqua pars minor omni parte continui potest dari.

In omnibus enim istis et consimilibus praedicatum in antecedente supponit confuse tantum, propter hoc quod sequitur signum mediate, et in conclusione supponit determinate, quia praecedit signum, ideo est fallacia consequentis.

⟨Similiter est hic⟩: utrumque istorum potest esse verum, ⟨demonstratis duobus contradictoriis dubitabilibus⟩, ergo aliquod verum potest esse utrumque istorum. Item, arguendo a termino stante determinate vel confuse tantum ad terminum stantem confuse et distributive, est fallacia consequentis.

Sicut hic: tu ignoras aliquam propositionem, ergo tu nescis aliquam propositionem; tu dubitas aliquid, igitur tu nescis aliquid; Sortes videt non-hominem, ergo Sortes non videt hominem.

Item, quando obliquus et rectus sequuntur signum universale affirmativum, primo ponendo rectum post signum et obliquum, et post praeponendo rectum signo et obliquo, est facere fallaciam consequentis.

Sicut sic arguendo 'omnem hominem videns est asinus, ergo videns omnem hominem est asinus'; quia ponatur quod quilibet asinus videat aliquem hominem et nullus asinus videat omnem hominem, tunc est antecedens verum et consequens falsum.

Item, quando alicuius universalis quaelibet singularis per se sumpta est vera, tamen simul sumpta sunt incompossibilia, et tamen quaelibet est compossibilis alteri, tunc arguendo ab universali de possibili, aequivalenti sensui compositionis, ad propositionem de possibili in qua subiectum cum eodem signo ponitur a parte praedicati, est fallacia consequentis.

Sicut sic arguendo 'secundum omne signum potest continuum dividi, igitur continuum potest dividi secundum omne signum'. Nec sequitur 'continuum potest dividi secundum hoc signum et continuum potest dividi secundum illud signum, et sic de singulis, ergo continuum potest dividi secundum omne signum'.

Tamen frequenter in auctoribus una talium propositionum ponitur loco alterius, quamvis de virtute sermonis non aequivaleant. Propter quod in talibus est fallacia consequentis, secundum principia Aristotelis, 'omni forma potest haec materia privari, igitur haec materia potest privari omni forma'.

Per istam enim 'omni forma potest haec materia privari' non denotatur nisi quod quaelibet talis sit possibilis 'hac forma privatur haec materia', quacumque forma demonstrata.

Et manifestum est, secundum principia Aristotelis, quod quaelibet talis est vera. Sed per istam 'haec materia potest privari omni forma' denotatur quod haec sit possibilis 'haec materia est privata omni forma'.

Sed haec est impossibilis, secundum principia Aristotelis. Similiter hic est fallacia consequentis 'in omni instanti futuro potest iste peccare, --- demonstrato aliquo qui nunc est sub actu meritorio ---, igitur iste potest peccare in omni instanti futuro'.

Nam antecedens est verum et consequens falsum, eo quod non est dare ultimum rei permanentis in esse, et per consequens si iste actus meritorius est, erit post hoc instans. Similiter hic est fallacia consequentis 'ante omne instans futurum potest Sortes non esse, ergo Sortes potest non esse ante omne instans futurum'.

Item, quando aliqua propositio modalis non potest converti transponendo praecise terminos sequentes et praecedentes verbum vel verba, arguendo a tali modali indefinita vel universali ad conversam singularem vel ei aequivalentem est fallacia consequentis quantum est ex forma arguendi, quamvis in aliquibus terminis teneat.

Propter quod in talibus est fallacia consequentis 'actum meritorium potest Deus facere se solo, ergo Deus se solo potest facere actum meritorium'. Verumtamen sciendum est quod in omnibus praedictis potest assignari fallacia figurae dictionis.

Multae aliae regulae possent dari deservientes isti fallaciae. Sed sciendum est quod ad sciendum generaliter quando est fallacia consequentis et quando non, oportet scire omnes regulas, datas prius, deservientes consequentiis, et universaliter omnes quae possunt deservire cuicumque enthymemati. Et ideo nisi sciantur omnes regulae consequentiarum non potest universaliter sciri quando est ista fallacia et quando non accidit huiusmodi fallacia.

<CAP. 13. DE FALLACIA SECUNDUM QUID ET SIMPLICITER>. Sequitur videre de fallacia secundum quid et simpliciter, quae est quando arguitur sophistice ab aliquo sumpto cum determinatione ad aliquid per se sumptum, vel e converso.

Causa apparentiae istius fallaciae est similitudo alicuius per se sumpti ad ipsum sumptum cum alio. Causa non-exsistentiae est eorum diversitas. Oportet autem scire quod 'secundum quid' vocatur hic aliquis terminus sumptus cum addito, 'simpliciter' autem vocatur terminus per se sumptus, sine tali addito. Sunt autem huius fallaciae duo modi principales. Unus est quando arguitur ab esse quod est secundum adiacens ad ipsum quando est tertium adiacens, sive affirmative sive negative.

Secundus modus est quando a parte eiusdem extremi arguitur ab aliquo sumpto cum addito ad ipsum, vel ad suum superius vel convertibile, sine addito vel e converso. Penes primum modum peccant talia sophismata 'Antichristus non est, igitur Antichristus non est possibilis'; 'Antichristus non est, ergo Antichristus non est cognitus a te'. Hic in secundo argumento nulla est fallacia consequentis, quia non sequitur e converso, quamvis in primo argumento simul sit fallacia consequentis et fallacia secundum quid et simpliciter.

Est autem ibi fallacia secundum quid et simpliciter, quia arguitur ab esse per se sumpto ad ipsum cum praedicato sequente, quod praedicatum ita potest competere termino supponenti pro non ente sicut pro ente.

Et quandocumque sic arguitur, est fallacia secundum quid et simpliciter arguendo negative, et e converso arguendo affirmative. Sicut hic est fallacia secundum quid et simpliciter 'a est producibile a Deo, igitur a est', et similiter hic 'a non est, igitur a non est producibile a Deo'.

Similiter hic 'Antichristus non est, igitur Antichristus non est praescitus a Deo', et e converso 'Antichristus est praescitus a Deo, igitur Antichristus est'. Unde quia illud quod non est, potest praesciri sicut illud quod est, ideo in talibus est fallacia secundum quid et simpliciter.

Et ista est una regula generalis pro isto modo istius fallaciae. Sed scire in particulari quando praedicatum potest competere termino pro non ente sicut pro ente ad praecise logicum scire non pertinet, sed hoc pertinet ad scientem logicam et alias scientias particulares. Alia regula pro isto modo est quod quando praedicatum non est commune omnibus, semper est fallacia secundum quid et simpliciter, vel affirmative vel negative arguendo.

Sicut hic est fallacia secundum quid et simpliciter 'Sortes non est asinus, igitur Sortes non est'; 'homo est, igitur homo est asinus'. Unde generaliter quando arguitur negative, est fallacia secundum quid et simpliciter. Similiter arguendo ex consequente, est fallacia secundum quid et simpliciter affirmative. Secundus modus principalis est quando a parte eiusdem extremi arguitur ab aliquo sumpto cum addito ad ipsum, vel suum convertibile vel superius, per se sumptum, vel e converso.

Et tunc videndum est an illud additum et illud cui additur se habent sicut adiectivum et substantivum vel non. Si primo modo, aut praedicatio unius de alio est impossibilis, aut praedicatio unius de alio universaliter sumpto est necessaria aut contingens.

Si sit impossibilis, semper arguendo affirmative a tali sumpto cum alio ad ipsum, vel convertibile, est fallacia secundum quid et simpliciter, non tamen semper arguendo ad quodlibet suum superius.

Sicut hic est fallacia secundum quid et simpliciter 'Sortes est homo mortuus, igitur Sortes est homo', quia haec est impossibilis 'homo est mortuus'. Similiter, propter idem, hic est fallacia secundum quid et simpliciter 'Sortes est homo mortuus, igitur Sortes est rationalis vel risibilis'.

Similiter hic 'a est syllogismus sophisticus, igitur a est syllogismus', quia haec est impossibilis 'aliquis syllogismus est sophisticus'. Similiter hic 'hoc est falsum argumentum, igitur hoc est argumentum'. Similiter hic 'iste est bonus latro, igitur iste est bonus'.

Similiter hic 'iste est perfectus latro, igitur iste est perfectus'. Verumtamen quamvis ad unam partem sit fallacia secundum quid et simpliciter, non tamen semper arguendo ad aliam est fallacia secundum quid et simpliciter.

Sicut hic nulla est fallacia 'Sortes est homo mortuus, ergo Sortes est mortuus'. Nec hic 'Sortes est perfectus latro, igitur est latro'. Nec hic 'iste est bonus sutor, ergo iste est sutor'. Nec hic 'a est syllogismus sophisticus, igitur a est sophisticus'. Ad sciendum autem ad quam partem arguendo est fallacia secundum quid et simpliciter et ad quam non, oportet definire totum compositum, vel aliquod nomen cum eo convertibile, definitione exprimente quid nominis. Et si in illa definitione ponatur una pars affirmative, vel aliquod convertibile cum una parte et non cum altera, semper arguendo ad illam partem est bonum argumentum et arguendo ad aliam est fallacia secundum quid et simpliciter.

Verbi gratia definiatur hoc totum 'homo mortuus' vel aliquod nomen cum eo convertibile. Et dabitur talis definitio 'quod non est homo, sed fuit homo'. Hic ponitur 'homo' negative, ideo ad hominem arguendo est fallacia secundum quid et simpliciter, et ad aliam partem est bonum argumentum.

Similiter definiatur hoc totum, vel aliquod nomen cum eo convertibile, 'perfectus latro', et dicetur sic 'latro, sciens perfecte artem latrocinandi'. Hic ponitur 'latro' et non 'perfectus', nec aliquod convertibile cum perfecto, et ideo hic non est fallacia secundum quid et simpliciter 'iste est perfectus latro, igitur est latro', sed hic est fallacia secundum quid et simpliciter 'iste est perfectus latro, igitur iste est perfectus'.

Similiter, bonus sutor est sutor habens perfecte artem suendi, ideo hic non est fallacia secundum quid et simpliciter 'iste est bonus sutor, igitur est sutor', sed hic 'iste est bonus sutor, igitur iste est bonus'.

Et sicut dicitur de istis, ita dicendum est de aliis.

Nam si esset aliquod nomen convertibile cum hoc toto 'albus monachus', deberet taliter definiri 'monachus utens ex professione alba veste'. Et propter hoc hic non est fallacia secundum quid et simpliciter 'iste est albus monachus, igitur iste est monachus', sed hic 'iste est albus monachus, igitur iste est albus'.

Si autem praedicatio unius partis vel totius de alia sit necessaria, semper ad utramque partem est bonum argumentum sine fallacia, saltem in creaturis. Forsan in divinis propter aliquid proprium Deo, qui est una essentia simplex et tres personae, talis modus arguendi non valet 'essentia est Pater generans, igitur essentia est generans'. Si autem praedicatio unius partis vel totius de alia sit contingens, tunc, utendum est illa arte quae exprimit definitionem alicuius nominis convertibilis cum illo toto.

Et si in illa definitione ponitur utraque pars, vel cum utraque parte aliquod convertibile, semper tunc a toto ad utramque partem est bonum argumentum sine fallacia. Sicut si esset aliquod nomen convertibile cum hoc toto 'homo albus' et deberet definiri ultimata definitione exprimente quid nominis, deberet tali modo definiri 'homo habens albedinem'.

Et hic ponitur 'homo', et hic ponitur 'habens albedinem' quod convertitur cum 'albo', et ideo sequitur 'Sortes est homo albus, igitur Sortes est homo et Sortes est albus'. Si autem non utraque pars vel aliquod convertibile ponitur in tali definitione ultimate exprimente quid nominis sed una tantum, tunc ad unam esset fallacia secundum quid et simpliciter et non ad aliam.

Et per istam regulam patet quod talia argumenta non peccant per fallaciam secundum quid et simpliciter 'homo albus est aggregatum per accidens, igitur homo est aggregatum per accidens'; 'lapis intellectus est ab aeterno, igitur lapis est ab aeterno'; 'Caesar opinabilis est, igitur Caesar est' et huiusmodi.

Potest tamen in talibus et consimilibus assignari aliqua multiplicitas penes aequivocationem vel amphiboliam, et in uno sensu erunt consequentiae bonae et in alio non valebunt.

Ista quae dicta sunt intelligenda sunt quando ex talibus arguitur affirmative. Ex quibus faciliter patere potest quid de eis est dicendum quando arguitur negative, quia quando affirmative arguendo est fallacia secundum quid et simpliciter, arguendo negative ex opposito consequentis erit similiter fallacia secundum quid et simpliciter.

Si autem additum et illud cui additur non se habent sicut adiectivum et substantivum, tunc vel totum ex addito et illo cui additur potest esse indifferenter praedicatum et subiectum propositionis, --- cuiusmodi sunt talia 'album secundum dentes', 'intellectio lapidis', 'servus hominis' et huiusmodi ---, vel non.

Si sic, videndum est an pars praedicetur de toto necessario posita constantia subiecti --- quod potest sciri per definitionem exprimentem quid nominis --- vel non. Si sic, semper a toto ad illam partem est bonum argumentum, et ideo bene sequitur 'intellectio lapidis est prior Filio, igitur intellectio est prior Filio'.

Similiter bene sequitur 'intellectio qua Deus intelligit lapidem est posterior Patre, igitur intellectio creaturae est posterior Patre'. Similiter ista consequentia est bona 'intellectio qua Deus intelligit creaturam est posterior Patre, igitur intellectio qua Deus intelligit est posterior Patre'.

Et ideo sicut consequens est falsum, ita antecedens est falsum. Propter quod tales propositiones sunt falsae 'intellectio creaturarum praesupponit suppositum divinum'; 'intellectio creaturarum praesupponit emanationem personarum';

'persona praesupponit intellectionem creaturarum'; 'persona praesupponit essentiam' et huiusmodi. Si autem non oportet quod totum praedicetur de parte nec e converso, etiam posita constantia subiecti, semper a tali cum addito ad ipsum per se sumptum est fallacia secundum quid et simpliciter. Sicut hic 'album secundum dentes currit, igitur album currit'; 'iste est pater tuus, igitur est tuus'; 'hoc est opus tuum, ergo est tuum'.

Ad sciendum autem quando est talis fallacia et quando non in tali modo arguendi, utile est resolvere propositiones in propositiones priores, quantum possibile est, vel exprimendo definitiones exprimentes quid nominis terminorum, vel aliquo alio convenienti modo, et videre an ex propositionibus in quas fit resolutio valeat talis modus arguendi.

Verbi gratia ista propositio 'Aethiops est albus secundum dentes' aequivalet isti 'aethiops habet dentes albos'; et ideo sicut manifestum est quod non sequitur 'Aethiops habet albos dentes, igitur est albus', ita non sequitur 'Aethiops est albus secundum dentes, igitur est albus'.

Oportet autem scire quod praedicta intelligenda sunt de propositionibus mere categoricis quae non aequivalent condicionalibus, quia in talibus non semper valent tales consequentiae, quamvis pars praedicetur de toto.

Propter quod talis modus arguendi ex aliquibus verbis non valet et ex aliis valet. Unde bene sequitur 'Sortes est in luto cum centum marcis, igitur Sortes est in luto'. Et tamen non sequitur 'Sortes vellet esse in luto cum centum marcis, igitur Sortes vellet esse in luto'. Nam ista 'Sortes est in luto cum centum marcis' non aequivalet alicui condicionali, sed ista

'Sortes vellet esse in luto cum centum marcis' aequivalet isti condicionali 'Sortes vellet esse in luto si deberet per hoc lucrari centum marcas'. Similiter ista consequentia est bona 'non vendo tibi equum, igitur non vendo tibi equum pro centum marcis'; et tamen non sequitur 'nollem tibi vendere equum, igitur nollem tibi vendere equum pro centum marcis'. Si autem illud quod additur et illud cui additur non possunt esse indifferenter subiectum vel praedicatum propositionis, tunc est adverbium illud quod additur, vel praepositio cum suo casuali, vel aliquid simile talibus.

Quantum ad talia et in talibus est difficile vel impossibile dare regulam generalem propriam illis, quia aliquando negative est fallacia secundum quid et simpliciter arguendo a determinabili cum addito ad ipsum per se sumptum, et aliquando est fallacia secundum quid et simpliciter arguendo affirmative.

Sicut hic est fallacia secundum quid et simpliciter 'homo non est necessario animal, igitur homo non est animal; 'Deus non fuit semper creans, igitur Deus non fuit creans'; 'homo non currit velociter, igitur homo non currit'.

Similiter affirmative arguendo est fallacia secundum quid et simpliciter, arguendo in talibus ab aliquo per se sumpto ad ipsum sumptum cum determinatione tali, sicut hic 'homo est animal, igitur homo necessario est animal'.

Oportet autem scire pro ista fallacia quod quando arguitur ab aliquo sumpto cum determinatione ad ipsum per se sumptum, vel e converso, accipienda est propositio qua expressa talis consequentia in syllogismum reducitur, et videndum est an illa propositio, vel condicionalis illi categoricae correspondens, sit necessaria vel non.

Si sic, non est fallacia secundum quid et simpliciter.

Si nec illa categorica nec condicionalis sibi correspondens est necessaria, est fallacia secundum quid et simpliciter. Verbi gratia si arguatur sic 'Sortes est albus secundum pedem, igitur Sortes est albus' addenda est ista propositio 'omne album secundum pedem est album', qua expressa completur forma syllogistica, sic arguendo 'omne album secundum pedem est album; Sortes est albus secundum pedem; igitur Sortes est albus'.

Et si ista propositio, vel ista condicionalis, 'si aliquid est album secundum pedem, ipsum est album' sit necessaria, prima consequentia erit bona. Sed quia neutra illarum propositionum est necessaria, ideo est ibi fallacia secundum quid et simpliciter.

Et consimiliter est de aliis.

<CAP. 14. DE FALLACIA SECUNDUM IGNORANTIAM ELENCHI>. Nunc restat dicere de fallacia secundum ignorantiam elenchi, quae est deceptio proveniens ex defectu alicuius illarum quatuor particularum 'ad idem', 'secundum idem', 'similiter', et

'in eodem tempore'. Ad cuius evidentiam sciendum est quod istae particulae non debent poni in elencho, sed debent assumi tales propositiones ex quarum forma non denotetur quod fiat verificatio respectu diversorum, vel secundum diversa, vel non similiter, vel non in eodem tempore; et quando aliter denotatur per formam propositionis, est fallacia secundum ignorantiam elenchi.

Et potest fieri ista fallacia quatuor modis, secundum istas quatuor particulas.

Uno modo ex hoc quod referuntur ad diversa, sic 'hoc est duplum respectu a; et hoc non est duplum respectu b; ergo hoc est duplum et non duplum'. Similiter 'Sortes est similis Platoni; Sortes non est similis Ioanni; ergo Sortes est similis et non similis'.

Similiter hic 'Sortes est filius Platonis; Sortes non est filius Ciceronis; ergo Sortes est filius et non filius'. Penes secundum modum, scilicet 'secundum idem', fiunt tales paralogismi 'Sortes est similis Platoni secundum albedinem; Sortes non est similis Platoni secundum musicam; ergo Sortes est similis Platoni et non est similis Platoni'. Similiter hic 'a est duplum respectu b secundum longitudinem; a non est duplum respectu b secundum latitudinem; ergo a respectu b est duplum et non duplum'.

Potest etiam fieri sic ignorantia elenchi 'a est duplum respectu b; a non est latius b ergo a respectu b est duplum et non duplum'. Secundum tertium modum fiunt tales paralogismi 'Sortes currit velociter; Sortes non currit necessario; igitur Sortes currit et non currit'.

Similiter hic 'iste disputat scientifice; iste non disputat invite; igitur iste disputat et non disputat'. Secundum quartum modum fiunt tales paralogismi 'iste curret cras; iste non curret post cras; igitur iste curret et non curret'.

Similiter hic 'Christus fuit Deus ab aeterno; et fuit homo ex tempore; igitur fuit homo et non fuit homo'. Et peccant omnia praedicta sophismata, quia in praedictis fit verificatio respectu diversorum, vel secundum diversa, vel non similiter, vel non in eodem tempore.

Oportet autem scire quod in tali modo arguendi vel infertur contradictio incomplexorum, sicut exemplificatum est, et tunc simpliciter non valet discursus; vel contingit inferre contradictoria incomplexa, et tunc adhuc non valet discursus de virtute sermonis, quamvis secundum usum aliquorum improprium concedendae essent conclusiones.

Aut inferuntur non contradictoria incomplexa de eodem sed aliqua quae sunt contraria relativa, et tunc possunt absolute concedi discursus sine fallacia. Sicut bene sequitur 'Sortes est similis Platoni; Sortes est dissimilis Ciceroni; igitur Sortes est similis et dissimilis'.

Similiter in quarto modo contingit inferre contradictoria incomplexa, sic arguendo 'Sortes erit albus in a; Sortes erit non-albus in b; igitur Sortes erit albus et non albus'. Sed non sequitur 'Sortes erit albus et non albus, ergo Sortes erit albus et non erit albus', propter hoc quod ista consequentia non valet 'Sortes erit non-albus, igitur Sortes non erit albus'.

Tamen si argueretur per verbum de praesenti, esset consequentia bona. Et tunc potest esse ignorantia elenchi sine fallacia secundum quid et simpliciter; et tamen frequenter ubi est ignorantia elenchi, est fallacia secundum quid et simpliciter, quia tunc frequenter arguitur sophistice ab aliquo sumpto cum addito ad ipsum sumptum per se, et per consequens est ibi fallacia secundum quid et simpliciter.

<CAP. 15. DE FALLACIA PETITIONIS PRINCIPII>. Post fallacias penes quas peccant argumenta peccantia in forma dicendum est de fallaciis penes quas non peccant argumenta sophistica, sed penes quas peccat opponens in arguendo contra respondentem. Quarum prima est petitio principii, quae tunc accidit quando opponens, quamvis inferat conclusionem quam intendit, tamen non potest convincere respondentem, eo quod accipit quod deberet probare.

Et dicitur 'petitio principii' non quia accipit illud idem quod deberet inferre, tunc enim nulla esset apparentia, sed dicitur opponens petere principium quando accipit aeque ignotum vel ignotius illo quod deberet inferre.

Et propter hoc semper potest respondens petere probationem assumpti quousque accipiat aliquid notius.

Fit autem ista fallacia multis modis. Uno modo fit quando arguitur a nomine synonymo ad synonymum; sicut sic arguendo 'Marcus currit, igitur Tullius currit'.

Statim enim accipitur aliquid aeque ignotum cum conclusione inferenda.

Alius modus est quando arguitur a definitione exprimente quid nominis ad definitum vel e converso. Et hoc quia in omni disputatione debent praesupponi significata vocabulorum. Unde patet quod hic est petitio principii 'ignis est productivus caloris, igitur ignis est calefactivus'. Alius modus est quando arguitur ab una convertibili propositione ad aliam, quarum neutra est prior vel notior alia; sicut hic 'nullus musicus est grammaticus, igitur nullus grammaticus est musicus'. Unde universaliter quando assumitur aeque ignotum vel ignotius ipsi respondenti quam sit conclusio inferenda, est petitio principii. Sciendum est tamen quod quamvis respondens non possit convinci per rationem dum accipitur aeque ignotum vel ignotius, potest tamen convinci per auctoritatem, si velit auctoritatem recipere. Sicut si respondens nolens negare auctoritatem aliquam, neget istam 'Marcus currit', quamvis opponens sic arguat 'Tullius currit, igitur Marcus currit' non convincet eum; si tamen ostendit istam 'Tullius currit' in auctore quem non vult negare, convincet eum sufficienter.

Et ita est de aliis.

<CAP. 16. DE FALLACIA SECUNDUM NON-CAUSAM UT CAUSAM>. Post petitionem principii sequitur fallacia secundum non-causam ut causam, penes quam non peccat aliquis paralogismus in forma quin conclusio sequatur ex antecedente, nisi aliqua alia fallacia illationem impediat. Ad cuius evidentiam sciendum est quod fallacia secundum non-causam ut causam est tantum in syllogismis ducentibus ad impossibile, hoc est ad falsum, vel secundum veritatem, vel secundum responsionem vel opinionem respondentis.

Et accidit in illis syllogismis non-causa ut causa quando ex impossibilitate seu falsitate conclusi infertur aliquid esse falsum, quo posito, hoc est quo exsistente falso vel vero, nihilominus accidit illud falsum conclusum, ita quod sive illud assumptum fuerit verum vel falsum nihilominus conclusum erit falsum, et ideo fallacia secundum non-causam ut causam coincidit cum 'non propter hoc accidere falsum', de quo determinat Aristoteles in II Priorum.

Sunt autem istius fallaciae duo modi.

Unus est quando accipitur aliqua propositio, superflua etiam ad illationem, quae apparet esse causa falsitatis conclusi, et tamen non est propter eam falsum conclusum. Sicut si detur ista propositio 'anima et vita sunt idem realiter', et opponens velit probare eam esse falsam, ducendo ex ista ad impossibile, sic arguendo: anima et vita sunt idem realiter; mors et vita sunt contraria, et mors contrariatur generationi; ergo vita contrariatur corruptioni. Ista conclusio est falsa, igitur ista 'anima et vita sunt idem realiter' ex qua sequitur falsum. -Hic est fallacia secundum non-causam ut causam, quia ista conclusio 'vita est contraria corruptioni' nihilominus sequitur, sive ista 'anima et vita sunt idem realiter' fuerit vera sive falsa. Secundus modus istius fallaciae est quando non accipitur propositio superflua illationi falsi, sed propter eius falsitatem non est conclusio falsa. Sicut si respondens det istam propositionem 'nullum album esse nigrum est necessarium', et opponens velit probare eam esse falsam, deducendo ex ea impossibile, sic arguendo: omne quod movetur ab albedine in nigredinem partim est album et partim est nigrum, quia partim est sub albedine et partim est sub nigredine; nullum album esse nigrum est necessarium; igitur necesse est nihil moveri ab albedine ad nigredinem.

Ista conclusio est falsa, igitur ista ex qua sequitur, 'nullum album esse nigrum est necessarium', est falsa. -Respondendum est quod ista conclusio falsa non accidit propter falsitatem istius 'nullum album esse nigrum est necessarium', sed propter falsitatem istius 'omne quod movetur ab albedine ad nigredinem est partim album et partim nigrum'. Unde sciendum quod in isto casu respondendum est quod conclusio impossibilis concluditur non propter impossibilitatem praeconcessi sed propter impossibilitatem coassumpti. Quandoque autem accidit impossibile non propter impossibilitatem praeconcessi nec propter impossibilitatem coassumpti sed propter incompossibilitatem eorum. Sicut si arguens vellet probare contra respondentem impossibilitatem istius 'tu sedes', sic arguendo: tu sedes; tu stas, ergo contradictoria sunt simul vera. Ista conclusio est impossibilis, et haec est possibilis 'tu stas', igitur haec est impossibilis 'tu sedes'.

-Respondendum est quod haec conclusio impossibilis non sequitur nec propter impossibilitatem unius nec propter impossibilitatem alterius, sed propter eorum incompossibilitatem.

Et sic solvuntur talia sophismata: si dicat respondens 'possibile est istum damnari', demonstrando aliquem qui in rei veritate est praedestinatus, et opponens probet quod haec sit falsa, sic: si haec sit vera 'possibile est istum damnari', ponatur in esse.

Qua posita in esse sequitur impossibile, sic arguendo 'iste est praedestinatus; iste est damnatus; ergo damnatus est praedestinatus'. Conclusio est impossibilis, et maior est vera vel indeterminate vera, igitur minor est impossibilis, et per consequens haec est falsa 'possibile est istum damnari'.

-Respondendum est quod sequitur conclusio impossibilis non quia haec est falsa 'possibile est istum damnari', nec quia haec ponitur in esse 'possibile est istum damnari', sed quia in antecedente accipiuntur duae propositiones incompossibiles. Oportet autem scire quod quamvis primus discursus quo concluditur falsum vel impossibile non peccet in forma vel in materia, tamen in posteriori processu quo sic arguitur 'conclusio est falsa, et non illa praemissa, ergo reliqua' vel sic 'conclusio est falsa, igitur illa assumpta concessa est falsa' vel est peccatum in forma vel in materia, ita quod consequentia non valet secundum veritatem vel secundum responsionem respondentis, si recte respondeat, vel aliqua propositio quam accipit est falsa.

<CAP. 17. DE FALLACIA SECUNDUM 'PLURES INTERROGATIONES UT UNAM FACERE'>. Ultima fallacia est secundum plures interrogationes ut unam facere. Iuxta quam non peccat aliquod argumentum quantum ad illationem, sed iuxta eam peccat opponens in arguendo contra respondentem, quia accipit unam interrogationem quae est aequivalenter plures, hoc est quae aequivalet pluribus.

Ex qua si postea arguat sophistice, argumentum suum peccabit per aliquam aliam fallaciam. Si tamen proposita interrogatione statim respondens unica responsione respondeat, poterit faciliter decipi, et ideo ista fallacia est inter fallacias connumeranda.

Intelligendum est autem quod dupliciter potest aliqua interrogatio intelligi plures: vel quia plura enuntiantur de pluribus, vel unum de pluribus, vel e converso, vel quia accipiuntur termini in numero singulari, ita tamen quod propositio, ex qua formatur talis interrogatio, est propositio una unitate sufficiente ad contradictionem.

Aliter potest aliqua interrogatio esse plures, quia illa oratio non est una.

Sicut sic dicendo 'Sortes est homo asinus' vel 'Sortes est musicus albus calidus grammaticus'. Ad interrogationem, quae plures est primo modo, potest dari semper una responsio, concedendo vel negando, nec potest ex tali responsione duci ad contradictionem.

Cum enim semper altera pars contradictionis sit vera et altera falsa, debet una negari et altera affirmari. Unde demonstratis duobus quorum unum est album et aliud nigrum et interrogetur an ista sint alba vel nigra, debet dici quod nec sunt alba nec nigra. Et eodem modo est de aliis, quod altera pars potest affirmari vel negari.

Tamen si quis in multis talibus vellet affirmative respondere, non debet unam responsionem dare sed multas, dicendo quod hoc est album et illud nigrum, et sic de aliis consimilibus.

Ad interrogationem autem quae plures est secundo modo, non debet dari unica responsio, sed si respondens velit respondere, plures debet dare responsiones; ut si quaeratur an Sortes sit musicus albus, non debet responderi concedendo vel negando.

Sed si velit respondere, debet dare plures responsiones, puta si Sortes est albus et non musicus, debet dicere quod est albus et quod non est musicus. Et sic de consimilibus est dicendum.

<CAP. 18. QUOMODO OMNES FALLACIAE PECCANT CONTRA SYLLOGISMUM>. Post praedicta restat videre quomodo praedictae fallaciae peccant contra syllogismum et quomodo paralogismi, qui videntur syllogismi completi et non sunt, deficiunt a natura syllogismi.

Et de fallaciis iuxta quas sunt orationes multiplices non est difficile hoc videre. Tales enim paralogismi vocaliter similes sunt veris syllogismis, sicut patet de aequivocatione in talibus paralogismis 'omnis canis currit; caeleste sidus est canis; igitur caeleste sidus currit', 'omnis homo est animal rationale; haec statua est homo; igitur haec statua est animal rationale', 'nullum animal est species; homo est species; igitur homo non est animal'. Isti enim paralogismi vocaliter eodem modo formantur quo formantur perfecti syllogismi; nec est hic aliquis defectus syllogismi nisi quia in quolibet illorum est aliqua propositio distinguenda penes aequivocationem. Iuxta amphiboliam sic formantur paralogismi 'omnis propositio vera, si est necessaria, est possibilis; te esse asinum est propositio vera si est necessaria; igitur te esse asinum est possibile', 'quicumque vendit oleum, est mercator; iste adulator vendit oleum; igitur iste adulator est mercator', 'quidquid est alterum istorum et reliquum istorum, est utrumque istorum; aliquod verum est alterum istorum et reliquum istorum; igitur aliquod verum est utrumque istorum', demonstratis duobus contradictoriis.

In istis paralogismis nullus est defectus a veris condicionibus syllogismi nisi quod in eis est aliqua oratio multiplex secundum amphiboliam. Iuxta compositionem et divisionem sic formantur paralogismi 'quicumque vivit semper est; iste vivit; igitur iste semper est'.

Iuxta accentum sic formantur 'nullus iustus debet pendere; iste est iustus; igitur iste non debet pendere'.

Iuxta fallaciam figurae dictionis sic formantur paralogismi 'omnis substantia est subiecta accidenti; omne animal est substantia; igitur omne animal est subiecta accidenti', 'quidquid heri emisti, hodie comedisti; tu heri emisti carnes crudas; igitur tu hodie comedisti carnes crudas'.

In istis enim non servatur forma syllogistica, sicut patet per regulas prius datas de syllogismo et speciebus eius. Similiter hic est fallacia figurae dictionis, deficiens a condicionibus syllogismi 'quodlibet aliud a Deo potest Deus facere sine alia creatura; equitare est aliud a Deo; igitur equitare hominem sine equo potest Deus facere'.

Iuxta accidens sic formantur paralogismi 'homo currit; Sortes est homo; igitur Sortes currit', 'iste canis est tuus; iste canis est pater; igitur iste canis est pater tuus'. In istis enim paralogismis et in omnibus paralogismis accidentis servatur debita forma in praemissis, sed in primo paralogismo non servatur modus, quia praemissae non disponuntur modo convenienti, ideo non est syllogismus.

In secundo paralogismo, quamvis praemissae convenienter disponantur, tamen conclusio non convenienter infertur ex praemissis, quia maior extremitas et minor extremitas coniunguntur a parte eiusdem extremi et medius terminus ponitur in conclusione; quorum utrumque repugnat syllogismo, propter quod forma syllogistica non servatur ibidem.

Et ita non sunt completi syllogismi.

Iuxta fallaciam consequentis sic formantur paralogismi 'omnis homo currit; omnis homo est animal; igitur omne animal currit'. Hic enim est defectus syllogismi, quia infertur conclusio universalis quae debet esse particularis. Iuxta fallaciam secundum quid et simpliciter formantur sic paralogismi 'nullus prudens vult ditare inimicum suum; iste homo est prudens; igitur iste non vellet propter bonum rei publicae ditare inimicum suum'. Hic non est aliquis defectus, nisi quia aliqua determinatio additur in conclusione quae non erat accepta in praemissis, et ideo est fallacia secundum quid et simpliciter. Iuxta ignorantiam elenchi sic formantur paralogismi: concesso quod Aethiops est niger, arguitur ad probandum quod Aethiops non est niger, sic 'nullum album est nigrum; Aethiops est albus secundum dentes; igitur Aethiops non est niger'. Hic enim est fallacia, quia in contradicendo respondenti accipitur non absolute quod

Aethiops est albus, sed quod est albus secundum aliquam partem secundum quam non est niger, sed secundum aliam partem propter quam Aethiops est niger ⟨non accipitur⟩. Et ita non accipitur secundum idem, propter quod est ibi fallacia secundum ignorantiam elenchi.

Iuxta fallacias residuas non formantur argumenta peccantia in forma, quamvis iuxta eas peccet opponens disputando contra respondentem, ideo non oportet de eis exemplificare.

Omne enim argumentum apparens, peccans in forma, iuxta aliquam aliarum peccat. Quarum sufficientia et numerus potest sic accipi: quia omnis paralogismus vocalis, vel secundum vocem, quantum ad pluralitatem incomplexorum et quantitatem et qualitatem propositionum assimilatur vero syllogismo, cui competunt condiciones prius positae in tractatu de syllogismo; vel non sic assimilantur syllogismo secundum vocem. Si primo modo, impossibile est quod sit ibi aliquis defectus, nisi propter alicuius orationis multiplicitatem vel incongruitatem, vel propter hoc quod idem terminus, sine multiplicitate, pro aliquo supponit in una propositione pro quo non supponit in alia.

Ista propositio demonstrari non potest, sed accipitur per inductionem. Si propter primum non valeat syllogismus, quia scilicet est ibi aliqua multiplicitas: sicut isti syllogismi quantum ad numerum incomplexorum et qualitatem et quantitatem propositionum totaliter assimilantur 'omnis canis currit; caeleste sidus est canis; igitur caeleste sidus currit', 'omne animal est substantia; homo est animal; igitur homo est substantia'; sicut enim in secundo syllogismo maior est universalis et minor indefinita, et sicut illud idem et non aliud ponitur praedicatum in maiore et in conclusione, et subiectum minoris ponitur subiectum conclusionis, et nulla determinatio ponitur in praemissis quae non ponitur in conclusione et e converso, ita est in primo.

Et tamen primus est paralogismus et non secundus, propter hoc solum quod in primo est aliqua oratio multiplex et non in secundo. Quo posito aut ista multiplicitas est ex hoc quod aliqua vox, quae non est completa oratio, multipliciter accipitur, et tunc est fallacia aequivocationis, si dictio non varietur quantum ad modum pronuntiandi.

Aut est multiplicitas ex multiplicitate alicuius vocis quae potest variis modis pronuntiari et remanere dictio, vel quae potest esse dictio et oratio propter diversum modum pronuntiandi, et tunc est accentus.

Vel est tota oratio multiplex sine multiplicitate alicuius partis; et hoc potest esse dupliciter: vel quia illa oratio in utroque sensu uniformiter pronuntiatur, et tunc est amphibolia, vel non est uniformiter pronuntiata, et tunc est compositio et divisio.

Si autem talis discursus non sit syllogismus propter solam incongruitatem, tunc est fallacia figurae dictionis; sicut hic 'omnis homo est animal; omnis Sortes est homo; igitur omnis Sortes est animal'.

Si enim loco istius termini 'Sortes' poneretur iste terminus 'asinus', cui congrue potest addi signum, esset bonus syllogismus. Si autem tertio modo fiat paralogismus, adhuc ibi potest assignari fallacia figurae dictionis, quia si loco istius termini 'Sortes' poneretur aliquis terminus consimilis, potens supponere pro omni eodem in qualibet propositione, nullus esset defectus.

Et ita propter similitudinem istius dictionis ad aliam potest quis decipi per fallaciam figurae dictionis.

Unde si propter hoc quod iste syllogismus est bonus 'iste est animal; iste est homo; igitur animal est homo' crederet aliquis quod iste syllogismus esset bonus 'iste dicit hoc; falsum est hoc, --- demonstrando istam: iste dicit falsum ---; ergo falsum dicitur ab isto', deciperetur per fallaciam figurae dictionis. Si autem paralogismus vocalis non assimilatur quantum ad numerum terminorum et qualitatem et quantitatem propositionum in omnibus vero syllogismo: vel est ibi defectus praecise propter dissimilem qualitatem vel quantitatem propositionum praemissarum, vel propter hoc quod plures te ponuntur in conclusione quam in vero syllogismo, vel est ibi defectus propter excessum terminorum incomplexorum. Si primo modo vel secundo: vel e converso est bonum argumentum vel non. Si sic, est fallacia consequentis; si non, est fallacia accidentis. Si sit ibi excessus terminorum, quia scilicet plura incomplexa ponuntur quam deberent, quia scilicet aliquid additur in praemissa quod non deberet poni; vel aliquid tale additur in conclusione: et tunc vel illud cui additur accipitur tam in praemissa quam in conclusione, tamen in una additur sibi et non in alia, et tunc est fallacia secundum quid et simpliciter; vel additur uni in praemissa quod non ponitur in conclusione, et tunc est fallacia secundum ignorantiam elenchi.

Haec omnia patere possunt per exempla posita de istis fallaciis. Ex quibus etiam elici potest quo modo istae fallaciae ab invicem distinguuntur, ita quod quamvis fallaciae multae possunt concurrere in eodem paralogismo, tamen possibile est invenire paralogismos in quibus nullae fallaciae concurrunt exceptis fallacia accidentis et consequentis; quia ubicumque praemissae disponuntur in figura, si ibi sit fallacia consequentis, erit etiam ibi fallacia accidentis. Ad cognoscendum autem utrum in argumento facto sit fallacia vel non, inter alia documenta hoc est perutile et necessarium quod respondens ad nullum argumentum respondeat nisi opponens arguat ex certis propositionibus sub certis verbis non variatis nec transpositis nec aliquo modo mutatis, quas respondens diligenter consideret an aliqua illarum sit multiplex per aliquam fallaciam in dictione.

Deinde discutiat an tale argumentum per aliquam regulam certam et evidentem reguletur. Et tunc primo respondeat, diligenter considerans de quolibet an sit consequens vel repugnans praeconcesso, vel antecedens praenegato, ut sic consequenter semper respondeat. Et haec de fallaciis ad praesens dicta sufficiant.

<EXPLICIT TRACTATUS LOGICAE DIVISUS IN TRES PARTES ET UNAQUAEQUE PARS EST

DISTINCTA PER CAPITULA.>

Si primo modo vel secundo: vel e converso est bonum argumentum vel non. Si sic, est fallacia consequentis; si non, est fallacia accidentis. Si sit ibi excessus terminorum, quia scilicet plura incomplexa ponuntur quam deberent, quia scilicet aliquid additur in praemissa quod non deberet poni; vel aliquid tale additur in conclusione: et tunc vel illud cui additur accipitur tam in praemissa quam in conclusione, tamen in una additur sibi et non in alia, et tunc est fallacia secundum quid et simpliciter; vel additur uni in praemissa quod non ponitur in conclusione, et tunc est fallacia secundum ignorantiam elenchi.

Haec omnia patere possunt per exempla posita de istis fallaciis. Ex quibus etiam elici potest quo modo istae fallaciae ab invicem distinguuntur, ita quod quamvis fallaciae multae possunt concurrere in eodem paralogismo, tamen possibile est invenire paralogismos in quibus nullae fallaciae concurrunt exceptis fallacia accidentis et consequentis; quia ubicumque praemissae disponuntur in figura, si ibi sit fallacia consequentis, erit etiam ibi fallacia accidentis. Ad cognoscendum autem utrum in argumento facto sit fallacia vel non, inter alia documenta hoc est perutile et necessarium quod respondens ad nullum argumentum respondeat nisi opponens arguat ex certis propositionibus sub certis verbis non variatis nec transpositis nec aliquo modo mutatis, quas respondens diligenter consideret an aliqua illarum sit multiplex per aliquam fallaciam in dictione.

Deinde discutiat an tale argumentum per aliquam regulam certam et evidentem reguletur. Et tunc primo respondeat, diligenter considerans de quolibet an sit consequens vel repugnans praeconcesso, vel antecedens praenegato, ut sic consequenter semper respondeat. Et haec de fallaciis ad praesens dicta sufficiant.

<EXPLICIT TRACTATUS LOGICAE DIVISUS IN TRES PARTES ET UNAQUAEQUE PARS EST

DISTINCTA PER CAPITULA.>