EPISTOLA ENCYCLICA SSmi D.N. LEONIS XIII
SUPERIORE ANNO*
LEO PP. XIII
- VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISCOPIS
- ET EPISCOPIS CATHOLICI ORBIS UNIVERSIS GRATIAM
- ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS
Superiore anno, quod singuli novistis, per litteras Nostras Encyclicas decrevimus, ut in omnibus catholici orbis partibus, ad caeleste praesidium laboranti Ecclesiae impetrandum, magna Dei Mater sanctissimo Rosarii ritu, Octobri toto, coleretur. In quo et iudicium Nostrum et exempla sequuti sumus Decessorum Nostrorum, qui difficillimis Ecclesiae temporibus, aucto pietatis studio, ad augustam Virginem confugere, opemque eius summis precibus implorare consueverunt. — Voluntati vero illi Nostrae tanta animorum, alacritate et concordia ubique locorum obtemperatum est, ut luculenter apparuit quantus religionis et pietatis ardor extet in populo christiano, et quantam in caelesti Mariae Virginis patrocinio spem universi, reponant. Quem quidem declaratae pietatis et fidei fervorem Nos, tanta molestiarum et malorum mole gravatos, non mediocri consolatione leniisse profitemur, imo animum addidisse ad graviora quoque, si ita Deo placeat, perierenda. Donec enim spiritus precum effunditur super domum David et super habitatores Ierusalem, in spem certam, adducimur, fore ut aliquando propitietur Deus, Ecclesiaeque suae miseratus vicem, audiat tandem preces obsecrantium per Eam, quam ipse caelestium, gratiarum voluit esse administram.
Quapropter insidentibus causis, quae Nos ad publicam pietatem excitandam, uti diximus, anno superiore impulerunt, officii Nostri duximus, Venerabiles Fratres, hoc quoque anno hortari populos christianos, ut in huiusmodi precandi ratione et formula, quae Rosarium Mariale dicitur, perseverantes, sibi validum magnae Dei Genitricis patrocinium demereantur. Cum enim in oppugnatoribus christiani nominis tanta sit obstinatio propositi, in propugnatoribus non minorem esse opportet constantiam voluntatis, quum praesertim caeleste auxilium et collata nobis a Deo beneficia, peracta severantiae nostrae saepe soleant esse fructus. — Ac revocare iuvat in mentem magnae illius Iudith exemplum, quae almae Virginis typum exhibens stultam Iudaeorum repressit impatientiam, constituere Deo volentium arbitrio suo diem ad subveniendum oppressae civitati. Intuendum item in exemplum Apostolorum, qui maximum Spiritus Paracliti donum sibi promissum expectaverunt, perseverantes unanimiter in oratione cum Maria Matre Iesu. — Agitur enim et nunc de ardua ac magni momenti re, de inimico antiquo et vaferrimo in elata potentiae suae acie humiliando; de Ecclesiae eiusque Capitis libertate vindicanda; de iis conservandis tuendisque praesidiis in quibus conquiescere oportet securitatem et salutem humanae societatis. Curandum est igitur, ut luctuosis hisce Ecclesiae temporibus Marialis Rosarii sanctissima consuetudo studiose pieque servetur, eo praecipue quod huiusmodi preces cum ita sint compositae ut omnia ex ordine salutis nostrae mysteria recolant, maxime sunt ad fovendum pietatis spiritum comparatae.
Et ad Italiam quod attinet, potentissimi Virginis praesidium nunc maxime per Rosarii preces implorare necesse est, quum nobis adsit potius, quam impendeat, nec opinata calamitas. Asiana enim lues terminos, quos natura posuisse videbatur, Deo volente, praetervecta, portus Grallici sinus celeberrimus, ac finítimas exinde Italias regiones pervasit. — Ad Mariam igitur confugiendum est, ad eam, quam iure meritoque salutiferam, opiferam, sospitatricem appellat Ecclesia, uti volens propitia opem acceptissimis sibi precibus imploratam afferat, impuramque luem a nobis longe depellat.
Quapropter adventante iam mense Octobri, quo mense sacra solemnia Mariae Virginis a Rosario in orbe catholico aguntur, omnia ea, quae praeterito anno praecepimus, hoc anno iterum praecipere statuimus. — Decernimus itaque et mandamus, ut a prima die Octobris ad secundam consequentis Novembris in omnibus curialibus templis, sacrariis ve publicis Deiparae dicatis, aut in aliis etiam arbitrio Ordinarii eligendis quinque tamen Rosarii decades, adiectis Litaniis, quotidie recitentur: quod si mane fiat, sacrum inter preces peragatur; si pomeridianis horis, Sacramentum augustum ad adorandum proponatur, deinde qui intersunt rite lustrentur. Optamus autem, ut Sodalitates Sanctissimi Rosarii solemnem pompam, ubicumque per civiles leges id sinitur, vicatim publicae religionis causa ducant.
Ut vero christianae pietati caelestes Ecclesiae thesauri recludantur, Indulgentias singulas, quas superiore anno largiti sumus, renovamus. Omnibus videlicet qui statis diebus publicae Rosarii recitationi interfuerint, et ad mentem Nostram oraverint, et Jais pariter qui legitima causa impediti privatim haec egerint, septem annorum itemque septem quadragenarum apud Deum indulgentiam singulis vicibus concedimus. Eis vero qui supra dicto tempore decies saltem vel publice in templis, vel iustis de causis inter domesticos parietes eadem peregerint, et criminum confessione expiati, sancta de altari libaverint, plenariam admissorum veniam de Ecclesiae thesauro impertimus. Plenissimam hanc admissorum veniam et poenarum remissionem his omnibus etiam largimur, qui vel ipso beatae Virginis a Rosario die festo, vel quolibet ex octo insequentibus, animae sordes eluerint et divina convivia sancte celebraverint, et pariter ad mentem Nostram in aliqua sacra aede Deo et sanctissimae eius Matri supplicaverint.
Iis denique consultum volentes qui turi vivunt et agri cultione, praecipue octobri mense, distinentur, concedimus ut singula, quae supra decrevimus, cum sacris etiam indulgentiis octobri mense lucrandis, ad insequentes vel novembris vel decembris menses, prudenti Ordinariorum arbitrio differri valeant.
Non dubitamus, Venerabiles Fratres, quin curis hisce Nostris uberes et copiosi fructus respondeant, praesertim si quae Nos plantamus, et vestra sollicitudo rigaverit, iis Deus gratiarum suarum largitione de caelo afferat incrementum. Pro certo quidem habemus populum christianum futurum dicto audientem Apostolicae auctoritati Nostrae eo fidei et pietatis fervore, cuius praeterito anno amplissimum dedit documentum. Caelestis autem Patrona per Rosarii preces invocata adsit propitia, efficiatque, ut sublatis opinionum dissidiis et re christiana in universis orbis terrarum partibus restituta, optatam Ecclesiae tranquillitatem a Deo impetremus. — Cuius auspicem beneficii, Vobis et Clero vestro, et populis vestrae curae concreditis, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XXX Augusti MDCCCCLXXXIV, Pontificatus Nostri Anno Septimo.
LEO PP. XIII
- A.S.S., vol. XVII (1884), pp. 49-51.