Sixtus Episcopus Servus Servorum Dei
Ad Perpetuam Rei Memoriam
Superna caelestis patria, civitas Heirusalem, cuius participatio eius in idipsum, ita omnium electorum salvatione laetatur, ut quorum praestantiora sunt merita, copiosiora etiam sumat guadia praemiorum. Quod in excessu mentis suae positus Isias Propheta sensisse videtur, cum diceret (Isa 12, 6.): Exulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui sanctus. Exultent igitur omnium Angelorum chori, qui , de vacuarum sedium habitatione solliciti, conantur de virtute in virtutem, ad beatas illas mansiones, unde superbi ruerunt spiritus, humilitate perducere. Exultent quoque omnes animae iustorum, qui Christi vestigia sunt secuti atque omnes tam veteris quam novi Testamenti fideles amici Dei, qui, contemptis huius saeculi vanitatibus, concivium numerositate congaudent. Exultet caelum laudibus, resultet terra guadiis, quoniam Sanctorum editio laetitiam habet plurimorum. Valde enim fidei pietas exigit, ut quod pro salute multorum geritur, communibus ubique gaudiis celebretur. Praecipue vero exultet Pontificum coetus beatorum, et sacra Doctorum concio, qui fulgent in caelo tanquam stellae in perpetuas aeternitates, quos inter sanctus Bonaventura, tanquam novum sidus, ex hac lacrymarum valle ad caelestem quae sursum est Hierusalem, vocante eum Domino, migrans, emicuit.
§ 1. Nos autem, qui, disponente Altissimo, ad culmen Apostolatus evecti, christiani gregis curam gerimus, quem pro debito pastoralis officii iucundo Sanctorum collegio conformare, ut debemus, intensis desideriis affectamus, Ecclesiae militanti, pro cuius aedificatione et incremento, ipsum Bonaventuram in catalogum Sanctorum referendum duximus, haud incongrue dicere possumus: Exulta hodie et lauda, habitatio Sion, id est christiana religio, in qua tanquam in monte Sion per veram fidem habitat verus Deus, quoniam magnus in medi tui sanctus. Quippe: In medio Ecclesiae aperuit os eius, et implevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae induit eum, (Eccli. 15, 5.), et coronavit ad portas Paradisi, in qua una cum Angelis gloria et felicitate laetatur.
§ 2. Laetemur itaque et exultemus, quia caelestis illa curia ex nobis habet, cui sit cura de nobis, qui suis nos protegat meritis, quos informavit exemplis, illuminavit doctrinis et miraculis confirmavit; quem Deus dedit cunctis populis in gloriam et honorem, cuius memoria in benedictione est.
§ 3. Ea namque de divinis rebus scripsit, ut in eo Spiritus Sanctus loquutus videatur. Ita pie, religiose et sancte vixit, ut scriptis vita congreret, et quod scribebat doceret exemplo. In quo morum virtus et signorum claritas ita comperta est, ut, congruentibus maximis meritis ac miraculis, verae sanctitatis testimonium a militante Ecclesia debeatur eidem.
§ 4. Nam cum in flore virente iuventutis, humanis abiectis illecebris, divino se addixisset servitio, Religionem B. Francisici, quae per ardua tendit, ingressus, tantum sedula lectione et assidua oratione profecit, ut cum Sapiente merito dicere posset: Optavi, et datus est mihi sensus (Sap. 7, 7.).
§ 5. Illuminatus enim ab eo, qui illuminat omnem sensum, qui lux, via, veritas est et vita, paucorum annorum spatio incredibilem est scientiam consequutus; nec talentum sibi a Domino creditum sudario inligavit, aut terrae infodit, sed ut sapientissimus dispensator in communem utilitatem convertit. In celebri enim Parisiensi gymnasio cathedram rexit, ubi abscondita Scripturarum enucleans, non solum viva voce profuit multis, sed etiam plurima librorum optimorum, tum in sacris litteris tum in maioribus scientiis, monumenta reliquit, quae essent omni tempore posteris profutura.
§ 6. Magnus doctrina, non minor humiliate et vitae meritis, quem Alexander de Ales, doctor clarissimus, cui se in disciplinam sanctus Bonaventura tradiderat, tantae innocentiae ac columbinae simplicitatis expertus est esse, ut dicere solitus fuerit, sibi videri, quo in eo Adam nunquam peccasset.
§ 7. Magnus etiam in Ordine fraturm Minorum, cui unus omnium post beatum Franciscum plurimum profuit. Ad eius enim gubernacula vocatus et Generalis Minister, Domino inspirante, creatus, talem se suis praebuit subditis, ut in illo dominicum illud verbum videretur impletum: Qui maior est vestrum, sit minister vester (Matth. 20, 26 ; 23, 11.).
§ 8. Nam sapientia et morum integritate maior, praelationis officium cum tanta exercuit caritate, quo sponte humilis nunc doctrina, nunc monitionibus, nunc exhortatione fraterna, nunc etiam corporali servitio satagebat, ut bonus Christi miles, inferioribus ministrare. Nec solum quae ab ipso B. Francisco pie et sancte fuerant instituta diligentissime custodivit, sed multa etiam adinventa, quae, crescente fraturm numero, necessaria videbantur, adiecit. Ordinem quoque ipsium in provincias custodiasque divist.
§ 9. Magnus etiam dignitate in Romana fuit Ecclesia. Increbrescente enim fama innocentiae, doctrinae ac prudentiae eius, a fel. rec. Gregorio Papa X., praedecessore nostro, ad cardinalatus est vocatus honorem, ut eius opera in maximis ed difficillimis rebus, quae temporibus illis inciderant, uteretur, in quem Gregorius ipse ob ingentiae viri merita novo est usus exemplo. Statim enim illi Albanen. commisit Ecclesiam, quae non nisi vetustioribus cardinalibus solet committi.
§ 10. Non fefellit expectationem Summi Pontificis ac sacri senatus optimus ac Deo amicissimus vir. Sed in concilio Lugdunensi praesidens omniaque ad Dei laudem dirigens, sedatis discordiis difficultatibusque sublatis, ipsi Ecclesiae maximo usui fuit et ornamento.
§ 11. Quibus rebus aperte cognoscitur, quod statuit illi Dominus testamentum pacis et principem fecit eum, ut sit illi sacerdotii dignitas in aeternum, quem inanis gloria non inflavit, non divitiae sinistrorsum egerunt; sed in fide lenitateque perseverans, pius in Deum, in pauperes misericors, iustus in omnes, ita hoc corruptibile corpus exuit, ut cum Apostolo dicere posset: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, in reliquo reposita est mihi corona iustitiae (II Tim. 4, 7.).
§ 12. Qui etsi ex sola prerseverantia poterat sanctus credi, iuxta illud: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. 2, 10), subsequuta sunt tamen post vitam multa maximaque miracula, quae certum sanctitatis eius praebent indicium et nos ad ipsius venerationem inducunt, quem Deus meritis praecedentibus veneradum ostendit. Ipse enim Deus omnipotens, ut suae virtutis potentiam manifestet et nostrae salutis causam pandat, fideles electos suos, quos coronat in caelis, saepe etiam honorat in mundo, ad eorum memoriam signa faciens et prodigia, quo haeretica pravitas confundatur, et fides orthodoxa servetur.
§ 13. Agimus igitur ipsi Deo quantas possumus gratias, quod nos dignos duxerit, per quos haec canonizatio celebraretur, quae licet, divinis litterarum monumentis extantibus coruscantibusque miraculis, iam pridem potuerit rite fieri, numquam tamen antehac vel a principibus vel ab aliis tanta diligentia fuit petita. Nostro tempore carissimi in Christo filii nostri Fredericus Romanorum immperator semper augustus, Ludovicus Francorum christianisssimus, Ferdinandus Siciliae et Matthiam Hungariae reges illustres; dilecti quoque filii nobiles viri Alphonsus Calabriae, Ioannes Mozenico Venetiarum, Ioannes Hacam (Italice leg. Gio. Galeazzo Sforza) Mediolani, et Ioannes Burbon, duces insignes; praeterea civitates Florentinorum, Senensium, Lugdunensium, Perusinorum et, quod tale iubar tulit, Balneoregium, tanto studio tantaque perseverantia petierunt a nobis ut durum et impium putaremus eis in re tam pia resistere, quam etiam Dei monitu petere videbantur. Accesserunt assiduae venerabilis fratris nostri Iuliani, Episcopi Sabinensis, ipsius Ordinis Protectoris, dilectorum quoque filiorum Francisci Samsonis, Generalis Ministri, et Petri de Rodulphis, Procuratoris dicti Ordinis, sacrae theologiae professoris, preces, qui nomine generalis eorum Capituli id tanquam iustum et debitum reposcebat. Legeramus studiosissime Sancti huius divina scripta, quibus, postquam per aetatem aliquid sapere licuit, semper fuimus delectati. Audiveramus quoque ab antiquioribus praefatae Religionis fratribus et gravibus quidem viris, quod et ipsi a maioribus natu acceperant, de sanctimonia vitae eius constantem famam esse; sciebamus de multis maximisque miraculis, nec erat propterea apud nos dubium, quin in triumphanti Ecclesia triumpharet in caelo et venerationem mereretur in terris.
§ 14. Sed memores, nos eundem Minorum Ordinem ex voto ingressos, in quo, divina assistente gratia, in sacris litteris et religiosis moribus utrumque profecimus eademque ministeriatus officia exercuimus, atque inde ad cardinalatus dignitatem, ita ut per consimiles gradus ad pontificatus culmen sublevatos nos fuisse, disponente Domino, cognoscamus, per quos ipse Bonaventura sanctus ad trumphantis Ecclesiae immarcescibilem gloriam evectus est, ne ad id videremur potius affectione propria quam debita devotione moveri, eam adhibuimus diligentiam ac gravitatem, quam rei magnitudo poscebat. Commisimus enim tribus ex venerabilibus fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, ut de veritate miraculorum mandarent inquiri. Cumque unus ex eis, inchoato processu, ut Deo placuit, ab hac luce migrasset, alium in locum defuncti subrogavimus Cardinalem, quo iam decedente, alium substituimus.
§15. Nec his contenti, cum iam processus ipse pene perfectus esset, et hi qui delegati erant fidelissime retulissent; tamen, qui non videbatur in procedendo tanta, quanta requiritur, observata solemnitas, illum reiterari iussimus.
§ 16. Demum, cum ex uberiori relatione et fide dignorum testium super hoc receptione compertum fuisset, multa et magna a Deo per ipsum Sanctum miracula fieri, quae in conspectu multitudinis cernebantur, nos, ne Spiritui Sancto resitere videremur, qui per os Prophetae laudare Deum in Sanctis suis iubet, in consistorio nostro secreto, huius rei causa habito, eorundem venerablilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium vota super huiusmodi canonizatione sumus scrutati. Cumque omnium una eademque fuisset sententia, videlicet ut in Sanctorum numero referri deberet:
§ 17. Consistorium publicum deinde habuimus, in quo, magna multitudine adstante, in triduum orationes ieiuniaque indiximus, ut Deus omnipotens nobis quod factu optimum in hac re esset ostendere dignaretur, nec pateretur, Ecclesiam suam militantem errare, quae se triumphanti conformare studet.
§ 18. Triduo deinde elapso, omnes qui in Romana Curia erant praelatos iussimus convenire, qui ad unum interrogati, quid faciendum videretur, in eandem sentientiam convenerunt beatumque Bonaventuram canonizandum censuerunt.
§ 19. Nos ergo, Dei nutum et voluntatem sequentes attendentesque, iustum ac debitum esse, ut quos Deus honorat in caelis nos venerationis officio laudemus et glorificemus in terris, cum ipse potius laudetur et glorificetur in illis, qui est laudabilis et gloriosus in saecula, hunc diem canonizationis ipsius sancti Bonaventurae in medio basilicae Prinicipis Apostolorum de Urbe, quo maxima omnis generis ordinisque multitudo confluxerat, celebrandum statuimus. Ibi reliquis omnibus legitime peractis, praedictus Ordinis Minorum Procurator, in medio stans, dictum illud beati Ioannis apostoli clara voce proponens, videlicet: Tres sunt, qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus (I Ioan. 5, 7.), probavit etiam, habito super praemissis processu, ipsas beatissimae Trinitatis personsas testimonium, quod beatus Bonaventura in caelo sit, praestitisse: Patrem videlicet in miraculorum potentia, Filium in doctrinae sapientia, et Spiritum Sanctum in vitae ipsius bonitate. Et propterea non solum nominibus omnium, qui hanc ipsam canonizationem fieri supplicarunt, set etiam ex parte individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut ipsum beatum Bonaventuram sanctum pronuntiare dignaremur, instanter, instantius et instantissime requisivit. Confidentes igitur, quod in hac canonizatione non permittat nos Deus errare, qui omnia in ea quomodolibet requisita etiam superabundanter observari fecimus et observavimus, de eorundem fraturm nostrorum S. R. E. Cardinalium omniumque praelatorum in Romana Curia existentium unanimi consensu et maturo consilio de omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Aposotlorum eius auctoritate confisi, beatae memoriae Bonaventuram Balneoregiensem, sacrae theologiae professorem, ex gremio sacri Ordinis Minorum et ex officio Generalatus in Episcopum Cardinalem assumtum, Sanctum esse ac aliorum Sanctorum Dei catalogo adscribendum, adiiciendum et aggregandum fore ac fideliter firmiterque teneri debere decernimus; ipsumque sanctorum Confessorum Pontificum et Doctorum, quos sancta Dei veneratur Ecclesia, consortio solemniter in praesentiarum adscribimus aggregamusque per praesentes.
§ 20. Statuentes etiam et mandantes venerabilibus fratribus nostris Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis ac dilectis filiis dictorum ac patriarchalium, metropolitanarum et cathedralium ecclesiarum Capitulis, et quorumvis Ordinum, tam Mendicatium quam non Mendicantium, professoribus, necnon quibuscumque ecclesiaticis personis, ut festum ipsius sancti Bonaventurae secunda dominica mensis Iulii singulis annis solemniter et devote celebret, divinum officium veluti pro uno Confessore Pontifice et Doctore, tam publice quam privatim, prout contigerit, persolventes.
§ 21. Dilectis vero filiis fratribus praediciti Minorum Ordinis, quatenus huiusmodi officium sub festo duplici et octava, eo modo quo aliorum dicti Ordinis Sanctorum celebrare festa et octavas consueverunt, celebrandi concedimus facultatem.
§ 22. Insuper, eadem auctoritate omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in eadem dominica ecclesiam, in qua sanctum eius corpus requiescit, devote visitaverint, annuatim septem annos et totidem quadragenas, his vero, qui aliis temporibus in singulis diebus dominicis, centum dies, illis autem, qui ecclesias fraturm Minorum ubilibet constitutas tam ipsa die festi, quam in octava divinis officiis interfuerint, consimiles indulgentias et peccatorum remissiones, quae in singulis aliorum eiusdem Ordinis Sanctorum festis, ex indultis Apostolicis generaliter promulgatis, Romani Pontifices concesserunt, de iniunctis poenitentiis misericorditer in Domino relaxamus et elargimur.
§ 23. Considerantes praeterea, quanta ab hoc ipso sancto Bonaventura ratione scientiae et sanctitatis vitae episcopalisque et cardineae dignitatis S. R. E. susceperit incrementa, quantamque idem Sanctus cum beato Thomas de Aquino, coaetaneo, condiscipulo et commagistro suo familiaritatem et spirtualem coniuctionem in hac vita servaverit, ut quos in hoc saeculo fraterna iunxit caritas, et eadem in caelo praemia consecutos credimus, praesens Ecclesia pari veneretur honore, praedictum festum inter festa sacri Palatii Apostolici assumentes annumerantesque, eandem indulgentiam in festo praedicto in ecclesia sanctorum Apostolorum de Urbe, quae in festo ipsius sancti Thomae de Aquino in ecclesia beatae Mariae Virginis de Urbe, Minerva vulgariter nuncupata, habetur, concedimus; pariterque decernimus, fratres Minores in alma Universitate Parisiensi eisdem privilegiis posse ac debere uti et gaudere ob ipsius S. Bonaventurae merita, quibus ex apostolicis indultis fratres Praedicatores, qui in eadem Universitate intuitu et gratia eiusdem S. Thomae potiri et gaudere consueverunt et gaudent, aut potiri et gaudere quomodolibet poterunt in futurum.
§ 24. Quocirca omnes et singulos in dignitate constitutos requirimus et monemus, quatenus universis et clericis et populis suarum civitatum, dioecesium et parochiarum praesentes nostras litteras solemniter publicantes, eosdem hortentur, ut Deum ipsum, a quo bona cuncta procedunt, humilter deprecentur, ut ipsius sancti Doctoris et Confessoris Bonaventurae meritis et precibus exoratus, militantem Ecclesiam, Apostolicam fidem et cunctos chrisitfideles a paganorum et aliorum infidelium et haereticorum tueatur incursibus et a periculis cunctis semper protegat ac defendat; et illam quam nobis mundus dare non potest pacem, hostium omnium sublata formidine, firma cum tranquillitate concedat; utque post huius vitae militiam depositumque pastoralis officii ministerium, una cum grege nobis credito, ad sempiterna tandem gaudia pervenire mereamur.
§ 25. Demum, quia difficile foret litteras originales praesentes ad uniuscuiusque notitiam deferri, volumus ac decernimus, quod earum transumtis, sed sigillo Generalis Ministri Ordinis antedicti et manibus duorum notariorum publicorum debite subscriptis, fides adhibeatur indubia in omnibus et per omnia, et illis ubique stetur, ac si originales litterae huiusmodi essent exhibitae vel ostensae.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pagina nostrae constitutionis, ascriptionis, aggregationis, statuti, mandati, concessionis, relaxationis, largitionis, assumtionis, annumerationis, monitionis ac voluntatis infrigere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datam Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis dominicae millesimo quadringentesimo octuagesimo secundo, decimo octavo kal. maii. pontificatus nostri anno undecimo.