Supplementum Plantarum/Species/Cryptogamia/Fungi

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fungi
Mokusin PHALLUS valva radicali, stipite pentagono, pileo acuto quinquepartito; laciniis conniventibus.

Phallus Mokusin. Act. petrop. v. 19. p. 373. t. 5.

Mo-ku-sin. Chinens.

Habitat in China prope Pekin in Mori radicibus putridis & ipsis in foliis semiputridis.

Fungus substantia molli, tenella, alba, sere ut Ph. impudicus crescens.

Volva radicalis, apice divisa in duas f. tres lacinias, stipitem vaginans.

Stipes volva longior pentagonus; angulis planis, fistulosus; corticali crassiore, carnoso.

Pileus subulatus, subangulatus, ruber, quinqueparticus.
    Laciniæ æquales, subulatæ, conniventes.

Cito crescit & totam vegetationem intra duodecim horas absolvit, absoluta flaccescit & putrescit.

Chinensibus raro edulis, cum sæpe venenatus & verminosus reperiator, sed laudant ut præstans remedium in Ulceribus cancrosis, si tantum externe adhibetur, ob quam efficacem vim Incolis notissimus.

Formula:Cnahorcarcinomalis LYCOPERDON clavatum, stipite cylindrico recto.

Habitat in Cap. bonæ spei. D.D. Thunberg.

Fungus statura Agarici pileo nondum a stipite distincto, clavatus.

Clava ovato-oblonga, basi dehiscente, tomento & farina fusca.

Stypes cylindricus, fibris rectis.

Pulvis in Capite bonæ spei ad Ulcera cancrosa in usu est.

cancellatum LYCOPERDON parasiticum foliorum, cancellatum filis parallelis.

Lycoperdon cancellatum. Syst. veg. ed. 13. p. 324.
    lacqu. aust. v. 1. p. 13. t. 17.

Habitat supra folia Pyri. Iacquin.

Verruca crocca, folio innata, composita.

Mammilla verrucæ apici insidens, alba, quæ matura dehiscit in fila parallela, apica connexa.

Pulvis ferrugineus, fuscus.

{cnahor|Mucor clavatus}}clavatus MUCOR perennis, stipite filiformi nigro, capitulo obtuso nigro glabro.

Habitat in foliis Arborum.

Refert puncta in frondibus Filicum.