Jump to content

Supplementum adnotationum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Supplementum adnotationum
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus V

AucVar.SupAdn 5 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

Col. 718, ad notam Et velut quiddam . . . . . adde:--Etiam Maximinus imperator, Christianis infensissimus, in illa quam ad civitates persecutionem illorum postulantes rescripsit epistola quamque servavit nobis Eusebius, Hist. Eccles., lib. IX, cap. 7, asserit acerbiores calamitates contigisse διὰ τὴν ὀλέθριον πλάνην τῆς ὑποκένου ματαιότητος τῶν ἀθεμίτων ἀνθρώπων ἐκείνων, ἡνίκα κατά τὰς ψυχὰς αὐτῶν ἐπεπόλαζε, καὶ σχεδὸν εἰπεῖν τὰ πανταχοῦ τῆς οἰκουμένης αὶσχύναις ἐπίεζε. Postea adhuc Symmachus (ap. Ambros., tom. II, pag. 631 et seq.) sterilitatem terrae famemque publicam abrogatis Vestalium sacerdotumque ethnicorum privilegiis adscribere non dubitavit: Nemo me putet solum causam religionum tueri: ex hujusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda . . . . . . Secuta est hoc factum fames publica, et spem provinciaram omnium messis aegra decepit. Non sunt haec vitia terrarum . . . . . sacrilegio annus aruit: necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur. [NOURRIUS,] pag. 324.

Col. 719, ad notam Hostilibus condignos . . . adde:--Caeterum condignus antiquum vocabulum Plauto aliquoties usurpatum. Vide I Fr. Gronov. ad Cassin., act. I, v. 43. [ORELL.]

Col. 721, ad notam Calore, exarsit . . . adde:--Heumannus conj. aut intepuit. Sed tales particulae copulativae saepissime omittuntur ab Arnobio. [ORELL.]

Col. 722, ad notam Nec madidata . . . adde:--Doctissimus Arnobii mei Censor lenensis (Jenaische Litteraturzeitung Januar 1817. Nr. 11, 12), cujus judicium, cum autographum hujus Appendicis jam Lipsiam missum fuisset, mecum communicavit amicus quidam, legendum conjicit arva succrescunt. [ORELL.]

Col. 723, in nota Inhabitabiles, post v. [HERALD.,] insere haec:--Sic infra, lib. VII, cap. 47, fin. (col. nostrae edit. 1285, lin. 17) terrisque inhabitabilibus discreta. Ita enim e Codice msto et edit. rom. reponendum pro habitabilibus. Nec igitur audiendus Heumannus legendum conjiciens: per habitabiles oras.

Col. 723, ad notam Et studiosae . . . . adde:--At jam meliora edoctus a doctissimo Censore Ienensi muto sententiam et unice veram puto lectionem vulgatam: studiosae nativitatis. Respicit scil. Arnobius ad opinionem Platonis aliorumque veterum philosophorum, qui statuebant, artium ac disciplinarum semina non extrinsecus accipi, sed a prima nativitate ac summo Creatore menti humanae insita cum ipsa crescere et augeri, vel etiam degenerare. Insignis hanc in sententiam locus est Tertulliani in libro de Anima, cap. 20, init.: Et hinc itaque concludimus, omnia naturalia animae, ut substantiva ejus ipsi inesse, et cum ipsa aeque proficere, ex qua ipsa censetur. Sicut et Seneca saepe noster. Insita sunt nobis omnium artium et aetatum semina, magisterque ex occulto Deus producit ingenia, ex seminibus scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et intellectus. Ex his enim producuntur ingenia. Porro ut frugum seminibus una generis cujusque forma est, processus tamen varii. Alia integro statu evadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro conditione coeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum; ita et animam licebit, semine uniformem, foetu multiformem et quae sequuntur lectu dignissima. Eodem libro cap. 24 legimus: Et si immortalem (animam agnoscimus), ut hoc sit divinitatis, tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis (id est nativae indolis). Dicit itaque Arnobius studiosae nativitatis usuras usuras studiorum a prima nativitate hominibus insitorum. [ORELL.]

Col. 724, post notam Tenorem . . . , insere hanc sequentem:

Veritatis absconditae sacramenta patefecit. Sacramenta, id est μυστήρια. Nil amplius. Sic enim non modo de sacris christianorum ritibus, sed de omnibus religionis arcanis usurpant hanc vocem scriptores ecclesiastici. Ita Zeno Veron., serm. de Juda, sacramentum numeri ternarii (Trinitatis); et Fulgentius de Incarnat. C., redemptionis sacramentum. Vide, qui de h. v. multus est, Is. Casaubon., Exercitt. ad Baronii Annal. XVI, sect. 43, pag. 478 et seqq. [ORELL.]

Col. 724, ad notam Quibus negotia . . . , pro verbo[HERALD.,] adde:--Nam quod est apud Plautum (Asinar., act. I, scen. I, v. 21) βωμολόχευμα decantatissimum, indidem sumptum est: Apud fustitudinas, ferricrepidinas insulas, Ubi vivos homines mortui incursant boves. [HERALD.]

Ibid., in nota Felicitate . . . , ad fin., pro loco:--ed. Kapp. Conf. Gierig.,--lege:--ed. Kapp. et Munker. ad Fulgent. Mythol., lib. II, cap. 5, pag. 672, ed. van Staveren. Conf. Gierig.

Ibid., post notam Felicitate . . . insere hanc:

Si enim nos sumus in causa. Ita Cicero, lib. I, epist. I ad Lentulum: in causa haec sunt. [ELMENH.]

Ibid., post notam Irrupisse . . . , adde sequentem:

Majorum in temporibus factitatas. Heumannus in delendum censet. Sed Arnobius tales praepositiones περιττῶς ponere amat. Vide infra ad cap. 5, verba Chaldaeorum ex reconditis disciplinis notam Heraldi. [ORELL.]

Col. 725, post notam Vastitate, adde sequentem:

Quantae quoties et quae gentes famam senserint horridam. Hujus rei plurima exempla occurrunt apud antiquos Historicos. Ita Livius, lib. IV, cap. 12. Procul Geganio et L. Menenio Lanato Coss. tantam narrat Romae fuisse frugum inopiam, ut multi ex plebe, spe amissa, potius quam ut cruciarentur trahendo animam, capitibus obvolutis, se in Tiberim praecipitaverint. Sic etiam ab Eusebio in Chronico ad annum 2022 et post natum Christum octavum notatur fames Romae ita ingens facta, ut quinque modii venderentur denariis XXVII semis. Tunc autem christianum nomen neque ibi neque alibi auditum adhuc fuerat. Conf. Dionys. Halicarn., lib. I Antiquitt., pag. 21, Sylb. et Augustin. lib. III. de Civ. Dei, cap. 17. [NOURR.] pag. 327.--Quantae gentes pro quot gentes. Vide Annot. ad lib. V, cap. 12, tom. II, pag. 290. [ORELL.]

Ibid., in nota Accidunt . . . , post v. adierunt, insere haec:--Multo minus audiendus Heumannus corrigere volens adurunt, quod quamvis sensu nocendi (vide col. seq.) adeo de pluvia audacissimo zeugmate dixerit Virgilius, Georg. I, vers. 93 seq.: Ne tenues pluviae, rapidive potentia solis Acrior, aut Boreae penetrabile frigus adurat. Maximopere tamen dubito, an dici possit etiam de grandine vi et impetu plantas collidente.

Col. 726, in nota Indicunt, pro loco:--Fulv. Ursinus leg. inducunt, lege:--Fulv. Ursinus et Heumannus leg. inducunt.

Ibid., post notulam Historia . . . , insere sequentem:

Quoties prior aetas affecta sit. Conf. Tertullian. Apologet., cap. 40; Augustin., de Civ. Dei, lib. III, cap. 1, et lib. IV, cap. 2. S. Aurelius Victor in Trajano.[ELMENH.]

Col. 727, post notam Quando . . . , insere sequentem:

Cum feris bella. Vid. Gell. Noct. Att., lib. VI, c. 3, de Reguli praelio apud Bagradam fluvium in Africa cum serpente immensae magnitudinis. [ORELL.]

Ibid., ad notam Ab insula . . . adde:--Conf. Plin., Hist. Nat. lib. II, cap. 10; Strabo, Geogr., lib. II, pag. 101; Casaub., Seneca, lib. VI; Nat. Quaest., cap. 24; Tertullian., Apologet., c. 40; adv. Nationes, cap. 9, et de Pallio, cap. 2; Ammian. Marcellin., lib. XVII, cap. 7. [NOURR.,] pag. 330.

Col. 728, ad notam Captivitati . . . , pro verbo [ORELL.,] adde:--Caeterum ipsum verbum subjugare tanquam cadentis latinitatis vocabulum notat Cellarius in Curis posterioribus de Barbarismis ling. lat., Ienae, anno 1687, editis pag. 126 et seq. [ORELL.]

Ibid. post notulam Possimus, insere sequentem:

Sed sunt omnia vetera. Heumannus: sed sint, etc., quod magis placet ob praecedentia verba cum novi fiat nihil. [ORELL.]

Ibid., post notam Bella . . . , adde sequentes:

Malum malo rependi non oportere. Hoc Salvator noster ipse praecipit Matth., V, 38-39. [ELMENH.]

Injuriam perpeti quam irrogare esse praestantius. Matth., V, 39 et seqq. Conf. Lactant. Inst., l. VI, cap. 22. [ELMENH.]

Hostiles manus. Heumannus absque ulla necessitate corrigere vult hostilis manus, ut sequens cohibere sit pro cohibere se. [ORELL.]

Col. 732, post notam Vocare . . . insere sequentem:

IX. -- Quia vectoribus impediat vota. Heumannus mavult: Quia vectoris, etc. [ORELL.] Ibid., post not. Quid si sole . . . insere sequentem:

Dicenda sunt nubila inimica obductione pendere. Imitatus est illa Virgilii Georg., I, vers. 214: Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent. [ELMENH.]

Ibid., post not. Commodulis . . . , insere sequentem:

X. -- Fovit. Heumann. fovet. [ORELL.] Col. 734, post notam Genituris . . . , adde sequentem:

Cur tam saeva prodigia genituris sperantibus addiderunt. Cur perniciosa animalia crearit Deus, docet Augustinus de Genesi, contra Manichaeos, t. II, lib. II, cap. 16; Lactantius, Inst., lib. VII, cap. 4, et Basilius, Homil. IX. in Hexaemeron. [ELMENH.]

Col. 735, post not. Sine ullis . . . , insere sequentem:

Numquam omnino respirasse mortalia. Dionysius Alexandrinus: Βραχυτάτης δὲ ἡμῶν καὶ αὐτῶν τυχόντων ἀναπνοῆς, ἐπικατέσκηψεν ἡ νόσος αὕτη. [HERALD.]

Col. 736, in nota Quemadmodum . . . , pro verbo[ORELL.,] insere:--Meursius conjicit: Quemadmodum enim res aliae, et usque ad hoc tempus genus qui duraret mortalium. [ORELL.]--Bona est . . .

Col. 737, post notam Si apud . . . , adde sequentem:

Ariditatemque miserunt. Suadeo scribam ariditatemque immiserunt, quod probat Arnobius ipse hoc eodem libro cap. 43: Aut mortiferam immittere quibus libuerit tabem; et eodem capite: Inconcessi amoris flammas et furiales immittere cupiditates. Neglecta est geminatio syllabae. [STEWECH.]--Caeterum mittere pro immittere apud scriptores cum argenteae tum aeneae aetatis frequentatissimum esse docet Munker. ad Hygin. Fab. 29. [ORELL.]

Col. 738, ad notam Cur ut . . . , adde:--Canterus ut irasci, etc. omisso cur, comparans simillimum Arnobii locum infra lib. V, cap. 40, init.: Et tamen, ut vobis ita se habere assentiamur res istas, id est, ut historiae aliud verbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non animadvertitis, non videtis quanta, etc. Sed heic alia est constructio, ut scil. conjunctivo junctum, non indicativo, ut in nostro loco. [ORELL.]

Ibid., ad notam Quid est . . . , adde:--Caeterum verba haec: Quid est enim aliud irasci . . . . . . bacchari? tanquam glossema delevit Heumannus. [ORELL.]

Col. 742, in nota At ex . . . , pro loco:--Quae conjecturae fere omnes fluxerunt,--lege:--Quae conjecturae ex parte fluxerunt.

Col. 744, post notam Non nosse . . . , insere sequentem:

Et in hac rerum materia crassiore conditionis suae exsortes versari. De his daemonibus ita Apuleius libro dogmate Platonis: In aeris (ait) plagis terrae conterminis, nec minus confinibus coelo, perinde versantur ut in quacumque parte naturae propria sunt animalia, et in aethere volantia, et in terra gradientia; et Minucius Felix, cap. 25: Spiritus sunt insinceri, vagi, a coelesti vigore terrenis lapibus et cupiditatibus degravati. Adeundus quoque Lactantius lib. II, cap. 25. [STEWECH.]--In eamdem sententiam Augustinus de Civ. Dei, l. VII, cap. 6: Inter lunae gyrum, et nimborum et ventorum cacumina aerias esse animas, sed eas animo, non oculis, videri et vocari heroas et lares et genios. Τὰ πνευματικὰ τῆς πονηρίας ἐν ἐπουρανίοις vocat D. Paulus ad Ephes. VI, 12; ubi vid. Wetsten. [ORELL.]

Col. 748, pro loco:--ad Vib. Sequestr. pag. 265, qui hac de re multus est. [ORELL.,]--lege:--ad Vib. Sequestr. pag. 265, et Schneider. ad Nicandr. Alexipharm. v. 11, pag. 80 et seq. qui hac de re multus est. [ORELL.]

Ibid., ad notam Philesius, pro verbo [ORELL.,] adde:--Immo extat apud Plinium, Hist. nat., lib. XXXIV, cap. 19: Canachus Apollinem nudum fecit, qui Philesius cognominatur, in Didymaeo Aeginetica aeris temperatura. Ubi Harduinus eumdem esse putat hunc Apollinem cum Apolline in Branchidis, ubi oraculum ejus erat, aere facto a Canacho, cujus meminit Pausanias in Boeot. IX, pag. 557, Sylb. Conf. Nourr., pag. 537.[ORELL.]

Col. 749, not. Aut amet . . . : --tot millia in venerationem. [ORELL.,] --lege:-- tot millia in venerationem. Heumannus: Aut amet substerni, et tot millium venerationem videre. [ORELL.]

Col. 751, ad notam Pausos . . . , adde:-- « Pausus apud Etruscos Pase. Παῦσος Graecis cessationem significat, quod et Latinis pausa. Intellexerunt tamen sub hoc nomine Romani praecipuum deum Pacis comitem seu ipsam Pacem. Attamen religio Etrusca Pausum a Pace videtur distinxisse. » Haec doctissimus Gorius in Dissertatione de Hellenismo Etruscorum Symbol. Literar, tom. II, p. 65. Videntur itaque Pauso armistitiorum, Paci autem pacis solidae et solemnibus foederibus stabilitatae praesidatum tribuisse veteres Etrusci. [ORELL.]

Ibid., post notam Pausos . . . , adde sequentem:

Bellonas. Romae versus portam Carmentalem templum huic bellicae deae, sicut Augustinus lib. III de Civ. Dei, cap. 25, et lib. IV, cap. 11. Ab Appio aedificatum fuit, ac pridie nonas Julii consecratum, de quo Ovidius Fast. VI, 198 et seqq. ita cecinit: Hac sacrata die Tusco Bellona duello Dicitur, et Latio prospera semper adest. Appius est auctor: Pyrrho qui pace negata Multa animo vidit, lumine captus erat. Prospicit a templo summum brevis area Circum. Est ibi non parvae parva columna notae. Hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti, In regem et gentes cum placet arma capi. Hujus autem templi et senatus in eo habiti frequens apud Livium, X, 19; XXVI, 21; XXVIII, 9. Aliosque ac praesertim poetas, Horatium, Lucanum Tibullumque mentio. [NOURR.,] pag. 413.

Col. 752, post notam Sortiti . . . , adde sequentem:

Et in rerum numero recognoscunt. Editio Elmenhorstii habet et in rerum numero cognoscunt. Heumannus mavult et in deorum numero, etc. Sed haec esset mera repetitio verborum praecedentium: a quo ipsam deitatem . . . . sortiti esse sentiunt, et omnino bene habet vulgata lectio in rerum numero, i. e. in rerum existentium vel, ut barbare dicitur, in entium numero, in der Zahl, Reihe der existirendem Wesen. Sensus itaque est: cui Deo summo dii vestri, si sunt tales, ipsam suam et deitatem debent et existentiam. [ORELL.]

Ibid., post notulam Cujus voluntate . . . adde hanc:

Unum esse principem solum. Ms. Solem aperto vitio.[STEWECH.]

Ibid., post notam Ortus sui . . . , insere sequentem:

Interitionibus. Probatum et aureae latinitatis vocabulum. Ita Cicero, in Verr., III, cap. 54, aratorum interitio. Sic enim legendum esse pro internecio discimus ex Nonio Marcello (Conf. Victor. lib. III, Var. Lect., cap. 2). Utitur eadem voce etiam incertus scriptor de Bello Hispan. Caesari additus cap. 24: Ita pridie duorum Centurionum interitio hac adversariorum poena est litata. Ubi vid. Mor., pag. 760, ed. Oberlin.; et noster infra, lib. II, cap. 63: Cum ad sensum coeperit interitionis accedi. [ORELL.]

Col. 753, ad notam Caecitate . . . adde:-- Hujus in corporis pro hoc in corpore, quod antea legebatur, restitui ex romano exemplari. [CANTER.]

Col. 754, post notam Solem Deum . . . insere sequentem:

Luna cum apud vos Dea sit. Orpheus ad Lunam: Κλῦθι θεὰ βασίλεια, φαεσφόρε, δῖα Σελήνη. Cicero de Nat. Deorum, lib. III, cap. 20: Si Luna Dea est, ergo etiam Lucifer caeteraeque errantes numerum deorum obtinebunt. Inscriptio vetus:

SOLI. INVICTO. ET. LUNAE. AETERNAE.

Conf. Lactant., lib. II, cap. 5. [ELMENH.]

Col. 756, ad notam Locus rerum . . . , adde:--In eamdem sententiam Tertullianus etiam advers. Praxeam, cap. 16: Est Deus omnipotens, qui totum orbem manu apprehendit velut nidum, cui coelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in loco, qui universitatis extrema linea est. [NOURR.,] pag. 341.

Ibid., post notam Nulla . . . adde sequentem:

De quo nihil dici et exprimi mortalium potis est significatione verborum. Gregor. Nazianz. de Fide Orat. 49, Rufino interprete: Hoc est Deus, quod cum dicitur, non potest dici; cum aestimatur, non potest aestimari; cum definitur, ipsa definitione crescit. [ELMENH.]

Col. 757, ante notam Averruncetur . . . insere hanc:

Plebeia atque humiliora. Subaudi numina. [HEUMANN.]

Ibid., ad notam Si in ling . . . adde:--Stewechius scribendum conjicit: Sensu animali vocis sonitum quirent, etc. Cum infra cap. 38, dixerit Arnobius: Animalibus causis lucem semper obscuritatemque resumens. Sed nulla prorsus mutandi necessitas. [ORELL.]

Col. 760, post not. Qui flumen . . . insere sequentem:

Coronide ille natus. Hyginus Fab. CCII: Apollo Coronidem gravidam percussit et interfecit (ob adulterium scil., commissum cum Ischye, Elati filio. [ORELL.]), cujus ex utero exsectum Aesculapium educavit. [ELMENH.]--Conf. Apollodor. Bibl. III, cap. 10, § 7 10, ibique Heyne, V. S. Obss., pag. 277, ed. nov. [ORELL.]

Ibid., not. Arcitenentes . . .:--Sed hoc verbo uti si voluisset Arnobius, scripsisset sine dubio circulantes, non circulati, etc.--Delenda haec verba. Nam verbo circulor, ari, pro vagari utitur etiam Seneca Ep. 88 . . . Appion Grammaticus, qui sub C. Caesare tota circulatus est Graecia, ubi vide Lips. Alias circulari est consistere in circulis colloquendi causa, ut ap. Caesar. Bell. Civ. I, 64: Totis vero castris milites circulari et dolere, hostem ex manibus dimitti, bellum non necessario longius duci. Ubi vid. Oberlin. in Ind. Conf. P. Victor. Var. Lect. VIII, 13. [ORELL.]

Col. 761, post not. Tyndaridae . . . adde sequentem:

Et crudo inexsuperabilis cestu. Infra lib. VII, cap. 33, amicitiarum fide salva contundere se alios et crudis mutilare se cestibus. Virgilius Georg., III, 20: . . . . . et crudo decernet Graecia cestu. [HERALD.] Servius: duro quod ex cario duro sint cestus. [ORELL.]

Col. 764, post notam Sed concedamus . . . insere sequentes:

Quod panis, Cererem. Lucretius, lib. V, v. 14: Namque Ceres fertur fruges, Liberque liquoris Vitigeni laticem mortalibus instituisse. Inscript. vetus: CERERI. FRUGI. SACRUM. Sic [ELMENH.]

Si Triptolemum, quod aratri. Virgilius, Georg. I, vs. 19: . . . uncique puer monstrator aratri. Ubi Servius: Alii Triptolemum, alii Osirim volunt, quod magis verum est. [ELMENH.]--Conf. imprimis, qui doctissime illustrat fabulam de Triptolemo, Bottiger in Vasengemahld. --tom. I, p. II, pag. 193, seq. [ORELL.]

Col. 765, not. Cur luna . . . . : --Semper in motu ne quis creditur, --lege:-- Semper in motu idem ne quis creditur.

Ibid., ead. not., post v.--male audiente,--insere haec:--(At jam iterata hujus loci lectione meliora edoctus retracto hanc conjecturam et proxime accedens ad emendationem Gelenii, scribendum censeo: Cur luna semper in motu indemnisque redditur, etc.?)

Col. 766, not. Elatas . . . , ad fin., pro loco:--Itaque nil mutandum,--lege:--Et omnino in nostro loco nil mutandum esse liquet ex loco simillimo Zenonis Veronensis Serm. de Praecepto. Attende tibi (quem Heraldus citat): Intuere namque mihi ambitiosum quempiam, et ingenti supercilio honestatis elatum imaginem quamdam sobrietatis habitu exteriore gestantem. [ORELL.]

Col. 768, post notulam Trunco, insere sequentes:

Et eos ipsos divos quos esse mihi persuaseram. Interpungendum cum Meursio, et eos ipsos, divos quos esse mihi persuaseram. [ORELL.]

Digna de dignis sentio. Meursius mavult: digna de divis sentio. Sed vulgata lectio multo est significantior.[ORELL.]

Col. 770, not. Vivum . . . : --Mihi videntur haec verba profecta,--lege:--Mihi verba post poenas profecta videntur.

Col. 771, ad notam Quae ab . . . adde:--Ejusmodi formulas loquendi, v. c. in memoriam habere, in potestatem habere, in possessionem esse, in fugam esse, in servitutem remanere, etc., ex antiquis scriptoribus plures collegit Ph. Carolus in Animadversionibus suis ad Agellii Noctes Atticas, Norimbergae, 1663, editis, lib. VI, cap. 14, pag. 350. [ORELL.]

Col. 775, notam Nominis . . . , ad fin.:--in Thesauro,--lege:--in Thesauro et imprimis Munker. ad Fulgentii Mythol., lib. II, Fab. VI, p. 675, ed. van Staveren.[ORELL.]

Col. 777, post not. Cujus vocem . . . adde sequentem:

Pedem ferebat inlutum. Heumannus conj. in tutum. Male. Dicitur utrumque illotus et (rarius id quidem) illutus, inlutus propr. sordidus. h. l. primario sensu intactus aquis, unbenetzt, nicht nass. Sic invenimus illutibilis ap. Plautum, illutibarbus ap. Apulei., Florid. I, 3. [ORELL.]

Ibid., ad notam Calcabat . . . , post v. [ELMENH.,] adde:--Confer. Schoettgen. ad Juvenc. Histor. Evang. I, vs. 637, p. 114. ed. Reusch. [ORELL.]

Col. 779, ad notam Quid esset . . . , post v. [HERALD.,] adde:--Heumannus conj. quod esset Deus verus, scil. Christus. [ORELL.]

Ibid., ad notam Cum ea . . . , post v. [ORELL.,] adde:--Caeterum respicit Arnobius h. l. Stoicorum dogma, qui nullo modo fata posse mutari dicunt. Ammianus Marcellinus, Hist. lib. XXIII, cap. 5: Nulla vis humana vel virtus meruisse umquam potuit, ut quo praescripsit fatalis ordo non fiat. Cf. Augustin., de Civit. Dei, lib. V, cap. 8, et Firmic., Astron. lib. I, cap. 3.[ELMENH.]

Col. 782, post notam Nec reputare . . . insere sequentem.

Cum naturalis infirmitas peccatorem hominem faciat, non voluntatis seu judicationis electio. Sic ed. Lugd. Bat. Antea legebatur sed judicationis; pro quo Heumannus rescripsit et judicationis. Vulgatam lectionem sed judicationis defendere conatur Heraldus haec annotans. « Hoc ait Arnobius, nos infirmitate humana peccare, non voluntatis, sed judicationis electione; quia re vera nolumus malum nec eligimus; sed id bonum judicamus naturali caecitate, quod tamen reapse malum est; quae fuit nonnullorum sententia, quam confutat Aristoteles libro Nicomacheorum tertio. Et falsissimum sane est nos peccare non voluntatis electione, sed sola judicii caecitate, quam sententiam e Platonicorum schola hauserat Arnobius, in christiana doctrina nondum satis tritus. Lactantius, lib. V, cap. 14: Itaque dicunt eos, qui mali videantur, non sua sponte peccare, nec mala potius eligere, sed bonorum specie lapsos incidere in mala, dum bonorum ac malorum discrimen ignorant. Hanc autem sententiam defendit acerrime Arianus, dissert. Epictet. locis compluribus, et praecipue lib. I, cap. 27. Totum enim caput in hoc argumento occupatur. » Haec Heraldus. Sed videtur Arnobius h. l. naturalem infirmitatem, qua affectibus occaecati et quasi abrepti in vitia labimur, opponere electioni voluntatis seu judicationis, der Wahl des freyen selbststandigen Willens und der prüfenden und urtheilenden Vernunst. [ORELL.]

Ibid., post notam Non meriti . . . adde sequentem:

Sed infirmitate. Verissima haec emendatio debetur Th. Cantero. Antea sed firmitate, pessime. [ORELL.]

Col. 783, post notam Ne qua . . . adde sequentem:

Verminantium membrorum cruces . . . . . . vermina passionum. Verminare et vermina antiquae et probatae latinitatis vocabula. Festus: Vermina dicuntur dolores corporis cum quodam minuto motu, quasi a vermibus scindatur. Ubi vid. Scalig., pag. 588, ed. Dacer. Lucretius, V, 995.: Donicum eos vita privarunt vermina saeva. Hinc verminari, tormina pati. Vide Nonium, de propr. serm. pag. 40, ed. Mercer. [ORELL.]

Col. 791, not. Ipsi faciant . . . , ad finem:--et quidem, ut mihi videtur ad posterius. Nam fremorem verborum colligere dici vix posset [ORELL.]--Delenda haec verba, quae incuria fudit. Nam constructio est: adjiciant . . . . . colligant (omne) quidquid malefici graminis nutricant terrarum sinus, quidquid virium continet fremor ille verborum, etc.

Col. 792, not. Nunquam . . . , ad finem, pro verbo[ORELL.,] lege:-- Credulitatis, i. e. fidei. Vide Corrigenda et Addenda ad tom. II, pag. 462.[ORELL.]

Col. 793, post not. Aut puerili, insere sequentem:

Unanimiter viverere. Unanimiter mediae aetatis adverbium, quo cum primis usi sunt christiani scriptores: etiam Vospiscus in Tacito, cap. 4: Quod me unanimiter delegistis, i. e. uno animo et voce una. Conf. qui plura exempla collegit, Cellarius de Latinitate mediae et infimae aetatis, pag. 103. [ORELL.]

Col. 794, not. Sed conscriptores . . . . --Conscriptor familiare Arnobio. Vide caput sequens. Conscriptor familiare Arnobio l. ( Conscriptores οἱ συγγραφεῖς, ut bene Heumannus in margine). Vide caput sequens.

Col. 795, not. Aut appreh . . . , post v.--quin in textum reciperem,--adde:--V. locum tamquam glossema delere vult. Heumannus. [ORELL.]

Col. 796, post notam Sed ab . . . adde sequentes:

Vide ne magis haec fortior causa sit. Heumannus: Videte, etc. Idem (quod semeI monuisse sufficiat), pro inquit (scil. adversarius), constanter reponere vult. inquiunt. Male, ut saepius jam observatum in Annotationibus nostris. [ORELL.]

Ampliare. Heumann. ignara (scil. scripta) ampliari. Bene. [ORELL.]

Col. 797, post not. Inflectatur . . . adde sequentem.

Pompa ista sermonis. Ita Cassiodorus, lib. XI, epist. I: Romani eloquii pompa resplendet, et, qui nostrum fortassis ante oculos habuit, Minucius Felix Octav., cap. 16, fin: Atque etiam quo imperitior sermo, hoc illustrior ratio est, quoniam non fucatur pompa facundiae et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur. Ubi vid. Cellar., pag. 49. [ORELL.]

Col. 798, ante notam Et sophistica . . . insere sequentem:

Ne corrumperent scilicet gravitatis rigorem. Clemens Alexandr. Stromat. I: . . . εὐτελῆ γὰρ οὐ μόνον δίαιταν, ἀλλὰ καὶ λόγον ἀσκητέον ἀπέριττον καὶ ἀπερίεργον τῷ τὸν ἀληθῆ βίον ἐπανῃρημένῳ, εἴγε τὴν τρυφὴν ὡς δολεράν τε καὶ ἄσωτον παραιτοίμεθα, etc. Plura vide sis ibidem in eamdem sententiam. Tractat. autem hoc argumentum ex professo Seneca in quibusdam epistolis.[HERALD.]

Col. 799, ad notulam Hic sanguis . . . , post v. [ELMENH.,] adde:--Sic Ennius etiam apud Ciceronem, de Finibb. V, cap. 11: Refugiat timido sanguen, atque exalbescat metu. Conf. qui plura exempla collegit, Phil. Carolus in Animadv. ad Agell. Noct. Att., lib. III, cap. 7, pag. 200. [ORELL.]

Col. 800, not. Intentissimae . . . , ante v. [ORELL.] adde:--Mecum consentit Heumannus. [ORELL.]

Col. 801, ante notam Vel qualitate . . . insere sequentem:

Assumpsit igitur hominis formam. Causas ἐνσαρκώσεως τοῦ Χριστοῦ enumerat Arnobius, at veram et principem causam omittit, quae quidem ignoratio Arnobio adscribenda est, non saeculi doctrinae. Optime igitur Origenes contra Celsum, corpus humanum, ait, a Christo assumptum, ut in terris versaretur, et mortem pro nostra redemptione pateretur, ac verus homo pro humano genere justitiae divinae satisfaceret: Ἀλλ' ἡμεῖς σῶμα αὐτὸν λέγομεν ἀνειληφέναι, ὡς ἀπὸ θηλείας, τῷ βίῳ ἐπιδημήσαντα, ἀνθρώπινον, καὶ θανάτου ἀνθρώπου δεκτικόν, etc., lib. I. [HERALD.]--Atqui minime omittit Arnobius veram causam τῆς ἐνσαρκώσεως divini Soteris verbis sequentibus: atque omnes res exsequeretur eas, etc.; cum facta ejus divina, tum mortem innuens, quam passus est pro salute hominum.[ORELL.]

Ibid., not. Latent . . . : --latentes involutae. Stewechius.--lege:-- latentes, involutae. Bertius apud Meursium: et illo genere noluit? Latenter involutatae. Stewech.

Ibid., post notam Homo . . . adde sequentes:

Non caecum est. H. e. non occultum, cujus causa nesciatur. Ita caecus saepissime apud optimos scriptores, v. c. Cicero II de Oratore, cap. 87: Res caecae et adspectus judicio remotae. Ovid. Metam. IX, 174: Caecaque medullis Tabe liquefactis. [ORELL.]

Et similitudini proxime constitutum. H. e. proxime accedit ad similitudinem (scil. sequentem Sibyllae, Bacidis et Heleni), es hat grosse Aehnlichkeit mit folgenden Beyspielen. [ORELL.]

Col. 803, not. Et in . . . , post v.--et consignati,--adde:--Sic in Pythagorae familia quidam erant ἀκούοντες, aliis philosophiae mysteria in interiori thesauro aperiebantur. Origenes libro contra Celsum I: Τὸν δ' εἶναί τινα οἷον μετὰ τὰ ἐξωτερικὰ, μὴ εἰς τοὺς πολλοὺς φθάνοντα, οὐ μόνον ἴδιον τοῦ Χριστιανῶν λόγου, ἀλλὰ καὶ τῶν φιλοσόφων, παρ' οἷς μὲν ἦσαν ἐξωτερικοὶ λόγοι, ἕτεροι δὲ ἐσωτερικοί· καί τινες μὲν ἀκούοντες Πυθαγόρα, ὡς αὐτὸς ἔφα, ἄλλοι δ' ἐν ἀποῤῥήτῳ διδασκόμενοι τὰ μὴ ἄξια φθάνειν εἰς ἀκοὰς βεβήλους, καὶ μηδέπω κεκαθαρμένας.[HERALD.]

Ibid., post not. Durissisimisque . . . adde hanc:

Nec imputandum putavit. In romano codice legitur haec reputandum. Ego lego nec reputandum putavit. [CANTER.]

Col. 807, post notam Cruentis . . . adde sequentes:

Nec si video causam. Stewechius ad l. VII, p. 142, ed. Lugd. Bat., leg. conjicit nec hic, etc. [ORELL.]

Securioris quinimo expectationis impleret. Annon legendum implerent? Caeterum implere cum genitivo usitatissimum optimis scriptoribus, constructione scil. Graeca. Sic Virgilius, Aen. I, 219: Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. Et Cicero ad Divin., l. IX, epist. XIX: Ollam denariorum implere, ubi vid. Cort., p. 467. Conf. qui nubem exemplorum congessit, Vechner. in Hellenolex., l. I, part. II, c. 24, p. 324, seq., ed. Heusinger. [ORELL.]

LIBER SECUNDUS. Col. 814, ad notam Ut non in . . . . . , pro verbo[ORELL.,] adde:--Antea legebatur: Ut non omnium amore in cunctos lumen et praetenderit vitae. Sed verba omnium virtutum amore consulto tamquam Glossema expunxisse videntur editor Lugd. Bat. et post eum Oberthurius, idque, ut mihi quidem videtur, rectissime. Non enim bene Christus omnium virtutum amore, quem animis hominum instillabat, sed potius salutaribus suis praeceptis, quae tradebat de Deo rebusque divinis, dici potest ignorationis periculum ab hominibus amovisse. At si legamus periculum interitionis, tum verba illa bene habent, nec sunt sollicitanda.[ORELL.]

Ibid., ad not. Et fons . . . , pro verbo [ORELL.,] adde:--Censor Ienensis defendit lectionem vulgatam res perpetuas, explicans res continuo nec interrupto ordine se sequentes, credens Arnobium hoc loco loqui de creatione illa, quam theologi appellant secundam. [ORELL.]

Col. 815, ante notam Quid si . . . insere sequentem:

III. -- Honoris impartitione viduatos. Sic editiones omnes, excepta Lugd. Batava, ubi legimus impertitione. Sed dicitur utrumque, impartior (vel antique impartio ) et impertior: hinc etiam impartitio et impertitio. Quod vocabulum tamquam ἅπαξ λεγόμενον citatur in Thesauro Gesneri. [ORELL.] Col. 816, ante notam Id est . . . insere sequentem:

Ut teneri et comprehendi nullius possint anticipationis attactu. Possint pro possit, quod habent editiones veteres, bene restituit Salmasius, sequente Heumanno. Anticipatio, πρόληψις, das Vorerkennungsvermögen. Vide Ernesti Clav. Cic. v. Πρόληψις. [ORELL.]

Ibid., post notam Immensi . . . insere sequentem:

Quod nulla natio est tam barbari moris. Origenes, contra Celsum: Καὶ γενόμενος τοσούτων ἀνταγωνιστῶν ἰσχυρότερος, ἐπὶ πλεῖον δὲ τῆς βαρβάρου ἐκράτησε, καὶ μετεποίησε μυρίας ὅσας ψυχὰς ἐπὶ τὴν κατ' αὐτὸν θεοσέβειαν. [HERALD.]

Col. 817, post notam Quibus statuerint . . . insere sequentem:

Cum genera poenarum tanta, etc. Heumannus in margine tanta accipit pro tot. Vide Annotatt. ad l. V, c. 12, p. 290. Sed hoc loco tanta videntur esse tam atrocia poenarum genere. [ORELL.]

Col. 818, ante notulam Unde . . . insere hanc:

Ea quae nobis promittimus. Annon legendum quae vobis promittimus. [ORELL.]

Ibid., not. Marsyam . . . , ad fin., pro v. [ORELL.,] pone:--Marsyas ab antiquis cultus tamquam libertatis vindex, teste Servio ad Virgil., Aen. III, 20: In liberis civitatibus simulacrum Marsyae erat, qui in tutela patris Liberi est. Et Aen., IV, 58: Liber apte liberis urbibus libertatis est Deus, unde etiam Marsyas, minister ejus, civitatibus in foro positus, libertatis indicium est, qui erecta manu testatur, urbi nihil deesse. Adeoque statuae Marsyae in foro romano positae antiqui Romani affixisse videntur schedas dicteriis, σκώμμασι, plenas vel adeo carmina mala ( Pasquills ), ut hodierni romani statuae Pasquini. Hinc Pomponii Marsyas ab Arnobio memoratus videtur fuisse poema aliquod refertum jocis obscoenis. Caeterum notissimam Marsyae ab Apolline excoriati fabulam pluribus illustrant commentatores Picturarum Herculanensium, t. II, tab. XIX, p. 122 et seqq. [ORELL.]

Col. 819, post not. Sapientiam . . . insere sequentem:

Primum et ipsi. In romana editione legitur: Primum et quae ipsi, etc. Forte legendum, ut sequamur antiqua vestigia primum itaque ipsi. [CANTER.]--Ed. Lugd. Bat. habet primum ecquid ipsi, etc. [ORELL.]

Col. 820, ad notam Naturalia . . . , post v. [HERALD.,] adde:--Sic Ovid. Metam. XV, 145: Augustae reservabo oracula mentis, et Valerius Flacc., l. II Argonaut., versus 437: Obvius et Minyas terris adytisque sacerdos Excipit, hospitibus reserans secreta Thyotes. [ELMENH.]

Col. 822, not. Ipse . . . . , post v. [ORELL.,] adde:--Praeter hos animum Deum statuunt Pythagoras apud Minucium (Octav., c. XIX), Plato, de Legib., c. 5, et Augustinus, l. VII de Civ. Dei, c. 5. [ELMENH.]

Ibid., ad notulam Cur in . . . , post v. [HERALD.,] adde:--Similiter Servius ad Virgil., Aen. VI, vs. 724: Corpora, prout fuerint vel vivacia, vel torpentia, ita et animos faciunt: quod potest etiam in uno eodemque corpore probari. In sano enim corpore alia est vivacitas mentis, in aegro pigrior, in insanis invalida et ratione carens, ut in phreneticis cernimus: adeo cum ad corpus venerit anima, non sua natura utitur, sed ex ejus qualitate mutatur. Vide Galenum in tractatu pereleganti, ὅτι τὰ τῆς ψυχῆς ἤθη ταῖς τοῦ σώματος κράσεσι ἕπεται. [ELMENH.]

Col. 825, post notam Sed Officiant . . . insere sequentem:

Plurimum quo minus habeatis. Plurimum, etsi tolerari potest, suspicione tamen non caret. Et certe videtur esse glossema imperfectum. Notaverat fortasse ad oram libri sui aliquis insignem locutionem, quae proxime sequitur, plurimum habere; unde remansit plurimum et textui tandem adjectum est. Et est sane notabilis locutio plurimum (id est plus more Arnobii. Vide in hac Notarum Appendice supra ad tom. I, p. 300, lin. 12. [ORELL.]) et minus habere et e Graecorum elegantia translata. Dicunt autem hi πλεῖον ἔχειν et μεῖον ἔχειν sive ἔλαττον ἔχειν. Arrian., I. II, Dissert. Epictet., c. 6: Μηδ' ἀγανακτῇς, εἴ τινες ἄλλοι πλεῖόν σου ἔχουσιν ἐν ἐκείνοις. [HERALD.]

Col. 826, post not. Et judicare . . . insere sequentem:

Et quod levissimum multo est. Pro et quod levius multo est. Superlativus pro comparativo, ut haud raro apud hos scriptores. Sic Trebellius Pollio in XXX Tyrann., c. 11: Jam ego faxim, ut Gallienus sordidissimus feminarum omnium duces sui patris intelligat. Ubi vide Casaub. Conf. G. J. Voss., de Constructione, p. 382. [ORELL.]

Col. 828, ad notam Res patrias . . . post v. [ORELL.] adde:--Numae leges de sacrificiis, auspiciis, sepulturis, etc., etiam in hodiernum conservatae in fragmentis XII Tabularum. Libros ejusdem de jure pontifico repertos et combustos ex senatus decreto, Cornelio Balbo et Bebio consulibus, id memoriae prodidit Lactantius, l. I, c. 22. Lego autem ritibus pro artibus. Nomen enim ritus rebus sacris peculiari esse, qui nescit, et inde denominatos Hetruscorum libros rituales, is legat Pompeium Festum. [STEWECH.]

Col. 829, post notam Superfundendi . . . insere sequentem:

Eripiendae vobis fidei. Heumannus legendum conjicit eripiendae nobis fidei. Sed bene habet vulgata lectio. Sensus est: Dedistis illis (circumscriptoribus) locum impediendi vos, quominus credatis, fidem habeatis religioni christianae. Quid quod sic legendum esse verba etiam sequentia, subjiciendi contemptus, docent, quae aperte respiciunt gentiles, non christianos.[ORELL.]

Ibid., post notulam Inequitare . . . insere hanc:

Quae nobis dici pronuntiarique ridetis. Heumannus conj. quae a nobis dici, etc. Sed tolerari potest vulgata lectio, constructione scil. graeca, quales amat Arnobius noster. [ORELL.]

Col. 830, ad notam Quam quidem . . . , pro verbo[ORELL.,] adde:--Pro dicere Heumannus mavult docere, Sed dicere est affirmare quod sit, graece φάναι.[ORELL.]

Ibid., post notul. Ad incunabula . . . , insere hanc:

Id est ipsi nobis. Heumannus, ipsis nobis. [ORELL.]

Col. 831, not. Trabalibus . . . ad fin., pro v. [ORELL.,] adde:--Elmenhorstius cum Cruquio ad Horat., l. I, od. XXXV, clavos trabales interpretatur palos acutos ab ima corporis parte usque ad summam in noxiorum corporibus adactos, sed absque exemplo.[ORELL.]

Ibid., post notam Trabalibus . . . insere sequentem:

Quid illi sibi volunt secretarum artium ritus. Infra, c. 62: Neque quod Magi spondent, commendatitias habere se preces, quibus emolitae nescio quae potestates vias faciles praebeamt ad coelum contendentibus subvolare. [HERALD.]

Ibid., post notam Quid Plato . . . insere sequentem:

Et homo prudentiae non pravae. Canterus: parvae. Male. Opponit scil. Arnobius veram Platonis prudentiam falsae seu pravae prudentiae Sophistarum [ORELL.]

Col. 833, post notam Quod a . . . insere sequentes:

Et immoderata sui opinione sublatis. Verissima haec emendatio debetur Gelenio. Antea legebatur: et immoderata sibi opinione sublatis. Heraldus conj. et immoderata sub opinione sublatis, citans verba Arnobii supra cap. 7 allata: et in opinionem scientiae sub inflati pectoris opinione tollamur. Sed exemplum hoc nil probat. Nec enim ibi sub παρέλκει sed, ut edidimus, legendum subinflati una voce. Immoderatam autem eorum opinionem (ut bene explieat idem Heraldus) appellat Arnobius, quia eos existimat animae dignitatem extendere, quam par erat, longius.[ORELL.]

Deo verum ac principi gradu proximas dignitatis, etc. Animam hominis divinae naturae partem esse, et ejusdem cum Deo essentiae, docuerunt Manichaei, quos confutat Augustinus contra Adamant. Manichaeum, cap. 22, et contra Faust. Manich., lib. III, cap. 6. [ELMENH.]

Ibid., not. Dehonestamenta . . . , post. v. [ELMENH.,] adde:-- Dehonestamentum bona vox et optimis scriptoribus probata. Sallustius, Hist. lib. I, in Oratione Lepidi, § 21: Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum. Apuleius inhonestamentum posuit in Apologia: Sedulo laboro, ne quid maculae aut inhonestamenti in me admittam. Conf. qui nubem exemplorum citat, Ph. Carolus in Animadv. ad A. Gell., lib. II, cap. 26, pag. 168. [ORELL.]

Col. 834, not. Aut non . . . , post v. Gruteri, pro [ORELL.,] pone:-- Aut non pro ut non est e correctione Heraldi. [ORELL.]

Ibid., post notulam Ossibus . . . insere hanc:

Comparili ratione. Formam rarissimam comparilis pro compar legimus etiam apud Ausonium, Eclog. II, 38: Nescit compariles laterum formare figuras. [ORELL.]

Col. 835, post not. Cura illis . . . insere sequentem:

Morborum incommoditatibus. Incommoditas saepissime pro morbo apud scriptores ecclesiasticos, v. c. Hegesipp. de Excid. Hierosol., lib. I, cap. 45: Cedebat prope jam tantae incommoditatis suppliciis. Vid. Gronov. Monobibl. ad Script. eccl., cap. 1, pag. 15. Nost, Unpässlichkeit. [ORELL.]

Col. 836, not. Artificiosa . . . , pro loco:-- navitate. Sed non opus,--lege:-- navitate probante Heumanno, sed non opus.

Col. 837, post not. Aut rerum . . . , insere sequentem:

Ex assidua reprehensione. Reprehensio h. l. sensu insolito videtur accipiendum de ipso errore vel facto reprehensione digno, Fehlgriff, Missgriff, non de vituperatione. Consequens pro antecedenti. [ORELL.]

Col. 828, ad notam Suppara . . . pro verbo [ORELL.,] adde:--De supparis ita Lucanus Phars. II, 362: Humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos. Feminarum vestimentum fuisse supparum, docent nos Picturae Herculanenses, ubi tom. I, tab. XXII, feminam supparo indutam elegantissime depictam videmus. Vide ibi Commentatores, pag. 118, et tom. IV, pag. 260. [ORELL.]

Ibid., ad notam Trabeas, pro verbo [ORELL.,] adde:--Trabeam describit Joannes Lydus de Magistratibus Rom., lib. I, c. 7, ed. Haas.: Ἡ μέντοι τραβαία μόνου τοῦ ῥηγὸς ἐτύγχανε παρατοῦρα ( la pariture ), οἱονεὶ στολὴ ἐπίσημος. Χιτὼν δὲ ἦν καὶ περιβόλαιον ἡμικύκλιον, ὃ πρῶτον Ἀγαθοκλέα τὸν Σικελίας τύραννον ἐξευρεῖν λόγος. [ORELL.]

Col. 839, ante notam Quia grammaticam . . . , insere sequentem:

Summitati. Ita lib. I, cap. 25: Deum summitatem omnium summorum obtinentem adorare. Vide de hoc cadentis latinitatis vocabulo Ch. Cellar., in Cur. post. de Barbarismis et Idiotismis sermonis latini, pag. 155. [ORELL.]

Ibid., post notam Ut terrarum . . . insere sequentem:

Uniformiter. Sic infra cap. 64 hujus libri: Qui sublimibus, infimis, servis, feminis, pueris uniformiter potestatem veniendi ad se facit. Conf. Cellar. Cur. post. de Barbarism. lat. pag. 233. [ORELL.]

Ibid., not. Neque divinas . . . , pro loco:-- divine eruditas. [ORELL.,] lege:-- divine eruditas vel etiam divinas, eruditas, id est neque divinas, neque eruditas.[ORELL.]

Col. 840, post not. Quod si ea . . . , insere sequentem:

Manifestum et promptum est. Hoc etiam e Lucretii penu. Lib. II, 246: Namque hoc in promptu, manifestumque videmus. [HERALD.]

Col. 842, ad notam Ex cinere . . . , post v. [HERALD.,] adde:--Conf. Plin. Hist. Nat., V, 16; et Broukhus., ad Tibull., II, vs. 138, pag. 215. [ORELL.]

Col. 843, not. Aevitatem, pro verbo [ORELL.,] adde:--Aevitas, ἡλικία, χρόνος. Hinc per syncop. aetas. Vide Herald., Adversar., lib. I, cap. 1, pag. 2.[ORELL.]

Col. 844, not. Solifugas, ad fin., pro verbo [ORELL.,] adde:--Vulgatam lectionem solifugas defendit Censor Ienensis, tanquam epitheton viperarum, ut infra lib. VII, cap. 16: cumque illis salamandras, natrices, viperas, solifugas. [ORELL.]

Col. 845, ad notam Mitra, pro verbo [ORELL.,] adde:--Mitra, ut docet Servius (ad Aen. IV, vers 215. et IX, 216), pileus incurvus erat, ex quo pendebat baccarum tegimen, quo Phryges et Lydii utebantur, et Trojani imitati sunt. Addit autem quibusdam visum, mitram meretricum esse, et iis adscriptam, quibus effeminatio crimini dabatur. Mulierum autem erat integumentum, uti liquet ex his Plinii verbis Hist. Nat., lib. XXXV, cap. 9: Polygnotus Thasius primus mulieres lucida veste pinxit, capita earum mitris versicoloribus operuit. Isidorus vero, Orig. lib. XIX., cap. 31: Mitra est pileum Phrygium caput protegens, quale est ornamentum capitis devotarum. Sed pileum virorum est, mitra autem feminarum. [NOURR.] pag. 559.--Conf. Comment. ad Pict. Herculan., tom. II, tab. XVIII, pag. 116; et Visconti in Museo Pio-Clementino, tom. III, pag. 29. [ORELL.]

Col. 846, ad notam Manete, pro V. [ORELL.,] adde:--Tale mantele elegantissime depictum videsis in Pictur. Herculan., tom. V, tab. LXVXV, Conf. ibi Commentar. pag. 372. [ORELL.]

Ibid., ad not. Mastruca, pro V. [ORELL.,] adde:--Conf. Dempster., de Etruria regali, tom. I, lib. III, cap. 54, etiam H. Meyer et J. Schulze in Obss. ad Opera Winkelmanni, tom. III, pag. 463. [ORELL.]

Col. 847, post notam Tribula, insere sequentem:

Vannus. Servius ad Virgil. Georg. I, vers 166, verba: et mystica vannus Iacchi, haec observat: Mysticam vannum sic accipiunt, ut vannum vas vimineum latum dicant, in quod ipsi propter capacitatem congerere rustici primitias frugum solent et Libero et Liberae sacrum facere. Figuram vanni apud veteres diversa nonnihil ab ea qua hodie utuntur rustici; vide in Pictur. Herculan., tom II, tab. XXVIII (Comment. p. 170) et tom. V, tab. LXXV (pag. 335). [ORELL.]

Col. 848, ad not. Polubrum, pro verbo [ORELL.,] adde:--Cupidinis trulla aquam infundentis in polubrum figuram nitidissimam habet Tabula Herculanensis tom. III. Nr. XXXV. ubi vide Commentar, pag. 168. Conf. Nourr. pag. 561. [ORELL.]

Ibid., ad not. Radius, pro verbo [ORELL.,] adde:--Feminam (fortassis Musam Uraniam) radium dextra, sinistra vero sphaeram solidam gestantem, qualem describit Martianus Cappella de Nupt. Philol., lib. II, nitidissime depictam vide sis in Pict. Herculan., tom. II, tab. VIII, ubi vide Commentar. pag. 50. et 51. [ORELL.]

Col. 849, ad notam Quid sit . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Jos. Scaliger in libro de Re nummaria, pag. 8, putat, Arnobium V, dibus significare voluisse deuncem vel dibussem h. e. duas assis tripertiti partes. Censor Ienensis defendit dibus ob sequentia verba: bis bina, bis terna. Equidem praeferrem cubus ob proxime sequens aut dynamis, cui minus bene responderet dibus. [ORELL.]

Col. 851, ad not. Cum altero . . . , post verb. [ORELL.,] adde:--Auctor de differentiis vocum: Sermocinamur, quando cum aliquo sermonem conserimus. [ELMENH.]

Ibid., not. Ex crateribus . . . Dele notam ad haec verba et loco illius sequentia insere:--Respicit Arnobius ad verba illa Platonis in Timaeo: Πάλιν ἐπὶ τὸν πρότερον κρατῆρα, ἐν ᾧ τὴν τοῦ παντὸς ψυχὴν κεραννὺς ἔμισγε; quae Cicero ita vertit: Ad temperationem superiorem, in qua (Deus) omnem animum universae naturae temperans permiscebat. Conf. Tennemonn' s Geschichte der Philosophie, tom. II, pag. 416 et seq.; et Annot., ad cap. 52, pag. 78. [ORELL.]

Ibid., not. Demoretur . . . , pro loco:-- aere, nullo sensu,--lege:-- aerio, nullo sensu.

Ibid., id.:--in Curis secundis: velut in aere, --lege:--in Curis secundis: valeat velut in aere.

Col. 855, ante notam Non est . . . insere sequentem:

Quem teneant in rebus gradum. Ed. Rom. quem teneant, etc., quod frustra defendit Canterus. Nam constructio est: Quemadmodum sciunt . . . . . . . . quem teneant, etc. Delenda itaque in textu sequentia interrogationis puncta, excepto illo post attraxerint. [ORELL.]

Ibid., ad notam Desinite . . . , pro verbo [ORELL.,] adde:--Canterus locum sic distinguit: Desinite hominem . . . adscribere ordinibus, primis cum sit inops, (primis, scil. bonis), da es ihm an dem erstem und hauptsächlichsten mangelt. ut ap. Ciceronem in de Clar. Orat. cap. 70: non tardus sententiis, non inops verbis, vel, si, quia inops cum genitivo construi solet, primis accipere malis in dandi casu: primis (scil. ordinibus) cum sit inops (da er für die ersten Classen zu arm ist ). Sed praefero lectionem vulgatam. [ORELL.]

Col. 857, ad notam Quamvis . . . , pro verbo [HERALD.,] adde:--Proprie et philosophice quoque loquitur Arnobius, cum ait indolis. Quia verecundia, qua a flagitiis prohibemur, non est proprie laus constantis hominis et firmis radicibus in virtutis propositio fundati, sed potius juvenis εὐφυοῦς et ingenii ad virtutem propensi, estque magis πάθος quam ἕξις. Docet hoc Aristoteles, lib. IV, Eth. Nicom. cap. ult. Lege sis et Plutarchum περὶ Δυσωπίας. [HERALD.]

Ibid., ad notulam Supernae . . . post v. [ORELL.] adde:--Ita Arnobius infra lib. IV. Siccine apud vos quaeso supernarum nascitur eminentia potestatum. [ELMENH.]

Ibid., post eamd. not. insere sequentem:

Nec in alterius altera, etc. Meursius conjicit: nec vi alterius altera etc. Male. Constructio: est nec in conditionis aequalitate alterius (animae scil., quod intelligendum ἀπὸ τοῦ κοινοῦ ) altera (anima) possit vexari. [ORELL.]

Col. 859. post not. Nec in . . . insere sequentem:

Eas passivas atque interibiles invenitur. Annon legendum: atque interibiles esse invenitur. Esse absorptum videtur ab ultima syllaba v. interibiles. Caeterum interibilis pocabylum est latinitatis ecclesiasticae, Tertulliano aliquoties usurpatum. Vid. Gesner. in Thesaur.[ORELL.]

Col. 861, ad notam Protegimus . . . adde:-- « Suspicantur quidam, Graecos Africae Psyllis, ἁπὸ τῶν ψύλλων, a pulicibus nomen indidisse, quia pulicum more sanguinem exsugebant, nempe ut a serpentibus percussos ita sanarent. De his ita Celsus lib. III, cap. 27, ubi de serpentium morsu: Homo adhibendus est, qui vulnus exsugat, neque Hercules scientiam propriam habent qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam. » Haec Bochartus in Hierozoic. lib. IV, 19, t. II, pag. 477, ed. Rosenmuller. [ORELL.]

Col. 862, post not. Institoribus . . . , insere sequentem:

Atque planis. Plani sunt iidem ac sycophantae, fallaces seductores et impostores ( Gaunerftreichenpack ). Cicero pro Cluentio, cap 26: Hic ille planus improbissimus, quaestu judiciario pastus; et Horatius, lib. I, epist. 17, vers. 52: Nec semel irrisus triviis attollere curat Fracto crure planum. Conf. A. Gell., lib XVI, cap. 7. [NOURR.] pag. 561.--Glossae: planum, fallacem; ἀπὸ τοῦ πλανᾷν πλάνον quoque Graeci dicunt. Vid. Salmas. ad J. Capitolin. Antonin. Philos. c. 13; et Ernesti Clav. Cicer. h. v.[ORELL.]

Ibid., post notam Quid non . . . , insere sequentem:

Quod eum, qui nobis spondet. Editio I. vitiosissime: quam cum qui nobis spondet. Meursius: cum eum, etc. Fulv. Ursin.: quin eum. Heraldus: quod eum etc. [ORELL.]

Ibid., not. Vos cum . . . : --abieritis senodes, nullo sensu. Ad hanc autem,--lege:-- abieritis senodes, nullo sensu. Stewech. abieritis senodes, h. e. nodis soluti. Ad hanc autem.

Col. 863, not. Si ejus . . . : --Meursius et Stewech.,--lege:--Meursius et Stewech. cum Heumanno.

Col. 865, ad notam Non esse . . . post verbum [ORELL.,] adde:--Sed Carpocratis Haeresin, quae partim e prioribus illis conflata fuit, partim pecularia sua monstra habuit, Arnobius praecipue secutus videtur. Manifestum hoc et promptum ex Tertulliano de Praescript., cap. 48: Carpocrates praeterea hanc tulit sectam. Unam esse dicit virtutem in superioribus principalem; ex hac prolatos angelos atque virtutes: quas distantes longe a superioribus virtutibus, mundum istum in inferioribus partibus condidisse; Christum non ex virgine Maria natum, sed ex semine Joseph, hominem tantummodo genitum, sane prae caeteris justitiae cultu, vitae integritate meliorem; hunc apud Judaeos passum, solam animam ipsius in coelo receptam, eo quod firmior et robustior caeteris fuerit: ex quo colligeret tentata (l. retenta) animarum sola salute nullas corporis resurrectiones. Hoc igitur a Carpocratianis, Marcionitis et aliis istiusmodi haereticis acceperat Arnobius. Animarum autem creationem Seleucus quoque et Hermias ac postea Messaliani angelis tribuerunt. Vide Philastrium.[HERALD.]

Col. 868, ad notam Desultores . . . pro v. [ORELL.,] adde:-- Desultores graece κέλητες, quorum artes elegantissimis versibus jam Homerus descripsit, II. XV, 679. Conf. et Liv. XLIII, cap. 29; et Sueton. Caesar. cap. 39. Ejusmodi desultoris imaginem ostendunt etiam Picturae Herculanenses, t. III, tab. XXIV. Vide ibi Commentar. pag. 229 seq. et Nourr., pag, 554.[ORELL.]

Ibid., ad notam Funiambulos, pro verbo [ORELL.,] adde:--De funambulis elegantissime Manilius Astron. lib. V: Et si forte aliquas animo consurgit in artes, In praerupta dabit studium, vincetque periclo Ingenium: aut tenues ausus sine limite gressus Certa per extentos ponit vestigia funes Et coeli meditatus iter vestigia perdet. Ubi vid. Scaliger., pag. 421 ed. Boecler. Caeterum de funambulorum, petauristarum aliorumque id genus hominum artibus adi lis Commentarium ad Pict. Herculan., tom. III, tab. XXXII, duo funambulos petasatos funique insistentes exhibentem pag. 158 et seq. [ORELL.]

Col. 870, ad notam Quid fullones . . . , post v. [ELMENH.] et [ORELL.,] adde:--Juvenalis Sat. VII, vers. 224, seqq.: Media quod noctis ab hora Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet, Qui doce obliquo lanam deducere ferro. Id est lanarius, ut interpretatur vetus scholiastes.[HERALD.]

Ibid., ad notam Phrygiones, pro v. [ORELL.,] adde:--Vide infr. in Corrigend. et addend. p. 463. Conf. Commentar. ad Pictur. Herculan., tom. V, tab. LXVIII, p. 303, et imprimis Salmasius ad Fl. Vopisc. Carin., cap. 20. Hist. Aug., tom. II, p. 850 et seq. [ORELL.]

Col. 871, post not. Exugerent . . . insere sequentem:

Proluvie linerent et madidarent se sua. Glossae: Proluvies . . . κοιλίας ὑπερέκτρωσις. Infra, lib. VI, cap. 16: In quascumque se detulerit deonerati proluvies podicis. Virgilius Aen. III, 217: Virgineae volucrum facies, foedissima ventris Proluvies. [HERALD.]

Ibid., not. Ut ad . . . : --Legi volunt nonnulli (Meursius) vocibus. Sed vulgata lectio,--lege:--Legi volunt nonnulli, Meursius vocibus, Heumannus nutibus. Sed vulgata lectio.

Col. 873, post not. Rubigine . . . , insere sequentem:

Vi famis humanis cadaveribus incubarent. Petronius Sat., cap. 141: Saguntini oppressi ab Hannibale, humanas edere carnes, nec haereditatem expectabant. Petavii idem fecerunt in ultima fame . . . . Cum esset Numantia a Scipione capta, inventae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora. Conf. Senec., lib. IV Controvers. XXVII, et Juvenal. Sat. XV, ibique intpp. [ORELL.]

Col. 876, ad notam In gratiam . . . adde haec:

Liceat in eamdem sententiam adscribere elegantissimum Prudentii locum contra Symmach., lib. II, vers. 189 et seqq. (de virgine Vestali ludos gladiatorios spectante): Inde ad confessum caveae pudor almus et expers Sanguinis it pietas hominum visura cruentos Congressus, mortesque et vulnera vendita pastu Spectatum sacris oculis. Sedet illa verendis Vittarum insignis phaleris fruiturque lanistis. O teneram mitemque animum! Consurgit ad ictus; Et quotiens victor ferrum jugulo inserit, illa Delicias ait esse suas, pectusque jacentis Virgo modesta jubet converso pollice rumpi, Ne lateat pars ulla animae vitalibus imis Altius impresso dum palpitat, ense secutor. Conf. Cyprian., Epist. II, ad Donat. [ELMENH.]

Col. 878, ad notam Vigorem . . . pro verbo [ORELL.,] adde:-- Exponere pro deponere frequentatissimum scriptoribus ecclesiasticis et Arnobio nostro. Vide Annot. ad lib. IV, cap. 21, pag. 221. [ORELL.]

Col. 879, ad notam Ut spirulas, adde haec:

In emblemate Pict. Herculan., tom. V, tab. XIV, agnoscere sibi visi sunt commentatores bonum botulum et pag. 383, derivant v. botulus a botones, i. e. tumores aggesta terra excitati (Gloss. Agrimens. ap. Rigaltium), quasi botonuli. Modum conficiendi botulos vel botellos docet nos Apicius de Art. Coquin., lib. II, cap. 3: Botellum sic facies: ex ovi vitellis coctis, nucleis pineis concisis, cepam addes, porrum concisum, jus crudum misces (scil. pulpae bene tunsae et fricatae, quod repetendum ex praecedenti § de vulvula), piper minutum, et sic intestinum farcies, adjicies liquamen et vinum, et sic coques, ubi vid. Hummelberg., p. 65, ed. Jansson. [ORELL.]

Ibid., not. Catillamenta . . . , post verba:--a lingendis catillis ( Tellerlecker ),--adde:--Mazocchius ad Pict., Herculan., tom. V, p. 382, praefert castellamenta et comparat cum castellulis illis, quae pueri ludentes aedificant tribus nucibus infra, una supra positis (nos Helveti dicimus ein Hoc Nüsse, Ital. casteletto ).

Ibid., eadem not., ad finem, pro verbo [ORELL.,] adde:--Apicius l. l. Lucanicarum confectio . . . teritur piper, cuminum, satureia, ruta, petroselinum, condimentum, baccae lauri, liquamen, et admiscetur pulpa bene tunsa, ita ut denuo bene cum ipso subtrito fricetur cum liquamine admixto, pipere integro et abundanti pinguedine et nucleis; farcies intestinum perquam tenuatim productum et sic ad fumum suspenditur. Conf. Nourr., p. 558, et Rader. ad Martial., lib. XIII, epigr. 35, p. 859. [ORELL.]

Col. 881, ad notam Scabillorum . . . pro v. [ORELL.,] adde:--Conf. Le Pitture antiche di Ercolano, tom. IV, tab. XIII, p. 62, et I Bronzi di Ercolano, tom. II, tab. XLI, p. 155. [ORELL.]

Col. 882, ad notam Sambucistriae . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Has conjungit etiam Livius, qui post devictum Syriae regem Antiochum, vulgo magnum, ait lib. XXXIX, cap. 7: Luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu asiatico in Urbem invecta est . . . . . tum psaltriae sambucistriaeque et convivalia ludorum oblectamenta. Ubi Doeringius sambucam instrumentum tam forma quam usu similem fere ei dicit quod apud nos dicitur Harfe. Conf. Spanhem. ad Callimach. Hymn. in Del., vers. 253 (p. 541 ed. Ernesti) et qui de his et aliis similibus instrumentis musicis doctissime disputant Commentatores ad Pictur. Herculan., tom. II, tab. VI, p. 35-38. [ORELL.]

Col. 885, not. Ut ferarum . . . , ad fin.:--Idololatr., lib. IV, cap. 96, p. 599. [ORELL.,]--lege:--Idololatr., lib. IV, cap. 46, p. 599, et qui testimonia medicorum veterum ac recentiorum de cantharidibus earumque veneno diligentissime collegit Schneider. V. Cl. ad Nicandri Alexipharm., vers. 115, pag. 114 et seqq.[ORELL.]

Col. 887, ad not. Non enim . . . , post v. [ELMENH.,] adde:--Hieronymi verba sunt l. I: Quod si non putant eorum esse parva, quorum et magna sunt, alterum mihi conditorem juxta Valentinum. Marcionem et Apellem formicae, vermium, culicum, locustarum: alterum coeli, terrae, maris et angelorum debent introducere. [BOCHARTUS] Hierozoic., lib. IV, cap. 6, tom. II, pag. 325 ed. Rosenmuller.

Col. 888, post not. Et obtinere . . . adde sequentem:

Tam vana i. e. nullius usus. [ORELL.]

Col. 889, not., Scaevitate . . . : --Vid. supra ad lib. I.[ORELL.] --lege:--Vid. supra ad lib. I, cap. 22. Stewechius mavult: Servitute innumerabili vitiorum. [ORELL.]

Ibid., post not.: Scaevitate . . . insere sequentem:

Audaces, temerarios, praecipites, caecos. Coacervat hic more suo Arnobius plures dictiones, quae etsi rem unam et eamdem significare videntur, differunt tamen aliquo modo, et proprietates quasdam singulae ajunctas habent, quae non insunt caeteris. Audacia est fons et caput temeritatis; ex eo enim, quod ad pericula imperterritus et paulo audacior aliquis est, nascitur temeritas, i. e. προπέτεια, ut recte interpretantur glossae veterum, quae caecitatem etiam adjunctam habet, unde temerarios, praecipites, caecos bene conjungit Arnobius. Nam quando praecipites aliquo ferimur, oculorum aciem infigere non possumus, ut idcirco alia videmus imperfecte, alia ne videmus quidem. Quare et Seneca Tragicus temeritatem caecam pronuntiavit in Agamemnone, vers. 145. [HER.] Sic et nos: Kur verwegen, blind und tolldreist. [ORELL.]

Ibid., post notulam Invalidos . . . insere sequentem:

Generositas principalis, id est originalis. [HEUMANN.] Immo a Deo, omnium rerum principe, profecta, ut bene explicat Heraldus. Vide notam sequentem. Sic infra, cap. 64: Aut ab indulgentia principali quemquam repellit. [ORELL.]

Col. 894, post notam Cumque . . . insere sequentem:

Cujus animam fecerat universitatis istius. Meursius, pag. 75, haec verba mutila putat. Sed omnia optime cohaerent. Sensus est: noluit (Plato) ejusdem sinceritati mixturae (vel sincerae mixturae) esse animas generis humani, cujus sinceritatis fecerat (vel docuerat esse in Timaeo suo) animam universitatis istius (sive animam mundi). [ORELL.]

Col. 895, ante notam Parvarum . . . adde sequentem:

LIII. -- Utpote a rebus non principalibus editas. Variae diversorum Gnosticorum opiniones de origine animarum, quas in tota hac disputatione sequitur Arnobius, in breve compendium redegit Tertullianus in libro de Anima, cap. 23, quem locum, cum scriptori nostro lucem, affundat integrum hic exscribere liceat. « Quidam, » inquit ille, « de coelis devenisse credunt homines, tanta persuasione, quanta illuc indubitate regressuros repromittunt, ut Saturninus, Menandri Simoniani discipulus, induxit, hominem affirmans ab angelis factum, primo opus futile et invalidum et instabile, in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent, dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cujus effigiem, nec tamen plene perspectam, temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum, quae illum exsuscitarit et erexerit et constantia animarit, et post decessum vitae ad matricem relatura sit. Sed et Carpocrates tantum sibi de superioribus vindicat, ut discipuli ejus animas suas jam et Christo, nedum apostolis et peraequent, et cum volunt praeferant, quas subinde de sublimi virtute conceperint despectrice mundi potentium principatuum. Apelles sollicitatus refert animas terrenis escis de supercoelestibus sedibus ab igneo angelo Deo Israelis et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit carnem. Examen Valentiniani semen Sophiae infulsit animae, per quod historias atque milesias aeonum suorum ex imaginibus visibilium recognoscunt. Doleo bona fide Platonem omnium haereticorum condimentarium factum, etc. » Vide ibi Pamelium. [ORELL.] Col. 896, post notam Mali . . . insere sequentem:

Nesciente, ignaro, ac nescio. Malim insciente, cum sequatur nescio. [ORELL.]

Ibid., post notulam Puncta . . . insere hanc:

Uritur et laceratur. Vide not. ad lib. I, cap. 3, tom. I, pag. 284. Pro laceratur Stewechius mavult lancinatur. [ORELL.]

Col. 897, ad notam Quam sine . . . post v. [ORELL.,] adde:--Lego? Quinimmo potius magis in inscientiae fiinibus atque ignorantiae permanere, quam scire dicere Dei nihil fieri praeter voluntatem. [MEURS.,] pag. 75.

Col. 899, not. Aut nulla . . . : --ut nulla, --lege:-- at nulla.

Col. 900, ante notulam Mundus . . . insere hanc:

LVIII. -- Quae causa hominem finxerit. Meursius, pag. 76, mavult qua causa. Male. quae causa i. q. quis auctor, conditor. [ORELL.] Col. 903, post not. Quid venas . . . insere sequentes:

Oculis nos illuminare. Heumannus illuminari. Optime.[ORELL.]

Ad periculum caecitatis. Idem Heumannus ob periculum. [ORELL.]

Col. 906, not. Sapor . . . : --sensu. Equidem autem Heraldo,--lege:--sensu, unde Stewechius audacius totum locum sic refinxit: Ipsa deinde haec quid sint, sapor, odor, idem sapor, et caeterae qualitatum distantiae quibus ex rationibus ducantur. Equidem autem Heraldo.

Col. 907, post not. Auras . . . insere sequentem:

Rebus enim ex omnibus, quas augustae continet divinitatis obscuritas. Lectio si vera est, sensus erit: rebus ex omnibus, quas augusta divinitas continet tenebris (vel obscuritatibus) involutas, (von allen den Dingen, welche das erhabenste Wesen den Sterblichen verborgen halt, in Dunkelheit hullt ). At legendum puto: Rebus enim ex omnibus, quas angustae continet divinationis obscuritas; hoc sensu: rebus ex omnibus, quas ratio nostra angusta (h. e. arctis circumscripta limitibus) divinans magis quam perspiciens verum, comprehendere potest. At judicent doctiores. [ORELL.]

Col. 909, post notam Qui longae vas . . . insere hanc:

Ut alii praestare id quod ipsi sunt valeant. Verissima haec correctio debetur Stewechio. Antea: ut alii praestare vel quod ipsi sunt, etc., nullo sensu. [ORELL.]

Col. 910, notul. Deponite . . . : --exponite, ex msto.[ORELL.] --lege:-- exponite, ex msto quod, probante etiam Cantero, recipiendum fuisset. Vide ad lib. IV, cap. 21, verba: ut fletam exponeret ineptissime tractum. [ORELL.]

Col. 911, post notam Si aut . . . adde sequetem:

Quid est enim tam injustum, etc. Horatius in Arte poet., vs. 467: Invitum qui servat, idem facit occidenti. [ELMENH.]

Col. 914, post notulam Constiterit, insere hanc:

Laetius. Heumannus lectius. Non male. [ORELL.]

Col. 919, post notam Sacras . . . insere sequentem:

Et simulacris deorum. Eorum scil. in quorum procul dubio tutela erant vel sacrae mensae vel aliae, quibus ethnici, invocatis antea diis, accumbebant. Nonne vero ex hisce diis ille unus est, de quo canit Statius IV, Sylv. VI, vs. 32: . . . castae genius tutelaque mensae. Et paulo post, v. 50: . . . Pallaeus habebit. Regnator, laetis numen venerabile mensis. Verum ethnici haec tanquam aniles superstitiones postea rejecerunt. [NOURR.,] pag. 317.

Col. 920, ad notam Matres . . . . , post v. [ELMENH.] et [ORELL.] --adde:--Mulieres autem non infimi vel medii, sed primi etiam ordinis, nec tantum in reipublicae nascentis, verum etiam in reipublicae ad unius dominationem cedentis temporibus sic institutas fuisse discimus ex Suetonio, qui cap. 64, de Augusto haec narrat: Filiam et neptes ita instituit, ut etiam lanificio assuefaceret, vetaretque loqui, aut agere quidpiam, nisi propalam, et quod in diurnos commentarios referretur. Item cap. 73: Veste non temere alia, nisi domestica usus est, ab uxore et filia neptibusque confecta. [NOURR.,] pag. 318.--Conf. Phil. Carol. Animadv. in Q. Curt. pag. 613. [ORELL.]

Col. 921, ad not. Potionibus, post v. [ORELL.,] adde:--Causam interdicti vini Valerius Maximus reddit l. I, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur, quia proximus a Libero patre intemperantiae gradus ad inconcessam Venerem esse consuevit. Caet. vid. qui hac de re multus est, Phil. Carolus in Animadv. ad A. Gell. lib. X, cap. 23, pag. 435 et seq. Athenaeus Deipnos. lib. X, cap. 13, narrat, vinum prohibitum fuisse mulieribus, quia Herculi potum petenti aquam pro vino mulier porrexerit. [ORELL.]

Ibid., ante notam Nonne sub . . . insere sequentem:

LXVIII. -- In Albano antiquitus monte, etc. Narrat scil. Livius lib. I, cap. 31, sub Servio Tullio, Romanorum rege, in Albano lapidibus pluisse, ac tunc, inquit, visi audire vocem ingentem ex summi cacuminis loco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae, velut diis quoque simul cum patria relictis, oblivioni dederant. Idem, lib. V, cap. 52, Camillum haec ad Romanos verba facientem inducit: Videte, quid inter nos ac majores intersit. Illi sacra quaedam in monte Albano Lavinioque nobis facienda reliquerunt. Litteris quoque a Dionysio Halicarnass., lib. IV, p. 250, proditum legimus, ut ictum a Tarquinio cum Volscis et Hernicis foedus perpetuum esset, uno omnium consensu decretum, ferias quotannis in monte alto, Albae imminente, celebrandas, ubi sacra Jovi Latiari fierent, et communis omnium victima taurus caederetur. Nonne autem Arnobius taurum hunc fuisse album innuit ac de hujus ritus immutatione conqueritur?[NOURR.] pag. 318 seq. --Vim boves ex rufis reddendi niveos Clitumno Faliscorum fluvio tribuunt Propertius lib. II, eleg. 19, et Plin., Hist. Nat., l. II, cap. 3, qua virtute vanescente rufulos tauros coeptos fuisse immolari putat Dausqueius ad Sil. Ital. l. VIII, pag. 359. [ORELL.] Ibid., ad notam Et hunc . . . , post verbum [ORELL.,] adde:--Totam hanc fraudem his verbis retegit explicatque Macrobius l. l.: « Cum diu humanis capitibus Ditem et virorum victimis Saturnum placare se crederent, propter oraculum, in quo erat: Καὶ κεφαλὰς Ἀΐδῃ καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φῶτα. Herculem ferunt postea cum Geryonis pecore per Italiam revertentem, suasisse illorum posteris, ut faustis sacrificiis infausta mutarent, inferentes Diti non hominum capita, sed oscilla ad humanam effigiem acte simulata, et aras Saturnias non mactando viros, sed accensis luminibus excolentes quia non solum virum, sed et lumina φῶτα fignificat: inde mos per Saturnalia missitandis cereis coepit. » [NOURR.,] pag. 319.

Col. 923, post not. Theutin . . . insere sequentem:

Tibicinem. Tibicen, teste Paulo (ap. Fest. v. tibicines ), sumitur aliquando pro columine aut sustentaculo, quo aedificium aliquod aut domus, aut aliud aliquid fulcitur. Et certe eo sensu Juvenalis dixit, sat. III, vers. 203: Nos urbem colimus, tenui tibicine fultam. Ovidius quoque IV Fast., vers 695: Haec modo verrebat stantem tibicine villam. [NOURR.,] p. 321.--Glossae: . . . tibicines . . . ἀντηρίδες, δοκοί. Causam nominis exponit Festus: a similitudine tibiis canentium, qui ut canentes sustinent, ita illi aedificia. Conf. Commentar. ad Pictur. Herculan. tom. V, tab. LXX., pag. 314, et Herald., in Adversar., lib. I, cap. 8, pag. 43. [ORELL.]

Col. 926, ad notam Quis picum . . . post v. [ORELL.,] adde:--De his elegantissimis versibus Virgilius cecinit Aen. VII, vers. 45 et seqq.: . . . . . Rex arva Latinus et urbes Jam senior longa placidus in pace regebat. Hunc Fauno et Nympha genitum Laurente Marica Accipimus, Fauno Picus pater, iisque parentem Te, Saturne, refert: tu sanguinis ultimus auctor.

Col. 927, post notam Vultis . . . insere sequentem:

Trecenti ergo sunt pleni et sexaginta post hos anni Hoc temporis intervallum in Eusebii Chronico multo magis his verbis contrahitur (ad ann. 838): Primus rex Romanorum post captam Trojam Aeneas. Ante eum Janus, Saturnus, Picus, Faunus regnaverunt annis circiter 150, nimirum annis ut minus totidem, quam Arnobius gentilibus gratis concessit. De his primis Latinorum regibus vide sis Dionysium Halicarnass., lib. I Antiquitt. p. 24 et 34; Lactant., lib. I, cap. 22; Augustin., lib. XVIII, cap. 15, et alios.[NOURR.] p. 312.

Ibid., post notam Aeneae . . . insere sequentem:

Albani oppidi conditoris. Regum Latii veteris ab Aenea usque ad Amulium incognita hactenus historia nuperrime lucem accepit ex insigni fragmento Chronici Eusebiani, quod integrum extat in codice Armenico Mediolani in Bibliotheca Ambrosiana servato, quodque tamquam promulsidem operis desideratissimi latine versum cum aliis nonnullis edidit Angelus Majus vir doctissimus, in l. tit.: Philonis Judaei, Porphyrii Philosophi et Eusebii Pamphili Opera inedita, Mediolani, 1816, octonis. Quod fragmentum, cum paucis tantum plagulis constet, integrum hic exscribere liceat, pag. 65--69.

De Roma condita.

« Maxima controversia est de Urbe condita, nempe de tempore ejusque auctoribus, atque, ut mihi videtur, nullus historicus rem satis bene tradidit. Quae quum sint explorata, innuisse sufficiat. Sed enim Cephalion Gergesenus (l. Gergethius ) scriptor et vir egregius altera aetatepost Iliacum bellum aedificatam ait Urbem ab iis, qui Ilio incolumes superfuerunt seque comites Aeneae adjunxerunt, etc. »

Paginae quatuor, quarum editionem in integro opere expectamus. Ex libro VII Diodori de veterum Romanorum Origine.

« Nonnulli historici arbitrari sunt, Romulos (i. e. Romulum et Remum, qui Romam condidere, natos esse ex Aeneae filia. Id autem a veritate longe abhorret: ingens enim annorum series intercedit inter regna Aeneae et Romuli, a quo Roma anno altero tertiae Olympiadis fundata est. Quare urbis aedificatio posterior est Troico bello annis plus quam CCCCXXXIII. Namque Aeneas tertio post captam Trojam anno Latinorum regnum occupavit, quod et tribus annis tenuit, donec e conspectu hominum sublatus est et divinos honores sortitus. Qui hujus imperium excepit Ascanius filius, Albam condidit, quae nunc Longa appellatur: eique urbi nomen fecit a fluvio, qui tunc Alba appellabatur: nunc est Tiberis.

« Sed ad nomen ejus urbis quod attinet, Fabius, Romanarum rerum scriptor, alias fabulas fingit. Oraculum, ait, Aeneae fuit editum, fore ut aliquis quadrupes locum condendae urbis illi praemonstraret. Jam vero cum forte Aeneas albam suem praegnantem sacrificio admoveret, illa manibus sacrificantis elapsa in collem quemdam fuga evasit, ibique triginta foetus enixa est. Tunc Aeneas admiratione perculsus, oraculique exsequendi studiosus, urbem eo loco condere decrevit: verum in somnis ab eo incepto deterritus est monitusque, ut triginta post annos, pro numero nempe foetuum, urbem strueret. Itaque Aeneas a frequentanda civibus urbe abstinuit. »

« Aenea vita erepto, Ascanius, ejus filius regnique haeres, triginta post annis collem aedificiis occupavit, nomenque fecit urbi Albae de suis colore. Latini enim sua lingua album appellant, quod nos λευκόν. Addidit et nomen Longam, propterea quod latitudine esset minima, in longitudinem autem nimiam porrigeretur. Ait insuper ( Fabius ), Albam ab Ascanio regno sedem optatam, multosque finitimos populos ab eo deletos. Quibus rebus Ascanius bene gestis inclaruit, extinctusque est anno regni sui XXXVIII. »

« Ascanio fatis functo, populi tumultus exortus est propter duos de regno invadendo certantes. Nam et Julius, Ascanii filius, paternum imperium sibi vindicabat, et Silvius, Ascanii frater, ex Aenea Silviaque prima conjuge Latini, genitus, idem regnum affectabat. (Scilicet, Aenea mortuo, Ascanius puerum, quem perdere cupiebat, abjecerat in montes, qui tamen ibi a pastoribus nutritus est, ideoque Silvii nomen obtinuit a loci nomine.) Tandem post plurimam partium altercationem, vulgi suffragio regnum Silvius adeptus est. Julius, ab imperii spe dejectus, summi tamen pontificatus honore auctus est, fuitque secundus a rege. Ab hoc aiunt gentem Juliam propagatam, quae ad hanc usque diem Romae superest.

« Rex Silvius nihil memorabile gessit, mortuusque est XLIX regni anno. Successit ei filius Aeneas, cui factum est agnomen Silvius: isque imperavit annis plus XXX. Postea regnavit Latinus, qui item appellatus est Silvius, annis L. Is plurimis rebus gestis praeliisque bellatis nobilis evasit. Hic et oppida adjacentia sustulit, et antiquas Latinorum urbes XVIII fundavit, nempe Tibur, Praeneste, Gabios, Tusculum, Coram, Pometiam ( Cod. Arm. Comediam), Lanuvium, Labicum, Scaptiam, Satricum, Ariciam, Tellenas, Crustumerium, Caeninam, Fregellas, Cameriam, Medulliam, Boilum, quam alii dicunt Bolam. (Conf. Virgil. Aen. VI, 768 et seqq.) Latino extincto, creatus est rex ex eo genitus Alba Silvius, qui regnum tenuit annis XXXVIII. Hinc Capetus Silvius annis XXVI, cui successit Capys annis XXVIII. Mox Calpetus, filius ejus, annis XIII. Tum Tiberinus filius annis VIII. Hic Tyrrhenos armis aggressus est, quumque exercitum Albam amnem trajiceret, mersus est, eoque casu factum flumini nomen Tiberino. Hinc imperavit Latinis Agrippa annis XLI. Tum Aulus Silvius annis XIX. Hic adeo elatus superbia dicitur, ut et ipsi Jovi adversaretur atque minaretur. Et quidem aliquando tempore fructuum, cum ingentia tornitrua saepe ederentur, ipse suos milites jussit simul omnes ad unius nutum clipeos gladiis verberare, quo scilicet tonitruum fragor ea re superaretur. Itaque ejus superbiam haud impunitam dii passi sunt, periitque fulminibus, mersus cum universa domo in lacum Albanum. Rei documentum Romani accolae lacus adhuc demonstrant columnam ex aquarum superficie eminentem ad eum locum, ubi mersa est regia familia. (Vid. Dionys. Hallicarn. Antiq. I, 71, qui regem illum dicit Ἀγρίπαν Ἀλλάδην vel Ἀλλώδιον pro varietate lectionum. Conf. etiam Syncellum, p. 185, ed. Goar.) Hunc consecutus est Aventinus, qui annis XXXVII regnavit. Is bello suburbanarum gentium victus, coactus est fugere ad Aventinum collem, qui ab eo scilicet tunc primum id nomen traxit. Deinde in imperium suffectus est Proca Silvius annis XIII; eo mortuo, Amulius, ejusdem filius junior, tyrannidem occupavit, dum Numitor, major natu frater, procul peregrinaretur. Is Amulius regnavit annis plusquam XLIII, donec a Romulo et Remo, qui Romam condiderunt, interfectus est. » Haec Eusebius. Regnaverunt ergo Albae: Ascanius annis37.Silvius . .49.Aeneas Silvius30.Latinus . .50.Alba Silvius .38.Capetus Silvius26.Capys . . .28.Calpetus . .13.Tiberinus. .8.Agrippa. . .41.Aulus Silvius.19.Aventinus. .37.Proca Silvius.13.Amulius.43.432. Quod nonnihil excedit computum Arnobii. [ORELL.]

Col. 929, ad not. Quid? vos . . . , pro verbo [ORELL.,] adde:--Conf. H. Meyer und J. Schulz Anmerk. zu Winkelmanns Geschichte der Kunst. II. Buch. Nr. 399. Werke Winkelmanns tom. III, pag. 349. [ORELL.]

Col. 930, ad not. Apollinis . . . pro v. [ORELL.,] adde:--Conf. A. Gell. XIII, 22; Voss. de Idol. I, 12; Guther., de Vet. Jur. Pontif. I, 20; Brisson., de Form., I, 103; et Commentar. ad Pictur Herculan., tom. IV, tab. XVII, pag. 84. Indigitamenta erant itaque Libri Rituales, quos Numa Pompilius ab Etruscis sumpserat, in quibus, ut ait Festus, praescriptum erat, quo ritu condantur urbes, arae, aedes sacrentur, qua sanctitate muri, quo jure portae, quo modo tribus centuriae distribuantur etc. [ORELL.]

Col. 933, post not. Cum ergo . . . , insere sequentem:

Perquiramus et nos contra, etc. Augustinus de Civ. Dei lib. I, cap. 29: Pagani, qui probitati Christianorum insultant, illisque dicunt, cum forte in aliqua temporalia mala devenerint: ubi est Deus tuus? ipsi dicant: Ubi sint dii eorum, cum talia patiuntur, pro quibus evitandis eos vel colunt, vel colendos esse contendunt. [ELMENH.]

Ibid., ad not. Acerras . . . pro verbo [ORELL.,] adde:--Et jam in posteriorem explicationem inclino de arca thuraria. Nec quidquam mutandum. Conficiatis i. e. consumatis (warum ihr alle eure Weyhrauehkastchen auf die vollen altare ausschuttet, ausleert ). In Pictura Herculanensi tom. II, tab. XXXIII, conspicitur mulier aceram h. e. arcam thuriferam cum lauro gestans. Vide ibi commentatores doctissimos, pag. 197, et Visconti in Museo Pio-Clement., tom. IV, pag. 5.[ORELL.]

Col. 934, post not. Amissionem . . . insere sequentem:

Sublatis ingenuitatibus. Ingenuitas apud Romanos eorum erat qui liberis erant parentibus nati: hinc jus ingenuitatis, cujus signa erant in viris toga pura, in pueris bulla et toga praetexta: ingenuus enim civis optimo jure. Cicero in Verrem I, cap. 58: Vestitus enim neminem commovebat is, quem illi mos et jus ingenuitatis dabat, scil. toga praetexta. Conf. Sigon. de antiquo Jure Pop. Rom. I, cap. 6, tom. I, pag. 75, ed. Lips. [ORELL.]

LIBER TERTIUS. Col. 937, ante notam primam pone sequentem: I. -- Jam dudum quidem criminibus his omnibus, maledictionibus potius. Crimina appellat accusationes, quae sine maledictionibus et conviciis stare possunt. Quoniam igitur gentium criminationes non erant simplices et nudae accusationes, sed omni acerbitatis felle tinctae, idcirco addit maledictionibus potius. Similia sunt Origenis ista contra Celsum, lib. III: Ἤρκει μὲν οὖν καὶ ταῦτα πρὸς τὰς Κέλσου λοιδορίας μᾶλλον ἢ κατηγορίας. [HERALD.]

Col. 939, ante notulam Ad fidem . . . insere hanc:

Aut eo esse comprobabitur vera. Aut, id est neque ἀπὸ τοῦ κοινοῦ. [HEUMANN.] in marg. --Sic Cicero ad Div. II, epist. ult.: Neque unde, neque quo die datae essent litterae, aut quo tempore te expectarem, significabant. [ORELL.]

Ibid., post eamd. notul. adde sequentem:

Consensionis unitae. Unire, unitus, vocabula latinitatis ecclesiasticae. Neronis aetate nondum erant in usu, nisi in philosophorum circulis. Seneca Quaest. Nat. lib. II, cap. 2: Expedire me non poteram, si philosophorum lingua uti voluissem, ut dicerem unita corpora. Vid. Cellar. de Barbarism. l. lat., p. 148, et in Addend., p. 156. Apud nostrum nil frequentius,[ORELL.]

Ibid., post notam Possumus . . . insere sequentem:

Divinorum omnium quaecumque sunt. Heumannus conj. quicumque, v. divinorum accipiens genere masculino. Sed eodem sensu pro diis utitur Arnobius lib. VI, cap. 3, cui debent divina nobiscum, quod nollem jam a me mutatum fuisse in dii una nobiscum. [ORELL.]

Col. 941, not. An haec . . . , post verba:--Sed unice vera Meursii emendatio,--adde:--Heumannus conj. an ipsi haec sibi (i. e. ipsis diis scil.) diebus imposueritis lustricis. Male. [ORELL.]

Col. 944, post notam Neque . . . adde notulam:

Quinam isti sunt divi. Heumannus sint, bene. [ORELL.]

Col. 945, ad notulam Verborum . . . adde:--Heumannus luculentia. Sed nil mutandum. Vide Corrigenda et Addend., pag. 466. [ORELL.]

Ibid., not. ult.:-- De hoc. I. e. propter hoc, ut saepe. Vide,--lege:-- Ab hoc, i. e. propter hoc ut saepe (Heumannus conj. ob hoc ). Vide.

Col. 946, not. Erroris . . . : --dictave, --lege:-- dictare.

Ibid., post notam Erroris . . . insere sequentem:

VIII. -- Pronuntiamus genere masculino. Hieronymus ad Damasum papam Epist. 143: Nec putandum sexum esse in virtutibus Dei cum etiam ipse Spiritus sanctus secundum proprietates linguae hebreae feminino genere proferatur RUHA; graecae neutro τὸ πνεῦμα; latinae masculino genere spiritus. Ex quo intelligendum est, quando de superioribus disputatur, et masculinum aliquid seu femininum ponitur, non tam sexum significari, quam idioma sonare linguae: siquidem ipse Deus invisibilis et incorruptibilis omnibus pene linguis effertur genere masculino, cum in eum non cadat sexus. [ELMENH.] Ibid., not. Nam consuestis . . . post med.:--et solemn. Pop. Rom. verbis. Caeterum,--lege:--et solemn. Pop. Rom. verbis, nec non Phil. Carolus Animadv. in A. Gell. l. l. pag. 171 et seqq., qui hac de re multus est. Caeterum.

Col. 949, ad notulam Aboriri . . . post v. [ORELL,,] adde:--Papias: aboriri . . . male nasci. Nonius: aboriatur, abortiat . . . Varro . . . vinum, quod ibi natum sit in quodam loco, si praegnans biberit, fieri, ut aboriatur. [ELMENH.]

Col. 950, ad not. Hespontiacum, post v. [ORELL.,] adde:--Etymol. Magn. v. Ἀβαρνὶς πόλις Λαμψάκου. ὠνομάσθη δὲ ἀπὸ τοιαύτης αἰτίας. Διονύσου ἐρασθεῖσα Ἀφροδίτη, ἐμίγη αὐτῷ· ἀναχωρήσαντος δὲ τούτου εἰς τὴν Μηδικὴν (l. Ἰνδικὴν, ut habet Scholiastes Apollonii), ἐγαμήθη Ἀδώνιδι· Ὕστερον δὴ ἐπανελθόντος Διονύσου, στέφανον πλέξασα ἡ Ἀφροδίτη ἀπήντησεν αὐτῷ· ἠτεῖτο δὲ ἀκολουθῆσαι αὐτῷ διὰ τὸ ἤδη γεγαμῆσθαι· εἰς δὲ Λάμψακον ἀναχωρήσασα, τὸν ἐξ αὐτοῦ κυοφορούμενον ἐβούλετο ἀνελεῖν. Ἡ δὲ Ἥρα ζηλοτυπήσασα μεμαγευμένῃ τῇ χειρὶ ἐφήψατο τῆς γαστρὸς αὐτῆς, καὶ ἐποίησεν αὐτὴν τεκεῖν παῖδα· ὃν Πρίηπον ὀνομασθῆναι, ἄσχημον καὶ βαθυαιδοῖον· καὶ τοῦτον ἀπαρνηθῆναι αὐτὴν τὴν Ἀφροδίτην· καὶ ἀπὸ τούτου Ἀπαρνίδην κληθῆναι, κατὰ δὲ ἐναλλαγὴν τοῦ στοιχείου Ἀβαρνίδην. Eadem iisdem fere verbis habet Scholiastes ad Appollon. Rhod. I, 932. Conf. turpem hanc fabulam doctissime illustrantem Zoegam in l. t. Li Bassirilievi antichi di Roma, t. II, tab. LXXX, p. 165, et seqq. [ORELL.]

Col. 951, ad not. Tortari, pro v. [ORELL.,] adde:--Heumann. conj. [plorare.] Male. [ORELL.]

Col. 953, post notam Aut si . . . insere sequentem:

Coagmenta. Emendandus in hac voce Nonius: Coagmenta dicta sunt conjunctiones arctae et compares (leg. compages) a cogendo, id est, stringendo. [MEURS.,] pay. 93.

Col. 955, ad notam Cum arteriis, pro v. [ORELL.,] adde:--Heumann. Spiralibus. Male. [ORELL.]

Col. 956, ad notam Cilunculos, pro verbo [ORELL.,] adde:--Conf. Dausqueium, ad Sil. Ital. pag. 2, qui praefert silunculos et comparat cum v. σιμιχίδας ap. Theocritum: quod vero potius convenit iis, quos paulo post Arnobius appellat illos resimis naribus. [ORELL.]

Col. 963, ad notam Caeteri, post v. [HERALD.,] adde:--Heumannus construit: Caeteri enim dii non sunt (divini), quod ex antecedentibus repetendum. [ORELL.]

Col. 964, ad notam Sunt in . . . pro verbo [ORELL.,] adde:--Andreas Cirino in Commentatione de Urbe Roma, cap. 24, inserta Sallengrii Thesauro Antiquitt. Rom. tom. II, pag. 266, putat, aut recipiendam C. Barthii conjecturam in sidereis sedibus, aut legendum: in sidereis sedibus, montibus silvae (more Arnobii copulam omittere solentis), haec observans: « Enimvero opinionem Anaxagorae et Democriti sequitur, qui, teste Plutarcho, de Facie in orbe lunae et in Philosophorum Placitis, docuerunt, lunam esse firmamentum ignitum, quod in se contineat planities, montes et convalles. Heraclitus terram caliginosam nube contectam existimavit: Philolaus cum Pythagoricis similia effutiunt. Fortasse symbolica virtutum momenta coelorum in vertice collocata demonstrant, et cum Orion inter sidera praestet, venator et lepus hanc sedem venatoribus ostentarunt, illustrium laborum finem et immortale decus. » [ORELL.]

Ibid., ad notam Ut difficiles, pro v. [ORELL.,] adde:--Heumannus conj. corrigatque. Male. [ORELL.]

Col. 965, ante notulam Scienda, insere hanc:

XXII. -- Atque ut vita sit instructior. Lego: atque ut vita sit his instructior. [MEURS.,] p. 93. Col. 970, ante notam Et nisi . . . insere sequentem:

XXIV. -- Tutelaribus diis. Arnobius infra, l. IV: Si et has dicitis partes suis agere sub tutelaribus divis. Dionysius Halicarn., lib. IV Antiquitt. Rom., p. 220: Βωμοὺς ἐκέλευσεν αὐτοῖς ἱδρύσασθαι, θεῶν ἐπισκόπων τε καὶ φυλάκων τοῦ πάγου ; lib. VI, pag. 393: Καπιτώλιε Ζεῦ, καὶ θεοὶ πόλεως ἐπίσκοποι. Hieron., tom. IV, in Esai. cap. LVIII: Roma orbis domina in singulis insulis domibusque Tutelae simulacrum cereis venerans et lucernis, quam ad (l. ob) tuitionem aedium isto appellant nomine. Inscriptio vetus: DEO. TUTELARI. AEMILIUS. SEVERIA. MIMOGRAPHUS. POSUIT. MERCURIO. ET. MINERVAE. DIIS. TUTELARIBUS.[ELMENH.]

Col. 971, not. Unctionibus . . . , ad fin., pro loco:--Herculeo (id est arctissimo) vinctum erat cingulum,--lege:--Herculeo (id est arctissimo, de quo multus est Boettiger. V. Cl. in Griechischen Vasengemahlden, tom. I, part. II, pag. 103) vinctum erat cingulum.

Col. 975, ante not. Alius . . . , insere sequentes:

XXIX-- Dissolventiaque se ipsa. Se deest in Cod. ms. Herald. dissolventia ipsa se. [ORELL.]

Quos esse singulos semper, etc. Singulos h. l. sensu insolentiori dixisse videtur Arnobius pro numero definitis, (von einer bestimmten eingeschranhten Anzahl. ). Opp. innumeri. [ORELL.]

Ab Jano . . . . . patre, etc. Servius ad Aen. VIII, vs. 605: Alii Janum dici dominum volunt, in quo ortus est et occasus . . . . Alii anni totius, quem in quatuor tempora constat esse divisum. Anni autem esse deum illa res probat, quod ab eo prima pars anni nominatur. Nam a Jano Januarius dicitur. Alii Janum mundum accipiunt, cujus caulae ideo in pace clausae sunt, quod mundus undique clausus est, belli tempore aperiuntur ad auxilium petendum, ut pateant. Addit illum ab aliis, quemadmodum a Cicerone, Janum seu Eanum ab eundo vocitari, eumque esse Martem, ab aliis vero Clusivium aut Patulcum aut Janonium, atque etiam Quirinum appellari. Macrobius vero lib. I Sat., cap. 9, hunc ipsum a quibusdam, uti a Nigidio, eumdem dici atque Solem et Apollinem, a nonnullis vero mundum et coelum, atque iisdem, quae Servius recenset, nominibus ab aliis vocatum, imprimisque Janonium, quasi, inquit, non solum mensis Januari, sed mensium omnium ingressus tenentem. Conf. Augustin., VII de Civ. Dei, c. 7.[NOURR.,] p. 140.--Conf. Joann. Lyd. de Mensibus pag. 55 et seqq., et imprimis doctiss. Creutzer. in l. t. Symbolik und Mythologie der alten Völker, t. II, p. 450. seqq. [ORELL.]

Col. 976, ad not. Patrem, post v. [ORELL.,] adde:--Deum Fontum seu Fontinalem Latinorum Tusci dixere Fontir a φυτεύω, producere et emittere, unde Latinis fons, quemadmodum apud eosdem a scateo formatur scaturigo. [GORIUS,] Dissert. de Hellenismo Etrusc. in Symbol. Litter., tom. II, pag. 66.

Ibid., ad notam Juturnae, sub fin., post v. [ORELL.,] adde:--Lacuum dea apud veteres Latinos, teste Virgilio, Aen. XII, 138: Extemplo Turni sic est affata sororem Diva deam stagnis quae fluminibusque sonoris Praesidet: hunc illi rex aetheris altus honorem Jupiter erepta pro virginitate sacravit. Conf. Commentatt. Pict. Herculan. in Obss. ad calcem additis. Tom. I, pag. 171. [ORELL.]

Col. 980, ad notam Aethereum, pro verbo [ORELL.,] adde:--Aegyptiorum dogma teste Diodoro Siculo, lib. I, cap. 12, cujus verba servata etiam ab Eusebio Praeparat. Evangil. lib. III, cap. 3, cum sint in hanc rem classica, juvat integra exscribere: Τὸν δ' ἀέρα προσαγορεῦσαί φασιν Ἀθηνᾶν, μεθερμηνευομένης τῆς λέξεως, καὶ Διὸς θυγατέρα νομίσαι ταύτην, καὶ παρθένον ὐποστήσασθαι διά τε τὸ ἄφθορον εἶναι τῇ φύσει τὸν ἀέρα, καὶ τὸν ἀκρότατον ἔχειν τόπον τοῦ σύμπαντος κόσμου· διόπερ ἐκ τῆς κορυφῆς τοῦ Διὸς μυθολογηθῆναι ταύτην γενέσθαι· ὠνομάσθαι δὲ αὐτὴν Τριτογένειαν ἀπὸ τοῦ τρὶς μεταβάλλειν αὐτῆς τὴν φύσιν κατ' ἐνιαυτὸν, ἔαρος καὶ θέρους καὶ χειμῶνος, λέγεσθαι δ' αὐτὴν καὶ Γλαυκῶπιν, οὐχ, ὥσπερ ἔνιοι τών Ἑλλήνων ὑπέλαβον, ἀπὸ τοῦ τοὺς ὀφθαλμοὺς ἔχειν γλαυκοὺς (τοῦτο μὲν γὰρ εὔηθες ὑπάρχειν), ἀλλ' ἀπὸ τοῦ τὸν ἀέρα τὴν πρόσοψιν ἔχειν ἔγγλαυκον.[NOURR.,] pag. 443. seq.

Col. 981, ad notam Nulla est . . . , pro finali verbo[ORELL.,] adde:--Equidem Mentem et Victoriam deas habitas scio, quarum hanc consecravit primo Attilius Regulus, postea Aemilius Scaurus, illam vero bello Samnitico Attilii collega in consulatu, M. Posthumius Megellus. Sed hoc Romae, non in Graecia, ubi nata haec dea. Attamen Victoria etiam Athenis culta, ubi et simulacrum alis privatum habuit. [MEURS.,] pag. 99.

Col. 982, ad notulam Stygii . . . adde:--Heuman. conj. nullius dei est nomen Neptunus. [ORELL.]

Col. 983, ad not. Mercium . . . adde:-- Merces et commercia, (Handel und Wandel ). [ORELL.]

Col. 984, ad not. Quam Nigidius . . . post v. [OCHSN.,] adde:--Celebris scriptor fuit, vir praetorius, humanarum artium, philosophiae, astrologiae et medicinae consultissimus. Extat autem Ciceronis Fragmentum (p. 25), ubi hujus P. Nigidii doctrina, sicut a Macrobio VI Sat., c. 5; A. Gellio, lib. XIX, cap. 16, et Servio, in Aen. X, 583, commendatur. Conf. Cic. IV, ad Div., Ep. XIII. Ab A. Gellio, lib. VI, cap. 6, Figulus cognominatur (de quo cognomine vid. Augustin, lib. V de Civ. Dei, cap. 3), quo nomine etiam a Lucano, lib. I, vs. 693: At Figulus, cui cura deos secretaque coeli Nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis Aequaret visu, numerisque moventibus astra. Eusebius in Chron. ad ann. 1973: Nigidius Figulus, Pythagoricus et magus, exilio moritur. [NOURR.] p. 545.

Ibid., ad not. Quem esse . . . adde:--Varro etiam lib. IV de Ling. lat., p. 18: Ab ignis jam majore vi ac violentia Vulcanus dictus, et adhuc expressius Servius ad Aen VIII, vs. 414: Vulcanus, ut diximus, ignis est: et dictus Vulcanus, quasi Volicanus quod per aerem volet; ignis enim e nubibus nascitur: unde etiam Homerus dicit eum de aere praecipitatum in terras, quod omne fulmen de aere cadit. [NOURR.,] pag. 449.

Col. 985, ad not. Proserpinam, pro verbo [ORELL.,] adde:--Hinc Proserpina numinibus agricolarum accensita. Idem Varro ap. Augustin., de Civ. Dei lib VII, cap. 24: Tellurem putant esse Opem, quod opera melior fiat. Matrem, quod plurima pariat; Proserpinam, quod ex ea proserpant fruges; Vestam, quod vestiatur herbis. Conf. Graev. Lectt. Hesiod., cap. 11, et, qui hac de dea multus est, Munker. ad Fulgent. Mythol. lib. I, cap. 9, pag. 635, ed. van Staveren. [ORELL.]

Col. 988, post not. In unius . . . insere sequentem:

Nullis propriis adficiatur e motibus. E παρέλκει, ut supra, lib. I, cap. 39, in incudibus deos et e malleis fabricatos, ubi vid. notam Heraldi, tom. I, pag. 323.[ORELL.]

Ibid., post notulam Ut neque . . . adde sequentem:

Unus Deus constituatur mundus. v. Mundus delere vult Heumannus. Male. Loquitur enim Arnobius de iis, qui mundum sive animam mundi Deum statuebant.[ORELL.]

Col. 990, not. Novilenses . . . pro loco:--excussit, Cum Pisone,--lege:--excussit. Conf. Creutzer. V. Cl. in l. t. Symbolik und Mythologie, tom. II, p. 476. Cum Pisone.

Col. 991, ante not. Concessum . . . adde sequentem:

Apud Trebiam constitutos. Trebia fluvius est, non procul a Placentia, qui ex Apennino, ut scripsit Strabo lib. V, pag. 217 (Casaub.), in Padum incidit. Ad hunc porro fluvium Hannibal Scipionem consulem, ut narrat Polybius, lib. III, pag. 220, et seq. (Casaub.), clade maxima profligavit, unde hic Lucani cantus lib. II, vs. 448. O miserae sortis quod non in Punica nati Tempora Cannarum fuimus, Trebiaeque juventus. ([NOURR.,] pag. 452.)

Ibid., ad eamdem not. post v. [HERALD.] adde:--Plura vide ap. Nourr., p. 537 et seq. [ORELL.]

Ibid., ad notam Cornificius . . . adde:--Fortassis idem est, de quo Eusebius in Chronico ad annum 1576, sic loquitur: Cornificius poeta a militibus destitutus interiit, quos saepe fugientes galeatos lepores appellabat. Hujus soror Cornificia, cujus extant insignia Epigrammata. [NOURR.] pag. 540.

Col. 993, ad not. Nigidius . . . adde:--Conf. Comment. ad Pict. Herculan. tom. IV, tab. XXXI, pag. 147, et in primis Creutzer. V. Cl. in l. t. Symbolik und Mythologie, tom. II, p. 306 et seq., 439. [ORELL.]

Col. 994, ad notam Genium . . . adde sequentia:--At vero optime locum hunc difficillimum illustravit doctissimus Creutzerus in lib. I, tom. II, pag. 441, ubi de religione veterum Hetruscorum agit (nam ad eorum doctrinam de geniis respicit hoc loco Arnobius). Cujus verba integra hic exscribere liceat: Jeder Gott, jeder Mensch, jedes Haus, jede Stadt hatte nach dieser Lehre ihren Genius; die der Götter hiessen Penates, und es gab uberhaupt 4 Classen von Genien, die des Tina (Jupiter), des Neptunus, der unterirdischen Gotter, und der Menschen. Es war ein System von Wesen, die in herabsteigender Ordnung die hohern Götter mit den niedrigern, und die Gottheit mit den Menschen verbanden, eine grosse Pyramide gleichsam, deren Spitze sich in dem Weltregierenden Mittelpunk Tina (Jupiter) verlohr. und deren breite Basis nach allen 4 Weltgegenden auf Erden ruhte. Haec Creutzerus. Et omnino hoc observandum. Deorum omnipraesentium vel in duobus locis simul agentium apud Graecos nulla vestigia: nisi fortassis huc referre velis Homeri verba in Necyomantia Odyss. XI, vs. 600, et seq. de Hercule: Τὸν δὲ μετ' εἰσενόησα βίην Ἡρακληείην, Εἴδωλον· αὐτὸς δὲ μετ' ἀθανάτοισι θεοῖσι Τέρπεται ἐν θαλίῃς, καὶ ἔχει καλλίσφυρον Ἥβην. Ipsi quando vel bonos afficere praemiis vel malos punire statuissent, relicto Olympo, invisunt terras. (Vide fabulas de Deucalione, de Lycaone, de Philemone et Baucide.) Aliud Hetrusci statuerunt. Secundum eorum doctrinam (quae fontem suum in Aegypto habuit, quamque ab illis acceperunt et Romani aliique Italiae populi) Jupiter caeterique Deorum numquam sedem suam, coelum, relinquunt, sed habent singuli suos genios, comites simul et ministros, per quos cum hominibus communicabant: quorum summus erat genius Jovis Arnobio nostro memoratus et in Inscriptione apud Muratorium p. DLXXXVII, JOVI. LIBERO. AUT. JOVIS. GENIO. Quid quod Jovi tres genios assignatos fuisse ab Etruscis docet Gorius in Museo Etrusco, tom. II, pag. 319. Sic conspicimus genium Minervae forma pueri alati cum Aegide elegantissime depictum in Pict. Herculan., tom. I, tab. XI; genium Dianae (puerum alatum cervae cibum ministrantem in patella) ibid., tab. LX, ubi vide Commentatores de hac re doctissime disputantes, p. 263 et seqq. De populorum, urbium, singulorumque hominum geniis, sive Penatibus, Prudentius adv. Symmachum II, 370 et seqq. ita cecinit: At solers orator ait, fataliter urbem Sortitam quoniam genio proprium exigat aevum: Cunctis nam populis, seu moenibus inditur, inquit, Aut fatum aut genius nostrarum more animarum, Quae sub disparili subeunt nova corpora forte. [ORELL.]

Ibid., ad notam Ac Palem . . . , pro verbo [ORELL.,] adde:--Servius ad Aen. III, 325: Tusci Penates Cererem, Palem et Fortunam dicunt. Calis effigiem caput spicis redimitam videbis in Pictur. Herculan., tom. V, tab. v. Conf. ibi doctissimum Mazocchium [ORELL.]

Col. 995, ad notam Hos consentes . . . , pro finali verbo [ORELL.,] adde:--De diis Consentibus doctissime disputat Salmasius in Epistola ad Menagium ad calcem addita Epistolarum, libro I, post mortem ejus Lugd. Bat. 1656 edito, pag. 15. [ORELL.]

Col. 996, ad notam Quod una . . . adde:--Potius ortus et occasus XII signorum Zodiaci. Sed nec hoc ibi locum habet, oriri et occidere idem quod nasci et mori: nihil amplius. Vide quae mox citabimus, verba doctissimi Schellingii. [ORELL.]

Ibid., ad notam Et miseratione . . . , pro finali verbo[ORELL.,] adde sequentia:--At lux jam reddita est loco vexatissimo a Schellingio V. Cl. in l. t. uber die Gottheiten von Samothrace. Stuttg. 1815, in-8o. Legit itaque vir doctissimus, cum F. Ursino, memorationis parcissimae, hoc sensu: quorum nulla vel parca mentio (ap. Etruscos scil.) erat in precibus et sacrificiis, quippe qui nullum prorsus vel minimum imperium habebant in res humanas summo Jovi tamquam consiliarii additi. Ein Gotterath also (haec sunt ejus verba, pag. 59, coll. pag. 115), ein zusammengehorendes Ganzes von Gottern findet fich bey den alten Etruscern: unbekannt waren die einzelnen Nahmen; aber sie alle zusammen hiessen Consentes und Complices, welches nur Erklarung, ja wortliche Ubersetzung des Cabiren-Nahmens ist. Es waren ihrer 6 mannliche und 6 weibliche Wesen, ausser diesen aber, dem sie gemeinschaftlich untergeordnet waren, Jupiter (in der Etruscersprache Tina). (Hiernach waren sie also nur Mittelwesen, die Jupiter bey der Weltregierung als senine Diener und Dienerinnen gebrauchte.) Verschiedne Gotter sind sie doch zusammen, wei einer Dorthin nach dem Tuscerlande hatten, wie geschichtlich bekannt ist, Pelasgische Pflanzer ihre Gotter gebracht; an Laviniums Kuste schiffte Aeneas die Trojanischen Penaten aus. Und von eben diesen Tuscischen Gottern versichert Varro, Complices seyen sie genennt worden, weil sie nur mit einander leben und mit einander sterben konnen. Unmoglich ware zu diesem Ausdruck etwas hinzuzusetzen, oder den wahren Gedanken jener vereinigten Gotter trefflicher zu bezeichnen. Caeterum deos Consentes Etruscorum eosdem putat doctissimus Schellingius cum Samothracum diis Cabiris, quod vel nomen Consentes significet, quod exactisssime respondet nomini Cabirorum consociavit, socius, socii, v. c. Indic. XX, 11. omnes in unum consociati, verbunden, alle fur einen Mann. Hinc graecum Κάβειροι et Κάβιροι, Consentes, Complices. Vid. Schelling. ibid. pag. 107 et seqq. Cum quo in explicandis Arnobii verbis consentit etiam Creutzerus V. Cl. in l. t. Symbolik und Mythologie, tom II, pag. 439 et seq. [ORELL.]

Col. 999, ad notam Nunc esse . . . adde:--Schellingius in l. l. p. 93 et seqq. putat Digitos, Δακτύλους antiquitus appellatos fuisse hos deos ob staturam parvissimam ac digitalem, qua effingebantur a Samothraciis. Digiti, quasi Nani, Pygmaei, Daummenschen, Liliputer, Bergmannlein. Idem citat Glossam veterem in Scherzii Glossar. Germ. med. aevi II, p. 2011, Wichtelein, Wichte, Schretlein; Penates. [ORELL.]

Ibid., not. Larvas . . . : --Larvam nuncupant. Hos, lege:-- Larvam nuncupant. (Si incertum esset, quid mererentur, dicebantur Manes, Vide Augustin. de Civit. Dei, lib. IX, cap. 10 et Nourr., pag. 458.) Hos . . .

LIBER QUARTUS. Col. 1005, ad notam Salutem, post v. [ELMENH.,] adde:--Livius, lib. X, cap. 1 . . . : C. Junius Bubulcus . . . aedem Salutis, quam consul (bello Samnitium) voverat, censor locaverat, dictator dedicavit (Coss. L. Genucio et Ser. Cornelio, anno U. C. 451). [ORELL.]

Ibid., post notam Virtutem, insere sequentem:

Honorem, Virtutem. Livius, lib. XXVII, cap. 25, (cui Plutarchus suffragatur) auctor est, Marcellum bello Gallico ad Clastidium Honori et Virtuti vovisse aedem, cujus dedicatio impedita est a Pontificibus, qui negabant, unam cellam amplius quam uni deo rite dedicari. At Valerius Maximus, lib. I, cap. 8, testificatur, memorata illa Pontificium admonitione effectum, ut Marcellus separatis aedibus Honoris ac Virtutis simulacra statueret. Utriusque autem templi mentionem fecit Vitruvius, lib. III, cap. 1, et lib. VII, in prooem. nec non Symmachus, qui lib. I, Epist. 14, ad Ausonium haec scripsit in verba: Bene ac sapienter majores nostri, ut sunt aliae aetatis illius, aedes Honori ac Virtuti gemellas junctim locarant, commenti, quod in te vidimus, ibi esse praemia honoris, ubi sunt merita virtutis. Plinius vero Hist. Nat., lib. XXXV, cap. 10, hanc Honoris et Virtutis aedem a Vespasiano Augusto restitutam fuisse tradidit. Denique ex Livio, lib. XXIX, cap. 11, rursum discimus aliud templum Virtutis a M. Marcello, memorati a nobis Marcelli filio, ad Portam Capenam consecratum. [NOURR.,] pag. 483, seq.

Col. 1007, ad notam, Pax, post v. [ELMENH.,] adde:--Discimus praeterea ex Suetonio (Vesp. cap. 9) conditum a Vespasiano imperatore templum Pacis foro proximum, cujus Plinius H. N., lib. XII, cap. 19; Xiphilinus, Josephus de Bell. Jud. VII, 24, et alii meminere. Chimenis autem statua, attestante Pausania lib. VI, pag. 179, Romam in Pacis templum deportata est. [NOURR.,] pag. 484.

Col. 1008, post lineam ult. insere notulam:

Quod illis adversum est. Est ex editione romana supplevit Canterus. Reliquae et ed Lug. Bat. non habent.[ORELL.]

Col. 1009, post not. Luperca . . . insere sequentem:

Inquit. Heumannus inquitis. Quod hunc locum omnino reponendum videtur. Nec enim heic, ut antea, Arnobius alloquitur adversarios christianae fidei in genere, sed speciatim Romanos rerum dominos, quorum dea erat Luperca. [ORELL.]

Col. 1013, post not. Dictusque . . . adde sequentem:

Quod ex laterculis crudis, etc. Vide Plin. Hist. Nat., lib. XXXV, cap. 14. [ORELL.]

Ibid., in not. Quid ergo . . . pro v. [HERALD.,] insere haec:--Graeci appellabant, ἔστι δὲ αὕτη, ἡ τὴν κάπνην, φασὶν, ἔχουσα, inquit Eustathius, κεραμὶς igitur, sive e testa, sive e laterculis. Nam reapse parum est discriminis.[HERALD.]

Ibid., ad notul. Coquinas, post v. [ELMENH.,] adde:--Nonius: Culinam veteres coquinam dixerint. Etsi quae profert ibi exempla, arguere videntur scriptum ab eo colinam, non coquinam. [HERALD.]

Foculis. Plautus in Persa: Nam jam intus ventris fumant focula. Idem Capt. act. IV, scen. II, vers. 65: Juben' an non jubes astitui aulas? patinas elui? Laridum atque epulas foveri foculis ferventibus? Sed foculus arula, qua de re dicebamus antea (ad lib. III, cap. 24). [HERALD.] et [ORELL.]

Dol. 1014, ad not. Praegustatoris . . . , post v. [ORELL.,] adde:-- Praegustator, qui primitias ciborum delibat. Suetonius Claudio, cap. 44: Et veneno quid occisum convenit: quidam tradunt, epulanti in arce cum sacerdotibus per Halotum spadonem praegustatorem (ubi vid. Burmann. pag. 805. [ORELL.]). Inscriptio vetus:

VOTUM. SILVANO. SOLVIT. LIBENS. MERITO. T. F. DIADUMENUS. LURNESIANUS. PRAEGUSTATOR. AUGUSTI. [ELMENH.]

Col. 1016, ante notam Et quae . . . insere parvulam:

Quia ad nodos. Scribendum cum Meursio qui ad nodos. [ORELL.]

Col. 1018, ad notam Libentinam . . . adde:--Nourrius pro Libentinam legendum putat Liberam, quae, teste Augustino de Civ. Dei, lib. VII, cap. 2, libidini quoque praeposita censebatur. [ORELL.]

Col. 1022, ad notam Patres . . . , adde:--Conf. et Hottinger. V. Cl. ad Epistolae D. Jacobi cap. I, vers. 17, verba: Ἀπὸ τοῦ πατρὸς τῶν φώτων, p. 31. [ORELL.]

Ibid., ad notam Quia non . . . post final. v. [ORELL.,] adde:--Conf. Commentatores doctissimos ad Pictur. Herculan., tom. III, tab. 39, pag. 178, et seqq. et ad Antiquitt. Herculan. (Bronzi) tom. II, tab. 94, pag. 382. [ORELL.]

Col. 1024, ante not. Vel quod, insere sequentem:

Et invocati ab haruspicibus parent. Jul. Firmicus, lib. II, Mathes., cap. ult.: Haec ratio et haruspices turbat. Quodcumque enim ab iis invocatum fuerit, quia minoris est potestatis, quae est in imperatore, non poterit explicare substantiam. [HERALD.]

Col. 1031, ad not. Jovis quarta . . . post v. [ORELL.,] adde:--Et haec Ἱππεία a Craecis appellatur. Coryphae autem nomen apud Suidam quoque corruptum: Ἱππεία Ἀθηνᾶ, ταύτην Ποσειδῶνος εἶναί φασι θυγατέρα καὶ Κορύφης (sic enim legendum pro Πολύφης) τῆς Ὠκεανοῦ· ἅρμα δὲ πρώτην κατασκευάσασαν διὰ τοῦτο Ἱππείαν κληθῆναι. [MEURS.,] pag. 100.--Vide ibi Kuster., tom. II, pag. 141. [ORELL.]

Col. 1032, post notam Aut si . . . adde sequentem:

Ut haesitet religio conturbata. Lectio haec unice vera debetur Salmasio. Ed. princeps rom. ut haec sit et religio conturbata. Gelen. ut haec sit religio, etc. [ORELL.]

Col. 1034, ad notam Quorum . . . adde:--Caeterum de hoc aliisque Minervae nominibus apud veteres Aegyptios, Graecos, Etruscos (quibus dicebatur Tana et Menerva ), Romanos etc., eorumque etymo multus est doctissimus Commentator ad Antiquitt. Herculan., tom. VI (Bronzi II), tab. V, pag. 17, et seq.[ORELL.]

Col. 1039, ad notam Usu . . . post verbo [NOURRIUS.,] adde:--Ms., usu farreo. Stewech. conj. usu, farreatione, citans Ulpian. in Fragment. Institut., tit. 8, et Boethium in Topicis. Opp. diffareatio. [ORELL.]

Col. 1040, ad notam Et quod . . . , post [HERALD.,] adde:--Fr. Modius e libro veteri hanc mihi suppeditavit lectionem: et quod participes, et quid fescenninorum non essent. Restituo: et quod participes aeque fescenninorum non essent. [STEWECH.]

Col. 1046, post not. Quod flectere . . . insere hanc:

Lynceus ille. Lynceus notissimus ex Argonautarum historia. De quo Valerius Flaccus, lib. I, vers. 462 seqq.: At frater (Idae) Lynceus magnos servatur in usus; Quem tulit Arene: possit qui rumpere terras, Et Styga transmissa tacitam deprendere visu. Conf. Orph. Argonaut., vers. 175; Hygin., Fab. XIV; et qui omnia de illo veterum testimonia diligentissime collegit P. Burmann. in Catalogo Argonaut. praemiss. Valerio Flacco. [ORELL.]

Col. 1048, notam Numquid cupidinis, med., dele verba bis posita:--Et Tertullianus . . . . . . fulmine judicatum.

Col. 1051, not. Quis ei . . . , ad fin.:--Fragmentum, pag. 394 sq. ed. nov. [ORELL.;]--lege:--Fragment., pag. 394, seq. ed. nov. et Bochart. in Hieroz., lib. II, cap. 19, et cap. 56, ubi ex Plutarcho Quaest. Rom. 111, docet, Spartanos etiam Carum exemplum imitatos, quinimmo omnes Graecos canem immolasse in sacris expiatoriis, et teste Plinio, Hist. Nat. lib. XXIX, cap. 4. Romae etiam Lupercos mactare canem mense Februario, qui a februando seu purgando dictus est, pag. 798 ed. Rosenmuller. [ORELL.]

Col. 1055, post notam Arsinoa . . . insere sequentem:

Inconsulti pectoris appetisse fervoribus. Hoc ait, quia consultus dicitur Apollo, σύμβουλος, ut eum appellat Clemens Alexandrinus hoc ipso loco, quem Arnobius expressit. [HERALD.]

Ibid., ad notam Jupiter . . . , pro v. final. [ORELL.,] adde:--Caeterum de Jovis amoribus vide elegantissimum locum Ovidii Met. VI, 102-114, ibique Gierig.[ORELL.] --De iisdem cecinit etiam Gregorius Nazianzenus, tom. II, carm. 61, pag. 152. (Bill.); Ἄθρει δὴ πρώτιστον, ὅσ' ἔπλετο μαργοσύνῃσι, Ταῦρος, κύκνος, χρυσὸς, ὄφις, πόσις, ἄρκτος, ἄπαντα Ὅσσα μιν ὠκὺς ἄνῳγεν ἔρως, κοῦρός τ' ἀλαπαδνός. Ὡς αὐτοί γ' ἐνέπουσι θεῶν πλαστῆρες ἀκιδνῶν. [NOURR.,] pag. 395.

Col. 1056, post notam Modo in . . . adde sequentem:

In satyrum ludricrum. Cum Antiopa scil., Nyctei filia, rem habens, ex qua nati sunt gemini Amphion et Zethus. Ovidius Met. VI, vers. 110. seq.: Addidit ut Satyri celatus imagine pulchram, Jupiter implerit gemino Nycteïda foetu. Conf. Hygin., fab. VIII; Apollodor., III, cap. 5; Schol. Apollon. Rhod. IV, 1090; Lutat., ad Stat. Theb. IX, 423. [ORELL.]

Col. 1057, ad notam Hercules . . . , post verb. [ORELL.,] adde:--Varronis verba sunt l. l.: Aelius Gallus Dium fidium dicebat Diovis filium, Διόσκουρον Castorem, et putabat hunc esse Sanctum ab Sabina lingua, et Herculem a Graeca. [MEURS.,] pag. 136.

Ibid., ad not. Hylam . . . , post finale verbum. [ORELL.,] adde:--De Hyla vid. Valer. Flacc. III, 530 et seqq. Hyginus, fab. 270. Prudentius lib. I, contra Symmachum.[ELMENH.]

Col. 1059, ad notam Matrem . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Conf. imprimis doctiss. Creutzer. in l. t. Symbolik und Mythologie, tom. II, pag. 319, seqq.; et tom. III, pag. 566 et seqq. [ORELL.]

Col. 1063, post not. Specioso . . . , insere sequentes:

XXX. -- Vel operulam. Operula rarior forma diminutivi pro opella. Habet tamen et Apuleius Metam. lib. I, pag. 105, ed. Elmenh.: Operulas etiam (in eam contuli), quas adhuc vegetus sagariam faciens merebam. Ubi vid. Elmenhorst. in Ind., et Gesner. in Thesauro h. v. [ORELL.] Magis . . . . ignominiosius. Duplex comparativus more Arnobii: et ignominiose, pro quo probatae latinitatis scriptores dixerunt cum ignominia, adverbium est cadentis latinitatis. Eutropius, lib. IV, cap. 24 et 26, ignominiose pugnavit; et Orosius lib. VII, cap. 7 (de Nerone), ignominiosissime fugiens. Vid. Cellar. Cur. posterior. de Barbarism. ling. lat. pag. 146, et in Ind. ad Eutropium. [ORELL.]

Col. 1070, not. Majestatis . . . , init.:--revocavit. Antea legabatur:--lege:--revocavit. Idem, obministraverit ex ms. male. Antea legebatur.

Ibid., ead. not., post verb. final. [ELMENH.,] adde:--Hanc legem postea Theodosius Magnus mitigavit. Videsis in Justinianeo Cod. lib. I, tit. 7 et 8; et Theodosiano (tom. III, pag. 41) Codice leges de maledictis in principem, et quae in eas Gothofredus animadvertit. [NOURR.,] pag. 433.

Ibid., ante notam Senatorem . . . insere sequentem:

Magistratum in ordinem redigere. Alii dicunt eodem sensu in ordinem cogere (i. e. auctoritatem vel dignitatem ejus minuere, demüthigen, herabsetzen. [ORELL.]) Livius, lib. XXV, cap. 4: Posthumium concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse; et lib. XLIII: Eo facto avocatam a se concionem Tribunus questus et in ordinem se coactum, abiit. Conf. Plin. lib. I, epist. XXVIII ([GUIL. RONCHINUS,] Var. Lectt., lib. I, cap. 12, in I Herrm. Schminkii Syntagmate Critico Var. Auctorum. Marburg., 1717, edito, pag. 23).--Conf. Doering. ad Liv., lib. VI, cap. 38, pag. 93.[ORELL.]

Col. 1072, post notam Quindecim . . . insere sequentem:

Nec non et castae virgines, etc. Prudentius libro contra Symmachum posteriore: Inde ad consessum caveae pudor almus . . . . . [HERALD.] Quem locum supra citavimus in hac Appendice. [ORELL.]

Col. 1074, ad notam Ab officiis . . . , pro v. final. [ORELL.,] adde:--Sensu malo pro nota criminis elogium frequentissime occurrit apud scriptores ecclesiasticos. Tertullianus de Coron. Milit., cap. 5: Elogium sacrilegii; Apolog. cap. 24: Irreligiositatis elogium; de Monogam., cap. 9: Adulterii elogium. Hieronym. Epist. Select. (a Canisio ed.) I, 8: Maledicti hominis distulerat elogium. Glossator apud Barth. Adversar., lib. XXXVII, cap. 12: Elogium . . . . textus gestorum malorum cum ignominia. Conf. Casaubon. ad Vulcat. Gallic. Hist. August., tom. I, p. 470, et imprimis Munker. et van Staveren ad Fulgent. Mytholog., lib. I, cap. 1, pag. 623, nec non Perizon. ad Aelian., lib. XIV, Var. Hist., cap. 43. [ORELL.]

Col. 1076, ad notam Cur immaniter . . . post v. [HERALD.,] adde:--De conventionibus hisce christianorum antelucanis lectu dignissima est Plinii junioris epistola ad Trajanum lib. X, ep. 97, cujus meminere Orosius lib. VII, Tertulianus in Apologetico et Eusebius in Chronicis. Quinimmo et haereticis quoque omnibus ab Arcadio et Honorio Augustis memini interdictum ad litaniam faciendam noctu vel die profanis coire conventionibus. Ex qua constitutione liquet, Plinium praedicta sua epistola his verbis carmenque Christo quasi Deo dicere non aliud quam λιτανείας et supplicationes christianorum publicas designasse. Pertinet ad Plinii epistolam, quemadmodum ad constitutionem imperialem, lex antiqua in XII tabulis: NE QUIS IN URBE COETUS NOCTURNOS AGITET. Meminit Porcius Latro Oratione in Catilinam, neque abs re fuit, quod veteres noctem intempestivam appellarint, ut notat Varro ex Bruto et Aelio, lib. V de Ling. lat., eo quod tunc tempus agendi nullum; idemque notavit Censorinus, libro de Die natali, cap. 10.[STEWECH.]

Col. 1077, ad notam Et cum . . . , post v. [ORELL.,] adde:--Solens id christianis, ut libenter audirent seu dicerentur fratres. Testes B. Pauli et aliorum Epistolae; item Minucius Felix in Octavio, ubi inter alia: Ac se promiscue appellant fratres et sorores. [STEWECH.]--Arnobius junior in Psalm. CXXXIII: Modo dicite mihi, quid convenistis in unum vos, qui fratres nominamini, aut unde estis omnes fratres? ostendite. De uno, inquit, patre Christo, et de una matre Ecclesia. [ELMENH.]--Conf. et Tertullian. Apologet., cap. XXXIX, pag. 324, ed. Havercamp. [ORELL.]

Col. 1078, ante not. Et propter . . . insere sequent.:

Propter praesules non probatos. Praesul proprie dicebatur apud Romanos princeps Saliorum, ὁ ἐξάρχων τοῦ ὀρχεῖσθαι, ad quem pertinebat cura carminum Saliarium et axamentorum. Vide Turneb. Adversar. lib. XIX, cap. 10, et imprimis Casaubon., et Salmas. ad I Capitolin. Antonin. Philos., cap. 4 Hist. August., tom. I, pag. 302. Hoc loco autem in genere accipiendum pro praesultor sive, ut glossae veteres vocant, prosaltor. Respicit enim Arnobius procul dubio ad historiam illam, quam narrat infra lib. VII, cap. (nostrae editionis) 36, de servo a domino suo virgis per circum agitato. [ORELL.]

Ibid., post notulam Corrupisse, insere sequentem:

Auras temporum. Monstrum! Lego: auras ventorum. [MEURS.] pag. 143.--Mihi praeferenda videtur vulgata lectio. Auras temporum dicit Arnobius ventos per vices temporarias; i. e. quatuor anni tempestates terram perflantes. [ORELL.]

LIBER QUINTUS. Col. 1081, ad notam Egeriae . . . . adde sequentem:

Egeriae monitu. Augustinus, lib. VII de Civ. Dei, cap. 35, narrat Numam hydromantia usum, testemque citat Varronem, a quo ille dicitur Nympham Egeriam duxisse uxorem, quia aquam, unde hydromantiam faceret, egesserat, seu exportaverat. Valerius autem Maximus, lib I, cap. 2; Florus, lib. I, cap. 2; Aurelius Victor, de Vir. illustr., cap. 2; Dionysius Halicarnasseus, Antiquitt. lib. II, pag. 122, aliique tradunt, eum simulasse se omnia facere uxoris suae Egeriae monitu et consiliis. [NOURR.,] p. 463.

Col. 1082, post notam Sed cum . . . insere sequent.

Aviditer. Ἀρχαϊκῶς. Ita duriter ap. Terent. Andr. act. II, scen. I, vs. 47; blanditer, Plaut. Asin. act. I, scen. 3, vs. 69; praeclariter, Quadrigar. Fragm. Annal.; Et ita rebus praeclariter gestis domum revertemur: duriter, Catull., carm. LXXV, 19, ubi vid. Vulp., pag. 441. [ORELL.]

Ibid., ad notam Injecisse . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Conf. et Broukhus. ad Tibull. I, Eleg. II, vs. 45, p. 45. [ORELL.]

Col. 1083, not. Expiabis . . . : --editor Lugd. Bat. Fulgurita. --lege:--editor Lugd. Bat. (Ita cresse, cesse, pro crevisse, cessisse, ap. Lucret. III, 683, et I, 1104. Ita divisse, produxe, promisse, sumpse, consumpse. Vid. Auson. Popm. de usu antiquae locut., lib. I, cap. 12, p. 770, ed. Messerschmid. Et fortassis sic scripsit Valerius Antias, e quo Arnobius sua hausit.) Fulgurita,

Col. 1085, ad not. Et sacrorum, pro v. fin. [ORELL.,] adde:--In primis familiaris hic usus scriptoribus ecclesiasticis. Vide Munker. ad Fulgent. Mythol., lib. II, c. 6, pag. 674, ed. van Staveren. [ORELL.]

Col. 1087, ad not. Puerilium . . . , pro v. fin. [ORELL.,] adde:--Pro in promptu est. Stewechius mavult in promptum est, more antiquorum. [ORELL.]

Col. 1090, post not. Mugitibus . . . insere sequentem:

Materno ab nomine cognominatus Acdestis. Nempe ab Agdo petra, in quam libidinem suam Jupiter fudit. At vero ipsam deorum matrem apud Phrygas Agdistin fuisse appellatam testis est Strabo, lib. XII, pag. 567 (Casaub.): Πεσσινοῦς δ' ἐστὶν ἐμπορεῖον τῶν ταύτῃ μεγίστων, ἱερὸν ἔχον τῆς μητρὸς τῶν θεῶν σεβασμοῦ· μεγάλου τυγχάνον. καλοῦσι δ' αὐτὴν Ἀγγιδίστην (sic. leg. Ἀγδίστιν). Οἱ δ' ἱερεῖς τὸ παλαιὸν δυνάσται τινὲς ἦσαν, ἱερωσύνην καρπούμενοι μεγάλην· νυνὶ δὲ &sb;τούτων μὲν αἱ τιμαὶ πολὺ μεμείωνται· τὸ δ' ἐμπορεῖον συμμένει, etc., cum quo consentit etiam Hesychius: Ἀγδίστης . . . ἡ αὐτὴ τῇ μητρὶ τῶν θεῶν. Ubi vide interpp. pag. 39, ed. Alberti et Nonnus ad Gregor. Nazian. Στηλιτ. I, 59: Ἡ παρὰ Φρυξὶ μήτηρ τῶν θεῶν ἀπετμήθη παρὰ τῶν Κορυβάντων τὴν κύστην διὰ τὰς πολλὰς αὐτῆς πορνείας. Nec abludit Pausanias Achaic. vel lib. VII, cap. 17. Cujus verba integra quidem, sed tribus locis dispersa, dedimus p. 273, 275 et 279 (coll. 1090-92-95), licet non expressis verbis dicat, Agdestin eamdem fuisse cum deorum Matre. Alium itaque fabulae fundum sequitur Arnobius noster. Caet. vid. Creutzer. V. Cl. Symbolik und Mythologie, tom. II, pag. 37, et seqq.; et in primis qui omnia veterum testimonia et antiquitatis monumenta de Matre deorum ejusque cultu doctissime illustravit Zoega in l. t. Li Bassirilievi antichi di Roma tom. I, not. ad Tab. XIII, p. 100, et seqq. [ORELL.]

Col. 1091, ad notam Exhalata . . . , post v. [ORELL.,] adde:--Corrigo: Exultans ille vehementi corripit, etc., vel etiam: Excitatus ille, etc. Nam ci facile potuit in a migrare et l ex t duplicato nasci. [MEURS.,] pag. 153.--At unice vera Scaligeri emendatio.

Col. 1092, ad notam Repertum . . . , pro verb. fin.[ORELL.,] adde:--Bochartus in Hierozoico, lib. II, cap. 53, legendum censet: Repertum nescio quis formis lactis alit hirquini, id est caseis, ubi Rosenmullerus, tom. I, pag. 741, in nota citat Menagii Gall. Orig. in voce Fromage. Idem Bochartus nomen Attidis derivat ab Hebraico athoud. [ORELL.]

Col. 1093, ad notam Vel quia . . . , post v. Ἀδαγοούς, adde:--Conf. Iablonski de lingua Lycaonica, p. 64, ed. Te Water. [ORELL.]

Ibid., post notam Et qua . . . insere sequentem:

Et ab eo donis sylvestribus honorari. Proprie et accurate. Dona enim honoris signum. Eleganter Philosophus, lib. I Rhetor., cap. 5: Δῶρα παρ' ἑκάστοις τίμια· καὶ γὰρ τὸ δῶρόν ἐστι κτήματος δόσις, καὶ τιμῆς σημεῖον· διὸ καὶ οἱ φιλοχρήματοι, καὶ οἱ φιλότιμοι ἐφίενται αὐτῶν· ἀμφοτέροις γὰρ ἔχει ὧν δέονται· καὶ γὰρ κτῆμά ἐστιν, οὗ ἐφίενται οἱ φιλοχρήματοι· καὶ τιμὴν ἔχει, οὗ οἱ φιλότιμοι. [HERALD.]

Col. 1094, ad not. Ac ne scaevus, pro v. fin. [ORELL.,] adde:--Sic Orosius, Hist., lib. IV, cap. 6: Sicut etiam inter nos saepe inimicorum oculis videri solet, eos quos exsecrantur, nihil non pravum, nihil non turpe, nihil non subscaevum (ita enim cum Havercampo legendum pro subsicivum), nihil non in vulnus suum dicto factove agere, ubi vid. Havercamp., p. 231. [ORELL.]

Ibid., post notam Fecit . . . , adde sequentem:

Quod esse turritum ratione ab hac coepit. De Matre deorum turrita locus classicus est apud Lucretium, lib. II, vers 599 et seq.: Quare magna Deum mater, materque ferarum Et nostri genetrix haec dicta est corporis una. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae Sublimem in curru bijugos agitare leones . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Muralique caput summum cinxere corona, Eximiis munita locis quod sustinet urbeis. Conf. Phurnut. de Natur. deor., cap. 6, et qui rem doctissime illustrat Zoega in Bassirilievi antichi tom I, p. 93. et seq. [ORELL.]

Col. 1095, ad notam Rapit . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Fistulas, tibias aliaque id genus instrumenta cum cymbalis et tympanis usitatissima fuisse in sacris Cybeles, pluribus docet Zoega l. l. tom I, pag. 104.[ORELL.]

Col. 1097, ad notam Pausatae . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Heumannus in margine explicat: terrae ita infixae ut staret firmiter. [ORELL.]

Ibid., ad notam Digitorum . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Talium superlativorum insolentiorum, v. c. assiduissimus (Sueton. Octav. cap. 71), parissimus (Plaut. Curcul., act. IV, scen. II), noxiissimus (Senec. de Clement. I, 26), celerissimus (Ennii ap. Priscianum), egregiissimus (ap. Pacuvium), postremissimus, piissimus, crebrissimus, nec non et comparativorum, idoneior, Poenior, Neronior, necessarior, tenuior, extremior, noxior, etc., plura exempla collegit Phil. Carolus in Animadvv. ad Agell. lib. II, cap. 30, pag. 178 et seq. [ORELL.]

Col. 1099, ad notam Pausam . . . post v. [ELMENH.,] adde:--Conf. Cellar. de Barbarism. ling. lat. pag. 252. [ORELL.]

Col. 1106, ad not. Idcirco . . . , pro v. [ORELL.,] adde:-- « Sufficere, officere, inficere, conficere (inquit Salmasius in epistola CVIII ad. I. Fr. Gronov. Epist. posthum. pag. 24) tinctorum sunt verba, in diverso tamen tincturae genere et gradu, quae omnia minutissima ad Arnobium dispunximus. » Cum vero commentarii viri doctissimi lucem hactenus non viderint, nos pro virili ea explicare tentabimus. Inficere itaque est generale verbum, cum pannum tingimus in colorem quemcumque. Sufficere, ut supra explicuimus, est substernere colorem, cui alius deinde inducitur, quemadmodum v. c. albi panni rubro colore inducendi prius tinguntur caeruleo, ut rubens color eo firmius inhaereat. Conficere videtur esse pannum duobus vel pluribus inducere coloribus, ita ut omnes simul in superficie compareant ( meliert, mélange). Officere contra pannum duobus simul coloribus ita inducere, ut, prout vel ad solem vel ad umbram spectes, unus alterum obscuret ( Schillerfarbe ). [ORELL.]

Ibid., ad notam Quod ex . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Bochartus in Hierozoic. P. II. Lib. IV, cap. 12, legit ex sanguine saporato, docens hac occasione, saporatum pro condito praeter nostrum dixisse etiam Tertullianum et Ammianum Marcellinum, nullum vero Augustei aevi scriptorem. [ORELL.]

Col. 1110, post not. Priusquam . . . insere sequentem:

Lavit utique balsamis atque unxit. Meursius, pag. 161, mavult: lavit utique atque balsamis unxit. Sed talis particularum trajectio familiaris Arnobio. [ORELL.]

Col. 1112, ad not. Quid enim . . . , pro v. fin. [ORELL.,] adde:--Conf. quos citat doctissimus Zoega in Li Bassirilievi antichi, tom. I, pag. 102. Not. No. 117. [ORELL.]

Col. 1114, ante not. Cur more . . . insere sequent.:

Quo se numen ab Cereris fruge. Scribo: quo se numen Cereris ab fruge. [MEURS.] p. 162.

Col. 1115, ad not. Faunam . . . , post v. fin. [ORELL.] adde:--Macrobius, lib. I Saturnal., cap. 12, haec paulo enodatius Arnobio, non aliquo tamen sine discrimine, huncque in modum retulit. Fauna, inquit, et Fatua a quibusdam, ac potissimum Cornelio Labeone, et in Pontificum libris eadem dicitur atque Maia, Bona Dea, Ops, Terra et Magna Mater, cui mense Maio ipsis hujusce mensis kalendis res divina agitur, ab aliis tamen eadem ac Fauni filia censetur, quae cum patris sui a quo perdite amabatur, voluntati obstitisset, virga myrtea ab illo verberata est. Tum ille addit: Horum omnium hoc proferunt indicii, quod virgam myrteam in templo haberi nefas sit; quod super caput ejus extendatur vitis, qua maxime eam pater ejus decipere tentavit; quod vinum in templum ejus non suo nomine soleat inferri, sed vas, in quo vinum inditum sit, mellarium nominetur, et vinum lac nuncupetur, serpentesque in templo ejus nec timentes appareant. [NOURR.,] pag. 466.--Conf. Gierig. ad Ovid. Fast. V, vers 148, et in Ind. v. Bona Dea, et doctiss. Creutzer. in Symbolik und Mythologie, tom. II, pag. 488. [ORELL.]

Col. 1117, ad notam Quem cum . . . , post v. [ELMENH.] adde:--Eamdem fabulam turpem elegantissimis versibus enarrat Ovidius, Fast. VI, 627--636; ubi vid. Gierig. p. 358. [ORELL.]--Confer. Plinius, lib. XXXVI, cap. 27. [MEURS.,] pag. 164.

Col. 1118, ad not. Quibus . . . , post v. [ORELL.] adde:--De his Omaphagiis et Ophiophagiis multus est doctissimus Visconti in l. t. Museo Chiaramonte, tom. I, pag. 96, docens, cum antiquitus in memoriam Penthei dilacerati a Maenadibus Baccho humanis capitibus litatum fuisset, postea, cum abolitum esset immane hoc sacrificium, institutum fuisse, ut Bacchi Mystae statis diebus in ejus memoriam carnibus juveneorum crudis vescerentur, citansque elegantissimos Catulli versus, Carm. LXIV de Nupt. Pelei et Thetid., vers. 255 et seqq.: Qui tum alacres passim lymphata mente furebant, Evoe bacchantes, Evoe capita inflectentes. Horum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos: Pars e divulso raptabant membra juvenco: Pars sese tortis serpentibus incingebant; Pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, Orgia quae frustra cupiunt audire profani. Conf. Senec., Phoeniss., vers. 365; Troad., v. 674. Nec minus docte rem illustrat Creutzerus, v. cl. in Symbolik und Mythologie, tom. III, p. 341. [ORELL.]

Col. 1121, post not. Invocatus . . . . insere sequent.:

Grassatores. Gloss.: . . . grassator . . . qui caedem molitur vel ex lubidine vel propter praemia. Sic scil. dicebatur apud Romanos genus latronum, quod in urbe vicos obsidebat et obvios injuriae opportunos verberabat, spoliabat et morte territabat, Banditen, Strassenrauber. Cicero, de Fato, cap. 15: Hoc enim modo viator quoque bene vestitus causa grassatori fuisse diceretur, cur ab eo spoliaretur; et Petron., Satyr., c. 82: Notavit me miles, sive ille planus fuit, sive nocturnus grassator. Ubi vide intpp. p. 406, ed. Burm. I Conf. Torrent. et Casaubon. ad Sueton., August., cap. 32, et Ernesti Clav. Cic. h. v. Hoc loco autem Arnobius grassatores in genere dixisse videtur pro maleficis, Frevler, Bosewichte. [ORELL.]

Ibid., not. Cujus rei . . . , med.:--Bacchae gerebant. nam sacra;--lege:--Bacchae gerebant. (Vid. Comment. ad Pict. Herculan., tom. III, tab. XXXVIII, p. 190.) Nam sacra.

Col. 1124, post notam Bene grandibus . . . insere sequentem:

In gremium projicit et jacit hos ejus. Verba et jacit mihi delenda videntur tamquam glossema. At tale quid fortassis ferendum in Arnobio. [ORELL.]

Col. 1125, ad notam Quibus . . . , post v. [ORELL.,] adde sequentia:--Inscriptio vetus:

SI. METIUS. ZETUS. IOVI. SEBAZIO. D. L. D.

IOVI. SEBAZ. Q. NUNNIUS. ALEXANDER. V. S. L. M.

[ELMENH.]--A pluribus annotatum fuit, Bacchum vocari Sabasium ac mysteria ejus Sabasia. Apud Ciceronem quippe (de Nat. deor., III, 23) scriptum legimus: Tertium Dionysium (seu Bacchum) Caprio patre natum eumque regem Asiae praefuisse dicunt, cujus Sabasia sunt instituta. Scribit etiam Diodorus Siculus (lib. IV, cap. 4) alterum proferri Dionysium sive Bacchum Jove et Proserpina ortum, τὸν ὑπό τινων Σαβάσιον ὀνομαζόμενον, οὗ τήν τε γένεσιν καὶ τὰς θυσίας καὶ τιμὰς νυκτερινὰς καὶ κρυφίους παρεισάγουσι, διὰ τὴν αἰσχύνην ἐκ τῆς συνουσίας ἐπακολουθοῦσαν· λέγουσι δὲ αὐτὸν ἀγχινοίᾳ διενεγκεῖν καὶ πρῶτον ἐπιχειρῆσαι βοῦς ζευγνύειν, καὶ διὰ τούτων τὸν σπόρον τῶν καρπῶν ἐπιτελεῖν, ἀφ' οὗ δὴ καὶ κερατίαν αὐτὸν παρεισάγουσι. (Vid. Piet. Herculan. V, tab. v. [ORELL.]) Unde rursus Cicero (de Legib. II, 18): Novos vero deos, et in his colendis nocturnas pervigilationes sic Aristophanes, facetissimus poeta veteris comoediae, vexat, ut apud eum Sabazius et quidam alii dii peregrini judicati, e civitate ejiciantur. Denique, ut Strabonem aliosque missos faciamus, Suidas v. Σεβάσιος aperte declarat. Sebasium eumdem esse ac Dionysium seu Bacchum. Cur ergo, inquies, ipsa quoque mysteria, quibus Jupiter in primis colebatur. Sabasia vel Sebasia appellantur? Numquid idcirco, quia Jovi etiam Sabasio cognomen fuit. Nam Gruterus varias exhibet inscriptiones: JOVI SABASIO. At nonnulli, quemadmodum Vossius lib. II de Orig. Idolol., cap. 14, existimant, Jovem eumdem esse, ac Bacchum seu Liberum. Quid ergo mirum, si turpissima illa mysteria, quibus duplex Jovis adulterium celebrabatur, Sabasia vocarentur? Huc illud accedit, quod in his mysteriis, uti Clemens Alexandrinus annotavit, Corybantum et Bacchi mentio fieret. [NOURR.,] pag. 469.--Juvat hanc in rem afferre verba doctissimi Goerenzi, ad Cic. de Leg. l. l., p. 159. « De hoc deo, scribit ille, nondum satis quaesitum est. Quae enim de eo ejusque cultu in veteribus passim leguntur, velut disjecta membra in unum corpus componentis manum non sine maturo judicio desiderant. Hujus dei cultus et a Phrygibus et a Thracibus (Vid. Schol. ad Aristophan. Vesp. vs. 9. [ORELL.]) origo et a Caprio rege, et a Jove repetitur. Nomine autem vel Jupiter dicitur, vel Iacchus; nam hos diversos statuere, rem accuratius ponderanti, non licet. Sabazii denique cognomen item modo a Thracibus, modo a Phrygibus manasse traditur, apud quos σαβάζειν idem cum εὐάζειν esse haud parvo numero grammatici et scholiastae perhibent. Vix tamen dubium est, a Phrygibus ad Thraces hujus dei sacra transisse. Diversa autem ejus origo et nomen inde esse videtur, quod Graeci Romanique, qui peregrinis diis suorum nomina aptare solent, in hoc deo et Jovis et Bacchi attributa cum deprehendissent, tum hoc, tum illo nomine eum appellarunt. » Haec Goerenzius. Conf. Comment. ad Pict. Herculan., tom. III, tab. XXXVIII, pag. 190, et qui doctissime rem illustrat Creutzer. v. cl. in l. t. Symbolick und Mythologie, tom. III, pag. 360 et seqq. [ORELL.]

Col. 1126, post not. Quod genus . . . insere sequent.:

Luteamque personam. Id est vilissimam et nullius pretii. Plautus, Truculent., act. IV, scen. 4, 1: Blitea et lutea est meretrix, nisi quae sapit in vino ad rem suam. Idem in Poenulo, act. IV, scen. II, 3: Neque perjurior neque pejor alter est usquam gentium, Quam herus meus est, neque tam luteus, neque tam coeno collitus. Cicero in Verrem III, cap. 14: Deinde in hoc homo luteus etiam callidus ac veterator esse vult. Ubi vid. Hotomann. p. 28. ed. Graev. [ELMENH.] et [ORELL.]

Col. 1129, notam Pervigilia . . . , init.; Nam privilegium --lege:--Nam pervigilium.

Ibid., ead. not., post med.:--Novimum--lege:--Novimus.

Col. 1133, ad not. Ludibriorum . . . , post v. [ORELL.,] adde:--Inde etiam Miraculae meretrices apud Plautum Nervolaria: Diabolares, schoeniculae, miraculae. [MEURS.] p. 168.

Col. 1137, post not. Jejunavi . . . . insere sequent.:

Jejunavi. Jejunare qui extra Ecclesiam dixerint, non apparet. Tertullianus de Jejun., cap. 2: Indifferenter jejunandum ex arbitrio, non ex imperio novae disciplinae. Hieronymus, epist. XXII, c. 13: Lecturus Tullium jejunabam. Prudentius Hymn. jejunantium vers. 177: Pridem caducis cum gravatus artubus Jesus dicato corde jejunaverit. Licet enim Arnobius h. l. hoc verbum ad Eleusinia sacra transferat, per id tamen e censu ecclesiasticorum vocabulorum non eximendum, quia ille, utpote homo christianus, graeca verba graecanici ritus ex suo ingenio latine vertit. Pro hoc verbo Cornelius Nepos Attic. cap. 22, eleganter dixit cibo se abstinere. CELLAR., Antibarbar. pag. 47 et Cur. poster. pag. 266.

Ex cista sumpsi. De cista mystica sive arcula, quae in sacris Eleusiniis circumferebatur a Cistophoris et in qua praeter alias res frivolas nemini nisi initiatis usurpandas praecipue reconditus erat phallus, cui accinebant religiosi τὸ φαλλικὸν; vide Spanhem. ad Callim. Hymn. in Cerer., vers. 3; Wesseling., ad Diodor. Sic. I, 22; Ernest. Clav. Cic V, Cistophorus; Doering., ad Catull., carm. LXIV, vers. 260; Comment. ad Pict. Herculan., tom. II, tab. XXVIII, pag. 270; et Visconti, in l. t. Museo Chiaramonte, tom. I, tab. XXXIV, pag. 83. [ORELL.]

In calathum misi. De calatho in Cereris Eleusiniae festo a nobilissimis virginibus in capite gestato videsis Spanhem. ad Callimach. Hymn. in Cerer., vers. 1, pag. 735 seq. ed. Ernesti, ubi ejus iconem nitidissime aere excusam conspicimus, et Comment. ad Pict. Herculan. l. l. Caeterum, ut vel ex hoc Arnobii loco liquet, calathus ille minime confundendus cum cista mystica. Calathus enim non ἐν ἀποῤῥήτοις.[ORELL.]

Col. 1141, ad notam Prosumnus . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Conf. Verheyk. ad Anton. Liberal., cap. 41, pag. 282 et Creutzer Symbolik. tom. IV, pag. 43. [ORELL.]

Col. 1444, ad notam Heraclito . . . , post v. [ORELL.,] adde:--Heraclitos quinque Laertius recenset lib. IX, quibus tres alios addidit Menagius. Quae autem ex Heraclito auctor noster retulit de Liberi et Prosumni fabula, magis convenire videntur aut Heraclito Allegoriarum Homericarum auctori, aut Heraclito poetae lyrico, qui duo decim deorum laudes decantaverat.[NOURR.] pag. 543.

Col. 1143, post notulam Vel nominis . . . insere sequentem:

Cum suis virginibus . . . . patres. Virginibus pro filiabus, ut ap. Cornel. Nep. Epaminond., cap. 3: Nam cum aut civium suorum aliquis ab hostibus esset captus, aut virgo amici nubilis propter paupertatem collocari non posset, amicorum concilium habebat, etc.[ORELL.]

Col. 1154, ad notam Nebridarum . . . , pro verbo finali [ORELL.,] adde:-- Νεβρὶς, Baccharum insigne. Seneca Oedip. 435: Nunc Cadmeas Inter matres impia Maenas Comes Ogygio venit Iaccho Nebride sacra praecincta latus. (Ubi vid. Delrio p. 109.) Sidonius Epithal. Ruric. Praefat. vs. 15: Alcides clava, Mavors tum lusit in hasta, Arcas tum virga, Nebride tum Bromius. Vid. Pict. Herculan., tom. III, tab. XXXVII, ubi Maenas nebride induta, ibique Commentatores doctissimos, pag. 183, seq. [ORELL.]

Col. 1155, ad notam Atque scaturiginem . . . , post v. [ORELL.,] adde:--Sic Prudentius περὶ στέφαν. Ipse rumpatur locus, Scaturientis perdat ut loquacitas Sermonis auras. [ELMENH.]

Col. 1160, ad nat. ult. pro v. [ORELL.,] adde:--Pro sed oratio sordida est. Vet. edd. habent: Et oratio sordida sit; quod Heumannus correxit: Et oratio sordida fit. Optime. [ORELL.]

LIBER SEXTUS. Col. 1161, ad notam Crimen . . . , pro verbo [ORELL.,] adde:--Valesius tamen et Gronovius ad Ammian. Marc., lib. XIV, cap. 1, praeferunt affigere, quod scriptoribus ecclesiasticis, Hieronymo, Facundo, Boethio, etc., frequentatissimum. Sic etiam Macrobius, lib. VII Saturn., cap. 2, dicit a censoribus notas alicui affigi vel affixas esse. [ORELL.]

Col. 1163, post not. Inoffensae . . . insere sequent.:

Non prodigiosas ostentare formidines. Nihil poterat expressius dici. Sic enim prodigia et ostenta simul complectitur. Et ait prodigiosas formidines, quia ostenta et monstra nuntiantur numquam aut offeruntur, quin inde hominum animis formido illabatur. Atque ita res est, ut quamvis portenta non sint perpetuo male signata, pestem tamen et calamitatem saepius portendere videantur. Cedrenus: Λέγεται δὲ σημαίνειν μὴ ἀγαθὰ ταῖς πόλεσιν, ἐν αἷς γίνεται ταῦτα.[HERALD.]

Col. 1170, post not. Hoc est . . . insere sequentem:

Non partiliter uspiam. Glossae Isidori: Partiliter . . . divise, per partes, distribute. Sic Firmicus, Astron., lib. II, cap. 18, partiliter exposita; et Fulgentius, Mythol., lib. III, cap. 2: Melius est enim labore partiliter securiore doceri, quam ex necessitate veniente repentaliter perterreri, ubi vid. Munker., pag. 707, ed. van Straveren. Sic et partile pro divisibili posterior aetas posuit. Claudian. Mamert. de Statu anim., lib. I, cap. 18: Tunc localem mihi eamdem vel partilem persuadebis, ubi vid. C. Barth. in Ind. [ORELL.]

Ibid., not. Non coenatum . . . : Scholiastes Θηριακοῖς addit:--l.--Scholiastes Θηριακοῖς vs. 612, addit.

Col. 1172, ad notam Tholis . . . , pro v. [ORELL.] adde:--Hesychius: Θόλος . . . κυρίως μὲν καμάρα, καταχρηστικῶς δὲ οἶκος εἰς ὀξὺ ἀπολήγουσαν ἔχων τὴν στέγην κατεσκευασμένος. Videtur itaque tholi usus et significatio antiquissima fuisse de tecto rotundo imposito et sustentato a columnis ( la cuppola, ut bene interpretantur Commentatores doctissimi ad Pict. Herculan., tom. III, tab. LX, pag. 315, et tom. I, tab. XLIV, pag. 231). Servius ad Aen. IX, vs. 408: Tholus, inquit, proprie est veluti scutum breve, quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt: ad quod dona suspendi consueverunt. Alii tholum aedium sacrarum dicunt genus fabricae Vestae et Panthei simile. Aedes autem rotundas tribus diis dicunt fieri debere, Vestae, Dianae, Herculi vel Mercurio. Postea vero tholi videntur appellati fuisse tecta templorum fastigiata, sive illa rotunda sive quadrata essent. Nec vero templorum solummodo, sed aliorum etiam aedificiorum, v. c. balnearum, erant tholi. Vid Vales. ad Ammian. Marcellin., XXVIII, cap. 4, tom. III, pag. 241, ed. Wagner.; et in primis qui de h. v. doctissime disputat, Schneider. V. S. ad Vitruv., lib. IV, cap. 8, pag. 294 et seqq. [ORELL.]

Col. 1184, ante not. Si simulacra . . . , ad not. praeced., pro v. [ORELL.,] adde:--Aliam loci hujus obscurissimi explicationem attulit Ian. Broukhusius ad Tibull. l. II, eleg. 1, v. 55, pag. 219 et seq.: « Alludit (inquit ille) Arnobius ad fabulam, qua Bacchus cum gigantibus decertasse perhibetur leonis specie induta, eosque unguibus ac dentibus discerpsit. Vid. Horat., lib. II, od. XIX, vs. 21, ubi Scholiastes ineditus in marg. cod. Graeviani: Fabulam tangit. Dum gigantes per montes montibus impositos peterent regna Jovis, Liber Pater, filius Jovis, inducta pelle leonis, cum unguibus et mala retorsit unum gigantum Rhoetum nomine, ac retro praecipitavit illum. Quae pellis fertur fuisse Nemaei leonis, quam Hercules dedit illi. Bacchum autem cur Frugiferum nominarit, non est obscurum ex Diodoro Siculo, lib. I, cap. 11, quem sequitur in Georgicis Maro et Tibullus I, eleg. VIII, 29. Tamen si quis Arnobii verba ad Solem referri malit, non ego pertinaciter repugnabo: nam solem eumdem esse quem Bacchum, et leonis nonnunquam effigie designari, docent nos veteris sapientiae magistri. (Vid. Diodor l. l. [ORELL.]) Bacchi statua apud Phelloenses lignea conspiciebatur minio illita: aliam habebant Phigalenses itidem minio inluminatam, auctore in Achaicis et Arcadicis Pausania. » Haec Broukhus. De more antiquorum minio tingendi deorum, in primis agricolarum, Bacchi, Panis, Priapi, statuas vid. Dalecamp. et Harduin. ad Plin. Hist. Nat., lib. XXXIII, cap. 7 (36 Hard.) et Comment. ad Pict. Herculan., tom. IV, tab. LII, pag. 253, et de Sole sub leonis specie culto a Persis Munker. ad Albric. de Deor. imag., cap. 5, pag. 901, ed. van Staveren.[ORELL.]

Col. 1187, ad not. Itaque Hammon adde sequentem:

Hammon. De forma et habitu Jovis Hammonis locus classicus est ap. Curtium, lib. IV, cap. 7, § 23: Id quod pro deo colitur, non eamdem effigiem habet, quam vulgo diis artifices accommodaverunt, umbilico tenus arieti similis est, habitus smaragdo et gemmis coagmentatus. Ubi vide intpp. et icones Jovis Hammonis in nummis expressas in ed. Snakenburgii pag. 215 seq. Conf. Sil. Ital. lib. III, vs. 8 seqq.: Prisca fides adytis longo servatur ab aevo. Qua sublime sedens Cyrrheis aemulus antris Inter anhelanteis Garamantas corniger Hammon Fatidico pandit venientia saecula luco. Ubi vid. Dausqueium p. 101. Macrob., Sat. 21, putavit Hammonem solem esse occidentem. Conf. Corrig. et Addend, p. 476. [ORELL.]

Col. 1188, post notam Liber . . . , insere sequentem:

Venus nuda et aperta. Clemens Alexandr. Adhort. p. 38: Κᾂν ἴδῃ τις ἀνάγραπτον γυναῖκα, τὴν χρυσῆν Αφροδίτην νοεῖ. De illa autem et Baccho Theodoretus, serm. 3, de angel. et daemon., tom. IV, p. 520: Ἀφροδίτην τὴν τούτων διδάσκαλον γυμνὴν καὶ οἱ ἀνοριαντοποιοὶ, καὶ οἱ ἀγαλματογλύφοι κατασκευάζουσι, καὶ οὐδὲ χιτωνίσκῳ καλύπτουσι . . . . . καὶ μέντοι καὶ ὁ Διόνυσος λυσιμελής τε καὶ γυμνὸς ὑπὸ τούτων κατασκευάζεται.[NOURR.] p. 489.

Col. 1197, post notulam Diducere . . . , insere sequentem:

Augustat. Id est augustos reddit. Verbum ἅπαξ λεγόμενον. Vid. Gesner. in Thesaur. [ORELL.]

Col. 1198, post not. Sub istorum . . . insere sequent.:

Stelliones. Stellio animal e lacertarum genere in aedificiis nidificans. Graece ἀσκαλαβώτης. Phavorinus: Σκαλαβώτης . . . ζωΰφιον ἐοικὸς σαύρα ἐν τοῖς τοίχοις τῶν οἰκημάτων ἀνέρπον ; de quo multus et Bochartus in Hierozoic. lib. IV toto capite 7, ubi Rosenmullerus in nota tom. II, pag 515, descriptionem hujus animalculi ex Hasselquistii Itinerario subjungit. Italis vocatur Gekko. Conf. Schneider. ad Nicandr. Alexipharm. pag. 260, seq. [ORELL.]

Col. 1202, ante notam Sacra . . . , ad not. praeced., post v. [HERALD.,] adde:--Etiam itus, us, antiquum vocabulum et Lucretianum, v. c. III, vs. 389. seq.: Nec repentis itum cujusviscumque animantis Sentimus, nec priva pedum vestigia quaeque. Utitur tamen eo et Suetonius Tiber. cap 38. Conf. Lauremberg. Antiquar. h. v. [ORELL.]

Col. 1203, not. Sub ipso . . . : --Alii nomine. Vide supra--lege:--Alii nomine, Heumanmus molimine. Vide supra.

Col. 1206, post notam Cur oris . . . insere sequent.:

Cur oris contumeliam levigati . . . non justa persecutus est ultione? In eamdem sententiam Ambrosius, lib. II de Virginib. cap. 5: Dii, inquit, ita ludibrio habiti sunt, ut neque Jupiter vestem suam defendere potuerit, nec barbam Aesculapius, nec Apollo adhuc pubescere coeperit, neque omnes qui dicuntur dii retrahere potuerint pateras, quas tenebant, non tam furti reatum timentes, quam sensum non habentes. Quis igitur eos colat, qui nec defendere se quasi dii, nec abscondere quasi homines possunt? [NOUR.,] p. 498.

Col. 1208, post notam Cum Capitolium . . . insere sequentem:

Jovemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset et filia. Praeter aedem Junoni a Camillo dicatam in Aventino, praeter eam, quae Junoni Monetae posita, fuit alia in Capitolio communiter cum Jove et Minerva, ubi tria numina diversis cellis colebantur junctim et invocabantur, ut ap. Silium Ital., lib. X, vs. 433, et seqq.; Cic., Or. pro Domo, cap 57, et in Verr. V, 72; Valer. Max., V, 10 ex. 2. Conf. Lactant., lib. I, cap. 11, et Augustin. de Civ. Dei lib. IV, c. 10. Plura vide sis ap. Dausque ium, ad Sil. l. l. pag. 435, et Ruperti tom. II, pag. 89. [ORELL.]

Col. 1210, ad notam Varro . . . pro v. fin. [ORELL.,] adde:-- Menippeum Varronem appellat etiam Symmachus in Epistola ab eodem Carrione, l. I, primum vulgata: Studium quidem Menippei Varronis imitaris, sed vincis ingenium. Conf. Havercamp. ad Tertullian. Apologet., c. 14, p. 146. [ORELL.]

Col. 1211, ante notam Habitationibus . . . ad notam praeced., prov. [ORELL.,] adde:-- « Fortasse legendum Chanabeni. Chanabeni vox orientalis corrupta ex Hebr. fures. Eodem sensu etiam Saraceni dicere potuisset Arnobius ab Arab. sarak, furatus est, rapuit. » Haec doctissimus Censor Ienensis. Etiam Censor Lipsiensis putat, hac voce Arnobium significare voluisse fures clandestinos, non raptores vi et impetu januarum claustra effringentes. [ORELL.]

Col. 1213, ad not. Riciniatus . . . , pro v. fin. [ORELL.,] adde:--Cicero de Legg. II, 23, testatur, ricinium fuisse pallium muliebre, quo in adversis rebus et luctibus utebantur. Conf. Ernest. in Clavi h. v. et qui rem more suo doctissime illustrat, Salmas. ad Vopisc. Aurelian. 45, Hist. August. tom. II, p. 541 et seqq.[ORELL.]

Col. 1214, ante notam Cum psalteriis . . . insere sequentem:

Deum Mater cum tympano: cum tibiis et cum psalteriis Musae. Dubito, annon interpungendum sit: Deum Mater cum tympano, cum tibiis: et cum psalteriis Musae, ut tibiae attribuantur Deorum Matri. Tibia enim Phrygum inventum. Pollux, lib. IV, § 74: Αὐλῶν δὲ εἴδη, πλάγιος, λώτινος, Λιβύων τὸ εὕρημα . . . . . . . . . . . ἔλυμος τὴν μὲν ὕλην πύξινος, τὸ δὲ εὕρεμα Φρυγῶν· κέρας δὲ ἑκατέροις τοῖς αὐλοῖς ἀνανεῦον πρόσεστιν, αὐλεῖ δὲ τῇ Φρυγίᾳ θεῷ. Et tibiae usitatissimae in Cybeles sacris. Ovidius Fast. VI, 189 (de festo Matris Idaeae): Quaerere multa libet, sed non sonus aeris acuti Terret, et horrendo lotos adunca sono. Conf. qui rem doctissime illustrat, Zoega in Bassirilievi antichi, tom. I, p. 104 (et de tympano Cybeles, p. 94, et Commentat. ad Pict. Herculan., tom. II, tab. XXIX, p. 175). Quid quod et ipsa Cybele in antiquis monumentis nonnumquam conspicitur tibia ornata, v. c. in Antiquitt. Montefalconii, tab. I, fig. 5, Compend. Schaz. Sed cum Arnobius dixerit tibiis plurali numero, nolim deserere lectionem vulgatam.[ORELL.]

Ibid., ad eamdem notam Cum psalteriis . . . , pro v. final. [ORELL.,] adde:--De differentia psalterii et citharae exscribere juvat Isidori verba Origg., l. III, c. 21: Psalterium, inquit, quod vulgo canticum dicitur, a psallendo nominatum, quod ad ejus vocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo citharae barbaricae in modum Δ literae: sed psalterii et citharae haec est differentia, quod psalterium lignum illud concavum, unde sonus redditur, superius habet, et deorsum feriuntur cordae et desuper sonant, cithara autem e contra concavitatem ligni inferius habet, etc. Musam cum cithara elegantissime delineatam spectamus in Pict. Herculan., tom. II, tab. V, et Musam cum psalterio, tab. VI; ubi vide annotationes vel potius disputationes doctissimi Mazocchii, p. 33 et seqq. Caeterum h. l. Arnobius voce psalteriorum comprehendisse videtur etiam lyram, citharam et id genus alia instrumenta, quae Musis tribuuntur. Conf. qui doctissime de his instrumentis disputant, Commentatores ad Pict. Herculan., tom. II, tab. VI, p. 34 et seqq. [ORELL.]

Ibid., post notam Aesculapius . . . insere sequentem:

Aut in Liberi dextra pendens potorius cantharus. Cantharus erat genus vasis potorii majoris et ansati, unde vinum infundebatur in minora pocula vel pateras, de cujus figura vid. Scaliger. ad Auson. Epigr. XXX, p. 26, ed. Tollii; et Drakenborg. ad Sil. Ital. VII, vers. 196: Plenis cantharis bibere (ut nos dicimus aus vollen Humpen trinken ) bibonum erat, ut ex Plauto liquet Pers. act. V, scen. II, vers. 40: Age, circumfer mulsum; bibere da adusque plenis cantharis Hinc cantharus perpetuum Bacchi et Sileni insigne. Virgilius Eclog. VII, 17: Et gravis attrita pendebat cantharus ansa. Macrobius, l. V Saturn., c. 21: Scyphus Herculis poculum est, ita ut Liberi patris cantharus Iconem Bacchi cum cantharo vide sis in Montefalconii Antiq., tab. XXVIII, fig. 9; Compend. Schaz. [ORELL.]

Ibid., post notulam: Anubis . . . insere sequentem:

Aut genitalibus propriis inferior Priapus. Inferior, id est minor, brevior. [HEUMANN.,] in marg.

Ibid., post notam Caliendra insere sequentem:

Talaria. Sic vocantur κατ' ἐξοχὴν alata Mercurii calceamenta. Virgilius Aen. IV, 249 et seqq.: Ille patris magni parere parabat. Imperio; et primum pedibus talaria nectit Aurea, quae sublimem alis, sive aequora supra, Seu terram, rapido pariter cum flumine portant. De quibus doctissimam disputationem memini me legisse in Vossi, v. cl. Mythologiscen Briefen, quem librum jam ad manus non habeo. [ORELL.]

Col. 1215, not. Personarum . . . , post versum citatum Persii, insere haec:--Ubi scholiastes ad Sat. I: Tria genera sannarum, aut manu significare ciconiam, aut opposito temporibus pollice auriculas asininas, aut linguam sitientis canis. Sanna autem dicitur os distortum cum vultu, quod facimus, cum alios deridemus. Inde sanniones dicti, qui non rectum vultum habeant. Conf. Comment. ad Antiquitt. Herculan., l. VI (Bronzi, t. II), p. 379.

LIBER SEPTIMUS. Col. 1221, ante notam primam Et habere . . . insere sequentem:

Alicujus alimonii genere. Supra, l. IV, c. 21, et infra, l. VII, c. 16 et 39, habemus alimonia, ae. Sed occurrit utrumque jam apud vestustissimos scriptores, Plantum, Lucretium, etc. [ORELL.]

Ibid., ad notulam Aut animalis . . . , post v. [ORELL.,] adde:--Verba Macrobii sunt, l. III Sat., c. 5: Trebatius, lib. I de Religionibus docet, hostiarum genera esse duo, unum, in quo voluntas dei per exta disquiritur; alterum, in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias vocant. Sic etiam Strabo, l. XV, p. 732 (Casaub.), de Persis ait: Τῆς γὰρ ψυχῆς φασι τοῦ ἱερείου δεῖσθαι τὸν Θεὸν, ἄλλου δὲ οὐδενός. [NOURR.,] p. 501.--Sed hoc loco animalis hostia est victima, vel hostia ex caeso animali, nil amplius. [ORELL.]

Col. 1223, ad notam Deos . . . , post v. final. [HERALD.,] adde:--Pro credit annon legendum credat? Sollte jemand wohl glauben konnen? [ORELL.]

Col. 1226, ad notam Silentio . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Heumannus conj. silentio patior abire damnatum. Male. Significat enim Arnobius, se gratificari velle adversariis, quod haec missa faciat et silens praetergrediatur. Itaque donatum minime sollicitandum. [ORELL.]

Ibid., ad notam Pavus . . . pro v. [ORELL.,] adde:--Sic Ausonius aliquoties, verbi causa, epigr. LXIX, vs. 4: Pavaque de pavo constitit ante oculos. Et epist. XX, 10: Vincit centum oculos, regie pave, tuos. Ad eumdem modum dixerunt etiam capo et capus. Vid. Munker. ad Fulgent. Mythol. II, c. 3, p. 668, ed. van Staveren. [ORELL.]

Ibid., ad notam Passerculos . . . adde sequentem:

Passerculos. Passerculi puerorum ludicrum usitatissimum apud antiquos, cujus jam mentio facta in Veteri Testamento, Job. XL, 24: Παίξῃ δὲ ἐν αὐτῷ ὥσπερ ὀρνέῳ, ἢ δήσεις αὐτὸν ὥσπερ στρουθίον παιδίῳ. Et cui non noti suavissimi Catulli versus: Passer, deliciae meae puellae. Conf. qui hac de re multus est Bochart. in Hieroz., p. II, l. I, c. 22, t. II, p. 727 et seq., ed. Rosenmuller.[ORELL.]

Col. 1227, ad notam Numquid . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Heumannus conj. tuum numen qui ostenderet, aut te traduxi. Pessime. [ORELL.]

Col. 1229, not. Dissignationibus . . . : --Dissignationibus scil. victimarum.--Dele haec verba et adde:-- dissignationes (ut bene explicat Heumannus in margine) sensu prorsus insolito dixit Arnobius pro peccatis, quae paulo ante commissa vocavit. Caeterum v. dissignatio ἅπαξ λεγόμενον. Vid. Gesner. in Thesauro.

Col. 1230, post notulam Et ex . . . insere sequentes:

Universus illle doctissimorum chorus. Stoicos intelligit. Vid. J. Lips. de Constantia, l. I, c. 18; Opp., t. IV, p. 553, seqq., ed. Vesal. [ORELL.]

Vacant odia. Vacant id est nullius sunt usus. Sic Tertullianus in Apologet., c. 2: Et jam si confessione praeveniantur (tormenta), vacabunt. Ubi vid. Havercamp., p. 41, nostrum quoque locum citantem. [ORELL.]

Ibid., post notulam Si voluerint . . . insere sequent.:

Quibunt. Hoc futurum alibi legisse non memini. Nequibunt habet Lucretius, I, vs. 380: Concedere porro Quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?

Col. 1231, ad notam Sed ineluctabili, pro v. [ORELL.,] adde:--Vid. Ernesti Clav. Cic. hoc verbo; Oudendorp., ad Sueton. Caes. c. 20, qui docet confici et confieri saepissime confundi a librariis; et van Staveren ad Hygin. Poet. Astronom., l. IV, c. 1, p. 545.[ORELL.]

Ibid., post notulam Si cum . . . insere sequentem:

Frustratoriis. Frustratorius Afrorum est. Sic Tertullianus, de Anima, c. 47, somnia vocat: Vana et frustratoria et turpida et ludibriosa et immunda. Conf. Cellar. Antibarb., p. 41. [ORELL.]

Col. 1232, ad not. Si modo . . . , post V. [HERALD.,] adde:--Heumannus conj.: Neque in hujus nominis exceptione ponendi. Male. Sensus est: Si digni sunt, qui excipiantur ab iis, quos vos nominatis deos, qui non sunt dii veri. [ORELL.]

Col. 1233, not. Ut si . . . , sub fin.:--Vesal. Peculiaris--lege:--Vesal. et Ph. Carol, ad Agell. lib. II, cap. 2, pag. 114. et seqq. Peculiaris . . . . .

Ibid., post. eamd. not. Ut si . . . insere sequentem:

Via decedat. Hoc admonebant populum lictores consuli praeeuntes hac formula, quam conservavit nobis Plautus Aulul., act. III, scen. I: Date viam consuli, facite plateae pateant. Conf. Senec. Epist. XCIV. Vid Phil. Carolus Animadvv. in A. Gell. pag. 115, et Brisson. de Formul. lib. VIII, 34, pag. 700. [ORELL.]

Col. 1234, ad notam Cum etiam . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Respicit fortassis Arnobius ad verba illa Christi Marc. X, 42, 43. [ORELL.]

Col. 1236, ad notam Ab omni . . . , post v. final. [HERALD.,] adde:--De hac ablutione Macrobius lib. III Saturn. cap. 1: Constat diis superis sacra facturum corporis ablutione purgari: cum vero inferis litandum est, satis actum videretur, si aspersio sola contingit. [NOURR.] pag. 509.

Col. 1238, post not. Immussulos . . . insere sequentes:

Salamandras. De salamandris sic Entecnius in Paraphrasi ad nicandri Theriac. vs. 818: Χαλεπὸν δέ ἐστι θηρίον καὶ ἡ καλουμένη σαλαμάνδρα· ἀδικεῖται δ' οὖν ὑπὸ πυρὸς οὐδὲν, ἀλλὰ ἐν τούτῷ διαιτᾶται, καὶ μένει παρὰ τῷ πυρὶ, καὶ διέρχεται ἀβλαβῶς, καὶ τὸ δέρμα ἡ σαλαμάνδρα πᾶν κατάστικτον ἔχει. Scoliastes addit: Τὰ δὲ ἔντερα αὐτῆς ψιλοῖ τὰς τρίχας· ἔστι δὲ τὸ ζῶον ὅμοιον σαύρᾳ, τετράπουν, βραχύκερκον. Ubi vid. Schneider. pag. 267, et, ubi antiquorum medicorum de animaculo hoc venenato testimonia collegit ad Alexipharm., vs. 538, pag. 260 seq. [ORELL.]

Viperas solifugas. Sic ut, verissime judicat doctissimus Censor Ienensis, legendum, non solipugas. Nam h. l. ut et lib. II, cap. 23, de amphibiis, non de insectis, sermo, et amat Arnobius talia epitheta. Sic dixit lib. VI, cap. 16, blattas lucifugas. [ORELL.]

Ibid., ante notulam Carduos insere notam:

Bulbos. Bulbi proprie dicebantur radices omnes rotundae, tunicatae, quales sunt lilii, crossi, narcissi, colocasiae et arundinum. Vide Gesner. in Thes. H. l. autem videtur peculiare quoddam genus designari ab Arnobio, ab antiquis ad cibos adhibitum, praecipue in coenis nuptialibus, quia venerem stimulabant, teste Martiali, lib. XIII, Epigr. 34, et Apicio, qui modum bulbos ad cibum praeparandi indicat, de Arte Coquin. lib. VII, cap. 12. Ubi M. Listerus, pag. 207, ed. Ianssonii intelligit vel orchidarum quamdam speciem vel radices tuliparum, quae edules et suavissimi bulbi sunt, et in Asia Graeciaque valde frequentes atque ad cibos adhibiti. Conf. Schneider. v. cl. in Lex. Rust. h. v. [ORELL.]

Ibid., post notulam Radices adde notas:

Cucurbitas. Cucurbitae inter gratissimos cibos apud antiquos. Intelligendae autem, ut observat M. Listerus ad Apic., lib. III, cap. 4, pag. 79, istae praelongae et tenues, quae etiamnum in magno et quotidiano usu sunt in Italia et calidioribus regionibus, nostris vero olitoribus prorsuis ignotae. Earum condimentum apud Romanos, teste eodem Apicio l. l., erant mentha, apium, pulegium, de quibus h. l. disserit Arnobius noster. [ORELL.]

Rutam. Ruta, imprimis bacca rutae, h. e. folliculus cum semine; inter usitatissima ciborum condimenta laudatur ab Apicio aliquoties, v. c. lib. VI, cap. 2. [ORELL.]

Mentam. Menta sive mentha. Dioscorid., lib. III, cap. 41, μένθη. Plinius, lib. XIX, cap. 8: Menthae nomen suavitas odoris apud Graecos mutavit, cum alioqui mentha vocaretur, unde veteres nostri nomen declinaverunt. Dicebatur scil. Graecis ἡδύοσμος. Strabonem vero, lib. VIII, secutus Jul. Pollux Onomast. lib. VI, cap. 10, notat mentham dici a Mintha Plutonis pellice in hanc plantam transformata. Jo. [RHODIUS,] in Lexic. Scribon. h. v. --Idem Plinius, lib. XX, cap. 14: Stomacho accommodata est mentha et in condimentorum usum multifariam recipitur. Erat autem duplex menthae genus, agrestis scil. et hortensis, cujus posterioris, qua Judaei imprimis utebantur ad pavimenta aedium et synagogarum aspergenda, ἡδύοσμου mentio etiam facta a D. Sotere ap. Matth., XXIII, 23. Vide Schleusner., qui de h. v. multus est, in Lexic. N. Test. et Lister. ad Apic. I, cap. 29., pag. 44. Nostr. Münze, Gartenmünze. [ORELL.]

Ibid., post notam Ocimum insere sequentem:

Puleium. Puleium vel pulegium (vid. Rhod. Lex. Scribon.), nostr. Poley, Poleymünze, hodiernis est planta officinalis, antiquis autem erat cibus vel potius ciborum, in primis olivarum, condimentum frequentatissimum, teste Palladio Novembr. c. 22. Vid. Schneider. v. cl. in Lex. rust. et Lister. ad Apic. III, 5, pag. 79. [ORELL.]

Col. 1240, post notul. Ea quae . . . insere sequentem:

Offis saevitias ponere. Annon legendum offis oblatis saevitias ponere? [ORELL.]

Col. 1242, ad notam Color furvus adde haec:

Caeterum de diverso genere hostiarum immolandarum diis superis et inferis et de modo, quo singulis litari oporteat, extat celeberrimum oraculum Apollinis, quod ex Porphyrio nobis servavit Eusebius in Praeparat. Evangel., lib. IV, cap. 9, quodque cum Eusebii opus in paucorum manibus sit, integrum exscribere liceat. Sic scil. fatur Apollo: Ἐργάζευ, φίλε, τήνδε θεόσδοτον ἐς τρίβον ἐλθὼν, Μηδ' ἐπιλήθεο τῶν μακάρων θυσίας ἐναρίζων Πῇ μὲν ἐπιχθονίοις, πῇ δ' οὐρανίοις, ποτὲ δ' αἴθρης Αὐτοῖσιν βασιλεῦσι, καὶ ἠέρος ὑγροπόροιο Ἠδὲ θαλασσαίοις, καὶ ὑποχθονίοισιν ἅπασι· Πάντα γὰρ ἐνδέχεται φύσεως μεστώματα τῶνδε. Ζώων δ', ὡς θέμις ἐστὶ, τελευτῆσαι καθαγισμοὺς Ἀείσω, δέλτοις δὲ χαράσσετε χρησμὸν ἐμεῖο. Τρεῖς μὲν ἐπιχθονίοις, τρεῖς δὲ οὐρανίοισι θεοῖσι. Φαιδρὰ μὲν οὐρανίοις, χθονίοις δ' ἐναλίγκια χροιῇ Τῶν χθονίων διάειρε τριχῇ θυσίας ἐναρίζων, Νερτερίων κατάθαπτε, καὶ εἰς βόθρον αἷμα ἴαλλε. Χεῦε μέλι νύμφῃσι Διονύσοιό τε δῶρα, Ὄσσοι δ' ἀμφὶ γαῖαν πωτώμενοι αἰὲν ἔασι, Τοῖσδε φόνου πλήσας πάντη περιπληθέα βωμὸν, Ἐν πυρὶ βάλλε δέμας, θύσας, ζώοιο ποτανοῦ, Καὶ μέλι φυρήσας, δηΐῳ ἀλφίτῳ ἔνθεν Ἀτμούς τε λιβάνοιο, καὶ οὐλοχύτας ἐπίβαλλε. Εὖτε δ' ἐπὶ ψαμάθοισιν ἴῃς, γλαυκὴν ἅλα χεύας Κακκεφαλῆς θυσίαζε καὶ εἰς βαθὺ κῦμα θαλάσσης Ζῶον ὅλον προΐαλλε. τελευτήσας τάδε πάντα Ἐς πλατὺν ἠερίων χορὸν ἔρχεο οὐρανιώνων. Ἀστραίοις δ' ἤπειτα καὶ αἰθερίοις ἐπὶ πᾶσιν Αἷμα μὲν ἐκ λαιμῶν κρουνώμασιν ἀμφὶ θυηλὰς Λιμνάζειν· τὰ δὲ γυῖα θεοῖς ἐν δαιτὶ πονεῖσθαι· Ἄκρα μὲν Ἡφαίστῳ δόμεναι, τὰ δὲ λοιπὰ πάσασθαι, Ἀτμοῖσιν λαροῖσιν ἐνιπλήσαντες ἅπαντα Ἠέρα ῥευσταλέον· ἐπὶ δ' εὐχὰς πέμπετε τοῖσδε. [NOURR.,] pag. 507 et [ORELL.]

Col. 1243, post not. Tetreque . . . insere sequentem:

Lacte, oleo sanguini. Legendum videtur: Lacte, aleo sanguinem. Sensus est: Inficite omnia quae diis offertis thura, salsas fruges, et libamina, sanguinem, hunc quidem lacte et oleo, ut ponat colorem purpureum; in illa autem (cum flavi sint coloris), ut nigra fiant, fuliginem infundite cum favillis. Constructio nonnihil impeditior et intricatior errori ansam dedit. [ORELL.]

Col. 1244 ad notam Certaque . . , pro verb. [ORELL.,] adde:--Caeterum supplicamentum (pro quo veteres Romani, v. c. Livius, lib. XXII, cap. 57, et Sallustius Catil., cap. 9, dixerunt supplicium ), vocabum est cadentis latinitatis et Afris scriptoribus, Apuleio (Met. XI, p. 265), Tertulliano imprimis usitatum, et designat tam victimas et sacrificia, quam preces et supplicationes, in genere omnem caeremoniarum apparatum, quibus dii propitii redduntur. [ORELL.]

Col. 1245, post notul. Hic ut . . . insere sequentem:

Aliarum eadem rejiciantur ab victibus. Meursius, p. 211, conj. aliorum eadem, etc. Male. Praecessit enim: ut gentibus fieri moris diversissimi fama est. [ORELL.]

Col. 1246, post not. Quam cuncti . . . insere sequent.:

Virgo Tritonia. Minervam Tritoniae nomen meruisse fabulantur, quod in ripa lacus Tritonis in Africa primitus visa sit, temporibus Ogygii regis, quod notovit Festus. [STEWECH.]--Pomp. Mela, lib. I, c. 8: Super hanc (Syrtim) majorem ingens palus amnem Tritoni recepit, ipsa Tritonis, unde et Minervae cognomen inditum est, ut incolae arbitrantur, ibi genitae: faciantque ei fabulae aliquam fidem quod quem natalem ejus putant, ludicris virginum inter se decertantium celebrant. Ubi vide intpp. Conf. Serv., ad Aen., II, 171, et Broukhus., ad Lucan. phars., IX, 354, p. 699, ed. Oudendorp. [ORELL.]

Col. 1247, ad notam Et ad . . . , pro v. fin. [ORELL.,] adde:--At jam iterata horum verborum lectione meliora edoctus reprobo Canteri conjecturam quae fati sunt; hoc scil. esset i. q. minati. Sed Arnobius noster h. l. non loquitur de minis deorum, sed de natura illorum ad iram et vindictam prona. Nec etiam bene dicere potuisset, deos necessitate irresistibili duci ad id quod minati fuissent. Quare donec Graecismus ille, quem Heraldus assumit, exemplis probari possit, malo sequi Heumannum legentem ad ea, ad quae facti sunt. [ORELL.]

Col. 1249, post notam Quid offae insere sequent.:

Ex quibus quod primum est. Taeda scil. (nam singula, quae antea nominaverat, jam explicat Arnobius). Erant itaque taedae botuli minuti farti arvina vel adipe in exiguas miculas dissecta. Speckwürste. [ORELL.]

Ibid., post notam In exiguas . . . insere sequentem:

Suxis perexsiccata vitalibus. Naeniam jam describit Arnobius, quae erat intestinum, per quod proluvies emittitur ( der Mastdarm ), sive prelo sive alia ratione, porrectum, deinde fumo exsiccatum, adeo ut, amisso omni succo vitali, per longum tempus maneret putredine intactum. [ORELL.]

Col. 1250, ad notam Ex quibus . . . , pro v. [ORELL.,] adde:-- Omentum, graece ἐπίπλοον, membrana est tenuis et pinguis, qua inferiores ventris partes teguntur; et intestinorum involvuntur anfractus. Supra lib. III, cap. 13, dixit omentorum membranulas. Conf. Plin. Hist. nat., lib. IX, cap. 37, et Isidor. Origg. lib. II, cap. 1. [NOURR.] pag. 512.--Germ. das Netz. [ORELL.]

Ibid., post eamd. not. Ex quibus insere sequent.:

Bovis cauda est palasea, siligine et sanguine delibuta Sitigo est farina ex optimo tritico exactissime a furfuribus repurgata ( Semmelmehl. [ORELL.]). Unde hic Juvenalis (Sat. V, 69) de pane versus: Sed tener et niveus, mollique siligine factus Servatur domino. [NOURR.,] p. 512.

Ibid., ad notam Quid fitilla . . . pro v. [ORELL.,] adde:--Varia itaque his nominibus ignotis liborum sive placentarum, quarum usus erat in sacris (haec enim antiquis dicebantur liba ), genera describit Arnobius. Et omnino constat multiplicia liborum genera, materia aeque ac figura pro ratione deorum, quibus offerebantur, diversa, antiquitus adhibita fuisse in sacrificiis. Sic apud Graecos invenimus πόπανα, πέλανοι, ψαιστά, φθοῖς, etc., de quibus vid. Spanhemiusm ad Aristoph. Plut., vers. 660. Sic Pollux Onom. VI, § 76: Πέλανοι δὲ κοινοί πᾶσι θεοῖς, κέκληνται δὲ ἀπὸ τοῦ σχήματος, ὥσπερ ὁ βοῦς· πέμμα γάρ ἐστι κέρατα ἔχον πεπηγμένα, προσθερόμενον Ἀπόλλωνι, καὶ Ἀρτέμιδι, καὶ Ἑκάτῃ, καὶ Σελήνῃ, μελιττοῦτα μέντοι Τροφωνίῳ, καὶ ἀρεστὴρ (quod nomen similitudinem quamdam habere videtur cum gratilla Arnobii) καὶ ὑγίεια ὁμοίως· καὶ γὰρ ὑγίεια μάζης ἐστὶν εἶδος. Ita etiam Priapo liba in formam phalli, Cereri in formam pudendi muliebris efficta, quae dicebantur μύλλοι, oblata fuisse in sacrificiis, constat ex Athenaeo Deipnos., lib. XIV, cap. 14, ubi complura placentarum genera recenset. Conf. et Commentatores doctissimos ad Pict. Herculan., tom. III, tab. XXXVI, pag. 178. [ORELL.]

Ibid., ad notam Carnem . . . pro v. [ORELL.,] adde:--Festi verba sunt: Strebula Umbrico nomine Plautus appellat coxendices hostiarum, quas Graeci μηρία dicunt, quae in altaria imponi solebant, ut Plautus in Frivolaria: strebula agmina tene. Ubi vid. Dacer, pag. 529 seq. [ORELL.]

Ibid., post notam Pulpamenta adde sequentes:

Pulpamenta non assa, quae in verubus exta sunt, etc. Hujus textus obscuritas illum ab imperito aut oscitante librario adulteratum esse satis ostendit. Quapropter ut lux aliqua, si fieri queat, illi afferatur, observare juvat, pulpamentum a pulpa procul dubio derivari. Pulpa autem, uti animadvertit Donatus (ad Terent. Hecyr. act. III, scen. IV), proprie ea est caro, quae manducatur, eo quod pulsetur et conscindatur. Isidorus vero (Orig. lib. II, c. 1): Pulpa, inquit, dicta quia cum pulteolim commixta vescebatur; et alibi (lib. XX, cap. 2), ut multis videtur, melius: Pulpa est caro sine pinguedine, dicta, quod palpitet; resilit enim saepe. Hanc plerique et viscum vocant, cum glutinosa sit. His ita observatis, particula negativa non in Arnobii textu nobis suo loco mota videtur et reponenda ante nomen pulpamenta, atque ante verbum exta aut subaudienda, aut iterum collocanda, ita ut sic scribatur: Non placet nominare carnem strebulam . . . . . . . non pulpamenta assa, quae in verubus sunt, non exta animata, etc. Sic enim apertus erit hic Arnobii sensus: In sacrificiis frustra adoleri assa in verubus pulpamenta, hoc est molles et delicatas carnis sine pinguedine partes, quae suam propter mollitiem palpitant, frustra etiam litari animalium exta, prius animata et carbonibus torrefacta, quae quidem non in verubus, sed succensis tantum carbonibus torreri poterant. Ea autem diis oblata fuisse si dubites, certiorem te Festus faciet v. exta, qui inde nomen suum sortita esse existimat. Exta, ait, dicta, quod ea diis prosecentur, quae maxime extant, eminentque. [NOURR.,] pag. 514.

Non salsamina denique, quae sunt una commixtio quadrinis copulata de frugibus. Intelligit sine dubio salsas fruges, vel molam salsam, cujus notissimus usus in sacris. Hanc autem molam praeparare in usus sacros munus virginum Vestalium fuisse dicimus ex Servio ad Virgil., eclog. VIII, 81: Far, inquit, pium, id est mola casta, salsa, ita sit: virgines Vestales tres maximae ex Nonis Maiis ad pridie Idus Maias, alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt, easque spicas ipsae virgines torrent, pinsant, molunt, atque ita molitum condunt. Ex eo farre virgines ter in anno molam faciunt, Lupercalibus, Vestalibus, Idibus Septembris, adjecto sale cocto et sale duro. Haec Servius, a quo dissentit nonnihil Arnobius noster dicens salsamina illa vel molas salsas non ex adore tantum confectas, sed ex quadrinis (h. e. quadruplicis generis) frugibus commixtas fuisse (fortassis adore, farre, tritico et hordeo). [ORELL.]

Ibid., ad notam Non similiter, post v. [ORELL.,] adde:--Macrobius in Somn. Scip., lib. I, cap. 6, tria intestina esse docet, quorum primum dissipium, alias disseptum nuncupatur, a Graecis διάφραγμα, secundum medium, μεσεντέριον, et tertium, quod veteres hiram vocaverunt, habeturque praecipuum intestinorum omnium et cibi retrimenta deducit. Arnobius itaque dicit fendicas easdem esse ac hiras, quae nomine plebeio vocabantur hillae, nihilque aliud sunt quam intestinum jejunum. [NOURR.,] pag. 515.

Col. 1252, ad notam Impensarum, pro verb. final.[ORELL.,] adde:--Conf. Corrigend. et Addend. p. 479, init. At omnino probanda Th. Marcilii explicatio. Sic enim Apicius lib. XIII, cap. 8: impensam in leporem, ubi partes ejus enumerat, piper scil., dactylum, laser, liquamen, etc. Hic itaque de conditura sermo, nam deinceps addit in leporem farsum et modum ejus conficiendi docet: et apud Arnobium etiam de conditura accipiendum, cum modo praecellerit fartibus. [ORELL.]

Col. 1253, ad notam Frustilla . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Caeterum frustillum pro frustulum deminutivum peculiare Arnobio nostro. Sic supra l. II, c. 58, dixit frustilla haec ignea. [ORELL.]-- Frustillatim legimus ap. Plaut. Curcul. act. IV, scen. IV: Jam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant. [NOURR.,] pag. 555.

Ibid., post notam Sed ut . . . insere sequentem:

Appetitu voracitatis. Voracitas pro edacitas vox argenteae latinitatis. Eutropius, lib. VII, cap. 18, de Vitellio: Hic cum multo dedecore imperavit et gravi saevitia, notabilis praecipue ingluvie et voracitate. Ubi Grosse in Indice citat Apulei. Met. VII, prope finem et Plin. Hist. Nat., II, 107, init. hac voce usos. Plura exempla adfert Cellarius in Cur. poster. ad Antibarbar. ling. lat., p. 130. [ORELL.]

Col. 1255, ante not. Locum . . . insere notulam:

Tempestatibus tantis, i. e. tam longis. [ORELL.]

Ib., post eamd. not. Locum . . . adde quoque notul.:

Novitas. H. l. pro posterior, recentior aetas, sensu insolentissimo. [ORELL.]

Col. 1256, post not. Suffitionibus insere sequent.:

Spiraminibus. H. e. spirandi facultatibus. Sic Lucanus Phars. lib. II, vers. 180: Hic aures, alius spiramina naris aduncae Amputat. et Statius Theb. XII, vers 269.: Reficit spiramina fessi Ignis et horrendos irrumpit turbida campos. [NOURR.,] pag. 566.

Col. 1257, ad notam Non si . . . pro v. fin. [ORELL.,] adde:--Scriptor Anonymus de Thure ap. Salmasium in Exercitt. Plin. p. 1151: Καὶ ὁ μὲν ἄῤῥην ὀνομάζεται χαλκολίβανος, ἡλιοειδὴς (lege χαλκοειδὴς) καὶ πυῤῥὸς ἤγουν ξανθός. Conf. Bochart. in Hierozoic., part. II, l. VI, c. 16, tom. III, p. 895, ed. Rosenmuller. [ORELL.]

Ibid., post notam Non sit . . . insere sequentem:

Nebulositate. l. e. redundantibus incensi thuris vaporibus quibus tamquam nebula totus aer claudatur et tegatur. [NOURR.,] p. 560.--Nebulositas ἅπαξ λεγόμενον.[ORELL.]

Col. 1258, post not. Hostiumque . . . insere sequent.:

Date bibant. Heumannus conj. date, ut bibant. Sed ut ἐλλείπει constructione graeca. [ORELL.]

Col. 1262, post notam Dormitiones adde sequent.:

Lenes audiendae sunt naeniae. Vide Annotationes ad lib. VI, cap. 12, col. 1190: « Notandum scil. naeniam etiam de re laeta dici, ut de carminibus, quae ludis Trojanis canebantur. Varro, lib. IV, de Vita Pop. Rom. ap. Nonium, emendante ac jungente Scaligero: Ibi a muliere, quae optima voce esset, Pergama laudari, deinde Naeniam cantari solitam ad tibiam et fides eorum, qui ludis Troicis cursitassent. Quia, ut reor, laudabantur illi, qui ad Troiam occubuissent, vel alii, certe laudatio fuit. Et quia his in Naeniis frivola multa canebantur, hinc etiam de carmine puerili et incondito vox illa usurpatur. Horatius, lib. II, epist. I, vers. 62, seq.: Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum Naenia, quae regnum recte facientibus offert. Haec et plura alia Gisb. Cuperus, qui de h. v. multus est in Obss., lib. I, cap. 1, pag. 6, seq. ed Lips. De vocis etymo ita Joannes Lydus de Magistr. Rom., lib. I, cap. 33, fin., p. 56, ed. Fuss.: Λέγεται δὲ παρ' αὐτοῖς (Ῥωμαίοις) τὸ ἐπιτάφιον νηνία, ἐξ Ἑλληνικῆς μᾶλλον ἐτυμολογίας, ὅτι νήτην τὴν ἐσχάτην τῶν ἐν κιθάρᾳ χορδῶν Ἓλληνες καλοῦσιν. [ORELL.]

Ibid., ad notam Lavatio . . . , post v. final. [NOURR . . . ,] adde:--Cum hac ablutione solemni Matris Deorum Dausqueius ad Sil. Ital., lib. VIII., pag. 345, apposite comparat simillimum veterum Germanorum ritum a Tacito memoratum de Morib. Germ., cap. 11: Mox vehiculum (Deae Herthae) et vestes et, si velis credere, numen ipsum secreto lacu abluitur. Caeterum multa nefanda et turpia in hoc festo cantata patrataque fuisse conqueritur Augustinus de Civ. Dei, lib. II, cap. 4: Ludis turpissimis, qui diis deabusque exhibebantur, oblectabamur. Coelesti Virgini et Berecynthiae matri omnium, ante cujus lecticam die solemni lavationis ejus talia per publicum cantabantur a nequissimis scenicis, qualia, non dico matrem Deorum, sed nec matrem ipsam scenicorum deceret audire. Conf. doctissime rem illustrantem Zoegam in Bassirilievi antichi, tom. I, ad tab. XIII et XIV, not. 109, p. 103.[ORELL.]

Col. 1264, ad notulam Telluris, post v. [ORELL.,] adde:--At non unius tantum Telluris, sed variorum quoque deorum, uti Mercurii, Minervae, et Jovis Ammonis natales dies in veteri notantur Calendario, in quod Lambecii notas legere poteris. Unde Lactantius Instit., lib. VI, cap. 19: Ludorum, inquit, celebrationes deorum festa sunt, siquidem ob natales eorum vel templorum novorum dedicationes sunt constituti. [NOURR.,] pag. 526.

Col. 1265, ad not. Et Megalensibus, post v. [ORELL.,] adde:--In Calendario Praenestino, ap. Foggin. Fast. Verr., p. 108, prid. non. apr. ludi. m. d. m. i. Megalesia vocantur, quod ea dea migale ( μεγάλη) appellatur. In alio Calendario antiquo, in Thesaur. Graev., t. VIII, pr. n. . . . Vid. apr. ludi Megalesiaci, h. e. a 4--9 diem Aprilis. Plura vide ap. Zoegam in Bassirilievi antichi, tom. I, pag. 91. [ORELL.]

Col. 1267, ante not. Salapittarum, ad not. praeced., pro v. final. [ORELL.,] adde:--Stupidos apud antiquos in deliciis fuisse eosque capite rasos, doctissimus Commentator ad Antiquitt. Herculan., t. VI (Bronzi, t. II), tab. XCII (ubi tales homines elegantissime depictos conspicimus), p. 370. Probare vult Epigrammate Luciani Anthol., l. II, c. 3, 6 (Analect. Brunk., t. II, pag. 311): Ἢν ἐσιδῃς κεφαλὴν μαδαρὰν, καὶ στέρνα καὶ ὤμους, Μηδὲν ἐρωτήσῃς, μῶρον ὁρᾷς φαλακρόν. Quod autem Jacobs V. C. verius interpretatur tamquam σκῶμμα in Cynicum quemdam. [ORELL.]

Ib., post eamd. not. Salapittarum . . . adde sequent.:

Fascinorum ingentium rubore. Fascinos appellat phallos, quos veteres pro amuletis pueris in collo suspendebant ad depellendas fascinationes. Varro, de Ling. lat., VI (pag. 80, ed. Dordr.): Pueris turpicula res in collo quaedam suspenditur, ne quid obsit, bonae scaevae causa. Ubi vid. Scaliger, pag. 152. ( Bonae scaevae causa scil. i. q. boni ominis causa. Nam, teste Festo, scaeva erat vocabulum medium. Scaevam vulgus quidem et in bona et in mala re vocat, cum aiunt bonam et malam scaevam; at scriptores in mala parte ponere consueverunt. Scaevus a Graeco σκαιός: inde bona scaeva, quae erat Romanis sinistra manus; Graecis vero et barbaris dextra fausta erant, ut bene explicat Dacerius.) Suidas: Φαλλὸς . . . . αἰδοῖον σκύτιπον· ὕστερον δὲ ἐκ δερμάτων ἐρυθρῶν, σχῆμα αἰδοίου ἔχων ἀνδρῴου· καὶ τοῦτο ἑαυτοῖς περιθέμενοι ἔν τε τοῖς τραχήλοις καὶ μέσοις τοῖς μηροῖς, ἐξωρχοῦντο τιμὴν τῷ Διονύσῳ ἐν τοῖς Διονυσίοις ἄγοντες. Conf. Gonsal. de Salas., ad Petron., c. 138, p. 243, ed. Burm., et Comment. ad Antiquitt. Herculan., tom. VI (Bronzi II), tab. XCVII, pag. 398. [ORELL.]

Col. 1269, ad notam Si ex . . . , post v. [ORELL.,] adde:--Locus Livii est lib. VII, cap. 2: Id genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit juventus, nec ab histrionibus pollui passa est, et institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur et stipendia tamquam expertes ludicrae artis faciant. Ubi Doering: « Atellana ludicrum dramatis genus ac dicax, iis fere simile, quae vocabulo a Gallis desumpto Farcen appellamus. Nomen trahebat ab Atella, Campaniae oppido Capuam inter et Neapolim sito. » [NOURR.,] p. 348.--Atellam eamdem putat, quae hodie Aversa.[ORELL.]

Ibid., ad notam Et clunibus . . . , pro v. [ORELL.,] adde:--Canterus legendum putat et clunibus fluctuare crissatis, citans Juvenal. Sat. VI, vs. 322: Ipsa Medullinae fluctum crissantis adorat. Male. Vid. ad lib. II, l. l. [ORELL.]

Ibid., ad notam Et quia . . . pro v. [ORELL.,] adde:--Heumannus conj. gaudere laetioribus. [ORELL.]

Col. 1274. post notulam Sed flecti . . . insere sequentem:

Altiore in culmine figeretur. Vid. Cicero, Orat. in Catilin. III, cap. 8. [ORELL.]

Ibid., post ult. lin. adde notam:

Evocarique se hoc genere ludicri. Lego avocarique, etc. Ita supra eodem libro, cap. 8: Ut parvuli pusiones . . . passerculos, populos, equuleos, Panes accipiunt, quibus avocare se possint. Hieronymus, Epist. ad Laet.: Discat primo psalterium. His se canticis avocet et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam. Idem ad Marcellum: Sudans messor psalmis se avocat, et curva attondens vitem falce vinitor aliquid Davidicum canit. Veteres glossae: Avocat . . . . περιστία (leg. περισπᾷ), καταργεῖ, ἀποσχολεῖ. Eodem sensu Plutarchus in Vit. Solon, usus est τῷ παράγειν. [HERALD.,] Adversar. lib. I, c. 3, pag. 8 et seqq. --Palmaria haec Heraldi correctio et merito in textum recipienda. [ORELL.]

Col. 1275, post notam Cantherios . . . insere sequentem:

Eos tamen gaudere transire. Vide, annon legendum sit: eos tamen gaudere videntem (scil. Jovem) transire, etc. [ORELL.]

Col. 1276, post not. Pestilentiam . . . adde sequent.:

Exhibitor ludorum. Id est editor ludorum. V. exhibitor tanquam barbaram notat Cellarius in Antibarbar. ling. lat., p. 37, et Cur. post. pag. 209. [ORELL.]

Col. 1278, ante notam Quaenam insere hanc:

Urere. Peste scil.; vid. Anot. ad lib. II, cap. 3.[ORELL.]

Col. 1279, post ult. lin. adde notulas:

Sanctus Deus. Inscriptio vetus Romae reperta ap. Gruter. pag. LXX:

AESCULAPIO. SANCTO. D. JUNIUS. AGATHOPUS. ET. TERENTIA. RUFINA. GRATIAS. AGENTES. NUMINI TUO. D. D. [ORELL.]

Prohibitor. Vox cadentis latinitatis. Apuleius de Deo Socr., pag. 52: Socrates nullo adhortatore unquam indigebat, at vero prohibitore nonnunquam. [ORELL.]

Col. 1280, post notam Quo mentiri . . . insere sequentem:

Quam infirmiter invalideque dicatur. Infirmiter pro infirme (quo usus Cicero, ad Div. XV, Epist. I) adverbium suspectae latinitatis. Vide Cellar., Antibarb., pag. 57. [ORELL.]

Col. 1282, ad notam Silex . . . post v. [ELMENH.,] adde:-- Libris fatalibus, id est Sibyllinis, vatum responsis, Apollinis. [NOURR.,] pag. 477.

Col. 1283, ante notulam Coloris . . . insere hanc:

Ab Attalo rege. Attalus, scil. Phrygiae rex, cum Romanis foedus inierat adversus Philippum Macedonicum, qui Hannibalis socius erat. Vid. liv., lib. XXIX, cap. 11. [ORELL.]

Ibid., ad eamdem not. Coloris . . . pro v. [ORELL.,] adde:--Prudentius Martyr. Rom. 206: Nigellus lapis evehendus essedo Muliebris oris clausus argento sedet. et Martialis, lib. III, Epigr. 41, ad colorem furvum alludens Phrygiae Matris farrum vocat. Conf. Claudian., de Rapt. Proserp., I, 200 et seqq., et qui locus est classicus Herodian., Hist., lib. I, cap. 11, §. 7. Omnia autem veterum testimonia diligentissime collegit Zoega in Bassirilievi antichi, tom. I, pag. 88 et seqq. [ORELL.]

Col. 1284, post notam Angellis . . . insere sequentem:

Et simulacro faciem minus expressam simulatione praebentem. Zoega l. l. putat, lapidem illum ab Attalo Romam missum excisum fuisse e petra quadam in Phrygia, quae hominibus superstitiosis e longinquo spectantibus figuram quamdam oris humani ostendebat.[ORELL.]