Jump to content

Sylva Poetica

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina (Fletcher)
XVI saeculo
editio: incognita
fons: incognitus


I.
Illis nec melius quis vel sapientius egit
Qui laudem dignis laude dedere viris.
Nam non quod possis, aut quid tibi mens tua suadet,
Quid facere ast deceat, sis meminisse memor.
Iniusto iusti nomen tribuisse caveto, 5
Iniusti iusto nec tribuisse stude.
Zenoni Phalarim noli praeferre tyrannum,
Ut meruit sed sic quemque sequatur honos.
Indignum nam qui laudat, non laudat eundem,
Illi ut parta nitens sed sibi fama foret. 10
Cum facit hoc etenim, proprio facit istud honore,
Monstret et ut nobis quid sua Musa potest.
Ast ego non illos, non has laudavero versu,
Qui, vel quae, laudis commeruere nihil,
Vox mea sed summis attollet laudibus illam. 15
(Ullum si pondus vox puerilis habet)
Cui nunquam fuerat, cui non est, aut erit unquam,
Digna satis factis fama tributa suis.
Te mea metra canent, princeps castissima virgo.
Elisabetha potens, te mea metra canent. 20
Laudatur magno Lucretia tristis honore,
Maiorem laudem te meruisse scio.
Nobilibus felix fuit illa parentibus orta,
Sed te semideam stirps facit esse tua.
Illa sua fuerat generosa propagine solum, 25
Tu princeps illa nobilitate prior.
Hanc genuit tellus Romana, sed Anglia Romae
Exaequanda, tibi lac pharetrata dedit.
Pompeii nam si collaudet Roma trophaea,
Henricus rex est aequiparandus ei. 30
Caesara Roma ducem si nominet inclyta fortem,
Henrici patris laudo trophaea tui.
Ergo non iactet patria Lucretia Roma,
Aequalem sibi nam te tua terra tulit
Hanc mores castos castae docuere matronae, 35
Doctrinam docti te docueri viri.
Illa colum, lanas, fusos, et stamen amavit;
Tu sed amas tingi Palladis arte sacra.
Hancce pudicitiae laudarunt vincula castae,
Haec etiam virtus te facit esse deam. 40
Haec formosa fuit, sed tu formosior illa,
 Palladis haec, summi miles es ipsa Dei.
Ego nominibus multis Lucretia casta
Inferior fuit, o Elisabetha, tibi.
Quare grata venis, princeps sanctissima, nobis, 45
Grata venis nobis, o dea digna Deo.
II. ECLOGA
ELIZABETHA REGINA ET ANGLIGENAE

ELIZABETH

Ille pater mundi, coeli pater ille supremi
In tuto ponet littore membra sua.
Quisquis enim domino confidit firmiter alto
Ille nequit medio naufragus esse mari.
Hanc ego, Brutigenae, causam corrobero recte, 5
Laeta enim iam sum, quae modo tristis eram.
En iam sum princeps, claudebar carcere dudum,
Iam caput en ego sum, pes modo vilis eram.
Laudetur dominus: dat et eripit ille vicissim.
Hoc ego non feci, fecit at hocce Deus. 10

ANGLIGENAE

Cum vidit dominus vexatos verbere natos,
Hos ad tutandos mittit ovile caput.
Sic Israel Moysen, sic misit Aaron,
Sic misit David, sic Abrahama pium,
Sic misit Iudith, sic et Gedaeona misit, 15
Sic misit Samson, sic Samuela pium.
Sic tete, princeps, ad nos sanctissima misit,
Ut nobis esses dux et amica salus.
Te tutatus is est, nos tu tuteris ut omnes:
Is tua respexit, tua nostra mala vide. 20

ELIZABETH

Pellite corde metum, subiecti, pellite curas
Postulat ut pietas vos moderabor enim.
Nam si vos virtus, si vos delectat honestas,
Pro plagis miseris praemia quisque feret.
Sin vos impietas delectet et horrida facta 25
Pro donis magnis verbera quisque feret.

ANGLIGENAE

Idcirco grates domino nos fundimus omnes,
Tete quod nostrum fecit is esse caput.

ELIZABETH

Ac vobis etiam grates ego reddo vicissim
Princeps hoc regno digna quod esse putor. 30
Pergite vos ergo syncero tramite. Vobis
Este bon, vobis et bona semper ero.

III.

Evandri primam, LIvoris prima sequatur,
Et primam SAtyrae, syllaba prima BEdae,
THAletis primam, GRAvitatis prima sequatur,
Et primam TAbi, syllaba prima REmi.
DISsidii primam, TItanis prima sequatur,5
Quod sit et ex illis, regia virgo, vide.
IV.

VINDSORA LOQUITUR

Urbes potentes cedite, cedite,
Cedant Athenae Cecropiae mihi,
Cedat nitensque Roma nobis,
Cedat atrox Babylonque nobis.

Cedatque Gnosos fulgida, cum Papho, 5
Cedatque nobis Argos Achaicum,
Cedatque Nysa et Ciprus alta,
Cediteque Inachiae Mycoenae.

Cedantque Thebae, centifores licet,
Cedat Carysos cum Lacedemone, 10
Cedant et urbes nobiles, quas
Cultiloqui cecinere vates.

In me manet nam gemma relucida,
In me smaragdus perspicuus nitit,
In me relucet luxque mundi, 15
Incolit et mea tecta princeps.

In me relucet sol sapientiae,
In me relucet flos, rosa seculi,
In me reflorescitque amatrix
Iustitiae et pietatis altrix. 20
V.

Veritas quando tenebras repelliT
Inclyta stultos sophia fugant E
Vana dum veris penitus premuntR
Efferum Martem resecante pacE
Nec sinit zelos patriae rebelleM 5
Tollitur virtus vitium et premendO
Et mali poenam meritam subibunT
Tam diu regnum manet (o BritannA)
Et nitet sceptrum placide coruscuM
Vivit effulget, populo beat O 10
Ista sed regno hoc liquide videntuR
Vos beat princeps igitur Britann I
Illa vos, vestros regit illa pac E.
Mitis ergo sit tibi grex sororuM.
Vivat , o rex qui regis omne nutU, 15
Secla quot cervus volucer precamu R

VI.

Caelicolae dato nunc sublimes, Anglia, laudes
Florida, quod clemens hic dedit Elisabeth.
Ignivomis sonet o aris thus nobile vestris,
Psallito ne ferient te mala perpetuo.
Luciferis ibi nam rectrix haec mittitur astris,10
Abstulit en nimbos quae tibi terribiles.
Angligenum caput haud tempestas laedet hiulca,
Vivis dum vernans tu rosa Britigenum.
Velivolum mare cum terris tunc ergo peribit
Ante, decus labes fert pia sordidulas:10
Lanigeram leo tunc horrescet fervidus agnam,
Comprimet et vulpes tum capra carniveros. .


VII. AD REGINAM VICTORIAE AMISSAE CONSOLATIO ECLOGA
INTERLOQUUTORES ANGLI MILITES ET REGINA

ANGLI

Fortuna nimium confidat nemo secundae,
Victi desperent nec meliora duces.
Nam quem lux vidit veniens hodierna superbum
Hunc miserum fugiens crastina saepe videt.
Nemo scit, saevus secum quid vesperus adfert, 5
Nemo scit, veniens ferre quid hora potest.
Qui nunc est victor, victus cras forsan abibit,
Qui nunc est foelix, cras miser esse potest.
Discite vos Galli praesentia tempora nosse,
Discite quid possit ferre futura dies. 10
Haeret in incerto dubii victoria belli,
Incertus belli finis et esse solet.
Ergo saeve minas compescas Galle feroces,
Et quod sis victor sit tibi, Galle, satis.
Speramus certe fulmen te tale manere 15
Et talem sortem, Galle superbe nimis,
Qualem Samniti victori Romula terra, note
Turpiter (heu) quondam sub iuga missa dedit.

ELIZABETH

Gaudeo quod vestros horror non occupet artus, note Seneca
Antiquos animos quod tenuistis ovo. 20
Historiam vero iam de Samnitibus istam
Omissis aliis enucleate mihi.
Spero etenim Christum tandem nos velle videre,
Nubibus et pulsis velle referre diem.

ANGLI

Noscere si tantum cupias gens quomodo victa 25
Victrix, et victrix quomodo victa fuit,
Noster sermo licet fuerit longissimus iste,
Propositum tamen hoc incipiemus iter.
Historiae semper prodest nam lectio castae,
Eius si fuctum quis bene mente libret. 30
Olim Romana fuerat mos sanctus in urbe
(Ut Livii docti chronica docta docent)
Designare duos exactis mensibus anni
Robore praestantes et gravitate duces,
Urbem consilio qui tutarentur et armis. 35
Consulis ac hs pro nomine nomen erat.
Sic enim Veturius, necnon Posthumius ille,
Gesserunt munus consulis hocce grave.
Eheu Romanis infamia contigit ista
Victis Samnitum perfidia atque dolo. 40
Namque a Romanis victis Samnitibus ante,
Et caeso Papio vulnere vique duce:
Legatos Romam transmittit Pontius acer
Ad res dedendas, et repetenda bona.
Qui cum percusso redierunt foedere nullo 45
Pontius insignis talia verba dedit.
“Ob foedus pacis ruptum legatio nostra
Adversos nobis expiat ista deos.
Ad placanda Deum nam, necnon corda virorum,
Ultra nos equidem nil potuisse scio. 50
In praeda illorum res captas nempe remisi,
Quas nostras belli iure fuisse scio.
Authores belli quia vivos non poteramus,
Perfunctos fato misimus hiisce suo
Ne quid apud nos ex noxae contage maneret. 55
Illorum cuncta ac misimus hiisce bona
Ultra quid, Romane, tibi, Iove iudice? Vel quid
Debeo nunc demum foederis ipse tibi?
Quod si nos Iros hii Croesi cernere nolint,
Ultores noscant attamen esse deos. 60
Nam quod musca minor timet a maiore crabone,
Illo maior apes, hoc minitantur ei:
Ille pie pugnat gladium qui stringit adactus.
Hoc ego Samnites, hoc ego rite scio.
Bella priora quidem diis gessimus hostibus ipsis, 65
Auspice sed fient bella futura deo.”
Hoc non laeta magis quam prospera vaticinatus
Educit totam in prata decora manum.
Mox ad Caudinas Furcas sua castra latenter
Ponit, et insidias hoc struit ille modo70
Pastorum ornatu bis tres et quatuor ornat
Tyrones, civium tradit et hiisce gregem,
Ac Romanorum fuerant ubi castra locata
Illic hosce suas pascere iussit oves.
Omnibus ac etiam sermo constaret ut idem 75
In praedatores cum cecidere, iubet.
Iamque ad id tempus vulgatus is antea rumor
Ad Romanorum regia castra venit,
Samnites falsos in Apulis finibus esse
Et Lucerinos obsidione premi. 80
Ast auxere fidem pastores antea capti,
Praecipue sermo quod fuit unus eis.
Haud dubium fuerat sociis quin Romula terra
Tum Lucerinis ferre volebat opem.
Qua sed iter feceret fuerat dubitatio magna 85
Hic hic haeserunt, hic siluere diu.
Ad Lucerinos via se findebat in ambas
Partes: prima patens, arcta secunda fuit.
Artem sed natura locis ostendit in istis
(In multis aliis sicut amica) suam. 90
Saltus angusti, sylvosi, montibus inter
Se iuncti multis, sunt ibi nempe duo.
Et iacet inter eos herbosus, apertus et altus,
Inclusus medio campus aquosus ibi.
Herbosum campum hunc ast ingrediare priusquam 95
Angustos multos ingrediere locos.
Ac eadem qua tu tete insinuaveris a te
Est retro rursus vel repetenda via,
Vel tibi per saltum magis arctum, difficilemque,
Est evadendum, hac si cupis ire tamen. 100
Huc cum Romani venerunt, illaqueatos
Se cernunt hostis fraude doloque malo.
Mox dolor illorum mentes invadit acerbus,
Torpor et insolitus pectora moesta tenet.
Parte quidem misere circumveniuntur ab omni 105
Illinc ut nequeant retro referre gradum.
Hac nemus heu arctum hos includit, et hostis ab illa,
Clausit et hiisce viam, quod dedit hiisce viam.
Alter in alterius vultu sua lumina figit
Spectaret a socio, quam dare nescit, opem. 110
Poscit opem abs ipso legio Romana tribuno,
Orat praetorem ferre tribunus opem.
Poscit opem praetor quaestoris supplice voce,
Quaestor at abs ipso consule poscit opem.
Sic sua quisque lubens sanari vulnera vellet 115
A socio, sua qui pellere damna nequit.
Samnites magnis implent clamoribus auras,
Fautorem sibimet rentur et esse Iovem.
Et quidnam faceret nescit iam Pontius ipse,
Gaudia nimirum tanta fuere sua. 120
Tum senio lassum, longa tardumque senecta,
Forte habuit saevus Pontius ipse patrem,
Consulit hunc ergo legatis illico missis,
Quid primum faceret rebus in hiisce suis.
Ille senex tardus quamvis, in corpore lasso 125
Vis animi fuerat consiliique tamen.
Qui postquam ad Furcas Caudinas audit omnes.
Clausos Romanos asperitate loci,
Mox dimittendos hos censuit inviolatos
Ad Romae patriae moenia celsa suae. 130
Non placet at patris nato sententia stulto,
Legatos ad eum nam remeare facit.
Id cum consultum rursus se vidit ab illo,
Multandos omnes censuit esse nece.
Haec responsa duo cum potius audiit acer, 135
Discordi pacto dissimilique data,
Corpore in affecto quanquam cum viribus, una
Rebatur mentem consenuisse patris.
Consensu tamen est cunctorum victus, ut ipsum
Abscissis remoris in sua castra vocet. 140
Mox venit ecce senex grandaevus Herennius ille
(Hoc docet ut Livius nam sibi nomen erat)
Advectus plaustro in Samnitum castra superba
Ac ita tum fatus dicitur esse fere
Nil responsorum mutaret ut ille priorum, 145qw
Aut hoc, aut illo vellet at esse modo.
Cum natus dixit, "nobis anne impedimento
Consilium medio si capiatur, erit,
Scilicet incolumes ut dimittantur ad aedes,
Iuraque iam victis bellica dentur eis?" 150
Haec inquit nullos sententia nutrit amicos,
Aut odii pellit dira venena tetri:
Gens ea Romana est quae victa quiescere nescit,
Quos irritasti (nate) tuere duces,
Semper enm memores fuerint huiusce pericli. 155
Hos etiam scio par reddere velle pari.
Illis cum vero placuit sententia neutra
Linquit grandaevus castra superba senex.
Sed iam Romanos vexat penuria rerum,
Et miscet fletus fletibus ecce novos. 160
Tandem non poterant cum ferre diutius illam,
Ac sibi spes equidem nulla salutis erat,
Legatos mittunt peterent ut foedera pacis
Aequa piae primum. Sin minus hocce cadat,
Scilicet impetrent ut pacis foedera iustae 165
Ut possint pariter conseruisse manus.
Sed debellatum respondit Pontius esse
Viribus et victos clamitat esse suis,
Et quia ne victi sortem scivere fateri
Hos se missurum sub iuga saeva fore. 170
Legatis ait ac instantibus, ut vel amicam
Pacem vel Martem vellet inire trucem,
“Victo ac victori sunt caetera pacta futura
Aequa, at vos mittam sub iuga saeva prius.
Agro Samnitum discedite, Samnis et aequo 175
Vobiscum vivet foedere, more suo.
Si vobis placeant hae pacis conditiones,
Vobiscum feriam foedere pacis ego:
Sin minus ad memet nolite redire, nec una
Vobiscum feriam foedera ego.” 180
Hoc cum responsum audissent Romana iuventus,
Moerent et nunquam qui doluere dolent.
Tantus et heu dolor est exortus, tantus et angor,
Ut cuperent omnes se potuisse mori.
Cum siluere diu Lucius tum Lentulus, inter 185
Spemque metumque manens sic sua verba facit.
“Audivi, o socii, patrem saepissime charum
Dicentem quod non author is unus erat,
Urbis foedifragis a Gallis aere luendae,
Obsidione fera cum prope victa fuit. 190
Certe pro patria clarum est succumbere morti,
Et clarum est certe, ut salva sit illa, mori,
Ac ego pro patria vel me devovero chara.
Maiorum ut famae par mea fama siet,
Solus cum solo vel nostris obvius ibo 195
Hostibus, in medios mittere meque volo.
Hic patriam ast video, legionum quicquid et heu est
Hic Romanorum lumina nostra vident.
Quae nisi per semet patientur spicula mortis
Quidnam morte sua quod tueantur habent? 200
Urbis tecta aliquis fortasse et moenia dicat,
Et Capitolinae fortia tecta domus.
Immo magis miseram minitatur cuncta ruinam
Si delata fiet forsitan ista manus.
Haec quis enim poterit tutari? Scilicet aegra, 205
Imbellis, labens, languida, fracta cohors.
Servamus patriam legiones hasce tuendo,
Dedendo ad mortem, prodimus heu sed eam.
Deditio ac foeda est ignominosa semper,
Dedecus est saeva turpius atque nece. 210
Is sed amor patriae est ut tam servemus eandem
Nostra ignominia quam nece, si sit opus.
Ergo necessario quod nobis sit subeundum,
Nos animo forti iam subeamus idem.
I, consul, patriam redimas et fortibus armis 215
Quam quondam patres aere luere tui.”
Verbula fecisset Lucius cum Lentulus ista
Assedit, necnon compremit ora sua.
Consul Herenniadis petiit tum castra superba,
Ut pacis sanctae foedus inire queat. 220
Hos se sub iuga missurum sed potius inquit,
Romanos facit heu ludibriumque suis.
Consul at infecta redit ad tentoria pace,
Et dolet admissi criminis ille memor.
Adventus luctum ac in castris innovat eius, 225
Moestitiae causas et dedit ille novas.
In foveam clamant missos se more ferarum,
Moerent quod fuerat dux sibi nemo viae.
Et quam venissent abituros foedius inde,
Se dicunt, magni hoc causa doloris erat. 230
Aspiciunt tradenda suis mox hostibus arma
Et denudandas ense nitente manus
Ante oculos hostile iugum, vultusque superbos
Victoris, victi moestitiamque locant.
Agminis inde viam miserandam turpis et aegri 235
Per socias urbes mentibus usque librant.
Saepe recordantur qui iam sint, quique fuere,
Atque per armatos hostis inermis iter.
Moerent se solos sine ferro et vulnere victos,
Hostes ulcisci nec potuisse suos. 240
Non licuisse sibi gladios heu stringere moerent,
Et moerent se non conseruisse manus.
Arma sibi frustra, frustra data robora dicunt,
Et maior vero (vah) dolor ille fuit.
Sed dum flent, moerent, palmis et pectora tundunt, 245
Ac execrantur bella nefanda simul,
Hora ignominiae fatalis venit acerbae,
Ac heu Romanos ad iuga saeva vocat.
Imprimis omnes exire iubentur inermes
Extra valla, petunt perniciemque suam. 250
Summi tumque duces prope nudi exercitus huius
Sub iuga sunt missi, ut plurima scripta docent.
Tunc ut quisque fuit mage nobilitatis honore,
Sic ignominiae spicula saeva tulit.
Ore tacent, vultuque stupent, sed mente loquuntur, 255
Nec verbum dum sic (heu) gradiuntur habent.
Quilibet in terra sua tristia lumina figit,
Ac illis nullum in lumine lumen erat.
Murmura nulla sui dant signa futura doloris,
Dant irae verum plurima signa suae. 260
Sic omnes tandem traducti sub iuga saeva,
Et (multo gravius quod cruciabat eos)
Ante oculos hostis. Cum saltum praeteriisent
Et penetravissent avia multa loca,
Ah cum ignominia probrosa et dedecorosa 265
Ad patriae veniunt moenia celsa suae.
Ast (o virgo nitens) rem nos omissimus unam
Quam decuit certe nos recitasse prius.

ELIZABETH

Historia haec equidem bella est et commoda multis,
Victos haecce duces spe refocillat enim. 270
Hanc igitur narrate mihi quam praeteriistis
Rem, sic finitum tunc iter esse potest.

ANGLI

Cum fuerant missi iuga sub miseranda Quirites,
Diximus hos nostris conticuisse metris.
Postea conveniunt Samnitum nobiliores, 275
Et mox iudicum cur siluere ferunt.
Fertur et Ossilius quidam tum nomine dictus
Et virtute sacra, et nobilitate potens,
Dixisse, “has aures solatia ad omnia surdus,
At illa in terram lumina fixa gravem: 280
Irarum ingentem molem indicia esse cientis
Ex altis animis magnanimisque simul.
Dixit et ingenium vel se nescire Quiritum,
Vel tum Samnites magna manere mala.
Nam Romanorum cum se collegerat alta 285
Pubes, ac vires cum reparasset item,
Infert victori Samniti Martia bella,
Victaque victoris colla superba premit.
Pontius et ducibus modo dux immitis et inermis,
A ducibus telum dux tulit ipse necis: 290
Samnites alii victi, caesique, fugati,
Captus et est is nunc, qui modo captor erat.
Et quorum fuerat sors non in Marte perire,
Compedibus vinctus carcer habebat eos
Duxit et hos omnes ad Romam Romula pubes, 295
Et victis illis bellica iura dedit.
Audisti historiae, princeps iam maxima, finem,
Ac huiusce viae iam prope finis adest.
Iam conferto statum (virgo sanctissima) nostrum
Romano, illi par invenientur enim. 300
Tum nos Romanis ipsis conferto Britannos,
Romanis ipsis parque Britannus erit.
Veturio dominum Dudleyum confer et ipsum,
Et par Veturio dux erit iste duci.
Contra foedifragos Gallos Samnitibus ipsis 305
Conferto, Samnis Gallus et ipse potest.
Astus Gallorum Samnitum confer et astu,
Samnitum similis Gallica fraus et erit.
Det Deus ergo pius Romanus fiat ut Anglus,
Et tandem Samnis Gallus ut esse potest. 310

ELIZABETH

Det Deus ut tandem gens victrix victa recedat,
Victa ac ut victrix (si velit) esse potest.

ANGLI

Hoc ut concedat Dominus, sic fiat ut istud
Suppliciter fulgens Anglia dicat amen.
VIII.
Vivito
Mors rapidis

Lucrum portet sagitti S.
Iugiter Omnipotens Vivas det Christus Olymp O.
Vivito Rectoris Coeli vivasque tribuna L.
Inclyta Syderio Renitescens denique coet V.
Tempora Vive prius
Vivas hic tempora long A. 5

 
Optima Terribilis Mors ast in lucra redunde T.

IX.

Claudite iam, Musae, Parnassi fluminis ora,
Iam videt et terram et littora nostra ratis.
Claudite fonticulos, Heliconis claudite portas,
Iam satis est nobis, est et abunde satis.
Claudite, tundatis ne nostrae principis aures, 5
Est etenim peius garrulitate nihil.
Claudite, non semper studiis est invigilandum,
Curis solicitus est comes alma quies.
Heus heus, parve, tamen libere aures arrige dictis
Quae tibi mandavi et fac bene verba notes. 10
Et caveas etiam ne cum tibi suppeditentur
Omnia, credaris tute deesse tibi.
Sic gere te nostrae ut possis decus addere turbae
Gaudia doctori, emolumenta tibi.


X. AEGLOGA DE MORTE BONERI
THESTILUS, PALAEMON

Iam nova falcatus reperaverat horrea messor,
Quae prior emensi victus consumpserat anni,
Captivamque manu Cererem sub vinc’la coegit,
Debilibus postquam stragem fecisset aristis.
Thesilus exigui custos cum pauper ovilis, 5
Et coenae memor, et ieiuno providus ori,
Ad vada contiguae solus consederat undae.
Canna manus illi, cannamque armaverat hamus,
Et levis appenso nutabat cortice funis.
Sola comes domino canis accubat, arvaque circum 10
Impransae pariter tondebant laeta iuvencae,
Mutaque vicinis pendebat fistula ramis.
Tunc etiam caedem meditatus piscibus hamos
Iecerat, atque acri servabat lumine motum,
Cum veniens illac intentum forte Palaemon 15
Viderat, et subita stupefactum voce salutat.
Ille ubi respexit, vultumque agnovit amici.

THESTILUS

Ecquid agis nostris (o chare Palaemon) in arvis?
Solus an hic? An te pecudes comitesque sequuntur?

P:ALAEMON

Non venio vestris hospes mansurus in agris, 20
Thestide, nec vacuum cunctando ducere tempus.
Est mihi namque domi pecus, est mihi charior Aegle,
Illaque iam nostros exspectat vespere gressus.
Sed properans illa veno prope lassus ab urbe,
Quem veteres olim Troiam dixere renatam, 25
At nunc indiginae Londinum nomine dicunt,
Nobilis occiduis quam ditans Thamesis undis
Alluit, Angligenas inter pulcherrimus amnes.

THESTILUS

Et quid habes forsan gratum novitate, Palaemon?

PALAEMON

Non ego quae Gallus, vel quae Germania tractat 30
Praelia, quasve, iacens ad moenia clara Melitae,
Turca pharetratas ducat per millia gentes,
Aut nova quae timidus defert mercator ab Indis,
Caetera vel nosco (nec enim mihi caetera curae)
Ambitiosa quibus magnorum pascitur auris. 35
Sed quae grata magis poterint pastoribus esse,
Thestile, quaeque tuas mulcebunt suaviter aures.

THESTILUS

Fare, precor, neque te tantum via caetera nostris
Auribus invideat. Sic candida Phyllis et Aegle
Multa tibi solvant fragrantibus oscula labris, 40
Cum repetes seros sub amica crepuscula gressus,
Amplexaeque suis blande tua colla lacerertis.
Suaviter illa patrem vocet, et vocet illa maritum.

PALAEMON

Expediam, quamvis mora festinantibus obsit.
Cum, repetens hodie vestigia, solus ab urbe 45
Egrederer, terris primos ubi Cynthius ignes
Erigit, occurrit notus mihi Myntius, illic
Qua medium versus solem via ducit ab urbe,
Templaque defendit tibi nota Georgius acer.
Hic ubi me celeri cupientem evadere passu 50
Vidit, “Io!” dixit, “tibi iam secura virescant
Arva, nec oblitas errent armenta per herbas,
Nec tenere capiant pecudes cum fronde timorem.”
Hic ego, “Laetitia num quae nova causa resurgit?”
“Hocne vides,” inquit, (digito monstraverat illud) 55
“Quod patet hic oculis inter spineta sepulchrum?
Quaque prius tellus neglecta fertilis herba,
Iam rudis, et nullo decorans se gramine surgit?
Hic iacet ille ferox vestri praedator ovilis,
Quem modo grassantem terris non ulla valebant 60
Pascua, non ipse montes satiare, nec urbes.
Aspice (namque nover semper se sanguine pascens
Crevit in immensum distento corpore pondus)
Effossae quantum telluris possidit antrum.”

THESTILUS

Ille lupus, similem cui secula nulla tulerunt, 65
Occidit (ah!) nostri quondam populator ovilis?
Et te vera putem nobis retulisse, Palaemon?
Carpite securae iam gramine, carpite flores,
Lanigerae pecudes, neque iam vos torreat astas,
Saeva licet vobis immittat lumina Phoebus, 70
Nec gravis hyberni laedat violentia coeli.
O quantum miseris stragem pastoribus olim
Intulit! O quoties teneros cum matribus agnos
Sanguineas olim libans mactavit ad aras!
Quin etiam nuper, quamvis sub carcere tutus, 75
Indomito quantas spiravit pectore caedes,
Libera si quando vitae foret ulla potestas!

PALAEMON

Sic quoque iam moriens horrendum sibilat anguis.
Sic etiam Marti sonipes assuetus et armis,
Debilior quamvis senio iam factus et annis, 80
Ore tamen saevit, frendensque immane, lupatis
Incubat, et surgens terram pede pulsat incerti.
Ast ego non tantum miror potuisse nocere,
Aut voluisse greges iterum lacerare Britannos
(Non etenim monstrum videas crudelius ullum, 85
Sive per Aethiopum late diserta peragres,
Seu Nomadum sylvas, et inhospita rura Molossae).
Sed miror, quod nostra feras cum sperneret istas
Insula, carnivorum tellus inimica luporum,
Hunc tamen ediderit, quo non violentior ullus 90
Incolit extremi nemus et iuga celsa Pachyni.

THESTILUS

Et mihi, dum tacitas venabar pectore causas,
Haec eadem coepit res admiranda videri,
Venerit haec donec potior sententia menti:
Non illum terris genitum crevisse Britannis, 95
Sed calidis venisse procul regionibus ortum,
Moenia pinguis ubi late rigat Itala Tybris.
Non etenim genitor nobis hic cognitus unquam,
Foemina nec partu sese iactavit ab illo.
Nescio quo multi genitum tamen esse Savago, 100
Et de supposita natum genetrice ferebant.
Nec mihi difficilis venit haec sententia menti,
Namque sonat brutum nostro sermone Savagus.
Ille tamen, quocunque fuit genitore creatus,
Infelix nimium nobis pastoribus ortus. 105
Tunc etenim credo tristi Saturnus Olympo,
Horridus, et nullo pacatus sydere, fulsit.
Nam memini, nimiumque fuit meminisse necesse,
Sceptra manu gereret quando puer aureus ille,
Aureus ille puer regni cum sceptra teneret, 110
Aemulus Alcidis qui fortia facta sequutus,
Tergeminum nostris serpentem contudit agris,
Mitior ut fuerat primum sub carcere clausus.
Ille tamen postquam peiora regna sorori
Liquerat, ut nostros iterum redivivus in agros 115
Irruerit, totisque furens se miscuit arvis,
Tigribus indomitis et foeta saevior ursa,
Impastam quam fune diu venator et arte
Implicuit, donec paulatim vincula rumpens
Gaudet, et insultans sylvis praedatur opimis, 120
Aut velut aestivus rupta tellure per altum
Evhehitur, mediumque vapor secat aera cursu.
Illic caerulea crescens in nube moratur,
Impatiens donec paulatim carceres, alte
Mugit, et in spatium migrans evadit apertum. 125
Tum vero horribili coelu clamore fatigat,
Ipsaque terrifico tellus conterrita planctu
Muta silet, mussant pecudes, pictaeque volucres,
Et matris lateri trepidus se complicat agnus.
Non aliter sese ruptis effudit habenis, 130
Saevior et tauris, quos, flammas ore vomentes,
Phasidos ad ripas domuit Pagasaeus Iason.
Vulnere sic olim, sic damnis saevior ipsis
Dira venanatae surrexit bellua Lernae.
Tum vero, gregibus lictis, trans alta videres 135
Currere pastores, patriae neque fidere terrae,
Aut pavidos densas inter se condere sylvas,
Attonitos subita tanti formidine monstri.
Non etenim pecudum calido se sanguine tantum
Imbuit, aut miserum raptans spoliavit ovile. 140
Quin etiam caedem custodibus intulit ipsis.
Tunc etenim (memini) fuso cecidere cruore
Myrtilus et Celadon, charissima pectora nobis,
Dum lacerum trepidumque metu tutantur ovile.
Vivite, felices animae, iam sydera vobis, 145
Altaque sub pedibus calcatur regia coeli.
Non ego vos posthac viridi sub fronde videbo
Mulcentes pecudes, et carmina grata loquentes.
Et duo praeterea noti, Lycorusque, Molusque,
Insignes calamis ambo prior arva regabat 150
Qua vetus exesos tollit Cantuaria muros.
Alter ad irriguas pascebat Thamesis undas.
Non illis aliquae potum venere diebus,
Gramina nec tristes gustabant laeta iuvencae.
Illos et sylvas, illos et flumina ponti, 155
Et vitreis flevisse ferunt Nereidas undis.
Ipse suum lacrymis augens et fletibus amnem,
Limosusque vadis, et pullo cinctus amictu,
Flevit, et infestas turbavit Thamesis undas,
Thamesis argutos qui flumine gignit olores. 160
Tum quoque (ceu perhibent) tot funera ferre coactus,
Coepit et ipse suas Vulcanus spernere flammas.
Ast ego, tum fugiens ad proxima littora tandem
Perveni, Zephyris ultro spirantibus, illuc
Sequana qua Belgis Celtarum dividit agros. 165
O quoties Euro tamen, cum huc verteret alas,
Mandavi nostros inviseret ille penates,
Forsan an hic aliqui tanta de strage manerent.
Non etenim (quamvis multum pastoribus ille
Obfuit) Oeneios ita sus sic vastaverat agros 170
Spumeus, iratae vindex famulusque Dianae.
Hic etenim, donec sol quinque peregerat orbes,
Palantesque metu pecudes, pecudumque magistros,
Et gravidas passim nullo discrimine matres,
Sanguineis instans epulis, rapuitque tulitque,175
Donec Nereidum pulcherrima venerat Aegle,
(Aegle, quae reliquas excellit corpore nymphas,
Exiguas quantum laurus Phoebaea myricas),
Et “Procul, o, cohibete lupum, cohibete ruentem”
Dixerat. Invadunt socii, vinc’lisque furentem 180
Impediunt, captumque novo sub carcere claudunt.
Hic iam bis quinos (etenim sic iusserat Aegle)
Delituit soles, donec culpantia tantas
Fata moras ultro Stygias rapuere sub undas,
Et scelerum vindex seris Deus abstulit annis. 185
At vos, o veteres pastorum numina, Fauni
Panque deus pecorum, cui rustica Maenala cordi,
Et vos, o nymphae nemorum, satyrique bicornes;
Aut (ne ficta sequar) potius Deus ille, Palaemon,
Ille Deus toties quem fistula nostra sonabit, 190
Monstra (precor) nostris avertat talia regnis.

PALAEMON

At nunc Oceano properat sol tingere currus,
Et mihi longa viae pars altera restat eunti.

THESTILUS

Ergo meis potius succede penatibus hospes,
Crastina lux donec primos rubescerit ortus. 185
Sunt mihi, quos cernis, capti modo flumine pisces,
Pyraque, quae nuper ramis fragrantia legi,
Et iam suadet oves sub culmina ducere vesper.

XI.

EPITAPHIA IN MORTEM BRIGITTAE BUTTI CONIUGIS THOMAE BUTTI ARMIGERI DE RYXBURGH MAGNA IN COMITATU NORF., QUAE OBI IT 24 DIE IANUARII ANNO DOMINI 1570 ET ANNO REGNI DOMINAE ELIZABETHAE DEI GRATIA EXCELLENTISSIMAE DECIMO TERTIO

Conditur hic Thomae coniux fidissima Butti
Armigero quondam nupta Brigitta viro.
Si quaeras ea qualis erat dum faemina vixit,
Accipe dum vixit faemina qualis erat.
Si proavos quaeras, generoso sanguine ducta 5
Usque per innumeros invenietur avos.
Si mores quales in coniuge posset amare
Vir suus, eximia cum probitate fides.
Certabant animo corpus, prudentia formae,
Moribus ingenium, cum gravitate lepos. 10
Vivere debuerat, pietas quia caetera vicit.
Apta fuit mundo, sed magis apta Deo.
Haec satis, hospes. Abi, nec vivere differ in horas
Quae sua pars hodie, cras tua forsan erit.

PER FLETCHERUM CANTABRIGENSEM

XII.

Conditur hoc Butti coniux Brigitta sepulchro,
Armigero quondam faemina nupta viro
Insignis facie, florens pietate, pudica
Moribus, ingenio provida, larga manu.
Invidit vetuitque diu Mors esse, sed esse 5
Dum vetat id quod erat fecerat esse magis.
Corpore nam moriens, fama integra, mente superstes
Dormit humo, terras incolit, astra petit.

PER FLETCHERUM CANTABRIGENSEM

XIII.

Hic Brigitta iacet. Mors ut feret abdita saxum
Imposuit, facti paenituisse ferunt.
Vix sex attigerat mediae sexennia vitae,
Hospes in hac primum cum requievit humo.
Nil illi pietas, nil profuit aemula virtus, 5
Plurima nec larga distribuisse manu,
Nec quae femineae pars est vel maxima dotis
Foedera legitimi firma tenere thori.

PER FLETCHERUM CANTABRIGENSEM
XIV. DE OBITU CLARISSIMI VIRI D. GUALTERI HADDONI,
ELEGIA PER AEGIDIUM FLETCHERUM

Ite procul, Musae, sterilesque facessite curae,
Scriptaque cum Latiis Graia valete modis.
Quid iuvat ingenuas aevum duxisse per artes,
Vestraque sollicito castra labore sequi?
Non ego qui semper messem desperet arator, 5
Quique sciat nunquam vincere miles ero.
Ibimus atque uno sub sole iacebimus omnes,
Musaque venturas non dabit ulla moras.
Nec quia nescimus mors vulnere serius instat,
Nec quia plus sapimus tardior hora venit. 10
Forsan et ingenio nimium valuisse nocebit,
 Saepe nocet domino copia magna suo.
Acrius insignem tendit bellator in hostem,,
Pauperies quod nil possidet hoste caret.
Adde quod exiguum superat patientia damnum, 15
Proditur in magnis arguiturque dolor.
Naufragus exiguas contemnit in aequore merces,
Tristior ingentes littore deflet opes.
Sic quia plus perdit, plus laeditur inclyta virtus,
Ipsaque damnosas copia reddit opes. 20
Ite leves igitur, stultissima cura, libelli,
Pennaque cumque meis scripta valete notis.
Tuque vale, quondam studioi pars maxima nostri,
Aurea Romuleae gloria, Marce, togae.
Marce, vale, quid verba valent? Tuque, altera linguae 25
Gloria, Cecropii quam sapuere patres.
Non mihi iam vestri facundia proderit oris,
Illaque nervoso verba locata foro.
Tuque vale, cuius Musarum sacra volumen
Nomina per totidem continet acta libros, 30
Et Capitolinae scriptor celeberrime laudis,
Quem tulit Euganeis urbs Patavina iugis.
Tunc mihi mens esset belli numerare triumphos,
 Siqua triumphata praelia morte forent.
At nihil authori quae scribere profuit ipsi, 35
Haec eadem reliquos quid didicisse iuvat?
Magne vale Stagarita, vale cum mellea labris
Fatidicae dederant omnia vocis apes.
Vos quoque postremum dulces salvete poetae,
Iliadum vates, Aeneadumque vale. 40
Tuque, sed infaelix teneri praeceptor amoris,
Alme valedictam porrige (Naso) manum.
Quid frustra lacrhymas inscriptaque Tristibus ora
Ostendis? Lachrymis non caret iste dolor.
Non ego te (Celadon) ultra sub tegmine fagi, 45
Teve canam placidas (Myrtile) propter aquas.
Nec mihi iam quisquam praecingere tempore lauro
Suadeat, aut vinctis nectere serta comis.
Nunc ego sim follor, sim durae vocis arator,
Nunc sedeam stolidas Tityrus inter oves. 50
Et mihi pro lauro circundet tempora myrtus,
Perque meas abeant rustica serta comas.
Quid iuvat aut reliquas coluisse laboribus artes,
 Iurave vesani litigiosa fori.,
Armaque barbariem contra satyrosque rebelles 55
Ferre, nec e vulgi pars rudis esse choro?
Omnibus his olim praestans (Haddone) fuisti,
Non minus in gelida sors tibi cessit humo.
Haec ego dicebam lachrymans, animusque ferebat
Millia posthabitis quaerere fata libris. 60
Sed quid ago? Poterone meas poterone Camaenas
Stultus et invito linquere castra duce?
Ah piget, et voces damnataque verba retracto,
 Rursus et opto lubens esse quod ante fui.
Non ita succensi defervet pectoris ardor, 65
Nec cito spernuntur quae placuere diu.
Quid si sit tellus eadem commune sepulchrum,
Aequaque cum Musis tempora Faunus habet?
Ipsa sibi pretium virtus operosa laboris
Solvit, et in castris militat ipsa suis. 70
Sed neque quae cineres nomen quoque continet urna
Ingeniumve putri vile iacebit humo.
Excubat ad tumulum virtutis gloria, quosque
Vivere fata vetant non sinit illa mori.
Canities reliquis fuit, aut connubia divis, 75
Quae praeerat studiis innuba Pallas erat:
Nec quia pugnatrix sapientia praelia fertur,
Saevaque terribili tela movere manu.
Tela viri, rigidoque gerunt hastilia ferro,
Longa puellares non decet hasta manus. 80
Fallimur idcirco, non sumt haec Palladis arma:
Pro clypeo chartae, cuspite penna fuit.
Haec melius pugnant, his mors devincitur armis,
Haec timet, hastatas non timet ille manus.
Dicite, Pierides, cur vobis cana senectus 85
Parcat, et in vestris nulla lusit alba comis?
An quia virtuti comitem se gloria semper
Addat, et ingenium nulla senecta premat?
Fertur et aeternam Phoebus secuisse iuventam
Quam colit, ars illum non sinit esse senem. 90
Ergone nil meritos potero liquisse libellos,
Contemptorque bonae strenuus esse rei?
Non potero. Reduces iterum salvete, libelli,
Gignit amicitias utilis ira novas.
Marce, redi, Patavine redi, tuque Attica linguae 95
Gloria, Cecropii quem studuere patres.
Tuque redi, Stagirita, redi cui mellea labris
Fatidicae dederant omnia vocis apes.
Non ita dividimur (brevis ardet amantibus ira)
Iliadum vates, Aeneadumque redi. 100
Quamque subirata dudum mihi fronte negabas,
Iam reduci facilem porrige, Naso, manum.
Tu quoque, nigra ferens parcarum vulnera, charta,
Pennaque, militiae tela redite meae.
Et vos, Pieriae faciles ignoscite divae, 105
Sufficiens levitas poena sit ipsa sibi.
Iam pudet incepti, iam tota mente quod egi
Poenitet, Argolicae flumina testor aquae,
Quod superest, Haddone, vale. Sic vivere nobis,
Sic tibi dum licuit vivere dulce fuit. 110
Te viridis Chami deflent in gurgitre moestae
Naiades, inque suis tale queruntur aquis.
“Hic stet, hic studuit, puer hoc in cespite lusit,
Ille salix doctae conscia vocis erat.”
Talia dum memorant, dolor ut foecundior imbre 115
 Crescat, inexpletis fletibus ora rigant.
Et tibi vere novo viridi de cespite bustum,
Cumque novis spondent lilia mixta rosis,
Lilia fontanis quae nutrit Hamadryas undis,
Quasque salix virides educat alta rosas. 120
Hic tibi solleni stans ad tua funera cantu
Carmen olor moerens exequiale canet,
Et veluti propriae faceret praesagia mortis
Mille dabit variis carmina flexa notis.
Teque suae iunget partem, sociumque querelae, 125
Daulis Ismarium quae gemit ales Itym,
Ac licet illa tuae quondam fuit aemula vocis
Iam querulo tristes fundet ab ore modos.
Nos quoque (stutlta licet pietas sit flere beatos)
Flevimus, et frustra quid lacrymasse iuvat? 130
Talia plebaeos capiunt solatia inanes,
Flebilibus virtus non caret alta genis.
XV. IDEM AD SALICEM HADDONI

Lenta salix placidas quae das messoribus umbras,
Notaque vicino brachia fundis agro,
Cur ubi vere micans aries Athamantidos Helles
Restituit plantis arboribusque decus,
Ipsa tamen ( ceu sola neges formosa videri) 5
Cum seris reparas vimina rara comis.
Fallor, an Haddoni te tristia funera tangunt,
Et domini cupias tu quoque fata sequi?
Quid faciant homines, pietas cum mutua plantas
Imbuat et crescat lata per arva fides? 10
Despeream nisi te lauris pro munere tali,
Palladis et sacrae frondibus ante feram.
Vive tamen, dominique refer morientis honorem,
Perpetuumque decus nominis huius habe.
Non vos dura vetant revirescere fata quotannis, 15
Non alia cogunt conditione mori.
Sic tibi, qui calamo salientes provocet agnos
Pastor, et in ramis garrula cantet avis.
†Subque tuis (nam magna nocent armenta) capessant
Frondibus, innocui frigora longa greges.† 20
Neve tuo messor casu det vulnera trunco,
Sicubi deposita falce quiescit humo.
Ipse tibi reducem veris gratabor honorem,
Lenior ut frondes elicet aura novas.
Inque salutatis statuam redimicula ramis, 25
Grataque solenni praemia more feram.
Neve sit armentum damno tibi, sive viator,
Tale, sed illaeso cortice, carmen erit.
Tityre, pelle boves, haec est Haddonidis arbor,
Ipsa vices umbrae, nominis ille dedit. 30
XVI. CLARI HADDONI LUCTUS

Eloquar an sileam? Reprimam dicamve dolorem?
Heu miser aerumnas eloquar ipse meas.
Infoelix chari funus deploro parentis,
O mihi funestum funus et atra dies!
Atra dies fuit haec atque illaetabilis hora, 5
Qua fugis e vita me sine, chare pater.
Sic potes a solo tacitus discedere nato,
Et sic cum misera linquere cuncta domo?
Sed nimium propere rumpebant fila sorores,
Et mors fatales iniicit atra manus. 10
Improba mors nimium, crudeles vos quoque Parcae,
Quae divae humanum perditis omne genus.
Optima quam primum manibus capiuntur avaris,
Crescere sed sinitis deteriora diu.
Nonne novem poterant in tres valuisse sorores? 15
Nec prece, nec precio, nec valuere minis?
Quid fera mors instas? Iam desine, desine tandem
Crudelis nostram sic spoliare domum.
Non poteras tanta satiari caede meorum?
Haec sunt ex nostra funera quinta domo. 20
Primo mihi binas rapuisti dura sorores,
Hei mihi matris erant tertia fata meae.
Quartus erat frater. Iam, mors, tua tela reconde,
Non est de victo gloria magna sene.
Sed cur me linquis sine fratre, sorore, parente? 25
Quin potius totum destrue (quaeso) genus.
Ergo erat in duris me solum vivere fatis,
Post totam amissam me superesse domum?
Ad quaenam mala me, mors importuna, reservas?
Quam vellem patri iam comes esse meo! 30
Sed quod ego vellem non vult divina voluntas,.
Quae vertet spero haec in meliora mihi.
Est Deus, est Deo servorum cura suorum
(Hoc mihi nam memini dicere saepe patrem).
Hunc Deus e terris ad se migrare volebat, 35
Expectata diu cui fuit illa dies.
Tam pater indulgens (alii nam caetrera laudent)
Quam pius optaret filius esse fuit.
Faelix in vita, magis ipso in funere foelix,
Foelix est duplici post sua fata modo. 40
Et quo eum cernit, cuius sit sanguine salvus
(Cui par laetitia est nulla, nec esse potest),
Et suaque virtus tales sibi iunxit amicos,
Qui perstant memores post sua fata sui.
Quique (quod est rarum) veteri pro patris amore 45
Auxilium nato subsidiumque ferunt.
Quos mihi iam patres patrio tutentur amore,
Summus eras cuius semper erisque deus.
Iamque vale, genitor, supremum in funere honorem
Filius haec scripsit carmina moesta tuus. 50
XVII. AECLOGA ADONIS, QUERELA DE OBITU CLERI HADDONI MAXIMAE SPEI ADOLESCENTIS SIBIQUE CONIUNCTISSIMI, QUI IN AMNE CANTABRIGIENSI SUBMERSUS EXTINCTUSQUE MENSE MAIO 1570

Extinctum Lycidas nuper deflebat Adonim
Venator, gemituque lacus fluviosque replebat.
Hunc etenim captantem undas, fluvioque lavantem,
(Ah procul a comitum turba caetuque suorum)
Crudelis torrens sinuantibus abstulit undis. 5
Ille super ripam recubans, ubi flebile corpus
Viderat, et tristi prospectans flumina vultu,
(Flumina vae tenero nimium dilecta sodali),
Implebat clamore locum, celeresque sagittas
Atque habilem ponens, humeris quem gesserat, arcum, 10
Talibus immitem compellat vocibus amnem.
“Comprimite o paulum currentes murmura lymphae,
Dum queror, et quanquam nil proficientia vobis
Verba loquor, frustra moesto tamen alloquor ore.
Vos ego, vos undae testor, vos flumina ripas 15
Quae colitis, gelidique imis convallibus omnes,
Sic puerum informi potuistis perdere letho?
Nec vos noster amor, nec vos spes ulla movebat
Ingenii, generisque decor, nec forma , nec aetas,
Crudeles? Nec quod venatu lassus, et aestus, 20
Saepius hic vestras mecum requievit ad undas?
Sed quid ago? Non unda nefas, non talia sentit
Vulnera, nec facti, sceleris neque poenitet illam.
Nec quid sint lachrymae, nec quid sint gaudia curat.
Nos te (chare puer) gelidi per fluminis amnem 25
Deflemus, lachrymasque tibi gemitusque ciemus,
Iam piget et nemorum, iam me nec dulcia rivis
Arv a iuvant, iaculumve manum gravidasve pharetras
Ferre, nec assuetos indagine claudere montes,
Aut celeres nutrire canes. Quis retia mecum, 30
Quis iuga, quis tenso cinget nemora avia lino,
Longa vel e tereti stringet venabula quercu?
Non ego te potui saltem (dulcissime rerum)
Affari, lachrymasque superemis addere verbis,
Nec quo laetus abis, nec (Adoni) revertere, dixi. 35
Infoelix qui me saltus, quaeve arva tenebant
Errantem, cum tu Bromium, Lycoramque vocares,
Ultima per notas flectens vestigia ripas.
Dixissem, ’latices et noxia flumina vita.
Terra viris, avidis patet humida piscibus unda. 40
Hic potius conside (puer) qua florida circum
Fundit opes tellus. Hic et Narcissus, et alter
Ille tuo quondam de nomine dictus Adonis,
Triste ferens pretium paribus temerarius ausis.
Et Clytie, et Phoebo charus puer, aurea quondam 45
Corpora, nunc humili crescentes cespite flores,
Purpureoque virens pinget se gramen acantho.
Tutior in ripa lusus, male creditur undis:
Saepe super littus puppes, eiectaque vidi
Funera, caeruleoque natantes gurgite nautas, 50
Et mox amissam flentes in littore navem.
Sed nec adhuc spirant Zephyri, pluiturave cedunt
Astra, nec aegroti purgantur fecibus amnes.
Necdum laeta micant sudi praenuncia signa.’
Hoc ego dixissem, sed quid iam proderit illud? 55
†Has olim latebras, haec olim pascua mecum.
Vos illud meministis, agri, aut meminisse potestis.†
Lustrabas hic arte feras, volucresque solebas
Fallere viminibus, foelix si noxia mecum
Flumina vitasses. Sed non amor omnibus idem. 60
Foelices olim sylvae, quas ille colebat,
Et fortunatae, quibus ille quieverat, umbrae.
Iam puer assuevit venantum ferre labores,
Iam pavidas urgere feras, ubi Lucifer ortus
Extulit: et pedicas aptans, et tortile cornu, 65
Et picturatum (quem nunc habet Amasus) arcum
Ibat ovans, parvoque vibrans hastile lacerto,
Iam quoque certa dedit fugitivus vulnera cervis.
Quid iuvenis faceret, puer haec cum gesserit arma?
Iamque tua captae forma, specieque decora, 70
Dulcia sperabant laetae connubia nymphae.
Nunc spes illa cadit, tecum prior illa voluptas
Interiit, fugiunt moestae connubia nymphae.
Huc, puer o formose, redi, tibi mollius astrum
Fulgebit, neque iam tellus neque frigida laedent 75
Flumina, maioresque cadent de montibus umbrae,
Et melior tandem reduci gratabitur aura.
Huc, puer o formose, redi. Quid talia demens
Eloquar, haec tanquam tibi sint mortalia curae?
Fortunate puer, tu nunc super alta quiesces 80
Sydera, nec dubios rerum sectabere casus.
Foelix illa dies, quae nos simul aethere iunctos
Accipiet, captosque loco meliore fovabit.
Et veniet, neque enim longe (pater optime) tempus
Auguror esse tuum, iamiam dedit omnia tellus. 85
Interea memori servabimus omnia mente.
Amnis ut hic arescet, et haec ut lympha recurret,
Et refluo primos inviset gurgite fontes,
Sic etiam nostro de pectore cedet Adonis.”
Haec ait, et pharetram Lycidas arcumque resumens 90
Subligat. Ast illum lachrymis gemituque sequuntur
Elpomenas, Talaphronque canes, fusique per herbam
Blanditu cupiunt domini lenire dolorem.
Sic lachrymans excessit agris, urbemque petebat.


XVIII. RESPONSIO AD VERSUS CLERI HADDONI QUOS DE PATRIS MORTE PAULO ANTE SUAM CONSCRIPSIT

Haec tibi defuncto mittit (qui mittere vivo
Mallet) ad Elysios nunc ubi vivis agros.
Ante quidem voluit, sed mittere fata vetabant,
Rarus ad Elysium nuntius ire solet.
Me vicina tenent invisi flumina Chami 5
 (Heu nimium vivo flumina nota tibi).
Perlege, non iterum perturbo fletibus umbras,
Iamdudum lachrymis obriguere genae.
Vota nec ut redeas nil proficientia mitto,
Clauditur ad seras regia vestra preces. 10
Carmina quae nuper de patrio de funere vidi
Manibus haec cogunt scribere verba tuis.
Quod tua, quod pia sint, quod docta, quod ultima constant
Undique iudicio (Clere) probata meo.
Quid querar? Illa mihi non displicuisse legenti? 15
At mihi nil poterit displicuisse tui.
An tua quo potius placuerunt carmina laetar?
Attamen haec eadem quod placuere nocent.
Non mihi cuiusquam mens carpitur invida rebus
 (Si foret, in vivos invidiosa foret). 20
Sed tua scropta legens, te vivum, (Clare) recordor,
Rursus et ingenio vulneror ipse tuo.
Iamque mihi mors est quod quondam viximus una,
Quodque fuit, cessans esse, fuisse dolet.
Quid tua mors faciet, faciat cum vita dolorem? 25
Quidsdve dolor coget, flere ubi cogit amor?
Non ego te patrem miror doluisse, dolebat
Qui sibi nec natus nec tibi frater erat.
Sed potuisse tuum prudenter flere parentem,
Haec cum sit pietas ingeniosa, placet. 30
Eloquar an sileam? Silieas, dicasve licebit.
Sive tacebis eris, sive loquare, pius.
Dum (quod agis) doleas, pietas in utroque patebit,
Efficit ut sileas, utque loquare, dolor.
Sed tua quid faciat pietas incerta probatur 35
Certior, et maior fit dubitando fides.
Est virtus siluiisse, sed abditur illa silendo,
Qui tacite bonus est, est sine teste bonus.
Ergo patrem melius deflebas (Clere) loquendo,
Cum loquitur pietas suspicione caret. 40
Quod tamen ante tuum quia concidit ille sepulchrum
Arguis, iniuste te queror esse pium.
Debueras illi naturae lege superstes
Esse, nec ante tuum filius ire patrem.
Te sine (Clere) tuus potuit pater ire sub umbras, 45
Vivere sed sine te vix potuisse reor.
Non ego quo Haddonum raptum laetetur in hoste
Credideram tantum posse latere nefas.
Quod non credideram quenquam, nunc eloquor ipse.
O bene quod celeri funere raptus erat. 50
Quid si te medio vidisset gurgite mersum,
Eque necaturis membra tulisset aquis?
O quoties eadem dixisset tristior ille,
“Hei mihi funestum funus et atra dies?”
Non igitur si lege nocens mors optima tollat 55
Est fera iudicio (Clere) vocanda tuo.
Nec tibi quod patrem matremque quod abstulit ante,
Quod periit frater, quod sine prole soror.
Iam poterat senior materque paterque videri
Nullaque spes fratris, nulla sororis erat. 60
Tum mors crudelis poterat, tum dura vocari,
Cum rapuit vestrae funera sexta domus.
Cum te spem generis sine fratre, sorore, parente,
Vestraque funestis nomina mersit aquis.
Forsan at illa tuas audiverat ante querelas, 65
Cum patris optares funeris esse comes.
Ergo malis potuit temeraria cedere votis,
Nostraque pro tantis spernere vota bonis.
Nec satis illuderat, lethum tibi triste minatur,
Teque tui vatem funeris esse facit. 70
Ad mala me quaenam, mors importuna, reservas
(O nimis augurio vox ea vera suo)?
Sed mala quae dicis Deus in meliora precanti
Vertit, ut in reliquo vox tua vera foret.
Fortiter ergo potest, sapienter laedere nescit 75
Haec mala, quae causas non videt esse boni.
Nunc etenim rursus charo super astra parenti
Iungeris, in votis quod fuit ante tibi.
Fortunate puer, genitor quoque morte beate,
Interitu foelix factus ut uterque suo. 80
Et quod vos iterum cupiat post funera tellus,
Et quod vos tellus quos cupit axis habet.
Accipe nunc igitur gratantia verba salutem,
Et quo non poteris (Clere) carere, vale.


XIX. EIUSDEM

Νάναμιν Ἁδδωνους δῦναι δεῖν Μοῖρα ἔφησε,
“Ἐνδόμεν ἀμφοτέροιν ἔμμορα θεῖα τέλος.”
Ψεῦδος ἔδοξε λαλεῖν, ἄλλ’ οὐ φάτο ψεῦδος. Ἔδυν
Τὸν γὰρ ὺγρὀν κεφαλῆς, τὸν ποταμοῖο ὕδωρ.
XX. AEGLOGA CALLIANISSA. IN NUPTIAS CLARISSIMI VIRI D. EDUARDO VERI COMITIS OXONI ET ANNAE CECILIAE OPTIMAE AC ILLUSTRISSIMAE FAEMINAE

Isidis occidui ripas nativaque linquens
Flumina Naiadum nuper convenerat agmen,
Vicinos adiens fluctus, ubi Tamus et Isis
Cum fluvio nomen, cum nomine flumina miscent.
Par color et facies illis, decor omiibus idem. 5
Ex humeris (brumae suadebant frigora vestem)
Candida pendebant crocea mantilia lymbo,
Vittaque nympharum laxos de more capillos
Legerat in nodum, quos intertexta decebant
Lilia, secretis quae nutrit hamadrias undis. 10
Iamque propinquabant urbi, fluctusque secabant,
Cum reliquas inter pulchrrima Callianissa
Connubiale refert carmen, quam deinde sequutae
Alterno reliquae comitantur carmine nymphae.
"Vos aurae, vos o tepidis afflatibus aurae, 15
Solis et aestatis comites, quae frigora brumae
Lenitis, gelidos Boreae cohibite furores.
Tuque fave, sol alme, mitescant ominia circum
Horrida ne rapiat picea caligine caelum
Bruma, nec obductas oppugnet grandine terras, 20
Aut fletura graves emittant nubila fluctus.
Talia neu gelidi laedant connubia Cauri.
Tuque peregrinas nostris qui saevior undas
Convolvis, pelagique refers quas accipis iras
(Angligenae regnator aquae) iam mollior amnem 25
Dirige, fluminibusque imponens sceptra, iubeto
Nobiscum ut placidi celebrent connubia fluctus."
Haec ait, at reliquae comitantes agmine nymphae
Hymen o Hymenaee, Hymenaee canebant.
“Fallor an haec laetae spondent foelicia pacis 30
Omina? Iam melior gratatur amantibus aura.
Cessit hyems, ridet Phaebus, moderatior amnis
Incedit, tumidasque prius compescuit undas
Thamesis, et placide ludens dat basia ripis.
Ominis agnosco faciem: non turbidus illas 35
Iunget Hymen, vultu concordia semper eodem
Accolet, aeternoque volentes foedere nectet ."
Haec ait, at reliquae repetito carmine nymphae
Hymen, o Hymenaee, Huymen, Hymenaee canebant.
“Qualis ubi linquens natales Hesperus undas 40
Egreditur, socias obscurat lumine stellas,
Aut veluti Phoebus se nitidissima caelo
Exerit, et pleno radians dat lumina vultu,
Nobilior reliquis apparet, et aethera lustrans
Quo magis ascendit, tanto magis ornat Olympum, 45
Seque quibus iungit stellis impartit honorem,
Talis nobilium turba caetusque suorum
Ingreditur, generisque ostentat sponsus honorem,.
Haec cit, at reliquae ducentes agmina nymphae,
Hymen o Hymenaee, Hymen Hymenaee canebant. 50
Qualis olor rivos et lucida flumina circum
Errat, et huc illuc expansis remitat alis.
Flumineas forma volucres et corpore vincens,
Inque quibus degit fluviis decus addit isdem,
Aut veluti pinus cultis pulcherrimus hortis 55
Surgit et alta petens sublimior exit
Arboribus, pulchroque aspectat vertice caelum,
Sic inter iuvenum pulcherrimus agmina sponsus
Emicat, et reliquis se clarior omnibus insert. 60
Haec ait, at reliquae repetito carmine nymphae
Hymen o Hymenaee, Hymen, Hymenaee canebant.
“At belli siquando ciet simuachra sub armis
Quadrupedemque levi spumantem flectit habena
Impiger, et longa concurrere nititur hasta, 65
Impavidus se sistit equo, sinuosaque torquens
Pectora, nunc circo flectit, nunc calcibus urgens
Concitat, ille volans rapido pernicior Euro
Arrrigitur, glomeratque pedes, camposque fatigat
Arduus, et flexis iterum subsistit habenis. 70
Macte rudimentis (iuvenis). Sic Martia crescunt
Pectora, sic primi tentant in cornua tauri.
Sic quoque vix habiles concurrere frontibus haedi
Incipiunt, mox et dare vulnera cornibus audent.
Te patria egregium bello et praestantibus armis 75
Expectat, poscitque ducem. Tua plenior annis
Frondescit virtus, celeresque emittere fructus
Caepit, et in primis pubescere gloria factis.”
Haec ait, at reliquae repetito carmine nymphae
Hymen, o Hymenaee, Huymen, Hymenaee canebant. 80
Fluminibus quales crescunt in margine flores,
Naiadum quos cura tepentibus irrigat undis,
Myrtus ut in sylvis, utque innuba laurus in hortis,
Sic tenero vernans intactae flore iuventae
Sponsa nitet formaque rosas et lilia vincit. 85
Nec levis hic tantum formae decus haeret: honestas
Additur et patrio libata a sanguine virtus
Quisque docet gestus decor et nativa venustas,
Et quicquid coniux in coniuge posset amare.
Haec ait, at reliqua repetito carmine nymphae 90
Hymen, o Hymenaee, Huymen, Hymenaee canebant.
“Sis faelix, virgo, mox et non virgo futura,
Faelix quicquid eris. Te virtus clara parentis
Adiuvat, et populi promittit laeta favorem.
Hinc tam multa tuo debens Brytanna parenti 95
Has tibi foelici lucentes omine taedas
Accipit applaudit titulis, gratatur honori,
Ipsa licet toto iam ver tibi floreat anno.
Quamprimum incipiet Phaebo nitescere caelo
Purpureos tellus flores et olentia fundet 100
Munera parthenii frondes et eringion acri
Horrescens spina, sed amantibus utile germen.
Cuius flore Phaon (prisco si creditur aevo)
Dulcia formosae meruit connubia Sapphus.
Hoc seu fert gremio coniux seu veste recondat, 105
Intemeratus Hymen manet inviolataque lecti
Foedera, nec conuix peregrinos cogitat ignes.
Haec ait, at reliquae repetito carmine nymphae
Hymen, o Hymenaee, Hymen, Hymenaee canebant.
“Fortunate socer natae connubia cernens 110
Et faelix socero gener, et tu coniuge, virgo,
Neve quia hic desit, faelix quoque virgine coniux.
Non periurus Hymen haec vincula nectit, uterque
Et quod amet coniux habet, et quo possit amari,
Sed crescens annis et consuetudine maior 115
Surget amor, titulique decus, sobolesque parentem
Aequalem referens aequali sanguine, cuius
Et patrem virtus et avum prudentia vincet.
Isidis haec nymphae, sed quas sub gurgite Chamus
Edocuit, vobis faelicia vota precantur. 120
Haec ait, at reliquae repetito carmine nymphae
Hymen, o Hymenaee, Huymen, Hymenaee canebant.”
XXI. AEGLOGA LYCIDAS, DE LITERIS ANTIQUAE BRITANNIAE,
REGIBUS PRAESERTIM QUI DOCTRINA CLARUERUNT,
QUIQUE COLLEGIA CANTABRIGIAE FUNDARUNT

Mythicus et Nicias (quorum Isidis alter ad amnem,
Alter ad irriguas Chami consederat undas)
Certabant, aetate pares, quis nostra petentes
Littora cum fugerent steriles Permessidos undas,
Ceperat hopitio Musas; ille Isidis amnem 5
Praetulerat, Grantae Nicias bifluminis agros.
Maior erat Niciae facundae gratia linguae,
Maior honos, tumoloque sedens maiora canebat:
Candida caesaries, et candida barba canenti
Pendebat, niveaeque ferens insigne senectae 10
Longior a mento pectus veneranda decebat.
Illos ad patrii certantes littora rivi
Audierat Lycidas, Chami qui pascua circum
Quinque per hybernos, totidemque aestate micantes
Vixerat aucupio soles, dubiusque sequendi, 15
Frigora dum gelidas Chami captabat ad undas,
Talibus alloquitur vicinum gurgite rivum.
 “Tu mihi qui molli vitreus petis aequora cursu,
Chame pater, Nymphisque sacro das iura sub amne,
Dicito, quandoquidem nostros ab origine mundi 20
Alluis, aeternisque secas erroribus agros,
Unde genus veteres quondam duxere Britanni;
Quique patres priscique duces, quo tempore primum
Ista novis coepit tellus florere colonis:
Et siqua est non vana fides, quis nostra petentes 25
Littora Maeonidas peregrina per aequora secum
Vexit, et haec vestras posuit monumenta per undas.
Sic tibi, quae ramis super impendentibus umbras
Praebeat, accrescens in margine floreat alnus:
Sic tibi, qua crebris limosa paludibus Elis 30
Cingitur, illisae lacerentur fluctibus ulvae.”
Haec ait, et manibus Lycidas ter flumina libans,
Populea toties percussit arundine ripas
Cum sonitu, magnoque locum clamore replevit.
 Tum pater ignotae subita formidine vocis 35
Attonitus, madidum summa caput extulit unda:
Et simul emersae vitreo de gurgite nymphae
Naiades denso circum sese agmine fundunt;
Thespio, Drymoque, Dionaque, Caesarieque,
Eurynomeque, Thoeque soror, Nomolaeaque virgo, 40
Et niveo Leuce, et croceo velamine Xantho,
Flava comas, at rubra genas, et candida vultu:
Et Melane, et Crocale, cumque Aemone discolor Anthos,
Et Diodora, Themisque (ambae Oceanitides olim,
Nunc fluvii nymphae), Graeique Berosia gentis, 45
Inter et Assyrias eadem celeberrima nymphas
Insignis facie, sed plusquam nubilis aevo,
Quamque peregrinis genuit sub fontibus Arnon,
Sed nunc Angligenas degens Polydora per amnes:
Omnes carminibus seriem percurrere doctae 50
Annorum, et longis deducere tempora fastis.
Ipse tenens urnam manibus sceptrumque decorum,
Pellibus inclusum nigris et iaspide librum
Extulit. Hoc illi dederat (venerabile munus)
Mnemosyne, Aonidum mater longaeva sororum. 55
Hunc replicans, veterumque petens exordia rerum,
Plena concutiens fluviali tempora mosco,
Talia sedatis memorans cantabat ab undis:
“Haec primum Oceani circumsona fluctibus arva
Samothei coluere viri, qui gurgite vecti 60
Caeruleo ignotas pelagi venere per undas,
Lustrabantque solum ratibus, coelestia postquam
Flumina coeperunt iterum se condere ponto,
Humanumque genus redivivis crescere terris.
Hinc alii indigenas, alii dixere Gigantes, 65
Quippe vigens mundi, nec adhuc incesta iuventus
Intemerata diu servabat semina rerum
(Semina, posterior vires quibus abstulit aetas).
Hinc valida ingenti surgebant corpora mole,
Corporibusque animi virtus aequalis, honesti 70
Ardor, et in vastis florens vis coelica membris.
Coelum hinc spirabant, spirabant ardua mentes.
Sceptra novae primus genuit regalia gentis
Samotheus, regni qui clausos aequore fines
Extulit, et magna Celtas ditione premebat. 75
Hinc quoque Disceltas cognomine dictus Ibero.
Arduus huic animi vigor, et vis enthea mentis
Emicuit, magnaque sedens gravitate verendas
Iustitiae leges, et summi iura tonantis
Sancta docens, validis lapsos retrahebat habenis, 80
Et memori sanos figebat pectore mores.
Hinc quibus haec primum patuerunt arva coloni
Samothei, geminique maris quae tunditur undis
Insula, Samotheae tenuit per secula nomen.
Hinc Magus, Europae primas qui finibus urbes 85
Condidit, et nondum bellis assueta moveri
Parva suburbanis circundedit oppida fossis,
Et studiis sceptrisque potens successit avitis.
Quanta viri virtus! Quantus sub pectore fervor
Iustitiae, et pietatis amor! Quibus artibus olim 90
Florebat! Sed fama virum mutabilis aevi
Ire per aetates vetuit, perque ora nepotum.
“Additur huic Sarron, regni qui fraena paterni
Accipiens, virtute pari moderatur, et arte,
Relligione sacer prisca, qui sponte sequentes 95
Castaliis abduxit aquis, et Paeone Musas,
Atque urbes habitare dedit, tutosque penates,
Exosas nemorum divas, turbaeque procacis
Qui sylva errabunt petulantia numina Panum:
Vix clausa intactum servant etiam arce pudorem. 100
“Hunc pius et regno Druis, et virtute paterna
Insequitur, Druidasque suo de nomine vates
Instituit (Druidas sanctum genus). Ipse ferinos
Lenibat monitis cultus. Astra ipse, polosque
(Nativas animae sedes) patriamque docebat 105
Coelestam, et semper crescentia secula mentis.
“Successit patri Bardus, iustusque regebat
Arbiter, et populo, et Musis gratissimus idem.
Ille lyra heroas solitus, divosque sonare,
(Felices animas) et fortia condere facta. 110
Scriptorum meritos nobis invidit honores
Livor edax, livor, Musisque inimica vetustas.
Usque tamen nomen Bardi manet, usque poetis
Cantandum, et tanti haud indebita gloria regis.
“Fortunata nimis tali sub principe talis 115
Insula, dum verae populo virtutis amanti
Dux, comes, et merces princeps fuit ipse! Canebat
Ipse heros heroas, et ipse canetur ab illis,
Instituitque sacras (pars ipse haud ultima) Musas.
At mox deterior paulatim incedere terris, 120
Decolor, et ferro propior iam coeperat aetas.
Samotheam invadit vastos ferus Albion artus,
Neptuni soboles. Illi simul improbus ibat
Mars comes, horrendoque furens Bellona flagello,
Quos lacera infelix sequitur Discordia palla, 125
Et Furor, et Caedes. Pulsae secedere Musae
In latebras coepere procul. Procul impia vitant
Bella, iterumque umbras turbatae atque otia captant.
Ille ferox domitam victoris nomine gentem
Induit, Albionisque haud longo nomine dixit. 130
“Mox infelici Troianus origine Brutus
Fatis appulsus venit, monitisque Dianae.
Ille manu saevam Albionis de semine gentem
Fundit, et immanes (informia monstra) Gigantes 135
Deiicit. Is populo leges nomenque Britanno,
Dulciaque immoriens florentibus otia natis,
Imperiumque suis, divisaque regna reliquit.
“At Scythica fessus glacie Rhodopeque nivali,
Bella ferens cladesque Humber, nomadumque phalanges, 140
Cambrum acie, iuvenemque ferox domabat Albanactum;
(Heu fortes nequicquam animas!) quos sanguine victor
Mox Scythico, hostilique piabat caede Locrinus.
Ast aquilis Humber pulsis, fractisque maniplis,
Cedere paulatim, et lento vestigia gressu 145
Ad fluvium (turgens ira) improperata referre:
Acrius incumbunt Britones, turbantque, premuntque
Ictibus. Is tectus telisque undisque Britanno
Infelix vitam, nomenque reliquerat amni.
Iamque etiam tumet, et regali tardior Humber 150
Incessu nunquam placidis irascitur undis:
Marte perit victus, Neptunoque obrutus Humber.
At Scythico captus vultu, fletuque decoro,
Captivam implorat victor, lacrymisque Locrinus
Foemineis cessit (madidis immersus ocellis). 155
Mox exoravit, thalamique in parte locavit.
At miser implexae (miser, et suspensus amator)
Fraude domus, saxoque tegens mala furta doloso,
(Ah!) miseram illicito Sabrinam sustulit igne.
Iamque decem virgo septemque reliquerat annos 160
Nubilis, uxori tandem cum laesa patebant
Foedera vesanae, et spreti periuria lecti.
Nec queritur, lugetve: acri furit, aestuat ira,
Seraque corde viri pressans, animoque volutans
Crimina, Marte fero mendacem armisque virago 165
Aggreditur regem, qua plenus ditia culta
Irrigat, et tumidea Severnus volvitur unda.
Ille acies bello fractas, captosque maniplos
Indignatus, atrox stricto sibi pectora ferro
(Foemineis bis iam domita armis pectora) rupit. 170
Regem fida comes pellex (miserabile corpus)
Procubuit super, et tepidos misera induit enses.
At matris fato infelix exterrita virgo
Dum fugit ultricis vultum Sabrina novercae,
Severni insistens ripis, ubi plena Vitorgum 175
Unda lavat; ‘Severne pater, Severne,’ ciebat,
’Cuius ego ripis solita olim, et flumine curvo
Ludere, si meritos tuleram tibi semper honores,
Si tua flore libens rapto, violisque, rosisque
Aequora, si lauro nexis myrtoque coronis 180
Aspersi, miserere, pater, morientis et istam
(Siqua via est) animam tristi defende novercae.’
“Audit, et miserans pallentem morte futura
Abstulit in vitreas sedes, ubi regia nymphis
Iura dedit, thalamique libens in honore locavit, 185
Dixit et immersa Sabrinam a virgine flumen.
“Hinc Medanus, nemorumque colens Mempricius umbras
Venator; qui dum vacuis in montibus errans
Tela gerit, rigidisque ferox irascitur apris,
Occidit agresti laniatus dente ferarum, 190
Sceptraque vix habili gestanda reliquit Ebrauco.
“Ille tamen populos sumptis maturior armis
Addidit imperio, placido quos flumine Suevus
Alluit, ingentique patet Germania tractu.
Hinc rediens Boreae populantes moenia Pictas 195
Vicit, ubi pelago nondum confunditur Osa .
Additur huic viridis clypei velamini gestans
Brutus, et a domito rediens Aquilone Leillus,
Victor ad Axeas qui condidit oppida ripas,
“Quos sequitur pacis studiis insignis et armis 200
Luddius. Ille novam circundat moenibus urbem,
Qua piger Eoum versus mare Sturius amnem
Dirigit, et refluas nequicquam exturbat arenas.
“Excipit extincto regnum genitore Bladudus;
Dulcia posthabitis qui tractans otia bellis 205
Artibus ingenii proavos studiisque praeibat.
Ille puer, primi cum flos adolesceret aevi,
Argolicum populos, magnasque petebat Athenas.
Inde peregrino rediens ex orbe, paterno
Clarior imperio, studiis clarissimus ibat. 210
Nempe suas illi Natura recluserat artes,
Et terrae pelagique vias, viresque potentes
Herbarum. Varios idem describere cursus
Astrorum, et celeri numeros percurrere motu
Noverat, et magnum distinguere finibus orbem. 215
Ille etiam (horrendum!) trepidantes ignibus undas
Nubere sulphureis iussit. Placidam ille salutem
Amplexu parere infando, qua turgidus Avon
Defluit, et medicas iactat Bathonia thermas.
“Illius infelix sequitur post fata Leyrus: 220
Quem Cordelia, trahens Gallorum e finibus agmen,
Restituit regno profugio, geminasque sorores
(Ulta patrem virgo) dotalibus expulit agris;
Ipsaque susceptas regni molitur habenas.
“Hanc ubi ter victi tandem vicere nepotes, 225
Et teneros vinculis onerassent virginis artus,
Non tulit, et duri tandem pertaesa dolorem
Carceris (ah virgo infelix!) innoxia ferro
Pectora, purpureoque habitantem sanguine vitam
(Conscia virtutis, sexusque oblita) reclusit. 230
Alma sed insontem Tellus miserata puellam
Protinus e tepida manantem caede cruorem
Excepit; solisque novos ubi sentit amores,
Luteolum vernas florem submisit in auras.
Nunc quoque per veteres crescens cordelia muros, 235
Et super alta domus passim fastigia nomen
Virginis extinctae patrio sermone reservat.
“At solidos acer regni dum poscit honores
Condagius, sceptrique nequit divortia ferre,
Arma movet, Cambrisque quater fugientibus instat, 240
Sabrinaeque replens cognato sanguine ripas,
Occupat imperium . Quid non mortalia cogis
Pectora, spes regni, sceptri insana cupido?
“Hinc Rivallo, potens opibus; quem deinde sequuntur
Gurgustus, rigidusque Iago, pulcherque Sisyllus, 245
Chyaimachusque puer, cui turpis inertia primis
Haeserat in cunis, patrique simillima proles
Gorbodus, ignavum ducens inglorius aevum.
“Additur his curvo succinctus acinace Porres,
Quem furor, et sceptri rabies vesana nefandas 250
Impulit in caedes. Is dum civilia tractat
Praelia, fraterno foedavit sanguine dextram.
Caedis at authori raro veneranda senectus
Canitiem, extremumve dedit sine caede sepulchrum.
Hunc etenim genetrix fraterna caede tepentem, 255
(Heu furor, et durae pietas scelerata parentis!)
Caedi animos, animis dextram, dextrae arma ministrans,
Occupat, et stricto iugulum mucrone resolvit.
Hinc iterum varii miscebant praelia reges,
Donec Brutingenas inter victricia tollens 260
Signa duces solus regni Mulmucus honores
Occupat. Hic (nostris ignotum regibus usum)
Crinibus imposuit primus victricibus aurum,
Et populi tandem Belino fraena reliquit.
Sed quid ego reges memoro, quibus aspera cordi 265
Praelia semper erant, Martemque lacessere ferro?
Scilicet hinc seriem poteris cognoscere gentis
Brutigenae, regnique vices, quo tempore primum
Aones hanc nostras sedem posuere per undas.
“Proximus his etenim sese Gurguntius offert, 270
Belino genitore satus, quo sceptra tenente
Cantaber has primum terras et littora vidit,
Cantaber, Hesperidum qui natus origine regum
Oceani lustrabat aquas, fractisque requirens
Navibus hospitium, plusquam hospita foedera iunxit, 275
Et Belinigenae meruit connubia natae.
Hunc ego per ripas, ed adhuc ignota vagantem
Flumina, lustrantemque locum quo figeret urbem,
Talibus aggredior dictis: ’Sate sanguine regum,
Hesperidum iuvenis, post tot iam secula votis 280
Exoptate meis, ut te nunc gurgite laeto
Excipio! Neque vana movent praesagia mentem.
Nam, memini, quondam mihi talia fata canebat
Caeruleus pelagi vates, qui flumina Proteus
Temperat, Oceani primis ubi misceor undis: 285
Egregium rutilo venturum lumine sidus
Finibus Hesperiae, sacro quod vertice flammas
Funderet, et nostrum radiis aspergeret amnem.
Ante per ignotas volvens mea flumina valles
Errabam; nunc Tueda mihi, nunc Humber, et ipse 290
Thamisis Angligenum surget regnator aquarum,
Atque peregrinos ibit mea fama per amnes.
Iamque meum Doris, iam Tethys regia nomen
Audiet, applaudentque meis Nereides undis,
Qua refluas inter pelagi confundor arenas. 295
Quare age, prima pedum signans vestigia muros
Aggredere, et celebrem molire penatibus urbem.
Hic tibi certa quies, hic crebris oppida tectis
Assurgent, referentque tuum per secula nomen.
Vos quoque iam primo terris salvete Britannis, 300
Pierides, coeli et divum genus: otia vobis,
Claraque venturi promittunt tecta nepotes.’
“Ille novo signans fatalem vomere terram,
Extulit ingentem spatiis et moenibus urbem,
Effinxitque domos. Vix iam vestigia tanti 305
Apparent operis, sic improbus omnia Mavors
Diruit, ac seclis inimica prioribus aetas.
Haec vestrae (neque vana fides) natalis origo
Urbis, ad has olim posuit quam Cantaber undas,
Cantaber Hesperidum prognatus origine regum. 310
Iamque per has passim (veluti Pernessida) ripas,
Naiadum plaudente choro, coepere sorores
Pierides resonare modos, et carmina laetae
Cantabant, placidae cum munere pacis ovantes.
Undique collectae iuvenumque senumque catervae 315
Huc ultro fluere incipiunt. Mox quarta sororum
Eumenidum Bellona (dolens cessisse Britannis
Finibus eiectam, quam Nox tulit horrida Marti
Barbariem) Stygiis ardens se misit ab undis
Arma manu lethumque ferens, trepidasque Camoenas 320
Terruit, et crebris immiscuit omnia bellis.
Hinc etenim dum sceptra petunt divisa Britanni,
Dulcia civili dirimebant otia ferro.
Hic Scotus, et longis innixi Pictones hastis
Finibus infusi, retulerunt annua genti 325
Praelia, ducentesque nova cum messe colonos,
Impositum plaustris autumnum ad proxima Tuedae
Flumina captivum secum abduxere quotannis.
Hinc Hyberincolae ducebant agmina gentes.
Hinc et ab eiectis victricia castra Seleuris, 330
Indomito quae Marte satus Romanus alebat,
Omnia vastabant ferro, dum signa reposcunt,
Captivosque infensa duces, quos agmine fuso
Vicit Hamadryadas inter Voadica sorores.
Bellatrix. Non illa colos, calathosque solebat, 335
Sed ferrum versare manu, curruque volantes
Quadriiugos medios audax inferre per hostes,
Aut pedes ardentes in praelia ducere turmas,
Aut, si compositis florerent otia bellis,
Figere spumantem longis palearibus aprum, 340
Frendentesque ciere lupos, assueta labori,
Promptior ut pugnas, redituraque bella moveret.
“Sic iterum siluere diu, solitosque Camoenae
Continuere modos, donec melioribus annis
Christiadum toto coepit gens crescere mundo. 345
Iamque poli germana fides, iam optima rerum
Relligio Auroram, Solymaeaque templa relinquens,
Oceani populos, sparsaeque per aequora gentes
Viserat. Hoc magni voluit Deus arbiter aevi.
“Lucius hanc primus per littora nostra vagantem, 350
Horrentemque diu miserae contagia gentis,
Excepit, meritoque Deum veneratus honore,
Nequitiam posuit vitae cultusque prioris.
Ante per excelsi sacrata cacumina montis,
Perque lacus, cultosque sacra formidine lucos, 355
Imaque frondosas inter labentia valles
Flumina Brutigenae divum simulachra colebant:
Mercurium imprimis, venatricemque Dianam,
Tethyn, Gradivumque patrem, cui praelia curae.
Ille sacris igitur postquam se laverat undis, 360
Protinus auferri veterum simulachra deorum
Iussit, et a templis ritus abolere nefandos.
Ille suas etiam laudes et praemia Musis
Reddidit, ingenuasque animos traduxit ad artes,
Lapsaque per nostras reparavit moenia ripas. 365
“Sed melior fortuna brevis, nec larga beatis
Tempora debentur rebus. Vidi, horrida vidi
Praelia, cum patrii linquentes arva Vesevi
Saxones hos denso complerent agmine campos.
Heu! Ego tum quoties haec subter flumina vultus 370
Occului! Quoties arctatas stragibus undas,
Et simul arma ferens, vix tardus in aequora mecum
Volvebam! Quoties posito nova praelia ferro,
Victricesque volare acies, disiectaque vidi
Agmina collatis iterum concurrere signis! 375
Hi cupidi nomen penitus delere Britannum,
Moenia vastabant, priscaeque annalia gentis
(Heu crudele nefas! Heu dira licentia ferri!)
Scriptaque tradebant immitibus omnia flammis.
Sic iterum bello incepti periere labores, 380
Non secus ac, quando verni sub sydere Tauri
(Cum primo in tepidos audent se credere soles
Semina), rursus hyems Zephyris ruit horrida pulsis,
Praecipitatque polo nubes, et plurima coelo
Tempestas pluvia fluit illaetabilis unda, 385
Illa ferens dirum rebus nascentibus omen,
Sternit agros, viridemque novi spem proruit anni.
Et modo respirat; rursus, velut agmine facto,
Verberat imbre solum, glomerataque flumina volvens,
Tristia prosternit plorantibus arva colonis. 390
Tunc iterum (neque enim vestigia tuta patebant)
Maeonides sumptis fugere per aera pennis;
Quas tamen antiquam revocans Sigibertus ad urbem,
Restituit, tectoque deas, opibusque refecit.
“Tum quoque Marte potens Borealia sceptra tenebat 395
Alphredus, qua pinguis agros interfluit Humber.
Ille reversuri motus praedicere solis,
Stellarumque polo casus cognovit et ortus,
Idem Marte potens, studiis clarissimus idem.
Proximus huic aevo, sceptri virtutibus idem 400
Proximus, Humbricolae gentis Celoulphus habenas
Accipit, insignem Musis, belloque potentem
Quem cecinit quondam nostro de flumine nympha
Thespio, quae facta canens, et praelia gentis
Christicolae, veteres decoravit carmine reges, 405
Posteritas patrio dixit de nomine Bedam.
Aspice pennigeris quae nunc habitata columbis
Pastor arundineo stravit mapalia culmo;
Haec domus, hinc nostras carmen resonabat ad undas.
“Sed neque adhuc dubiae sperabant certa Camoenae 410
Otia: maiorem spondebant sydera cladem.
Iamque novum veniens patriis e finibus agmen
Attulit hinc cladem nobis, ubi spumeus alto
Labitur amne Tyras, properansque rapacibus undis
Sarmaticos, Dacosque interfluit arbiter agros. 415
Tunc iterum varia immiscebant praelia gentes
Sorte diu, neque Mars semper victoribus idem
Eventusve fuit: bellis et caede rubentes
Fluximus, Angligenis quotquot de montibus orti
Irriguas inter valles ecurrimus amnes. 420
Sic inter clypeos et tela sonantia longam
Duximus aetatem miseri, cantusque tubarum:
Bellantum fremitus, lamentaque tristia vulgi
Sub trepidis semper moerentes hausimus undis,
Donec iusta ferens Normanicus agmina victor 425
Composuit causas belli, regnoque potitus
Prima dedit pacis laetantibus omnia Musis.
Nempe minor, sed forte prior, regnoque paterno
Filius huc nostras hospes concessit ad undas,
Dum sequitur fratri contraria castra Roberto. 430
Ille etenim Marti primis assuetus ab annis,
Militiam coluit: non illo doctior alter
Castra per extensos metiri candida funes,
Aut peditum cuneos, vel equestres ducere turmas:
Et quo quisque foret ducendus ab ordine miles 435
Noverat, et magnis hortari in praelia verbis.
Hunc Syrii stupuere duces, stupuere nivosum
Strymona potantes, gelidique Borysthenis undas;
Cum iuvenis reliquis heroibus agmina iungens
Palmiferi colles Libani, montemque Sionis, 440
Phoebeamque Rhodon, Solymaeque reposceret urbem.
Hunc etiam reducem Tinae bifrontis ad amnem
Dum ruit, adversis prior vada fluminis hosti
Praeripit, abiectis fugerunt Pictones armis.
“At minor Aonidum miles, melioribus armis 445
Contulit aetatem, pacataque castra colebat.
Ex illo afflictis melius confidere rebus
Maeonides regum auxiliis, opibusque refectae
Coeperunt, stabilemque sibi promittere pacem.
“Sed neque adhuc nostras quae consita cernis ad undas 450
Atria Pierides, turritaque tecta tenebant.
Exiguis divae contentae sedibus olim
Flumineas inter salices umbrasque canebant,
Tectaque arundineis habitarunt horrea culmis.
Haec igitur si forte tibi monumenta priorum 455
Noscere, Pieridumve bis octo tecta sororum
Scire vacat, quibus exurgunt authoribus aedes;
Accipe quae seros deceat meminisse nepotes.
“Atria prima vides austrum spectantia, quorum
Fida datur tutela Deo, sed nomine Petro? 460
Balsamus haec posuit, qui cincta palustribus undis
Elidis obtinuit praesul bifluminis arva.
“Proxima foemineos iactant sacraria sumptus:
Uxor Adomari Musis haec struxit Eliza;
Pembrociae qui rura comes, Wallosque regebat, 465
Quos videt extremo decedens vespere Phoebus.
“Tertia quae gelidis Aquilonibus atria pandunt,
Henricum autorem memorant, quem fertilis agro,
Et pecorum dives genuit Lancastria foetu.
“Quarta vides nostris quae surgunt proxima ripis 470
Moenia? Regina domus haec authore superbit:
Margaris, Henrici coniux, haec condidit olim,
Dum melior fortuna fuit, nec dum aspera frustra,
Aspera captivo pro coniuge bella moveret.
At cum victa domus tandem Lancastria regno 475
Cederet, et caeso fugeret regina marito,
Aemula, non hostis victae virtutis Eliza
Inceptum perfecit opus. Vicina mariti
Nonne vides ut iactet opes, et nomina regis?
“Haec sextus, cum regna senex infida teneret, 480
Astruit Henricus, templi cui moenibus ingens
Conditur ascriptum regali nomine saxum,
Laevus at arctoam qua prospicit angulus ursam.
Fortunata domus nimium, si caetera primis
Aequa forent! Musis invidit caetera Mavors. 485
Aspice, quae moles, et quae fundamina primi
Interrupta manent operis! Vix ista feruntur
Edvardi flexisse minas, quin victor ab hoste
Cum redit, infestis ducens hostilia signis
Agmina, nil meritis inferret bella Camoenis, 490
Innocuosque furens incendere igne penates.
Addidit et Musis aliud nascentibus idem
Hospitium, placidae currens ubi leniter undis
Isis Aquadunae foecundat flumine campos,
Altaque vicinos Vinsoria despicit agros. 495
O nimium deflende senex! Tibi regia sceptra
Abstulit, et vitam belli fortuna caducam.
Ast tua, quae melius tranquilla per otia virtus
Claruit, utilior nobis, tibi noxia soli,
Vivet, et in nullo tua fama tacebitur aevo. 500
“En vero qui tecta colunt vicina penates;
Regius haec Musis Voodlarcus dona sacrabat:
Aspice ut agnoscant tecti regalis honorem,
Altaque submisso venerentur moenia culmo.
“Proxima quae spatio, tectisque obscura, sed uno 505
Nomine Clara vides. Nostras Badaeus ad undas
Constituit, quorum confinia tecta severis
Bathmannus legum studiis, operaeque forensi
Despondit, regnat nunc ista Bartholus aula.
“At cuius pars una novo stat candida muro, 510
Pars melior veteri saxo constructa. Gonellum
Autorem memorat domus (hic sine prole suprema
Fata sequens, Musis haeredibus omnia liquit):
Auxit agro nuper Caius, duplicique penates
Disposuit muro. Viden’ ut nova moenia iactet 515
Peridiumque choro, et tecto crescente superba?
“Quattuor inde novis quae turribus alta minantur,
Et nivea immenso diffundunt atria circo,
Ordine postremus, sed non virtutibus. Auxit
Henricus tecta, et triplices cum iungeret aede 520
Imposuit nomen facto. Quae proxima cernis
Coctilibus muris, parilique rubentia saxo,
Qua super alta sedens portarum limina custos
Arduus auratis tollit se cornibus hircus.
Margaris erexit, fausto quam Derbia partu 525
Edidit,: haec etiam quae proxima cernis ad ortus
Atria, iam moriens Christo sacrata reliquit.
“Quae ponti vicina vides, Audelius olim
Coepit, et adversi posuit fundamina muri:
At coeptum perfecit opus Staffordius heros, 530
Quem genuit maribus regio celeberrima damis.
“Haec inter media aspicies mox surgere tecta
Culminibus niveis, roseisque nitentia muris
Nobilis haec doctis sacrabat foemina Musis,
(Coniugio felix, magno felicior ortu) 535
Insita Sussexo proles Sidneia trunco.
“Ultima quae nostris hinc cernis dissita ripis,
Inque quibus, dum res pretio Romana manebat,
Lenta cuculligeri ducebant otia fratres,
Transtulit, et Musis nuper sacrata reliquit 540
Alcocius, bifidum praesul regnator aquarum.
“Tuque etiam, Mildmaie senex, tu candida Christo
Atria felici, tu sanctas omine Musas
Institues, fuscis Clarius qua surgit ab Indis,
Eoisque auctam claudit mihi finibus urbem. 545
“Quae vero, quae iam meritis par gratia vestris,
Lausve erit, insignes animae? Quae munera vobis
Persolvet patria? En vobis quae praemia Musae,
En quibus ipse modis vestros meditabor honores:
Gramineum in ripa viridi de cespite bustum, 550
Exsequiasque nova salicum de fronde quotannis
Constituam; mosesto stantes circum agmine Musae
Carmina lugubri plangent funebria cantu.
Purpureos addam flores, et aquatica spargam
Lilia cum menthis, et munere fungar inani. 555
““Sed neque te, venerande puer, cum talia plango,
Non te praeteream, doctarum Edovarde sororum,
Et patriae, sceptrique decus, qui gaudia regnans
Tanta tuis dederas, lamentaque tanta Britannis
Iam moriens. Ah! Quanta meas monumenta per undas 560
Liquisset, quantis decorasset honoribus artes,
Siquam fata moram vitae meliora dedissent!
Heu pietas! Heu sancta fides! Et grandior annis
Maiestas! Non te tumidi vis naufraga ponti,
Nec quae magnanimos rapiunt Mavortia reges 565
Praelia nascentem nobis rapuere, nec hostis;
Sed pietas, sed vera fides, quae grandior annis
Creverat, et primo virtus in flore senescens.
Heu miserande puer, coelo felicior ipse,
Sed terris miserande tamen! Te Thamisis ingens, 570
Te nostri flevere lacus, tonsaeque capillos
Ingemuere diu nymphae Isides, Isides undae;
Quaeque tua passim captae dulcedine formae
Dulcia sperabant regum connubia natae.
Sed spes illa redit, postquam soror altera regno, 575
Altera fraternis etiam virtutibus haeres,
Successit. Memini vultus, et verba loquentis,
Promissique fidem; memini, neque pectore nostro
Excederit, cum tecta novem (decima ipsa) sororum
Viseret, et Musas Latio sermone vocaret. 580
Caetera quam sceptri fortunae aequalia! Quantus
Eloquii coelestis amor! Quam blanda serenos
Gratia tranquillat vultus! Ut temperat oris
Maiestas augusta vices! Quam virgine dignus
Et pudor, et species formae! Sed virgine maius 585
Ingenium, fragilemque supra prudentia sexum.
“O decus! O nullos virgo reticenda per annos!
Fortunata nimis virgo, nisi semper Eliza
Virgo fores, stabilisque pudor virtute noceret,
Dum roseum veris sinit emarcescere florem, 590
Iungere nec socium thalamis, Hymenaeave curat
Foedera, non dulces natos, neque debita lecti
Pignora, nostra quibus regnanda relinqueret arva.”
Sed Tethyn iam visurus Titanida Phoebus
Pronus in Oceanum cursus devolvit equorum, 595
Luce minor, magnoque rubens augustor orbe;
Dumque diem finit, finem monet ecce loquendi.
Haec igitur rerum series, haec nomina regum.
Felix illa solo, felix et divitis usu
Aequoris, at populo fortunatissima tellus. 600
Finiereat, solitisque pater se Chamus in undis
Abdidit, et manibus sceptroque liquentia pellens
Flummina, nympharum secum simul agmina traxit.
Tum vero tremulo compellens murmure ripam,
Unda valedicit Regi, salicesque recurvae 605
Humida declinant flexos ad flumina ramos.
Nec minus allabens cygnorum laeta per amnem
Turba perorantem repetito carmine regem
Insequitur, vitreisque immersis corpora lymphis,
Crebrique iactantes alternis colla sub undis, 610
Cedentem prono venerantur corpore regem:
Arrectique iterum gratantibus aera plumis
Excutiunt, geminantque alis plaudentibus ictus.
Ipsi iterum plausere cavis sub vallibus amnes.”
At Lycidas humeris arcum pharetramque reponens, 615
Surgit humi, tectumque petit: comitantur euntum
Venatu soliti volucres excire sic fugaces
Eucopeon, Talaphronque canes. Celeresque vocati
Accurrunt domino, collisque ad mutua nexis
Observant parili famulo vestigia gressu. 6200

XXII.

Iam tua ter magnum spatiis emensa laborem
Aequora lustravit puppis, ter littora vidit,
Foxe.
Dumque fugas ensesque canis, consumptaque flammis
Corpora, consumptum corpus tibi, pallida languent 5
Membra, sed utilior nobis, tibi noxia soli,
Indefessa manet virtus. Quin otia carpis
Mollia, iam solare tuos (divine) labores?
Non potes, et semper mentem tibi numinis ingens
Ardor agit, reparatque novas in pectore vires. 10
Ergo age quandoquidem nobis memoranda piorum
Facta canis sacro properans indulge labori.
Iam veniet magni seriem dum colligit aevi
Posteritas, quam longa tenet custodia famae,
Dumque tui monumenta legit (venerande) laboris, 15
Magnanimosque duces, mediosque petita per ignes
Sydera, te ventura simul mirabitur aetas,
Et veterum sacras imitabitur aemula laudes.
Scilicet aethereas ardentia pectora flammas,
Non ignes alii, non ipsa potentia regum, 20
Nec vis ulla domat ferri, non tela, nec enses.
Qualis ubi Aurorae veniens e montibus ales
Exeqiale refert munus, cineresque paternos,
Dumque rogum flammasque parat sibi, maior ab igne
Egreditur, quaque illa novis volitaverit alis, 25
Indigenae volcures laeto clamore sequuntur:
Foelices animae, vobis super alta beatis
Sydera calcatur quicquid mortalia tangit
Pectora, nec iam noster honor, nec praemia curat,
Nec quid agat tantis virtutibus invida tellus. 30
Ecce tamen, dum facta legens ingentia, vires
Miratur, plausuque fidem super astra sequetur
Victricem. Hoc siquid debent mortalibus, ipsi
Sanctorum cineres tibi se debere fatentur,
Foxe. 35
Tempus erit, cum tu post fata piosque labores
Aucturus superos foelix super alta videbis
Sydera, iam quorum transcribis nomina famae,
Insignes heroas, et ipse videberis illis.
Iamque patres superans mundo labente sequetur 40
Progenies, coelo se clarior exeret alto
Relligio, humani generis decus, optima custos
Imperii, quam sancta fides comitatur euntem,
Et circum laetis crescet pax aurea terris.
Tum quoque divini passim monumenta laboris, 45
Et sacrum florebit opus, fructuque beabit
Et populum, et populi per secla longa nepotes.
XXIII.

Ecce niger vestrae referens insignia stirpis
Stat leo candenti conspiciendus agro.
Admonet ut nivei tibi sint in pectore mores,
Hic color et fortem te ubet esse leo.
Quam bene conveniunt nigro coniuncta leoni? 5
Quae tria sunt titulis addidita verba tuis.
Haec quoque te fortem, Gaudet patientia duris,
Haec quoque te niveis moribus esse iubet.
Ergo sit ut tituli, sic vitae regula, verbo
Sed quid inest, factis debet inesse tuis. 10
Ut te nobilitas humilem, sors ampla modestum
Reddat, honor mitem, copia magna pium.
Dura quidem res est, gaudet patientia duris,
Conveniens verbo laus erit ista tuo.
Si male quid placeat, quod vis non velle carere, 15
Quod cupis, a placidis abstinuisse malis.
Dura quidem res est, gaudet patientia duris,
Deterior verbo ne videare cave.
Si quid displiceat, motus lenire feroces
Pectoris ac irae fraena tenere tuae: 20
Dura quidem res est, gaudet patientia duris,
Hic quoque sint verebo consona facta tui:
Sic mala contingant, tranquilla mente dolorem
Ferre, nec adversus succubuisse malis.
Dura quidem res est, gaudet patientia duris, 25
Dissimilis verbo ne videare cave.
Haec bene si facias, re, sanguine, nomine magnus,
Et magno maior Maximilianus eris.
XXIV. AEGIDIUS FLETCHERUS IN IONAM VIRI OPTIMI ET DOCTISSIMI PETRI BARONIS
Aequoreo Ionas (ceu quondam) pisce latebat,
Rursus et in mediis luce carebat aquis:
Ecce tibi tandem balenae redditus alvo
Prodit, et e mediis, ceu prius, exit aquis.
Rursus et ad Nini contendens moenia, iussas 5
Intonat, et maior quam fuit ante, minas.
Hoc labor et pietas fecit tua, candide Baro,
Dum procul a patriis finibus exul agis.
Ergo tuum nobis posthac erit utile damnum,
Gensque erit exilio ditior ista tuo? 10
Non his digna foret, si, quum tibi patria desit,
Non tibi pro patria, patria nostra foret.


XXV. IN OBITUM OPTIMI AC PRAECLARISSIMI IUVENIS, PHILIPPI SIDNAEI EQUITIS AURATI, QUI IN ZUTPHENSI PRAELIO (QUOD NUPER AD ISELAM COMMISSUM EST INTER ANGLOS ET HISPANOS) GLANDE SULPHUREA ICTUS INTERIIT

Iam tua Martis opus spirabat et ardua virtus,
Magnanimi proles generosa (Philippe) parentis
Iamque per afflictos peregrino milite Belgas
Militiae documenta dabas, ubi Zutphenis arva
Alluit irriguo decurrens Isela fluctu: 5
Cum te sacra, Deum, populos, ius, fasque tuentem,
Magnanimosque duces et fortia facta sequutum
Heroum (dum prima vocas in praelia Martem
Acer, et heu fortis nimium in tua fata ruebas)
Machina sulphurea traiectum glande peremit. 10
Ergo tua pariter deflent in caede peremptas
Spes (Sidneie) suas Pietas, Prudentia, Virtus
Bellica, et immotae custos Constantia mentis,
Et qui nec falli potuit, neque fallere prudens
Candor, et elatam submissa Modestia sortem 15
Quae regit, inque tuo deflent sua funera busto.
Te belli, pacisque decus (generose Philippe,)
Et belli pacisque duces, plebs omnis, et omnis
Nobilitas, equitesque gemunt, te iussa sequutum
Principis, ipsa dolet princeps. Nec patria tantum 20
Sed locus omnis, et omne solum: te Belgia luget
Funeris (heu fatale solum, te Scotia, tellus
Itala, Teutonicae gentes, te Gallia deflet.
Et nisi (saeva licet) sit se crudlior, author
Funeris ipsa tuum iam deflet Iberia funus. 25
Nec tantum populi; loca sacra, prophana peremptum,
Templa, forum luget, rus, curia, castra, Licaeum.
Templa pium, fortemque acies, gymnasia doctum,
Aula comem, rus munificum, lex publica iustum.
Te belli pacisque decus (generose Philippe) 30
Ipsa adeo belli pacisque insignia deflent:
Hasta, libri, calamus, tuba, currus, ephippia, circus
Hippodrumus, quo primus equos inferre solebas
Impiger et longa concurrere fortiter hasta.
Inque vicem belli fingens simulachra sub armis 35
Flectere quadrupedis circo spumantis habenas.
Denique quicquid erat generosum, et amabile, deflet
Et te seque suo confossum vulnere. Solus
Te decus ereptum terris, belloque peremptum,
Non moriens, aeternum, et non mutabile mentis 40
Hospitium, sedesque tuae laetatur Olympus.
XXVI. IN OBITUM ILLUSTRISSIMI EQUITIS D. PHILIPPI SIDNEI, CARMEN FUNEBRE

Nuper ego mecum volvebam pectore, Virtus
Cur adeo semper prole sit orba sua,
Quum videam quam sit quavis foecundior Hydra
Nequitia, et saeclis vix moritura novem.
Vivit inops mentis sine re, sine speque, profanus, 5
Prodigus: et misere turpis amator opum,
Denique quos nihilum se vel te vita iuvabit
Illis Nestoreos cur datur esse dies?
Haec mihi volventi vulgaris reddita causa est:
Omne sibi simile ens sustinet atque fovet. 10
Id puto, nimirum quibus est mens terrea tota
Ut sibi cognatos terra propinqua tenet.
At quibus est animus coelesti semine natus
Sublimes illos nobile sydus agit,
Illic ubi aeternam foveant cum pace quietem 15
Quo terrena mali faex penetrare nequit.
Inclite tu quorum numero, Sidneiae, fuisti
Quem sibi gens demptum tota Britanna dolet:
Immo sincero luget mihi credito planctu
Et resonat laudes haec tua terra tuas. 20

 

   XXVII. AEGLOGA ALLEGORICA CONTRA PRAEDICATORUM CONTEMPTUM

CELADON, MYRTILUS

Accipe sylvestrem meditantis arundine Musam
Quae modo nascentis cecinit nova fistula vatis
Frondentes inter salices, ubi flumina Chamus
Parva, sed Aoniis gratissima flumina Musis,
In mare per steriles producit gramines ulvas. 5
Iam gravis urebat Nemeaei terga leonis
Cynthius, et calidus torrebat pascua flammis,
Cum duo, vitantes nocituri lumina solis,
Ad vada conveniunt pastores, Myrtilus alter,
Et Celadon, Celadon, quo non praestantior ullus 10
Pascere, vel pastas cantu mulcere capellas.
Qui postquam salices inter frondesque myricae,
Et capiti gratas, aptasque loquentibus umbras
Quaesiereant, Celadon prior est sic ore locutus.
CEL. Unde tibi tristis demisso lumine vultus, 15
Myrtilus? (dicebat), nec enim, velut ante solebant,
Iam tua lascivas gaudent spectare capellas
Lumina, speque novi salientes graminis agnos.
Quemque prius morsu pecten sulcare solebant,
Horridus assueta pendet sine lege capillus; 20
Barbaque neglecto passim riget hispida mento.
An tibi cura gregis? Caper est tibi salvus, et hoedi,
Lentaque mordaces carpunt virgulta iuvencae.
Non etenim, credo, seris amor urit in annis,
Nec tua (quod iuvenem quondam torquere solebat) 25
Pectora secretos fumant Amaryllidos ignes.
MYRT. O Celadon, non ulla meis incommoda rebus
Eveniunt, nec qui primus amor haeret in annis
Saevit in effoetos vacuosque humoribus artus.
Sed me, pastorum nuper dum fata rependi, 30
Multaque quae veniunt nostris incommoda rebus,
Ex illo (Celadon) me tempore saevior arsit
Ignis, et invitum pectus dolor acer habebat.
Nec me festorum choreae, non ulla levabat
Fistula pastorum, moturave carmina rupes. 35
Ipse meos etiam quoties, solatia quaerens,
Tentarem calamos, tenuesque inflare cicutas
Aggrederer, crudumque sono relevare dolorem,
(Seu calamos omen, seu casus labra fefellit)
Tristia spondentes lugubre dedere Camoenae. 40
CEL. Et quae tanta fuit propior tibi causa doloris?
MYRT. Conditio pecorum nimis invidiosa magistris.
Nam licet haec atrox et duri plena laboris
Vita sit, haud populo tamen est contemptior ulla.
Non etenim reputat quoties offensa videndo 45
Lumina conterimus digitis, quotiesque severis
Naribus infestae bibitur fuligo lucernae.
O quoties aestas, quoties nos frigore Caurus
Vexat, et immitis glacialia sydera brumae,
Longaque concretis dependit stiria barbis? 50
Saepe lupos etiam baculis arcere ruentes
Cogimur, et longas vigilando ducere noctes.
Quid referam tandem fastidia mille laborum?
Sed neque me labor iste, nec aspera frigora brumae,
Diraque sollicitos pecori spondentia morbos 55
Astra movent, quantum vividi contemptus ab aevo,
Et gravius cunctis urgens infamia morbis.
Haec nisi torquerent, (Celadon) non me ulla moverent
Frigora, non tristes aestivo lumine soles:
Sive Borystheneas ursae glacialis ad oras 60
Ducere me pecudes crudelia fata iuberent;
Sive per Aethiopum viduas cultoris arenas.
CEL. Haec eadem quae te seris possedit in annis,
(Myrtile) me quondam iuvenem sententia cepit,
Nec mihi cura gregis, neque fistula nostra placebat; 65
Ducere vel cytiso pastorum more iuvencas.
Dum melijor ratio coelo delapsa sereno
Abstulit errorem, tenebrasque excussit inertes.
Et nunc invidiae mens aspernata querelas
Constat, et in parvis didicit mitiscere rebus. 70
Nec me praecipitis terrent convitia linguae,
Illaque verbosae vulgata licentia plebis.
Sed neque te pecudis, neque te iam carminis huius
Poeniteat, quamvis pauper sit victus in illis.
Et formosus oves pascebat Daphnis Iberas. 75
Ipse Palaestinos cum nondum viderat agros
Corniger Isacidum ductor per flumina Nili
Pascebat pecudes, et rubri littora ponti.
Creditur et quondam vaccas pavisse Pheraeas
Ipse deus vatum, nostri qui carminis author. 80
Et tibi (si memini) genitor, dum lumina carpsit,
Pauperis ipse gregis custos fuit; ille regebat
Non procul a terra pecudes, ubi stagna frequentant
Qua fera Pygmaeis indicunt bella volcures.
Quid memorem reliquos? Et amarunt pascua reges. 85
MYRT. Vera refers, neque me veterum sententia fallit,
Quantus honor pecori fuerat, pecorumque magistris.
Sed quid habet, quondam nostros in honore fuisse?
Quid ve iuvat miseros post secula longa nepotes,
Aurea quod quondam Saturni regna fuerunt? 90
CEL. At nos consiliis praebere salubribus aurem
Convenit, haud teretes animis expendere causas.
Saepe requirentem nudi vestigia recti
Abstulit insanae laudis ventosa cupido.
Non etenim nostris adeo sors aspera rebus 95
Invidet, ut simus trivialis fabula linguae,
Vitave pastorum meruit contempta videri,
Sed nimium veteris constans infamia culpae,
Falsaque vesani nos laedit opinio vulgi.
Nam modo cum nostros latrans invaderet agros 100
Ille sub Hesperidum latitans canis horridus antri
(Nescio quis fuerat: multi dixere triforme
Cocyti solitum latrare ad flumina monstrum
Herculeis iterum manibus sub lumina tractrum,)
Nescio quos secum comites a Tybride ducens 105
Stirpe Lycaonia, nostris praefecerat arvis.
Illis cultus erat simplex, fucataque pellis,
Pectora plena dolis, vultu tamen usque sedebat
Callida simplicitas, larvati mater honesti.
Pallidus ore color, veterumque insigne parentum 110
In sterili plenam gestabant vertice lunam.
Barba supercilio brevior, nam semper adultos
Abstulit a labris grassata novacula crines.
Forma tamen capitis nostris contraria qualis,
Si quis demat equos, Boreales pingeret ursas. 115
Illi nec curare gregem, neque pascere docti,
Nec cantare modos, aut respondere periti,
Sed pavidum laniare pecus, vacuumque coacti
Velleris ad gelidae ventos exponere brumae.
Hinc vetus antiquae remanens infamia culpae, 120
Immeritis etiam labem pastoribus infert.
Adde quod in nostris vitium pastoribus insit,
Quorum pars calidis prius assuefacta caminis,
Et tractare manu Lemnaei munera divi,
Aut Cererem mandare solo, vel sibila plaustris 125
Dicere, vel pedibus lentos aptare cothurnos,
Nunc tamen (heu!) rastris subito exsiliere relictis,
Aggressi tenues pastorum fingere voce,:
Cum neque quid valeat calamus, quid fistula norunt,
Aut armenta quibus nutriri convenit herbis. 130
Saepe tamen nulla fretos hos arte videbis
Inter Hamadryadas festum celebrare puellas,
Et stipula miserum stridenti spargere carmen.
Talis erat Corydon, Corydon generatus Amynta,
Quem nosti patrii linquentem munus aratri, 135
Et stimulos, quibus ante boves urgere solebat;
Et iam pascit oves vicini ad pascua Nisi.
Ed quid adhuc veterum miramur carmina vatum?
Quod genitos pluvio Curetas ab imbre loquantur,
Templa repercussis implere sonantia sistris, 140
Quodque Tages, Thusco prognatus vomere, nuper
Mulceret populi doctis sermonibus aures,
Cum modo qui fuerat curvi cognatus arati
Audeat insignes pastorum ludere versus,
Dignaque flumineis vix dicere carmina ranis? 145
O miseras nimium tali custode capellas!
(Myrtile) non illi pastorum munera norunt,
Nec miscere apio succum bene-olentis anethi;
Sed lacerum tondere pecus sub Orionis astro.
Non illi, nostros iterum si invaderet agros, 150
Hesperidum poterint arcere ab ovilibus Hydram;
Nec rabidos terrere lupos, neque frigora ferre.
Quid? Quod adhuc alii pastorum nomina laedant,
Queis pecudes tantum sunt victima grata crumenae,
Qui licet Ionias Sirenas vincere cantu, 155
Et mulcere greges, et pascere saepe solebant,
Cum tamen accepto ditescant vellere tandem,
Illico conticuere,
Mutaque sub viridi dependet fistula quercu.
Talis erat priscos inter deus Aius Hetruscos, 160
Qui cum rura miser sylvasque habitare solebat,
Et solis captare faces, et frigora brumae,
Crebra dedit quondam populo responsa petenti.
At cum marmorea statuissent aede superbum,
Illico divitiis obmutuit ille repertis. 165
Hinc venit, ut nostros contemnant (Myrtile) cantus,
Immeritisque etiam dicant convitia sylvis.
MYRT. O Celadon, non haec tantum sunt crimina vulgi,
Ut male rudentis contemnat carmina vocis:
(Qualia si Corydon caneret, generatus Amynta, 170
Fistua cui rudibus tantum compacta cicutis
Perstrepit, et cantu semper se mulcet eodem,
Aut reliqui, quorum gelidus praecordia sanguis
Arctat, et aversus uqibus abnuit omnia Phoebus),
Sed licet haec eadem cantet, quibus Orpheus olim 175
Ismarias movisse feras et saxa putatur,
Aut ea quae quondam Dircaeus carmina vates
Rupibus ad magni cecinit saltus Aracynthi;
Denique, flumineos vel cantu vincat olores;
Non tamen agrestes flectent sua carmina nymphas. 180
Saepe etenim vidi, cum Tityrus ipse vocaret,
Abdere se tacitam densis Amaryllida sylvis,
Nec curare modos, neque iussas ferre choreas, m
Quin etiam auditis maledicta rependere Musis.
CEL. Sic neque distentae curant virgulta capellae, 185
Aera nec pisces, neque pastus gramine taurus
Mella; nec Assyrio pecudes capiuntur amomo,
Nec tribuli proferre rosas, nec fraga genistae,
Aut steriles norunt emittere poma myricae,
Non Cererem gignunt silices, nec Bacchicus humor 190
Horrida purpureis vestit dumeta racemis.
Sic neque pastorum capiunt Amaryllida cantus,
Nec calamos amet illa. Satis, si Phyllis amabit.
Phyllis amat calamos, illi sunt grata canentis
Carmina pastoris. Dum carmina Phyllis amabit, 195
Nec me pastorum calamos inflare pigebit,
Nec, tenues quamvis, labris iunxisse cicutas.
Desine plura loqui. Iam Phoebus mitior ignes
Spargit, et occiduas invisit Tethyos undas.

XXVIII. AEGLOGA, QUERELA COLLEGII REGALIS

Aestus erat, mediusque dies, quo tempore Phoebus
Incolit Astraeae Maiaeque Atlantidos astrum,
Cum duo pastores, senior Meliboeus, et Aegon,
Proiecti virides signabant graminis herbas.
Quos circum, calamos hortantiaque aera sequuti, 5
Cornigerique duces, pecudumque ignobile vulgus
Errabat, placidumque fame stimulante laborem,
Invalidas crebris sternebat morsibus herbas.
Non illis, longum dum tentant fallere solem,
De grege sermo fuit, sed quas in amore solebant 10
Dicere, nec rursum dicturis prodere sylvis,
Nympharum veteres referunt Dryadumque querelas.
Ut primum varios Io furibunda per agros,
Dum queritur, verbisque parat proferre dolorem,
Impleret vacuas longis mugitibus auras. 15
Utque Iovem, toties latebras nymphasque sequentem,
Acribus argueret dictis Saturnia coniux,
Iurgia immiscens totum turbaret Olympum.
Hinc, quibus Oebalides, florem mutatus in atrum,
Vocibus incautum moriens culpavit amantem, 20
Infelix puer, utque novi sub tempore veris
Nunc etiam veteres meditetur flore querelas.
Narcissumque canunt, Dryades dum sperneret omnes,
Ut sua poscentes frustra connubia nymphae
Ultores habuere deos. Quid montibus Echo 25
Diceret, ingratos cum saepe referret amores,
Nec reticent iaculi violatam cuspide Procrin,
Noscere suspectos dum coniugis optat amores.
His iunxere (novi dum parturit hospitis ignes)
Strymonis ad gelidas lacrymantem Phyllida ripas. 30
Utque suas gemitu turbantem saepius undas,
Agressae tacitis solariiii Naiades antris.
Non illam lacrymae, non illam regna, nec urbes,
Nec patrii revocare valet reverentia sceptri,
Usque adeo ratione carens dolor urit amantes. 35
Talibus alterni fallebant tempora dictis,
Cum, nova praeteritis iungens, haec addidit Aegon.
AEG. Haec equidem mecum quoties (Meliboee) recordor,
Sive ea ficta putes, seu sint mendacia vatum
Credula (nam quaevis mentem lugubria tangunt), 40
Invenio nostros aliquid quod flectere sensus
Possit, et invito lacrymas e pectore ducat.
Haec quoque dum canerem, memini mihi saepe loquenti
Sponte sua lacrymas furtim cecidisse per ora.
Sed neque me Dryadum tantum, neque Phyllidis ignes, 45
Flumineaeve movent plangentes littora nymphae,
Grantigenas quantum nuper Telethusa per undas,
Quam pater, Oceani dum finibus arva teneret,
Iam senior, nympha genuit Polymetide natam.
Non illam genitor fusis calathisque Minervae 50
Virgeneas foedare manus, vel pectine lanam
Ducere, vel radio stantes percurrere telas,
Sed studiis docuit traducere mollibus aevum,
Chamus ubi fluvio rorantes dissecat agros.
Et iam Musarum poterat pars una videri, 55
Daphnidis indigno si non periisset amore.
Hanc ego, dum nuper piscatum ad flumina veni,
Fletibus ad surdas iactantem talia ripas
Accepi, lacrymasque simul gemitusque notavi,
Infelix quibus illa lacus, quibus arva replebat, 60
Daphnidis aversos dum forte doleret amores,
Daphnidis (hunc illi tribuerunt fata maritum).
“Vos, o cornigeri labentia flumina Chami,
Carmine quae toties pulsantes aurea Musas
Audistis, citharaeque notas, plectrumque sonorum, 65
Et tu, Chame pater, reliquis incognite rivis,
Nec dum carminibus notas celebrate per undas,
Cantantem qui mane vides, qui vespere Phoebum,
Tuque, Ceres, cuius non est leve numen in agris,
Et vos, Pegasides (doctorum numina) Musae, 70
Quas colui, quas nunc, quamvis iniussa, frequento,
Accipite haec nostri luctantia verba doloris,
Coniugis indigni factis crudelibus acta.
Alloquor? An vestras ea sunt ventura per aures?
Et merui, fateor, talem, quae nescia primum 75
Accepi, thalamique libens in parte locavi
Errantem, sylvasque et inhospita rura colentem.
Quam tamen ingratus duro iam lumine spectans
Effugit, et spretis ipsa cum coniuge Musis,
Ah! procul infandos Dryadum comitatur amores. 80
Illic vel canibus lepores, vel arundine damas
Insequitur, timidosque agitans in retia cervos,
Nil meritam ducit sero sub vespere praedam.
Aut loca vestigans sylvestribus horrida dumis,
Lentus in umbroso depascit cespite somnos. 85
O quoties dixi, ’Vitreas hic, Daphni, per undas
Cantantes mecum poteris spectare sorores,
Si libet, et calamos interdum inflare sonantes?
Ipsa tibi molles hederas, et munera texam
Florea, cantanti donabunt laurea Musae.’ 90
Crudelis non ille preces, non iurgia curat,
Nec pariles audire modos, neque dicere versus.
O quoties latebras ingrataque lustra petentem
Ipsae te placidis divae Lebethrides antris
Ducere cum vellent, tali sermone vocarunt? 95
’Huc ades, et nostris succedas, Daphni, sub antris.
Quo fugis (ah demens)? Sunt nobis dulcia semper
Carmina, quae cecinit terris Iove natus Apollo,
Et virides semper densant umbracula lauri.
Nec tenerae sitiunt herbae, liquor almus aquarum, 100
Desuper incumbens, terraque et solis amores
Irrigat, et laeto foecundat gramine terram.
Hic quoque quae poteris medio gustare sub aestu
Flumina sunt, tremulis semper currentia lymphis.
Urniger haec nobis e coelo fudit Orion. 105
Quo fugis? In solis habitat dolor anxius arvis.
Ille rudis contra rauco cum murmure vocis
Abnuit, et nemorum fertur latiturus in umbra.
Nec lacrymae revocare valent, nec carmina Daphnin,
Nec, quamvis cupiunt, tentantes omnia Musae. 110
Cur tamen ille meos adeo contemnat amores?
Sunt mihi dotalis bis centum iugera campi,
Quae genitor quondam nubenti dona reliquit;
Multaque, quae genetrix misit clam, munera nobis,
Quae tamen ille sibi rapidus nunc omnia servat. 115
Nec mihi forma rudis, qualis deterret amantes.
Aonias inter dicor pulcherrima nymphas.
Iam licet afflictae facies neglecta rigescat,
Et mihi forte, tuos dum persequor avia gressus,
Indefensa malus variavit tempora Phoebus; 120
Haud adeo nuper fuscus color ora notabat.
Me quoque, dum nuper coelebs sine coniuge vixi,
Innumeri petiere proci, peteremque vicissim.
Et mihi, cum primum tendebat retia Daphnis,
Dum fugerem simulans, memini ut transversa videnti 125
Saepe meos vultus cupidis sequeretur ocellis.
Quid, quod et egregio regum de sanguine ducor?
Felix, o nimium felix, si talia nunquam
Foedera iunxissem! Mens est in vulnere fera.
At vos, Pierides, nostri solatia luctus 130
(Quas iuvat, antiquae linquentes Phocidos undas,
Ad gelidos habitare lacus et flumina Chami),
Quid mihi iam vestros studio coluisse labores
Profuerit, verboque ingens quod regia dicar,
Si mea crudelis praedetur gaudia Daphnis, 135
Nec me iam lacrymis videat lux ulla vacantem,
Seu cum, nocte micans, piceas vocat Hesperus umbras,
Seu caput Eous natalibus exserat undis?
Talia dicenti, lacrymasque per ora cienti,
Tristior extremam cepit cum murmure vocem 140
Amnis, et attonitas contorsit mollius undas.
Quin etiam facili visae se flectere nutu
Vimineae salices, et flumina tangere ramis,
Ceu moestae cuperent lacrymas adhibere dolori.
Ast ego, tum sortem nymphae miseratus acerbam, 145
Vix me continui, quin, affectusque meique
Proditor, acceptas restarer voce dolores,
Daphnidis et verbis crudelia facta notarem.
MEL. Non haec sollicitis (Aegon) tibi pectora tantum
Sensibus immergunt, nec corda sequentia luctum 150
Afficiunt; lacrymis omnes gemituque movemur.
Et me saepe suis eadem Telethusa querelis
Movit, et ignaris lacrymas excussit ocellis.
Et memini nuper vacuos ut sola per agros
Erraret, divosque gemens hominesque vocaret. 155
Nec tantum lacrymas nymphae gemitusque notavi.
Vidi, cum, furiis saevoque evicta dolore,
Incassum magicas nuper tentaverit artes,
Nocturnos dum forte greges et pascua servo.
Est locus obscura semper male consitus umbra, 160
Horridus immani tellus quem pandit hiatu.
Nescio quo manes illic habitare putantur,
Indigenae sacrum dixerunt manibus antrum.
Huc, dum nox piceis erraret roscida bigis,
Unanimem secum ducens Telethusa sororem 165
Accessit, solvensque comas, et pectora nudans,
Talibus aggreditur iuratos flectere manes.
’Esto mihi testis, Phoebe, vosque aurea coeli
Lumina, quae magnum luctando sistitis orbem;
O vos, o nivei manes, animaeque piorum, 170
Diique deaeque omnes, quibus est concordia curae,
Artibus invitam magicis accingere mentem.
At vos, o scelerum reddentes praemia Dirae,
Ultricesque deae, quas hic habitare loquuntur,
Quae curas, gelidosque metus, rabidosque dolores 175
Iniicitis, pavidisque horrorem mentibus atrum;
Has audite preces. Rapidus mea gaudia Daphnis
Abripuit, mecum lites et iurgia tractat.
Vindice non tantum poena mulctate, sed illum
(Numina ni prohibent) lateri disiungite nostro. 180
Solvite coniugii nova vincula, solvite Daphnin.
Tolle, soror, latices, circumque tepentibus undae
Sparge solum lacrymis, et quae modo fecimus ambae
Carmina, vix primo cum Titan palluit ortu,
Perlege, ter sistens, neque respice (saepe legenti 185
Obfuit ignarus retro dum lumina flexit).
Thessalicas (quid enim lacrymis profecimus?) artes
Experiar, nobis dum sol obscurior umbras
Porrigit, adversis dum praebet lumina terris,
Astraque connivent blandos imitantia somnos. 190
Solvite coniugii nova vincula, solvite Daphnin
Ut lupus imbelles sequitur cum dentibus agnos,
Corripit (ah!) frustra balantis gaudia matris,
Sic meus eripuit nuper mihi pignora Daphnis.
Utque canis, duro quem vexat Sirius aestu, 195
Vertitur in rabiem demens, totamque per urbem
Fertur, et insequitur, quae praeterit omnia, morsu,
Mente carens, rabide sic arripit omnia Daphnis.
Sic illum nobis, sic nos (nisi fata repugnant)
Eripiant illi, facientes omnia divi, 200
Aut (si fata vetent) repetentem lustra reducant.
Solvite coniugii nova vincula, solvite Daphnin.
Ut latet in sylva spinis armatus echinus,
Acribus a tergo premitur cum forte molossis,
Sic noster latebras venatur et otia Daphnis. 205
Daphnis amat sylvas; nemorumque reconditus umbra,
Nescio quid faciat, sed cuncta timemus amantes.
Vos igitur latebris illum sylvisque latentem
Ultrices agitate deae, noctisque timorem,
Et diras piceo referentia corpora formas 210
Obiicite, ut fugiat quas nunc amat improbus umbras.
Solvite coniugii nova vincula, solvite Daphnin.
Lenta salix pecori, seseli nemus utile cervis,
Serpentes apris hederae;,languentibus ursis
Luteolum prodest foliis bicoloribus arum, 215
Gramina restituunt laesas Cortynia capras.
Perfidus at nisi me cogatur linquere Daphnis,
Nulla mihi faciet posthac medicina salutem.
Solvite coniugii nova vincula, solvite Daphnin.
Carpe, soror, ferrum manibus, quercumque sinistra 220
Quam cernis, radios frangentem et lumina coeli,
Concute ter fero (quercus et robora Daphnis
Semper amat, semper lauros et flumina temnit,
Et Dryadum turpes sequitur lascivus amores).
Hanc age cum foliis et duro cortice nudam, 225
Sterne solo, viridesque seca cum stipite ramos,
Calcibus usque premens, pressaeque haec insuper addas.
’Quercus ut haec foliis atque ipso cortice scissa
Sternitur, et viridi frondis nudatur honore,
Stipite nec ramos, nec ramis proferet umbras,
Sic etiam cuncto Daphnis spoilietur honore.’ 230
Solvite coniugii nova vincula, solvite Daphnin.
Parce, soror, satis est. Facilis vindicta beatis
Spiritibus placet. Hac potius conside sub ulmo:
Dumque sedes, atra mecum fuligine vultum
Perline. Cras Aponi tepidis purgabimur undis. 235
Hic responsa deum libet expectare sub antro,
Eventumque rei, tardis dum flexibus anguis,
Quinque gradus superans, immotum circuit axem.
Solvite coniugioi nova vincula, solvite Daphnin.
Ah, quid ago? Frustra magicas tentavimus artes. 240
Non ullae gemuere ferae, sonitumve dederunt
Arboribus tremulae concusso vertice frondes,
Nec veniente deo trepidae cessere lucernae,
Aut rapidas vox ulla tulit responsa per auras.
Infelix quibus ergo malis peritura relinquor, 245
Si neque tot lacrymae nobis, neque verba, nec artes,
Nec repetita mihi toties haec carmina prosunt,
Carmina, quae surdis cantavimus omnia divis?”
Talia nequicquam caeco Telethusa sub antro
Fundebat, largoque oculos humore rigabat, 250
Daphnidis aggrediens cantando figere mentem.
Omnia quae rigidi signans in cortice fagi
Servebam, vocisque modum, numerosque loquentis.
Haec illi vacua sili cecinere sub umbra
Irriguas iuxta crepitantis fluminis undas, 255
Praecipitemque diem longo sermone trahebant.
Donec prospiciens Meliboeus, sole fugato,
Sydera se raris audientia prodere flammis,
Membraque de viridi tollens, quam laeserat, herba,
“Caetera cras (inquit) melius cantabimus, Aegon, 260
Laetior ut primos Aurora revexerit ortus,
Reddideritque diem terris, animisque vigorem.”

XXIX. AD AMOREM

Si coelum patria est puer beatum,
Si vero peperit Venus benigna,
Si nectar tibi Massicum ministrat,
Si sancta ambrosia est cibus petitus,
Quid noctges habitas diesque meum? 5
Quid vicem face supplicemque aduris?
Quid longam larchimis sitim repellis?
Quid nostrae dape pasceris medullae?
O vere rabidum genus ferarum,
O domo stige patriaque digne, 10
Iam levis sumus umbra, quid lacessis?


XXX. AD LECTOREM

Non convitia, nec latrationes,
Nec ronchos timeo calumniasve,
Nec ullos obelos severiores.
Non quod iudicio meo poeta
Sim tantus nihil ut queat reprehendi, 5
Sed quod iudicio meo poeta
Sim tam ridiculus parumque doctus
Ut nullum fore iudicem eruditum
Meos carpere qui velit labores.
Nam quis Aethiopem velit lavare? 10

Finis

.