Sylva in scabiem

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sylva in scabiem
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus


Sylva in scabiem


§ 1


Quae tam foeda lues, graciles delapsa per artus,
Ambustos lacerat nervos? quae tam impia diris
Vis inimica mali populatur viscera flammis
Marcentesque bibit venas avidoque, pavendum,
Igne liquefactas sorbet furiosa medullas? 5
An mihi Tartareum misera in praecordia virus
Eumenides Stygiamque facem et, crudele, virentes
Oris Cerberei spumas rabiemque Chimaerae
Afflarunt? Totum videor gestare sub alvo
Vesbion aut fessos Volcani incude caminos 10
Et Phlegetonteae glomerata incendia ripae.
Cor salit, ardentes strident sub pectore fibrae,
Aret hiulca sitis, putridum vesana cruorem
Est rabies, siccoque in gutture febris hanelat
Exesas depasta genas, suffectaque tabo 15
Gliscit laxa cutis; rubor igneus excitat orbes
Sanguineos, fugiunt oculi, squalentia pallor
Ora vorat, titubant gressus, genua aegra fatiscunt
Ossaque, me miserum, vix summam tabida pellem
Informant. Pro saeve dolor metuendaque pestis, 20
Pro facies infanda mali! maculosa cruentis
Horrent membra notis; humeros, colla, ora, lacertos,
Pectus, terga, latus, clunes, ventrem, inguina, suras
Occupat una lues; totum est in vulnere corpus,
Corpore de toto sanies fluit albida, crassus 25
Stillat ubique cruor: requies non ulla laborum.
Non medicae fomenta manus, non tristia prosunt
Pocula et epoti numeroso e gramine succi,
Unguinaque et lachrymae terebynthi et sulfura viva,
Argenti spumae cinerisque immixus acervo 30
Conspersusque in membra latex fluvii ve propinqui
Lympha natata diu, nepetae malvaeque virentes,
Et fumus terrae et gelido sal fusus aceto
Milleque iam fessis medicamina condita ahenis.
Ipsa Machaoniae trepidant ad munera curae, 35
Ipse mihi Chiron genitusque Amythaone vates,
Ipse mihi, artis inops, Epidaurius astupet anguis
Coryciaque pater qui fatum mugit in umbra,
Claraque Paeoniae titubat solertia dextrae.
Seu nox astrigero coelum subtexit amictu, 40
Sive diem retegit Nabataeo a litore Titan,
Consumpta irriguis exundat fletibus ora
Semper et assiduo singultant ilia pulsu:
Non licet in dulcem summittere lumina somnum.
Pocula non sapiunt, non si mihi nectaris imbrem 45
Sangarius puer aut Iunonia porrigat Hebe.
Si mihi Mopsopias amor est exugere ceras
Corycium ve favum aut quem florea parturit Hyble,
Omnia Cyrneas spirant alvearia taxos;
Siquis harundineos quot habet pastoria Zancle 50
Apponat succos, haeret sapor omnibus idem,
Abrotanosque graves et dira absynthia credas.
Iam vero quae tum facies, qum personat intus
Ignis edax? furor est artus laniare cruentis
Unguibus aut rabidos torquere in viscera morsus: 55
Sanguineas putrido divellit corpore crustas
Una manus penitusque artus scrutatur hiantes
Exuviasque rapit nervorum et detegit ossa.
Tum sanies obscoena natat, rigat uvida marcens
Membra fluor, scabros tabes crudeliter ungues 60
Polluit, illotus scatet atro in corpore sudor.
Quin etiam ad numeros (pro scaevum et grande doloris
Ingenium! ), ad numeros iuvat asprum avellere corpus
Et spoliare artus penitusque immergere venis
Crudeles digitos: tum dirum murmur et atrox 65
Prosequitur fremor, ac rabie confusa voluptas
Concordem digitis gemitum laniantibus effert;
Tum laxas nares, tum dentem dente videres
Attritum exacui pressasque infrendere malas
Suspendique genas ac nasum cogere rugas 70
Liventem et totam demitti in lumina frontem,
Sardonioque putes risu deducere rictum.
Non secus, Icarii quotiens iuba fulgurat astri,
Cernimus in triviis villosum saepe molossum
Nunc pede, nunc rostro, tremulae nunc verbere caudae 75
Pellentem obscoenas furiali murmure muscas
Aut pulicis dentem aut pregnantem sanguine tetro
Tabanum et morsus frustra intentare crepantes.
Si tamen arentes vulnus conduxerit oras
Spemque animo dederit sacrum expugnare veternum, 80
Nulla fides: nostro subeunt in corpore obusto
Continuo ardentes papulae recidivaque pestis
Pullulat heredemque sibi moribunda cicatrix
Parturit. Ampulant foedae per marcida bullae
Membra, putri sanie distentae et sanguine crasso 85
Proluviem expletae ventris; perit impia mater
Suppliciis fecunda meis semperque novatur
Pestis acerba. Mali misero finisque doloris
Ultimus, aerumnae gradus est et origo futura:
Qualis Orontheo phoenix longaevus in orbe, 90
Dura renascentis repetens cunabula vitae,
Ut casiae gramen nardique accendit aristas
Cynnamaque et costi segetem glebasque Sabaeum
Ac myrrhae lachrymas et divitis uber amomi,
Incubat ipsa super flammis viridemque iuventam 95
Morte sua redimit seque ipsa reseminat ales.
Verum ubi iam lentus papulae maturuit humor,
Protinus ulcus hiat fluidoque infecta veneno
Squalentem tunicam, foedum et miserabile visu,
Sorbet hiulca cutis membrisque affixa cruentis, 100
Qua trahitur parcente manu, secum illita vestis
Viscera tota trahit, totos rapit impia nervos
Et tenui omento crepitantia dedolat ossa.
Hic vero non iam gemitus, non murmure mixtae
Proveniunt lachrymae: pavidas it stridor ad auras 105
Terrificus totosque alto clamore penates
Efferus incendit dolor et furialis hanelo
Vox pulmone sonat; tum quo vocat impetus, illuc
Auferor ac memet fugiens nemora avia lustro,
Fortior ad rabiem, rapto velut enthea thyrso 110
Thyas, ubi Ismarius trieterida suscitat Euan,
Rupibus Edoniis furit aeternumque nivalem
Otryn et arctois Pangaea exusta pruinis
Pellegit ac Getico sulcatum Strymona plaustro,
Nebride picta sinus Boreaeque frementis hiatu 115
Indociles dispersa comas, simul "euchyion, eu oe! ",
"Euchyion! " ingeminat tortoque effulgurat angui.
Quin etiam horrendum ac dictu mirabile monstrum
Ingenerat cutis, humanus cui pabula sanguis,
Cui latebrae perfossus homo, tepidumque cruorem 120
Innatat et vivo depascier hospite gaudet.
Pellegenam appellant: non ille aut prodigus artus
Aut faciem ferus aut crassam porrectus in alvum,
Sed spatii exiguus. Liceat vix pelle latentem
Tangere acu, vix pugnaci deprendere visu 125
Carnificem immersum tabo vitiataque morsu
Frusta eruptantem et saniem rabido ore vomentem.
Quantaque ad aestivi passim spiracula solis
Ludere lascivo temeraria corpora motu
Saepe vides, aut quanta sui fert semina mundi 130
Ridiculus per inane senex, qui mente capaci
Innumeros perimit reparatque ab origine soles
Et putat infantem semper consurgere Phoebum,
Tantus membra patet, tanta est mensura superbi
Hostis; at in magno vix unquam larga nocendi 135
Corpore tam saevam rabiem natura locavit.
Siquem accensa siti dipsas calcata momordit
Aut seps tabificus crescens ve in guttura prester
Marmarici ve furor iaculi atque haemorrois ingens,
Siquem Cinyphia stravit basiliscus harena 140
Purpureo horrificam rutilans diademate frontem,
Non tamen improprie truncant immitia Parcae
Vellera, non gemitum surda Mors exigit aure,
Non lachrymas ridet, sed Fatum in vulnera praeceps
Succidit virides properanti falce dolores. 145
Hic ferus exiguo parcit vitalia dente
Carpere, non tacito temerat praecordia rictu,
Non arcem invadit cerebri cordis ve recessus
Pertentat, sed prima ferox in viscera lentum
Serpit et infando terebrat conamine pellem. 150
Quacumque ingreditur, morsu, exitiale, cruento
Perfurit et rutilum describit sanguine campum,
Defodit in summo latebrosa cubilia dente,
Itque reditque frequens scatebris longumque cavernas
Perforat ac rubro distinguit pectora sulco: 155
Sic Tartessiaci scrutator pallidus auri,
Sponte diem fugiens ac picti sidera mundi,
Reptat herenivago terrena in viscera lapsu,
Arcanis inhians opibus, causasque malorum
Elicit ad superos; tacito sic tramite novit 160
Haud expectatos inferre cuniculus hostes
Aggeribus tutis turritae aut moenibus urbis;
Sic humeros iaculis bicoloribus horridus hystrix
Callidaque invalidis metuens vulpecula natis
Multicavas fodere domos aut scrupea subter 165
Saxa aut praecipiti sub rupe, ubi maxima quercus
Rugosis alte radicibus hispida findit
Terga iugi ramisque errantibus implicat umbras:
Atque adeo exigui quanquam patet orbita passus,
Haud tamen est oculo vestigia certa sequaci 170
Prendere; sic tecta fallax ambage retexit
Errabundus iter diversosque impedit orbes
Callidus et caeco contundit tramite sulcos,
Ut labyrintheum, Minoia limina, tectum
Fraude loci dubia tacitisque amfractibus olim 175
Cecropiae struxere manus, flexuque recurvo
Multifidum seclausit iter Discordia, giris
Confundens spatia, atque insertos orbibus orbes
Implicuit Dolus et inextricabilis Error.
Si vero infandae numeros aut nomina gentis 180
Percensere velis, vix tantus vere rubenti
Muscarum quondam populus mulctraria circum
Involitat stabulis, tenuique proboscide grandes
Diripiunt gutas ac lactea murmure rauco
Obscoenae volucres huc illuc pocula raptant; 185
Vix, ubi flaventes iam surrigit area messes,
Tam multae erumpunt caveis sudataque longum
Formicae ancipiti populantur forcipe farra:
Iamque attrita diu crebro pede gramina signans,
Terrigena ingreditur legio, repetitaque genti 190
Graniferae innumero describitur orbita passu;
Instat nigra cohors operi: pars dura fatigat
Agmina, pars tremulis adnutans cornibus ultro
Itque reditque frequens; haec magnum versat acervum
Praedatrix, haec immodico sub pectore sudat, 195
Astruit illa domi fruges atque horrea complet.
Hunc Stygiae numerum gentis rabiemque feracis
Extimulat populi foedo rex impius ore
Lichobrotus, quo non sordentem gnavior alter
Expleri ingluviem aut obscoenum lambere lingua 200
Mucorem; miserumque, nefas, Cocythia quondam
Helcomedusa fero peperit regina Cybistae.
Non illo quisquam fuit atrum innare cruorem
Doctior aut illa contractum extendere morsu
Ulceris os, sed enim furias praegressa parentum, 205
Impietas nati tantum scelere imminet illis,
Pelea magnanimus quantum superabat Achilles.
At regem, insanae feritatis laude superbus,
Consequitur, vivas haud segnis rodere carnes,
Sarcophagus, semperque cavis habitare sub antris, 210
Audax Troglodytes, exturbatorque soporis
Hypnophobus, teretes et Dactylotrocus acuto
Dente cavans digitos, cumque illis sanguine largo
Ebrius Haemopion, nec non Cheroglyphus omnem
Consuetus terebrare manum, capitisque nigrescens 215
Texta Melancoryphus, residemque immobilis alvum
Scalpa manu rabida Lichenor vulnera lingens.
Dipsada quid memorem? quid Oryctona Leucochroonque
Apodaque et Phlebem, cumque Helcodamante Philagon,
Bdellamque Ulonomonque, Palirroon Eurybatemque, 220
Quotque alii nostro pinguescunt sanguine fratres?
Promptius expediam Boreas quot frigore frondes
Decuit arboribus, quot se formosior annus
Induit in flores, refugo quot lambit harenas
Oceanus ponto lunaribus incrementis. 225
Ergo ego tot Stygio portenta excita barathro
Corpore fixa gero, nec dum puro aethere cassus,
Diripienda feris trado mea viscera monstris
Moturusque hosti lachrymas; en oblita, dirum,
Pectora, semilacer, totos en pervius artus, 230
Mille patens plagis, en cunctis hospita morbis
Membra trahens, aegris obtundens questibus auras,
Invisus superis, vitam lucemque perosus,
Vivo tamen, nec te pietas, Mors impia, nostri
Ulla subit, surdas precibus sic obstruis aures: 235
Siccine ahena mihi duxistis vellera, Parcae?
Vos, o, vos fidi quondam et mea turba sodales,
Huc huc adventate, meos excindite luctus;
Ite, animam invisam, pietas haec maxima, ad umbras
Trudite Tartareas Hereboque hoc reddite monstrum. 240
Heu mihi, quod saevi fugiunt contagia morbi
Egregii comites (sic, o sic, maxime, visum,
Iuppiter! ), attactumque pavent et acerba tuentes
Prospiciunt vivum haud secura fronte cadaver.
Ille ego sum, o socii, quanquam ora animosque priores 245
Fortuna eripuit, qui quondam heroa canendo
Proelia et exhaustos Rhoeteo in Marte labores,
Ibam altum spirans; quique olim immania bella
Cosmiadae etruscis aggressus credere Musis,
Cantabam patulo quantum sese aequore ferret 250
Iulius armipotens, cum suspiratus amanti
(Ah nimium!) nymphae, ferratos durus in hostes
Ingrueret sublime volans, claususque minaci
Casside et undantem, flammis thoraca coruscoque
Umbonem Phoebo radiatus, Iapige campum 255
Persultarit equo, ac tota cervice superstans,
Arma, viros victor subversaque quadrupedantum
Pectora pulvereis trifida trabe funderet arvis,
Altaque magnanimi vel bello exempla secutus
Fratris, olympiaco iuvenilia tempora ramo 260
Cinxit et aeternum peperit sibi Marte triumphum.
Haec quondam memorata mihi, nunc dira canenti
Pallida Tartareis, metuendum, assibilat hydris
Eumenis, umbriferique allatrat ianitor antri.
Guttura triste sonant, numeri ferale gemiscunt; 265
Ipsa, meis stupefacta malis, lachrymabile carmen
Dat chelys et dominum delamentatur ademptum;
Sponte sua nexae circum mea tempora victae
Puniceum stygia variant ferrugine textum,
Sponte cadunt lauri ac spoliatum frontis honorem, 270
Coniferae subeunt, feralia serta, cupressi.
Ipse altum attolli nostro quoque carmine nomen
Passus et ambabus gaudens consurgere linguis,
Cessantem torvo me lumine terret Achilles,
Impendique suis cupiens solatia dannis 275
Et vaga romuleo subniti ad sydera cantu,
Troia pios iterat questus residemque canendi
Vexat et ausonium reddi sibi poscit Homerum.
Stant circum attonitae, vatum pia numina, Musae:
Haec longas neglecta comas, haec pectine vincta 280
Inter se digitos genibus, caput illa silenti
Fulta lyra, palmis haec ora excepta supinis,
Semianimemque pavent oculis agnoscere alumnum,
Nec digitis nec voce, mei solatia luctus,
Intempesta canunt. Quid enim modulamina surdis 285
Auribus aut rigido studeant detrudere cordi?
Ocyus Eurypi refluum mare Carpathiasque
Placarent hyemes tremefactaque litora denso
Verbere, raucisonis qua fluctibus adsilit Aegon;
Somniferam prius octipedis sub sydere Cancri 290
Aspida et orbatam mulcerent carmine tigrem.
Neve super miseri quisquam sit sanguinis insons,
Tu quoque te nostro, sic Parcae stamina versant,
Subtrahis aspectu, requies o sola laborum,
O mihi plus superis dilecte, o magne, virentis 295
Spes una Etruriae, Laurens, quo florida tellus
Et nato genitrix et filia patre superbit,
Pectore qui dubium validis ne potentior armis,
Palladiam praefers gladio Mavortis olivam,
Iusque piumque refers, vix undis cedere passus 300
Apeninigenam cognati Thybridis Arnum,
Aeternumque nova titulum virtute propagas
Riphaeum ad Boream Libyae sitientis ab Austro,
Qua fessum Titana fovet Maurusia Tethys
Gurgite Atlantaeo, nitidae qua praevia luci 305
Roscida nocturnos abigit Pallantias ignes.
Nempe tuos vultus, genitor, tuaque ora videndo,
Ipse ego Caucaseas seducta mente catenas
Iapetionidae intrepidus, colloque minantem
Tantaleo silicem atque Ephyrei immania regis 310
Pondera, quenque ferox flammato pectore montem
Concutit Alcyoneus Phlegraeaque fulgura ferrem.
Utque, Paraethonio sinuosum attollitur Austro
Cum mare caeruleum ac torta vertigine fluctus
Saxa subesa ferit spumisque sonantibus albens 315
Aestuat et bibulas aspergine tingit harenas,
Si placidum ponto caput exerat aequoreus rex,
Mox rauci cadit ira freti cumulique minaces
Sternuntur, pulsae nubesque hyemesque recedunt
Et pavefacta silent animosi murmura venti: 320
Sic, ubi turbineo luctusque dolorque furorque
Pectore bacchantur totoque in corde superbit
Tempestas effrena animi, si cominus adsis
Sidereo radians vultu, procul exulat omnis
Tristitia ac tumidam mulcent placida ocia mentem. 325
Quare, age, seu doctas, Neleia moenia, Pisas
Pandis Hyanteis, pater o dulcissime, nymphis,
Sive triumphatas Volaterrae substruis arces
Indocilemque diu populum obluctantia cogis
Subdere colla iugo atque animos contundere inanes; 330
Seu mage te gelidi subter querceta Mugelli
Dulcia Bistonio modulantem carmina plectro
Populifer Sevis et Garsae piscosa fluenta
Mirantur tacite; seu te Florentia laeto,
Undique purpurei turba coheunte senatus, 335
Ore videt reducem caligantesque serenat,
Adventu gratata, oculos praeductaque fronti
Nubilia dispellit natumque patremque salutat.
Quicquid agis, quocumque solo pulcherrimus alta
Maiestate nites, si non tamen excidit omnis 340
Cura mei, siqua est priscae pietatis imago,
Si meritis haud digna fero, per sidera coeli,
Per faciles superos, per spes florentis alumni
Successusque tuos, oro: miserere laborum
Tantorum, pelle agrestis hoc pectore morbos, 345
Ac praesens me redde mihi vitamque labantem
Suscipe et eiectam sancto refer ore salutem.
Arbiter ipse deum, tonitru qui concutit orbem,
Quem coelum, quem terra tremunt, quem pontus et aurae,
Qui lucem noctemque regit, contraria torquet 350
Sidera sideribus, volucresque hominesque ferasque
Et genus aequoreum dias in luminis oras
Evocat, omnipotens et numine cuncta gubernans
Plena suo, si solicitas fors attigit aures
Unius vox moesta viri, qui dulcia vota 355
Nuncupet imploretque Iovem, non ardua rerum
Impediunt mundique vices, quin obvius ille
Supplicibus veniat, placidusque optata secundet.