Jump to content

Sylvae

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sylvae
1486

editio: I. Del Lungo, 1867
fons: incognitus

Praefatio

[recensere]

Stabat adhuc rudibus pagaseo in littore remis
      Quae ratis undosum prima cucurrit iter.
Dum tamen extremis haerent succinta ceruchis
      Lintea, dum nautas flamina nulla vocant,
 5Conveniunt Minyae gemini Chironis ad antrum,
      Qua fugit obliquo garrula lympha pede,
Quaque ingens platanus genialibus excubat umbris;
      Explicat hic faciles rustica mensa dapes.
Crescit fronde torus, vernant in flore capilli;
 10      Sed viret herculeis populus alba comis.
Dat puer aeacides nivea carchesia dextra,
      Sed suus Alcidae pocula miscet Hylas.
Finis erat dapibus: citharam pius excitat Orpheus,
      Et movet ad doctas verba canora manus.
 15Conticuere viri, tenuere silentia venti;
      Vosque retro cursum mox tenuistis, aquae:
Iam volucres fessis pendere sub aethera pinnis,
      Iamque truces videas ora tenere feras:
Decurrunt scopulis auritae ad carmina quercus,
 20      Nudaque peliacus culmina motat apex.
Et iam materno permulserat omnia cantu,
      Cum tacuit, querulam deposuitque fidem.
Occupat hanc audax, digitosque affringit Achilles,
      Indoctumque rudi personat ore puer.
 25Materiam quaeris? Laudabat carmina blandi
      Hospitis, et tantae murmura magna lyrae.
Riserunt Minyae: sed enim tibi dicitur, Orpheu,
      Haec pueri pietas grata fuisse nimis.
Me quoque nunc magni nomen celebrare Maronis
 30      (Si qua fides vero est) gaudet et ipse Maro.

I. Manto.

[recensere]

Est dea, quae vacuo sublimis in aere pendens
It nimbo succinta latus, sed candida pallam
Sed radiata comam, ac stridentibus insonat alis.
Haec spes immodicas premit, haec infesta superbis
 5Imminet, huic celsas hominum contundere mentes
Successusque datum et nimios turbare paratus.
Quam veteres Nemesin, genitam de Nocte silenti
Oceano, dixere, patri. Stant sidera fronti,
Fraena manu, pateramque gerit; semperque verendum
 10Ridet, et insanis obstat contraria coeptis,
Improba vota domans; ac summis ima revolvens,
Miscet et alterna nostros vice temperat actus;
Atque huc atque illuc ventorum turbine fertur.
Viderat haec domitis tumidam te, Graecia, Persis,
 15Signa quoque eoum victricia ferre sub orbem;
Viderat et cantu aonio eloquiisque superbam
Ire altum, magnumque loqui, coeloque supinum
Insertare caput, nec dis te ferre minorem.
Mox fastus exosa graveis, cervice coegit
 20Ferre iugum, et latiis superatam subdidit armis.
Nec fandi permansit honos: tu namque potenti
Protinus ore tonans, ardentis fulmine linguae
Cuncta quatis, Cicero: pyliae non mella senectae,
Nec iam dulichias audet conferre procellas
 25Sponte tibi virides transcribens Graecia palmas.
Se tamen aoniae solatur fronde coronae:
Deerat adhuc Latio vatum decus, horrida quamquam
Bella tubasque rudi cantaverat Ennius arte.
Editus ecce Maro; quo non felicior alter,
 30Seu sylvas seu rura canit sive arma virumque:
Namque syracosiis cum vix assurgat avenis,
Hesiodum premit et magno contendit Homero.
Ergo, age, quis centum mihi nunc in carmina linguas
Immensumque loqui vocemque effundere ahenam,
 35Quis mihi det siculas latio clangore sorores
Post geticam superare chelyn? Dum te, optime vatum,
Imbellis pietas audaci promere cantu
Audet, atlanteasque humeris fulcire columnas.
Vnde ego tantarum repetam primordia laudum?
 40Aut qua fine sequar? Facit ingens copia rerum
Incertum. Sic frondifera lignator in Ida
Stat dubius, vastae quae primum robora sylvae
Vulneret: hic patulam procero stipite phagum,
Hic videt annosam sua pandere brachia quercum,
 45Illic succinctas caput exsertare cupressos;
Metiturque oculis phrygiae nemora alta parentis.
Te nascente, Maro, Parnassi e culmine summo
Affuit aonias inter festina sorores
Calliope, blandisque exceptum sustulit ulnis,
 50Permulsitque manu quatiens, terque oscula iunxit,
Omina ter cecinit, ter lauro tempora cinxit.
Mox aliae dant quaeque tuis munuscula cunis:
Certatim dant plectra lyram, pellemque pedumque,
Dant et multiforam modulanda ad carmina loton,
 55Et decrescenti compactas ordine avenas,
Dant pandionias volucres; ter murmure placant
Liventeis oculos, ter frontem baccare tangunt.
Venit et Elysio, venturi praescia, Manto;
Manto quae iuvenem fluvio conceperat Ocnum,
 60Ocnum qui matris dederat tibi, Mantua, nomen.
Venit; et horrentes quatiens vittamque comasque,
Sanguineamque rotans aciem, sic ora resolvit
Plena deo, et veras excussit pectore voces:
"Dicebam, memini memini, tibi, Mantua, quondam:
 65Surge bonis avibus fundata et fulmine laevo;
Surge, paremque astris contende educere molem,
Pyramidum supra sumptus. Proh quanta manet te
Gloria! Quam longum senibus celebrabere saeclis!
Nascetur, video, supera tibi missus ab arce
 70Sidereus vates; alti cui numinis haustum
Mens coelo cognata ferat, quem grande sonantem
Non Linus inachides tantum atque oeagrius Orpheus
Aut mea qui tyrio construxit moenia plectro,
Sed vos, o Musae, sed tu mireris, Apollo.
 75Et nunc, ecce puer tranquillae ad lumina lucis
Ille diu promissus adest, vitamque salutans
Has teneris iam nunc mulcet vagitibus auras.
Euge, beate puer, sanguis meus; horreat ortus
Graecia tota tuos, laurumque habitura secundam
 80Ascra Arethusa suis metuant et Smyrna coronis.
Incipe adhuc gracili connectere carmina, filo,
Incipe, magne puer: nec vota intexere Diris
Impia, nec Culici gemitum praestare merenti,
Nec te lampsacium pudeat lusisse ithyphallum,
 85Blandaque lascivis epigrammata pingere chartis;
Acmonidas refer et Brontem volcaniaque antra,
Ignivomosque apices montis, raucoque trementem
Murmure Trinacriam, quoties per nubila flammas
Eructat tentatque latus versare Typhoeus;
 90Dic Scyllam subitis miseram quae se induit alis,
Scyllam quae nimio flagrans Minois amore
Ah potuit rigido genitorem invadere ferro,
Crudelis, potuit cano spoliare capillo,
Crudelis; sed quis duro contendat amori?
 95Crudelis; sed culpa tua est, tua culpa, Cupido.
Atque haec prima novi fuerint elementa poetae,
Haec fuerint timidae praeludia prima iuventae.
Iam vatem iam, Roma, vocas; iam saeva recessit
Paupertas, praestatque piis grata ocia musis
 100Tuscus eques. Nosco hunc, atavis qui regibus ortus,
Discinctum iuvenem; cerno et te, maxime princeps,
Purpureos inter proceres sanctumque senatum
Pendentem stare ad numeros atque ora tenentem.
Tu tamen, o miserae nimium vicina Cremonae,
 105Quid fles amissum, quid fles, mea Mantua, campum
Pascentem niveos herboso flumine cycnos?
Nonne vides, ingrata, tuis quae praemia damnis
Accumulent superi et solatia quanta rependant?
Ipsa en Roma tuo sese quoque iactat alumno.
 110Iamque phalantaei resonant pineta Galesi,
Tityre, te vacuo meditantem murmur in antro,
Ebrius et nimio venas tumefactus alumno:
Securum pueri audaces atque improba nais
Invadunt furtim, deque ipsis vincla coronis,
 115Quae senis e mutilo modo vertice defluxerunt,
Iniiciunt alacres, promissaque carmina poscunt,
Carmina cum sylvis totos mulcentia monteis.
Iamque tuis, Minei, glauca sub arundine ripis
Vincitur alterno Corydonis carmine Thyrsis.
 120Iam repetit querulam Damonis tibia musam,
Damonis musam scopuli pinusque loquuntur.
Sed quid, io, tam dulce tibi est, Galateo, sub undis,
Quam formossa vocet nequicquam ad littora cyclops?
Infelix cyclops! Sed enim infelicior illo
 125Gallus, quem rigidae flevere in montibus orni;
Cuius amorem omnes nequeunt mutare labores;
Gallus, quem rigidae flevere in montibus orni;
Cuius amorem omnes nequeunt mutare labores;
Gallus, quem frustra verbis solatus Apollo est.
 130Haec sat erit simas inter cecinisse capellas
Pastorem. Tu victricem fer, Mantua, palmam.
Ecce lacertosi quaerunt nova turba coloni,
Quo segetes veniant campo quo sidere tellus
Vertatur, quod sit falcis quod tempus aratri.
 135Egredere e sylvis, iuvenis; curruque levatus
Triptolemi, latios foecunda messibus agros.
Nec coelebs iam palmes agat, sed reptet ad ulmum
Ebrius, ac dulci rubeat nova nupta marito;
Et pater Autumnus medio consurgat ab arvo
 140Pomiferum viridi caput alte umbratus amictu,
Atque, Acheloe, tuum teneat grave dextera cornu;
Stetque catenatas suadens nudare palaestras
Palladis ampla arbos bicoloribus horrida baccis,
Frondibus et versis longum discriminet annum.
 145Iam laetos inter saltus frondosaque tesqua,
Hinc vitulus primo cui frons protuberet aevo
Mugitu tenero matrem vocet, inde per herbas
Candida lascivo discurrat bucula saltu.
At quibus assurgunt pleno iam cornua gyro
 150Inter se adverso decertent pectore amantes;
Dum rudis exultim florentis in aequore campi
Ludit equus, volucresque fuga praevertere ventos
Aut tranare amneis aut cursu evincere montem
Gestit, olympiacae rapturus dona coronae:
 155Lanigerumque pecus primo propellat eoo
De stabulis pastor, dum pratis rosida lucent
Gramina, dum teretes per flexa cacumina guttae
Colludunt; ipsae haerentes vix rupibus altis
Aspera cinyphiae carpant dumeta capellae.
 160Tum glomerata cavo fundant se examina saxo,
Halantemque rosam et tenerorum germina florum
Taurigenae populentur aves, plenoque recurrant
Poplite: iam lentum teneat fundamina gluten,
Iam portas arcemque et propugnacula condant,
 165Ceraque nectareas ducat sexangula cellas;
Aut natos aut mella legant, fucosque repellant,
Turpe pecus, iamque accinctae civilibus armis
Expediantque manus rostris et spicula vibrent,
Nocturnoque sonent mussantia castra susurro.
 170At tu quae tellus aestuque geluque laboras,
Cui sacer hybernos Helicon intercipit ortus,
Ne cessa acceptam nostrae submittere laurum.
Nec iam supremi certent de sanguine vatis
Smyrna Rhodos Colophon Salamis Chios Argos Athenae,
 175Quippe bianoream manet haec victoria gentem.
Namque meus timido qui rura et pascua versu
Hactenus excoluit, stimulis tandem acribus actus
Dediscetque metum validasque in pectora vires
Contrahet, attonitoque canet fera pectine bella.
 180Qualis adhuc brevibus quae vix bene fidere pinnis
Coepit avis, matrem primo nidosque loquaces
Circumit et crebrum patula super arbore sidit;
Colligit inde animos sensim, et vicina volatu
Stagna legit, terrasque capit captasque relinquit,
 185Lascivitque fuga; tandem et sublimia tranat
Nubila, et iratis audens se credere ventis
In spatia excurrit, iustisque eremigat alis.
Ac primum siculis magnum producet ab oris
Laomedontiaden, undisque et turbine saevo
 190Auferet in Libyen; quem Dido ignara futuri
(Sic placitum superis) animoque domoque receptet.
Reginaeque hospes, diri commenta Sinonis,
Mendaces Graios, vanae periuria gentis,
Et populata malis neptunia Pergama flammis,
 195Se quoque iactatum referet terraque marique:
Illa avidis bibet ignem oculis, noctemque diemque
Nutriet infelix vesanum pectore amorem.
Venatu tandem in medio Saturnia nimbum
Pronuba diffundet; soloque Hymenaeus in antro
 200Affuerit; nullasque faces, moestum, afferet, omen!;
Fulgoresque dabit, nymphis ululantibus, aether.
Ipse Iovis monitu Aeneas rursum ire per undas
Cogetur vento, rursum itala quaerere regna,
Surgentem Ausoniae solio impositurus Iulum.
 205At phoenissa rogum saevo furiata dolore
Inscendet moritura, trucesque in vota vocabit
Eumenidas; mox et phrygium, proh tristia dona,
Ah niveum per pectus aget miserabilis ensem!
Discolor interea taurino combibet ore
 210Iris aquas, iterumque antris effundet apertis
Hippotades hyemem, et rapidis ruet aequora ventis.
Zanclaeas iterum fessi eiicientur ad oras
Troes, et hospitio fidi accipientur Acestae:
Hic patris ad tumulum solemneis ordine pompas
 215Dux feret, ac meritos celebrabit littore ludos.
Tum pelagos relegens, amisso praeside puppis,
Vix tandem euboica lachrymans potietur arena.
Atque ubi fata deum vivacis ab ore Sibyllae
Hauserit, infernas etiam descendet ad umbras,
 220O pietas!, manesque petet per Averna paternos;
Romanosque suos lethaei ad fluminis undam
Conferet, et magnos gaudens cognoscet Iulos
Paciferumque ducem fulvo cui pulchra metallo
Saecla fluent, cui pressa gravi pede bella iacebunt.
 225His laetus porta ad socios evadet eburna
Dux anchisiades, tuscumque enabit ad amnem.
Necdum parta quies: restant bella aspera, restant;
Et crassus multo stagnabit funere Tibris.
Ac tibi castaliis renoventur pectora lymphis,
 230Chare nepos; nunc, nunc ingenti est ore sonandum.
Grande opus a tergo: quis enim alto evincere cantu
Clamoresque virum atque hinnitus speret equorum?
Tu tamen evinces; licitum tibi, maxime vatum,
Arma acies furias Martem ipsum aequare canendo.
 235Iamque volans superas Alecto impune per auras
Tartareum canit, et resides stridentibus hydris
Instimulat; dux ipsa manu Saturnia saeva
Claustra quatit belli, postesque irata refringit.
Iam latiae coiere manus; domat aspera duris
 240Ora lupis sonipes, facilesque in pulvere gyros
Flectit eques; ipsae alpino de vertice sylvae
Praecipitant, avidae phrygios haurire cruores:
Iam rastri pondus rigidum diffingit in ensem
Caedis amor, verique abeunt in pila ligones,
 245Attritusque cava mutatur casside vomis:
Iamque aurem horrisono rumpunt fera classica bombo,
Armorumque minax perstringit lumina fulgor.
Dumque alacres secum in martem cythereius heros
Arcadas et missum auspicio Pallanta sinistro,
 250Audacem puerum, melioraque fata sequutos
Tyrrhenos rapit, et tantis accingitur ausis,
Ecce furens rutulus saevoque instinctus amore,
Nequicquam in phrygiam iaculatus lampada classem,
Miratur subitas pelago consurgere nymphas:
 255Nec minus irrumpit castris, altamque cruentus
Dat stragem, fluvioque evadit laetus amico.
Vltor adest, sociosque exponens littore tuto,
Auspicium belli, maternis fulgurat armis
Dardanides, totasque in pugnam exsuscitat iras.
 260O qui sudor equis! Qui se alto in pulvere reges
Turpabunt! Quanto exsurget rubra sanguine tellus!
Nec tuus hasta deus nec te tua dextera forti,
Mezenti, leto eripiet visque effera mentis,
Sed consors nato accedes tumulique necisque.
 265At tu quo, nimio spoliorum et laudis amore
Inconsulta, ruis? Quin saevas, bellica virgo,
Insidias prius et venientem repicis hastam?
Tuque, miser, pone o rapti mala gaudia baltei
Et caesi exuvias pueri; invidiamque deorum,
 270Turne, cave; dabis heu! Poenas, dabis, improbe, et istam
Evandro debes animam atque ultricibus umbris.
Sic tandem iliacas properans pensare ruinas,
Ad Teucros fessis revolat victoria pinnis.
Grande tamen vobis leti solamen honesti,
 275Magnanimi heroes nati felicibus astris,
Afferet aonius iuvenis, cui dia canenti
Facta virum totis pariter praeconia linguis
Solvet fama loquax, cui dulci semper ab ore
Rosida mella fluent, cuiusque acheloia Siren
 280Gestiet innocuo divina poemata cantu
Flectere, cui blandis insidet Suada labellis,
Cui decus omne suum cedet stupefacta vetustas.
Ipsa illi, quem vix ducibus largiris, honorem
Sponte feres, totoque assurges, Roma, theatro."
 285Haec ubi veridico fudit de pectore Manto,
Composuit vultum, teneroque arrisit alumno;
Osculaque ore legens sacrum inspiravit amorem,
Afflavitque animum; tenuesque recessit in auras.
Plauserunt hilares ad tanta oracula musae,
 290Plauserunt nymphae; quique alto a vertice montis
Affuerat, capripes concussit cornua faunus;
Et triplices carmen scripsere adamante sorores.
Vos age nunc alacres certatim, ethrusca iuventus,
Aoniis operata sacris, accurrite mecum
 295Daedala perpetui visum monumenta poetae,
Qualia nec castae peplis intexta Minervae
Solemni, veteres, lustro explicuistis, Athenae,
Picta rubro quotiens animantur praelia cocco;
Nec vetus immensum fuerint quae sparsa per orbem
 300Gloria septena celebrat spectacula fama.
Nam neque belligeris Babylon pulsata quadrigis
Moenia, nec liquido pomaria pendula coelo
Conferat; aut dextris constructa altaria Delos
Cornibus; aut vasti molem Rhodos aurea Phoebi;
 305Non Cares, Mausole, tui caelamina busti;
Phidiacum non Elis ebur; non ipsa superbas
Pyramidas iactet lascivi lingua Canobi.
Namque haec aut valido Neptuni quassa tridenti,
Aut telo, Summane, tuo traxere ruinam,
 310Aut trucibus nimbis aut irae obnoxia cauri,
Aut tacitis lenti perierunt dentibus aevi.
At manet aeternum et seros excurrit in annos
Vatis opus: dumque in tacito vaga sidera mumdo
Fulgebunt, dum sol nigris orietur ab Indis,
 315Praevia luciferis aderit dum curribus Eos,
Dum ver tristis hyems autumnum proferet aestas,
Dumque fluet spirans refluetque reciproca tethys,
Dum mixta alternas capient elementa figuras,
Semper erit magni decus immortale Maronis,
 320Semper inexhaustis ibunt haec flumina venis,
Semper ab his docti ducentur fontibus haustus,
Semper odoratos fundent haec gramina flores,
Vnde piae libetis apes, unde inclyta nectat
Serta comis triplici iuvenalis Gratia dextra.
 325Et quis, io iuvenes, tanti miracula lustrans
Eloquii, non se immensos terraeque marisque
Prospectare putet tractus? Hic ubere largo
Luxuriant segetes; hic mollia gramina tondet
Armentum; hic lentis amicitur vitibus ulmus;
 330Illinc muscoso tollunt se robora trunco;
Hinc maria ampla patent; bibulis hoc squallet arenis
Littus; ab his gelidi decurrunt montibus amnes;
Huc vastae incumbunt rupes; hinc scrupea pandunt
Antra sinus; illinc valles cubuere reductae:
 335Et discors pulchrum facies ita temperat orbem.
Sic varios sese in vultus facundia dives
Induit: et vasto nunc torrens impete fertur
Fluminis in morem, sicco nunc aret in alveo;
Nunc sese laxat, nunc exspatiata coercet;
 340Nunc inculta decet, nunc blandis plena renidet
Floribus; interdum pulchre simul omnia miscet.
O vatum preciosa quies! O gaudia solis
Nota piis, dulcis furor, incorrupta voluptas,
Ambrosiaeque deum mensae! Quis talia cernens,
 345Regibus invideat? Mollem sibi prorsus habeto
Vestem aurum gemmas, tantum hinc procul esto malignum
Vulgus. Ad haec nulli perrumpant sacra profani.

II. Rusticus

[recensere]

In poetae Hesiodi Vergiliique Georgicon enarratione pronuntiata

[recensere]

A.P. Iacobo Salviato suo S. D.

En RVSTICVM tibi, id illi scilicet ab argumento inditum nomen. Tuo coactu prodit in vulgum: tibi est uni quicquid acciderit imputaturus. Iam ne sentis quam tibi tuendus sit, vel tuo ipsius nomine vel meo? Tua enim fides in eo, meus honor agitur: cuius quidem, etsi semper cura apud te iam inde a pueritia excubuit, tamen eum tueri nunc vel ob id ipsum impensius debes, quod es nuper Laurentio Medici principi viro, cuius ego cliens alumnusque sum, unus ex omni florentina iuventute gener ascitus. Profer igitur in tali patrocinio auctoritatem omnem atque gratiam, quam videlicet tibi et viri excellentis affinitas et tua egregia indoles morumque suavitas conciliant. Vale; meque, ut facis, ama.

Ruris opes saturi, gnavoque agitanda colono
Munera, et montiferae sacrum telluris honorem
Ludere septena gestit mea fistula canna.
Fistula, Mantoae quam nuper margine ripae
 5Ipse renidenti dum dat mihi Tityrus ore:
"Hac, puer, ascraeum repete, inquit, arundine carmen."
Pan, ades; et curvi mecum sub fornice saxi
Versibus indulge, medio dum Phoebus in axe est,
Dum gemit erepta viduatus compare turtur,
 10Dum sua torquati recinunt dictata palumbes.
Hic resonat blando tibi pinus amata susurro;
Hic vaga coniferis insibilat aura cupressis;
Hic scatebris salit, et bullantibus incita venis
Pura coloratos interstrepit unda lapillos;
 15Hic tua vicinis ludit lasciva sub umbris,
Iamdudum nostri captatrix carminis, Echo.
Felix ille animi divisque simillimus ipsis,
Quem non mendaci resplendens gloria fuco
Solicitat non fastosi mala gaudia luxus;
 20Sed tacitos sinit ire dies, et paupere cultu
Exigit innocuae tranquilla silentia vitae,
Vrbe procul, voti exiguus; sortemque benignus
Ipse suam fovet, ac modico contentus acervo
Non spes corde avidas non curam pascit inanem;
 25Securus quo sceptra cadant, cui dira minentur
Astra et sanguinei iubar exitiale cometae.
Non illum fragilis favor indocilisque potenti
Plebs servare fidem, evectum popularibus auris,
Casuro imponit solio, nec ducit hiantem
 30Huc illuc vanos ostentans purpura fasces;
Non mentem pavet ipse suam, nec conscius omneis
Exhorret strepitus, nec edaci pectora culpa
Carpitur occulte; non opportunus iniqui
Iudicio vulgi aut celsa conspectus in arce
 35Degeneri patet invidiae, non ipse vicissim
Obliquo livore macet foetusque veneno
Aestuat atque aliena oculis bona limat acutis.
Rure agit in vacuo spatiisque indulget aperti
Aetheris, aut operi insudans aut ille supinos
 40Evadens cursu in monteis: hinc scilicet omnes
Gratae epulae; nudis acheloum in pocula palmis
Advocat, excussaeque cibos dant brachia sylvae,
Et fessa in duro renovantur membra cubili.
Maior quippe venit comitata labore voluptas,
 45Nec satias dominam aut fastidia lenta sequuntur.
Ergo neque imbrifero pallens autumnus hiatu,
Nec malus hunc afflat rabioso Sirius astro,
Saevave rhiphaeae labefactant frigora brumae:
Quippe hyemem excipere et ventos coelique ruinam
 50Suetum atque octipedem nec opaco vertice cancrum,
Et iove sub gelido nocturnos carpere somnos,
Et pede concretas nudo calcare pruinas,
Et perferre sitim, et ieiunia solvere glande,
Et lassare feras cursu, et superare natatu
 55Torrentem, et volucri fossam tramittere saltu,
Et quercum annosam ferro obturbare bipenni;
Tum praedam extorquere lupo, fascique maligno
Subiecisse humeros, et iniqui pondera rastri
Praedura tractare manu, et domitore lacerto
 60Sub iuga cornigeri colla obluctantia tauri
Ducere, et iratis concurrere cominus ursis.
Hinc agilis subit ora vigor, robustaque magno
Pectore vis habitat, fortesque animosa tuentur
Membra tori, et crudo tendunt se robore nervi;
 65Hinc facies procera, hinc fronti martius horror.
Quod si bella vocent, quis ad aspera promptior arma?
Aut quis equum sternacem arctis fregisse lupatis
Acrior? Aut fortem mucrone haurire cruorem?
Aut torquere sudem? Aut nervo exturbare sagittam?
 70Aut praepilatis aciem perrumpere contis?
Quis certet duro agricolae? Seu ducere vallum,
Seu sit opus celso praecingier aggere castra;
Seu fronte adversa tormentum fingere ahenum,
Quod tonitru horrifico magnas sternentia turres
 75Ardua fulmineo iaculetur saxa rotatu;
Seu vigil insomnem peragat custodia noctem;
Seu tacitum raptetur iter; seu parcere parto
Conveniat, si fors lenta obsidione premantur.
Scilicet hic Babylon dextris nabathaeaque regna
 80Creverunt; hic mopsopio delectus ab arvo
Miles achaemenium Marathonis in aequore Persen
Contudit; his adiuta viris, se romula tellus
Imposuit mundo et rerum tractavit habenas.
Nunc age, quae studia agricolis industria solers
 85Extudit, atque operum quanta experientia, dicam.
Protinus extremo cum iam Boreas autumno
Incubuit terris, primo cum frigore tactae
Labuntur frondes maternaque brachia linquunt,
Nec cariem caesae formidant robora sylvae;
 90Ecce sagax tacitam venientis rusticus anni
Curam corde coquit, qua bubus ab arbore plaustrum
Dedolet, unde iuga et curvum fabricetur aratrum.
Nec mora, quin veteris truncata cacumina phagi
Chaoniaeque cadant quecus, nudataque ramos
 95Vlmus et audaci laurus sonet icta securi;
Quarum quaeque novam, fumo explorata calenti,
Vertitur in faciem diversaque munia tractant.
Continuo auditus gruis inter nubila clangor
Agricolam citat, et crista spectabilis alta
 100Auroram gallus vocat applaudentibus alis.
Excitat ille operum socios; simul horrida cautus
Terga rudi centone fovet, capitique galerum
Induitur, crudusque operit vestigia pero.
Hinc saturos iungens loris ad aratra iuvencos
 105Increpitat stimulo; et cantu minuente laborem,
Praelongis ferrata terit dentalia sulcis,
Ac late elicibus collectos exprimit imbres,
Ieiunamque fimo tellurem et rudere pascit.
Tum plenum farris laeva servante canistrum,
 110Semina dispensat parca cerealia dextra:
Quae ne iacta avidae populentur grana volucres
Et praedam sublime ferant, it pone minutus
Sarcula parva tenens puer, et frugem obruit arvo.
At cum se eois iam vespertinus ab undis
 115Extulit Arcturus, cum versicoloribus ardet
Terra comis, rutilosque interviret herba colores,
Daulias et getici tandem secura mariti
Ales adest, plausuque larem cantuque salutat,
Rursum invadit opus; stivaeque innixus, adunco
 120Pone nigrescentes proscindit dente novales,
Quas rapidi soles urant gelidaeque pruinae.
Mox ubi iam sapiens coepit frondescere morus;
Ante quidem sapiens nunc abitiosa, nec ullum
Quae pariat pomum sed serica pensa ministret;
 125Ille aliam atque aliam culturam dulcis agelli
Pertentas, truncos plantariaque infodit arvo:
Nec pictas lugubre fabas nec pabula parcit
Vervacto mandare putri, glebasque bicorni
Persequitur ferro, et secat insuperabile gramen,
 130Et montem caedit scrobibus, fortique bidente
Terga soli frangit: bacchaeaque semina rectum
Explicat in quincuncem et disserit ordine longo,
Atque iterum atque iterum terra capita ima frequentat,
Et ramos tondet falce, atque impune fluentem
 135Compescit vitem fingens, et robore fulcit
Deciduam, charaeque haerentem in pectore matris
Acclinat sobolem sulco iuxtaque propagat,
Aut ipso durus genitricis ab ubere flentis
Abscisam rapit atque alio traducit alendam.
 140Quid dicam, externis cum se vernacula succis
Robora nobilitant, peregrinaque segmine duri
Accipiunt trunci aut discreto germina libro?
Namque oculis oculos non blandi tempora veris
Iungere sed mediis gaudet fervoribus aestas;
 145Aestas congestos Cereris tritura maniplos,
Aestas absconsum siliqua excussura legumen,
Aestas qua grandes expectant horrea messes,
Dum coacervatas eventile area fruges.
Tum sola pulverei pinguescunt arida campi,
 150Solvunturque putres glebae, ac peritura lupini
Germina parturiunt; tum clivo rauca sonantes
Eliciuntur aquae, praecepsque recumbit agro fons.
Post ubi iam medio vestigia librat in axe
Ensifer Orion, croceoque insignis amictu
 155Aspicit Arcturum pulsa Pallantias umbra,
Sentibus horrenteis aperit iam vinea sepes,
Aureolamque metit lentis de vitibus uvam
Vinitor, et foetos rubicundo nectare fructus;
Quos coniux quos virgo comes, par vertice matri,
 160Aut cista exportant aut rasilibus calathiscis:
Nec sentitur onus studio, levat ipsa laborem
Sedulitas; quin frugiferos curvantia ramos
Poma sinu baccasque ferunt ficumque nucemque.
Nec nihil addit hyems: nigros tum laurea foetus
 165Exuitur; tum myrta legunt glandemque caducam,
Glaucaque palladiae distringunt brachia sylvae.
Nocte autem ad lychnos aut iunco texit acuto
Fiscellam, aut crates virgis, aut vimine qualos
Rusticus, infinditque faces et robora valli,
 170Dolia quassa novat, ferramentisque repellit
Scabritiem, tritaque docet splendescere cote.
Nam quid delitias memorem? Quamque alta labori
Ocia succedant? Iam primum obsessa pruinis
Cum iuga floriferi regelaverit aura favoni,
 175Suave serenato rident vaga sidera coelo;
Suave ciet tardos per sudum luna iuvencos;
Ipsa quoque aetherii melius nitet orbita fratris;
Terque quaterque manu madidantes nectare crines
Exprimit, et glebas foecundis roribus implet
 180Vecta medusaeo titonia praepete coniux.
Alma novum tellus vultu nitidissma germen
Fundit, et omnigenis ornat sua tempora gemmis:
Idalio pudibunda sinus rosa sanguine tingit;
Nigraque non uno viola est contenta colore,
 185Albet enim rubet et pallorem ducit amantum;
Vt sunt orta cadunt, nive candidiora, ligustra;
Nec longum durant calathos imitata parentis
Lilia, sed longum stant purpurei amaranthi;
Hic salaminiaci scribunt sua nomina flores;
 190Hic gratum Cereri plenumque sopore papaver
Oscitat; hic inhiat sibimet Narcissus; at illic
Corycios alit aura crocos, notumque theatris,
Aera per tenerum, flatu dispergit odorem:
Nec iam flammeolae connivent lumina calthae,
 195Nec melilotos abest; tyrium seges illa ruborem
Induit, hic vivo cespes se iactat in auro:
Hae niveos hae cyaneos superare lapillos
Contendunt herbae, vernantque micantia late
Gramina per tumulos perque umbriferas convalles
 200Perque amnis taciti ripas; atque omnia rident,
Omnia luxuriant, et amica luce coruscant.
Parturiunt stipulae frugem; et genitalibus auris
Pervia turgescunt lactentibus hordea culmis:
Palmes agit rupto lachrymanteis cortice gemmas;
 205Seque rudes primis monstrant in vitibus uvae:
Dulce virent tenerae modo nata cacumina sylvae,
Succrescuntque piae pullorum examina matri;
Ipsa sibi ignotas miratur adultera frondes
Arbor, et ascitis nativas inserit umbras.
 210Auricomae, iubare exorto, de nubibus adsunt
Horae, quae coeli portas atque atria servant,
Quas Iove plena Themis nitido pulcherrima partu
Edidit, Ireneque Diceque et mixta parenti
Eunomie, carpuntque recenteis pollice foetus:
 215Quas inter, stygio remeans Proserpina regno,
Comptior ad matrem properat: comes alma sorori
It Venus, et Venerem parvi comitantur Amores:
Floraque lascivo parat oscula grata marito:
In mediis, resoluta comas nudata papillas,
 220Ludit et alterno terram pede Gratia pulsat:
Vda choros agitat nais, decurrit oreas
Monte suo, linquunt faciles iuga celsa napaeae,
Nec latitat sub fronde dryas: non iubila fauni
Fundere, non iunctis satyri dare sibila cannis,
 225Nec querulae cessant tenerum tinnire volucres;
Fluctibus alcyone, densa philomela sub umbra,
Canus olor ripis, tecto vaga plorat hirundo.
Lene susurrat apis, plenoque saporibus alveo
Candida multiforae solidat fundamina cerae.
 230Colludunt per prata greges, atque omne beato
Flagrat amore nemus; iuvenem lasciva maritum
Fert equa, fert tergo salientem bucula taurum,
Setigeraeque subant matres, decertat amator
Fronte aries, avidos olidum pecus accipit hircos.
 235Spectant innisi baculis gaudentque magistri.
Inde ubi praegnantes partu Lucina recenti
Solvit, ut exaequet numero foetura parentes,
Ipse rudem nec adhuc vestigia certa prementem
Ferte sobolem gremio, sed ovem gracilemve capellam
 240Enisas humero subit, atque in stramine molli
Componit sensim pastor stabuloque recondit.
Mox ut convaluere, rubos haec rupibus altis,
Illa recens campo gramen decerpit aprico,
Aut dulceis gelido delibant amne liquores;
 245Vt sua conclusis ne desint pocula natis,
Vtque fluat plenis dives mulsura papillis.
Subrumi expectant hoedique agnique petulci,
Cornigerasque vocant tremulo clamore parenteis.
Bruta gregem plenum densis alit uberibus sus
 250Exporrecta solo, et grunnitu allectat amico
Fellantes, turpique luto se immunda volutat;
Radices eadem calloso avidissima rostro
Eruit et bulbum, aut madida se pulte saginat.
Flet vitulum moesta absentem mugitibus altis
 255Mater, et immensam raucis miseranda querelis
Sylvam implet; boat omne nemus vallesque lacusque:
Illa nigros late lucos saltusque peragrat
Crebra gemens, crebra ad montem stabulumque revisit
Tabescens desiderio; non ulla dolorem
 260Pabula nec salicum frondes nec gramina rore
Sparsa levant, non quae viridi vaga flumina ripa
Perspicuam tenui deducunt murmure lympham.
Prata tener persultat equus libatque volucri
Aequora summa fuga, aut alti subit aspera montis
 265In iuga, saxosumque amnem pede plaudit inermi:
Cui pulchro micat acre caput, luduntque decorae
Fronte comae, vibrant aures, atque orbe nigranti
Praegrandes extant oculi, tum spiritus amplis
Naribus it fervens, stat cervix ardua qualem
 270Praefert marmaricis metuenda leonibus ales;
Ales quae vigili lucem vocat ore morantem;
Crescunt spissa toris lateque animosa patescunt
Pectora, consurguntque humeri, et iam sessile tergum est,
Spinaque depressos gemino subit ordine lumbos,
 275Et castigatum cohibent crassa ilia ventrem,
Fundunt se laetae clunes, subcrispaque densis
Cauda riget setis, et luxuriantia crebrae
Velant colla iubae ac dextra cervice vagantur;
Tum tereti substricta genu mollissima flectit
 280Crura ferox, celsum ingrediens, fremituque superbit;
Grande sonat tornata cavo brevis ungula cornu,
Ingenti referens corybantia cymbala pulsu.
O dulces pastoris opes! O quanta beatum
Quam tenet hunc tranquilla quies! Vt pectore toto
 285Laetitiam totaque fovet bona gaudia mente!
Nempe odii fraudumque expers, exemptus inani
Ambitione vacansque metu, spe liber et insons,
Nativo cultu et gaza praedives agresti,
Ipse sibi vivit nullo sub teste, suoque
 290Pendet ab arbitrio, suus ipse est censor, et alto
Calcat opes animo ac regum deridet honores.
Si non taenareis illi stant fulta columnis
Robora, caelatumque alte laquearia subter
Ridet ebur, postemve silex asaroticus ornat;
 295Nec maurusiacosa pulchrae testudinis orbeis
Delphica sustentat, nec docto trita Myroni
Pocula multiplici florent radiantia gemma;
Aut bis in herculea milesia vellera concha
Versantur, tenuique satur lanugine bombyx
 300Luteolos folleis preciosaque fila relinquit;
Textile nec tenero subtegmine fulgurat aurum
Spiranteis referens vultus, quae Pergamos olim
Artifici descripsit acu, quae stamina Memphis
Quae Tyros et Babylon radio pinxere sonanti;
 305At iacet in molli proiectus cespite membra,
Qua cavus exesum pumex testudinat antrum,
Quave susurranti crinem dat aquatica vento
Arbor, et aut calamos aut fixa hastilia iungit
Cortice: statque levi casa frondea nisa tigillo,
 310Quam metuant intrare pavor curaeque sequaces,
Sub qua iucundos tranquillo pectore sensus
Nutrit inabruptoque fovet sua corpora somno
Sylvarum et pecoris dominus; stant sedula circum
Turba canes, audaxque lacon acerque molossus.
 315Dant ignem extritum silices, dant flumina nectar
Hausta manu, dat ager cererem; non caseus aut lac
Lucorumve dapes absunt; stat rupibus ilex,
Mella ferens trunco plenoque cacumine glandem.
Illi sunt animo rupes frondosaque tesqua,
 320Et specus, et gelidi fontes, et rosida tempe,
Vallesque, zephyrique, et carmina densa volucrum,
Et nymphae, et fauni, et capripedes satyrisci,
Panque rubens, et fronte cupressifera Sylvanus,
Silenique senes, subdivallesque ithyphalli,
 325Et montana Pales, et quo pastore pheraei
Gaudebant campi, et crinem resoluta mimallon,
Et qui cornigera bicolores fronte corymbos
Pampineamque manu tenera quatit Evius hastam;
Semper amor, semper cantus, et fistula cordi est,
 330Semper odorati Venerisque stipendia flores,
Vitarumque altrix urbi male nota voluptas.
Talibus in studiis pastor molle exigit aevum.
Post ubi raucisonae pinna vibrante cicadae
Increpuere, ardensque metentibus ingruit aestus,
 335Paulisper tum cessat opus; saxique sub umbra
Prostrati indulgent genio: non mollia pleno
Desunt vina cado, non lacti mixta polenta,
Aut pinguis tergum vitulae, placidusque sonorae
Lapsus aquae, crinemque aurae frontemque lacessunt.
 340Inde opus integrant, donec sub nocte coruscent
Flammigero parvae stellantes clune volucres.
Ecce autem dulces labris pater ingerit uvas
Autumnus, crebraeque elisus verbere plantae
It per praela latex, puerique examine denso
 345Exultant lasciva cohors circumque supraque.
Ille manu panda pronus bibit, alter ab ipso
Sugit musta lacu crepitantibus hausta labellis,
Hic sua suspensum resupinus in ora racemum
Exprimit, hic socii patulos irrorat hiatus
 350Irriguumque mero sordet mentumque sinusque;
Ebriaque incertis titubant vestigia plantis.
Postquam acris successit hyems et pendula tectis
Diriguit glacies, larga strue tollitur alte
Collucetque focus; coeunt vicinia simplex
 355Vna omnes, iuvenesque probi materque severa
Coniuge cum duro et pueris et virgine grandi,
Convigilantque hilares, et primae tempora noctis
Decerpunt, molli curas abigente lyaeo.
Mutuaque inter se ludunt: tum tibia folle
 360Lascivum sonat inflato; tum carmina cantant,
Carmina certatim cantant; tum tenta recusso
Tympana supplodunt baculo, et cava cymbala pulsant,
Et laeti saltant, et tundunt aeribus aera,
Et grave conspirat cornu tuba flexilis unco:
 365Conclamantque altum unanimes, tolluntque cachinnos.
Porro autem, quanta est differtae copia villae!
Quamque penu dives! Neque enim vel frugibus hornis
Horrea sufficiunt, vel odoro dolia musto,
Testaque palladiis iam non vacat ulla trapetis.
 370Terga suis pendent fumoso sordida tigno:
Pertica pensilibus oneratur longa racemis:
Non uvae arentes non pruna et carica desunt,
Sorbaque cum cerasis, duroque putamine clausa
Persica nux, regumque altas imitata coronas
 375Mespila, cumque piris miserorum munus amantum
Iam laxum in rugas malum, decoctaque ahenis
Defruta, et omphacinus liquor, et lachrymosa sinapis,
Et meditata novos sicyonia bacca sapores;
Tum sapa, melque recens, edulcatique lupini,
 380Et prunae increpitans balanus, contextaque cannis
Fiscina lacte madens, et durati sale fungi:
Annonam facilem vicinus suggerit hortus.
Murmur apricantes nivea dant turre columbi;
Expandunt alas, et amicam blanda rogantes
 385Oscula circumeunt insertantque oribus ora;
Iam vicibus nido incubitant genitrixque paterque,
Iamque ova excudunt, natisque implumibus escam
Commansam alternant, rostellaque hiantia complent:
Adde gregem cortis cristatarumque volucrum
 390Induperatores, laterum qui sidera pulsu
Explaudunt, vigilique citant Titana canore,
Et regnum sibi marte parant; quippe obvia rostris
Rostra ferunt, crebrisque acuunt assultibus iras:
Ignescunt animis, et calcem calce repulsant
 395Infesto, adversumque affligunt pectore pectus;
Victor ovans cantu palmam testatur, et hosti
Insultans victo, pavidum pede calcat iniquo.
Ille silet, latebrasque petit, dominumque superbum
Ferre gemit; comes it merito plebs caetera regi:
 400Formoso regi, cui vertice purpurat alto
Fastigatus apex; dulcique errore coruscae
Splendescunt cervice iubae, perque aurea colla
Perque humeros it pulcher honos; palea ampla decenter
Albicat ex rutilo, atque torosa in pectora pendet
 405Barbarum in morem; stat adunca cuspide rostrum,
Exiguum spatii rostrum; flagrantque tremendum
Ravi oculi; niveasque caput late explicat aureis;
Crura pilis hirsuta rigent, iuncturaque nodo
Vix distante sedet; durus vestigia mucro
 410Armat; in immensum pinnaeque hirtique lacerti
Protenti excurrunt, duplicique horrentia vallo
Falcatae ad coelum tolluntur acumina caudae.
Ipse salax totam foecundo semine gentem
Implet, et oblongo nunc terram scalpurit ungui
 415Rimaturque cibos, nunc edita nubila visu
Explorat cauto. Non illum squamea tuto
Aggreditur serpens, non raptor ab aethere milvus.
Vocibus interea crebrum singultat acutis
Parturiens coniux: quae scilicet ova subinde
 420Tollit anus, signatque dies, vigilemque lucernam
Consulit; et lunae crescentis tempora servans,
Vt primum gallina glocit, numero impare subdit;
Versatisque diu, solers auscultat an intus
Pipiat involucer pullus, tenerumque putamen
 425Pertuderit molli rostro atque erumpere tendet.
Parte alia bifero plumosam corpore messem
Nutrit, et in crassa satur urinare lacuna
Anser avet: stagnumque super pede remigat udo
Depictae cervicis anas, prolemque natatum
 430Invitans, nunc extat aquis nunc mergitur alte.
Erigit explicitae gemmata volumina caudae
Ambitiosus amans. At ficu et polline gliscit,
Pellaci cantu deceptus ab aucupe, turdus.
Insidit mutilo turtur, seseque saginans
 435Rauca gemit, dulcesque miser suspirat amores.
Flet viduus perdix, queritur peregrina cothurnix,
Inclusi caveis. Hic caeca cuniculus antra
Excavat; hic septo praegnans lepus errat in amplo,
Capreolique, hinulique, et aduncis dentibus apri;
 440Hac stertunt glires, hac foemina foetat echinus.
Daedala somniferos peragunt examina bombos;
Plenaque captivos servant vivaria pisces.
Scilicet his opibus placide sua corpora curant,
Dulciaque inter se laeti tellure magistra
 445Officia exercent; ut quae neque ferre recuset
Imperium, neque non grandi mercede rependat,
Si qua laborifero debentur farra colono.
Ille autem et volucri petit ardua sidera mente,
Scrutaturque sagax, quae sit sententia divum:
 450Quid quaeque emergens latitansve oriensve cadensve
Stella paret; quid quadruplici celer afferat annus
Cardine; quae sulcis, quae sint stata tempora messi;
Quidque pecus vehat olenium; qua grandine colleis
Trux nepa dilapidet; quo turbine surgat Orion;
 455Quos glomerent imbreis aut pressus Arione delphin,
Aut Pleas, Arcturusque senex, Hyadesque puellae;
Vnde bibant herbae divini pocula lactis;
Cur rubigo satis uredoque vitibus obsit;
Quid nebulas abigat tempestatesque repellat;
 460Quod vento ingenium; quae nubes causa serenet;
Quidque silens moneat, quidque intermenstrua Phoebe,
Vel cum plena meat vel cum decrescere rursum
Incipit. Ille etiam numeros legesque dierum
Providus observat. Scit enim quid septima portet,
 465In qua nascentem excepit bona Delia fratrem:
Scit quoque post decimam quid prima quid altera luces
Iniungant operum; quocirca aut vellera lanae
Demetit aut gravido maturas mergite aristas,
Aut telam locat uxoris, nam pendula in ortu
 470Posteriore suos etiam net aranea casses:
Quae sequitur, bona virgultis, inimica serendis
Frugibus; ergo cavet quod obest, quodque expedit urget.
Novit enim quota connubiis quota partubus obstet
Aspiretve dies; quota pinguem emasculet hoedum,
 475Septaque circumdet pecori; quota iungat amanteis,
Et clandestinos iubeat miscere susurros;
Qua ponat canis hirritum, malesuadaque pectus
Cura nimis laceret; qua tristis oberret Erynnis
Nocte magis. Secat ille suo sibi tempore lignum,
 480Dolia degustat, subigit iuga ferre iuvencum.
De flabris quoque de pluvia dulcique sereno,
Aut lunae occasus aut idem consulit ortus:
Tractat opus, si pura micet; sin atra recedat,
Aut quinto directa die aut medio orbe retusa,
 485Nec gracili cornu, aut triplici sit culta corona,
Tecta subit metuens hyemes; si rubra coruscet,
Tum vero expectat ventos, nec fallit eumdem
Quo Boream cornu quo Cynthia provocet Austrum.
Consulit et Phoebi flammas: an grandinis augur
 490Palleat; an radiis monstret discordibus imbrem;
An prae se exoriens nubeis agat; an niger orbem
Circulus extremum claudens, qua rumpitur, acres
Carceris aeolii moneat consurgere flatus.
Adnotat et coeli faciem: num stella sereno
 495Aethere lapsa cadat, rapidi praenuntia cauri;
Conscia num subita semet caligine obumbrent
Astra, trahantque hyemem; gemino Thaumantias arcu
Quid ferat, aut curto cum vix secat aera gyro,
Et pene unicolor taurina fronte minatur;
 500Nunc Praesepe oculis, nunc Bacchi spectat asellos
Quique Noton cernit quique est obversus ad Arcton;
Fulgores, tonitrus, inspersaque vellera coelo,
Brumalemque diem, et totum semel aspicit annum.
Necnon et nautis ruitrum in carbasa nimbum
 505Augurat, undisonum si fors mare surrigit Aegon
Canaque conspergit sale saxa et littora frangit.
Tunc et tristifico reboant montana fragore;
Et repetunt siccum mergi, atque ex aequore clamant;
Ipsa volans sublime auras aethramque lacessit
 510Ardea; colludunt fulicae plauduntque gregatae;
At lasciva lacus alis praestringit hirundo
Et summas prope radit aquas, ranaeque coaxant;
Fusca gradu cornix lento metitur arenas,
Aut fluvium capite et madida cervice receptat,
 515Crocituque gravi pluviam increpat usque morantem;
Clangunt naupliadae volucres, et pervia pinnis
Nubila conscribunt; incertus in aequore delphin
Difflat aquas; latrant corvi vocemque resorbent;
Progerit ova cavis patiens formica laborum;
 520Blanda canis terram pedibus scabit; ore lapillos
Tardigradus prendit cancer, seseque saburrat,
Atque haeret ripae; densum occinit improbulus mus,
Straminaque exculcat; quin centipedes scolopendrae
Parietibus reptant; aures pigra motat asella;
 525Dependent bullae lychno; sitiensque cruoris
Musca redit, summosque proboscide mordicat artus;
Nec longe a tectis apis ingeniosa recedit;
Prunaque concretusque ima cinis haeret in olla,
Carboque pellucet. Neque non praenunciat Euros
 530Pluma natans, foliumve errans, pappique volantes,
Flammaque cum flectit cum sese elidit et ipsis
Vix sedet in stuppis scintillamque excutit udam.
Vos quoque, pastores, ventos horretis et imbres,
Cum temere excursans pecus ampla in pascua fertur,
 535Cumque alacres ludunt agni calceisque protervos
Subsultim incutiunt inter se et cornibus haerent,
Aut cum se e pastu vi vix aegreque revellunt;
Cumque boves liquidi suspectant lumina coeli,
Olfactantque auras, et succos naribus udos
 540Crebra trahunt, dextrumque latus consternere gaudent,
Aut lingunt adversa pilos, aut vespere sero
Mugitu ingenti redeunt caulasque fatigant;
Cum sibi non factos sus dissipat ore maniplos;
Cumque antro lupus exululat, cumque improbus idem
 545Nec metuens hominum propius consistit, et offert
Se mendicanti similem ac loca sulta pererrat.
Ergo in consilium maria advocat aethera terras
Naturamque omnem, vivitque auctoribus astris,
Cura deum, agricola, atque animo praescita recenset,
 550Et rerum eventus sensu praesagit acuto.
Hanc, o coelicolae magni, concedite vitam.
Sic mihi delicias, sic blandimenta laborum,
Sic faciles date semper opes; hac improba sunto
Vota tenus. Nunquam certe, nunquam illa precabor,
 555Splendeat ut rutilo frons invidiosa galero,
Tergeminaque gravis surgat mihi mitra corona.
Talia faesuleo lentus meditabar in antro
Rure suburbano Medicum, qua mons sacer urbem
Maeoniam longique volumina despicit Arni;
 560Qua bonus hospitium felix placidamque quietem
Indulget Laurens, Laurens haud ultima Phoebi
Gloria, iactatis Laurens fida ancora Musis.
Qui si certa magis permiserit ocia nobis,
Afflabor maiore deo; nec iam ardua tantum
 565Sylva meas voces montanaque saxa loquentur;
Sed tu (siqua fides) tu nostrum forsitan olim,
O mea blanda altrix, non aspernabere carmen,
Quamvis magnorum genitrix, Florentia, vatum;
Doctaque me triplici recinet facundia lingua.

III. Ambra

[recensere]

In poetae Homeri enarratione pronuntiata

[recensere]

A.P. Laurentio Tornabono suo S.D.

Debetur haec Sylva tibi, vel argumento vel titulo: nam et Homeri studiosus es quasique noster consectaneus; et propinquus Laurentii Medicis, summi praecellentisque viri, qui scilicet AMBRAM ipsam Caianam, praedium (ut ita dixerim) omniferum, quasi pro laxamento sibi delegit civilium laborum. Tibi ergo poemation hoc, qualecumque est, nuncupamus, ut sit amoris nostri monimentum, sit incitamentum tibi ad studia literarum, praesertimque graecarum: in quibus tamen ita tantum processisti, ut videare ad summum brevi, si modo perrexeris, evasurus. Vale. Florentiae, pridie nonas novembres MCCCCLXXXV

Spicea si Cereris templo suspensa corona
Donum erat agricolae quondam; si vinitor uvam
Seposuit Bromio, quotiens praedivite cornu
Copia se fudit; placidam si lacte recenti
 5Pastores sparsere Palem, spumantia postquam
Complerant olidam supra caput ubera mulctram;
Primitias et quisque sui fert muneris auctor;
Cur ego non vocem hanc, aut si quid spiritus olim
Concipit egregium, si quid mens ardua conscit
 10Rarum insigne sibi, si quo se murmure iactat
Lingua potens, cur non totum in praeconia solvam
Maeonidae magni, cuius de gurgite vivo
Combibit arcanos vatum omnis turba furores?
Vtque laboriferi ferrum lapis Herculis alte
 15Erigit, et longos chalybum procul implicat orbes
Vimque suam aspirat cunctis; ita prorsus ab uno
Impetus ille sacer vatum dependet Homero.
Ille Iovis mensae accumbens, dat pocula nobis
Iliaca porrecta manu, quae triste repellant
 20Annorum senium vitamque in saecla propagent.
Ille deum vultus, ille ardua semina laudum
Ostentat populis, ac mentis praepete nisu
Pervolitat chaos immensum coelum aequora terras,
Vimque omnem exsinuat rerum, vocesque refundit
 25Quas fera quas volucris quas venti atque aetheris ignes
Quas maria atque amnes quas dique hominesque loquantur.
Quin, nudam virtutem ipsam complexus, honores
Fastidit vanos, et ineptae praemia famae
Despicit exemptus vulgo; ac iam monte potitus,
 30Ridet anhelantem dura ad fastigia turbam.
Vos, age nunc, tanti, precor, incunabula vatis
Divinosque ortus, Clio, dictate canenti:
Muneris hos vestri; longis siquidem obsita saeclis
Fama tacet, centumque deae premit ora vetustas.
 35Iverat Aethiopum solitas invisere mensas
Oceanumque senem et foecundae Tethyos antra
Iuppiter, aetnaeoque manum exarmaverat igni
Contentus scaeptris: frontem tranquilla serenat
Maiestas, sanctoque nitet pax aurea vultu;
 40Nimbi hyemes tonitrusque procul; regem omne deorum
Concilium, facie cultuque insigne, sequuntur.
Bistoniis Mars instat equis; tu iungis olores,
Phoebe, therapnaeos: getica Mars fulgurat hasta;
Contendis tu, Phoebe, fides, arcusque retendis.
 45Lyncas agit Bromius; pavos Saturnia pictos;
Tardos Luna boves, annosas Delia cervas;
Grypas hyperboreos Nemesis; Cytherea columbas.
Fert pedibus pinnas puer arcas, crine galerum,
Et chelyn incurvam atque incurvam sustinet harpen,
 50Paciferaque duos virga discriminat angues;
Coryton puer idalius calamosque facemque,
Alcides clavam et nemaei vellera monstri,
Tartaream Pallas galeam et Phorcynida gestat.
Concordes gemino radiantur Castoris astro;
 55Claviger in semet redeuntem computat annum
Iam dextra deus. At Saturnum lanea compes
Mulcibero iubet ire parem; nec dextra, Prometheu,
Non tua caucaseae meminit ferrata catenae.
Arma deos sua quemque decent. Nec segnius alti
 60Numina conveniunt pelagi: rex ipse biformes
Arduus urget equos, saevoque tridente minatur
Euroque Boreaeque, et vultu temperat Austros;
Solus equo Zephyrus tremulis persultata in undis,
Ipse sinu facilem molli fovet Amphitriten.
 65Ludunt Nereidum simplex chorus: illa sororem
Provocat et blando certat superare natatu;
Haec iunctum delphina regit; premit illa leonem;
Trux vehit hanc aries; olido sedet illa iuvenco;
Insultant aliae monstris quae plurima vastus
 70Subluit Oceanus scopulis, horrentia cete,
Ballaenam pistrimque et physetera marinos
(Siqua fides vero est) efflantem ad sidera fluctus;
Quasdam et semiferi dorso Tritones amico
Excipiunt bifidaeque ligant curvamine caudae,
 75Et nunc tortilibus permulcent aequora conchis,
Dulcia nunc flexis cervicibus oscula captant.
It Phorcus pater; it Glaucus, longamque per undas
Canitiem trahit et nymphis luctantibus instat.
Inousque puer, glauca cum matre, repulsas
 80Nunc subter lascivit aquas, nunc improbus extat
Pube tenus, conchasque et rubra corallia vellit.
Tu quoque non dubio frontem laxare severam
Tandem ausus risu, Proteu. Verum una peremptum
Plorat adhuc natum Thetis: et crudelia divum
 85Numina crudeles Parcas miseranda lacessit;
Ac precibus mixtas obliquans saeva querelas,
Exitiique reum citat, et convitia fundit.
Tum, vix passa thoro primos accumbere divum,
Procurrit turbata comas et pectore nudo
 90(Sic dolor ille monet); laevaque amplexa verendi
Genua Iovis, dextraque attentans supplice barbam,
Talibus affata est:
                    "O qui stellantia nutu
Regna quatis, viden ut magna de gente dearum
Sola ego perpetuo (quid enim mea vulnera celem?)
 95Tabescam luctu, vestrasque infesta profanem
Has epulas? Quodnam ob meritum, pater optime? Certe
Non ego vincla tibi, scis o scis ipse, parabam,
Magne sator; non corycio tua tela sub antro
Servabat Thetis anguipedi iurata Typhoeo.
 100Nec nunc mortales thalamos humilemque maritum
Conquerimur: fuerint Parcarum vellera iustis
Invida connubiis; liceat timuisse Tonanti.
Quamquam o!... sed taceo. Cur autem, summe deorum,
Cur meus Aeacides latoia tela cruentat,
 105Te minor? Anne etiam sobolem damnavimus ipsae
Aut faciem, Titani, tuam? Sed vertite, quaeso,
Me quoque iamdudum in silicem, nec marmora solum
Tristibus aeternum lachrymis sipyleia manent.
Hos certe ingrato cineri mutisque sepulchris,
 110Quando aliud quid sit, genitrix persolvat honores;
Si neque perpetuae saltem illum munere laudis
Dignaris, pater, et Lethen parva accolet umbra."
Talia verba refert; genibusque affixa Tonantis
Haeret, inexhaustum lachrymans sparsisque capillis.
 115Iamque deos omnes dictis et imagine moesta
Flexerat. Invidiam sensit, vultusque retorsit
Ad Venerem Phoebus. Tum divam, pauca moratus,
Sublevat omnipotens, verbisque ita mulcet amicis:
"Ne crede aeterno incisas adamante revelli
 120Posse deum leges: stant omne immota per aevum
Quae triplices nevere colus. Nec funera nati
Flet Thetis una sui: communes desine casus
Adnumerare tibi; ac totam hanc circumspice turbam;
Scilicet invenies consortes undique luctus,
 125Me quoque in his; siquidem transegit opuntia cuspis
Ductorem Lyciae, et moribundum in pulvere mersit.
Nec tu digna tamen (fateor), ni fata repugnent,
Quae tam saeva gemas, quae mortales hymenaeos,
Nerei, pertuleris: nec solus Apollinis arcus
 130Pignora divarum phrygiis tamen obruit arvis;
Est etiam cui memnoniam Pallantias urnam
Imputet. Atque adeo tristes ut pectore curas
Excutias animumque leves, reddetur Achilli
Ingens tantorum pretium (mihi crede) laborum.
 135Nam neque cerbereos rictus nec Erynnidas atris
Anguibus implicitas inamoenaque Tartara passus,
Elysium tenet: hic magna venerabilis umbra
Mutatis pulchram auspiciis sibi Colchida iunget,
Solis et Oceani volventi progener aevo.
 140Vtque Rhodos Solem, Venerem Paphos atque Cythera,
Iunonemque Samos, Cereremque typhoias Aetne,
Me mea Creta colit; sic nato candida Leuce,
Leuce quae scythicis procul insula personat undis,
Templa tuo ponet: nautis hic ille sub alto
 145Fata canet luco venturae nuntia sortis.
Adde quod et pulchro tradetur pulchra marito
Tyndaris Aeacidae, stellis fulgentibus ardens,
Meque dabit socerum: thalamis en sternuit istis
Pulcher Hymen, gratasque vices sortita Voluptas
 150Iam nunc dividuos iuveni despondet amores.
Vtque tuos artus nunc dulci Gratia nodo
Nunc Paphie roseis nectit, Vulcane, lacertis,
Sic illum formosa Helene formosa Cytaeis
Auferet alternum, et lentus festa otia ducet.
 155Famaque (ne dubita) centeno guttura vestros
Indefessa canet coeloque aequabit honores:
Audiet hos et quem torrenti flammeus astro
Carcinus aestiferis late dispescit arenis,
Et quos herculeae summorunt orbe columnae,
 160Atque hominum primi Blemyae, quosque altior axis
Cogit hyperboreos subter durare triones.
Nulla virum gens, nulla dies, nusquam ulla tacebit
Posteritas, nulla teget invida nube vetustas.
Quippe deum sancta nascetur origine vates,
 165Qui lucem aeternam factis immanibus addat,
Qui regum fera bella tonet grandique tremendas
Obruat ore tubas, cuius vocalia Siren
Pectora et aonidum miretur prima sororum:
Ille tuum, Theti, Peliden venientibus annis
 170Dedet honoratum, serisque nepotibus unum
Thessalus exemplum virtutis habebitur heros.
Quondam etiam nostro iuvenis de sanguine cretus,
Dux bello invictus, Gangen domiturus et Indos
Atque semiramias fracturus cuspide turres,
 175Felicem tanto praecone vocabit Achillem.
Et dubitabis adhuc obductae nubila frontis
Atque importunas euris mandare querelas?
Quin audes laxare animum, vultusque priores
Induis, et laetis hilarem te coetibus infers?"
 180Dixerat. Illa oculis iamdudum absterserat imbrem
Laeta omnem, aetherio grates agit inde Tonanti;
Instauratque comas, cultusque habitusque decoros
Accipit. Hic divam glaucarum tota sororum
Circumfusa cohors studio excolit; ipsa sibi ostat
 185Sedulitas: pars multifidi discrimine dentis
Caesariem comit, molli pars colligit auro
Effusam, pars fingit acu crinemque lapillis
Spargit hydaspeis, hae baccas auribus addunt
Restituuntque sinus, illa aurea cingula donat,
 190Donat erythraeis haec plena monilia conchis.
Laetantur Nereusque pater grandaevaque Doris.
Continuo redit ille decor, suffusaque pulchris
Fax radiat tranquilla genis; procul exsulat omnis
Tristitia, insuetam tentant nova gaudia mentem.
 195Haud aliter verno cum pulsa rosaria nimbo
Frondentis rutilum virgae spoliantur honorem,
Defluit expirans dominae cruor, ictaque lapsis
Commoritur foliis halantum gratia florum;
Ast ubi mox clarum iubar aureus exseruit sol,
 200Augescunt recidiva novis tum germina truncis,
Laetaque nativas ostentat purpura gemmas.
Iamque implere fidem divini coeperat oris
Aeacides, thalamo et templis et honoribus auctus;
Cum partum ingentem memor extulit Ilithyia.
 205Hermaeo praetenta sinu fuit inclyta quondam
Vrbs toti praelata Asiae; boebeius illam
Coniugis extinctae monimentum nobile Theseus
Esse dedit Smyrnes, arcemque in monte locavit
Prospectantem undas semel et sua tecta tuentem,
 210Quo flet moesta silex Niobe Niobesque sepulchrum.
Hic placido fluit amne Meles, auditque sub altis
Ipse taceus antris meditantes carmina cycnos.
Haec vatem eximium tellus (ita sancta vetustas
Credidit) haec illum dias in luminis oras
 215Prima tulit. Pater, aonii deus incola luci,
Ductare assuetus thiasos sacrisque sororum
Responsare choris et par contendere Phoebo,
Furtivo pulchram implerat Critheida foetu.
Inde capax nato ingenium, largusque verendae
 220Scilicet haustus aquae: primo (si credimus) ille
Vagitu horrisoni sternebat murmura ponti,
Pacabat ventos, mollibat corda ferarum.
Ipsa etiam lachrymas sipyleia fundere cautes
Destitit audito. Reptabat maximus infans
 225Fluminis in ripa; reptantem, mollibus ulnis
Nais arenivagum rapiebat saepe sub amnem
Ostensura patri, et rursum exponebat in ulva
Flore breves cinctum aut apio rorante capillos.
Vosque, eteocleae (ni mendax fama) sorores,
 230Misistis lectas Horarum a fonte corollas;
Flavaque virgineam puero immulsisse papillam
Dicitur, actaeo ceu quondam, Pallas, Erechtheo.
Ipse, ut iam certo vestigia ponere nisu
Vtque datum varia voces effingere lingua,
 235Gaudebat calamos hyblaeis iungere ceris,
Dilectos Bromio calamos, gaudebat et uncam
Ore inflare pio ac digitis percurrere loton.
Grande tamen calami reboant, grande unca remugit
Tibia: saepe illum vicina Faunus in umbra
 240Demirans, aureis tacitus tendebat acutas,
Et subito puerum Satyri cinxere theatro;
Cum Satyrisque ferae, sed quae nil triste minentur;
Cumque feris sylvae, sed quae alta cacumina motent,
Multifidaeque sacris adnutent legibus aurae.
 245Ipsi quin etiam riguo Pactolus et Hermus
Certatim affluxere auro; iussosque tacere
Ripa ab utraque suos Maeander misit olores,
Maeander sibimet refluis saepe obvius undis,
Maeander sub humum pudibundo flumine labens:
 250Quod puerum ignarus Carpon, dum ludit in unda,
Delitias nati, mox natum merserat alveo
Infelix genitor; sed venti id crimen amantis.
Verum ubi primaevae dubio se flore iuventae
Induit, ac plenis adolevit fortior annis,
 255Carmen amat, carmen (proh maxima numina vatum!)
Carmen apollineo tantum modulabile plectro,
Carmen caucaseas silices cautemque sicanam
Quod trahat, et rigidi leges infringat Averni,
Exarmetque Iovis minitantem fulmine dextram.
 260Iamque insana sacrum vis insertusque medullis
Exstimulat vatem Aeacides, iam parturit altum
Mens opus, et magnis animosa accingitur ausis.
Ille tamen quaenam ora sui qui vultus Achilli
Quive oculi, quantus maternis fulgeret armis,
 265Scire avet (ah nimius voti!); violentaque fundens
Murmura, terribilem tumulo ciet improbus umbram.
Continuo sigeus apex concussus in aequor
Procumbit, raucumque gemit rhaeteia contra
Littora; et effusis tremit ardua fontibus Ide;
 270Semiustumque cavo Xanthus crinem abdidit antro.
Ecce tuens torvum, nec vati impune videndus,
Phthius honoratis heros adstabat in armis;
Qualis peliaca Teucros obtriverat hasta,
Priamiden versa a Danais dum quaereret ira
 275Vltor, et heu fluviis miseros campisque fugaret,
Flammeus ignescit thorax; auroque minatur
Terrifico radiatus apex; in nubila surgit
Fraxinus, et longa rursum Hectora vulnerat umbra:
Ipse ardens clypeo ostentat terramque, fretumque,
 280Atque indefessum solem, solisque sororem
Iam plenam, et tacito volventia sidera mundo.
Ergo his defixus vates, dum singula visu
Explorat miser incauto, dum lumina figit,
Lumina nox pepulit; tum vero exterritus haesit,
 285Voxque repressa metu, et gelidos tremor impulit artus.
At iuvenem sacer aonium miseratus Achilles,
(Quandoquidem, Saturne, tuas inflectere leges,
Haud licitum cuiquam), clypeo excipit, oraque iungens
Inspuit augurium; baculum dat deinde potentem
 290Tiresiae magni, qui quondam Pallada nudam
Vidit, et hoc raptam pensavit munere lucem,
Suetus inoffensos baculo duce tendere gressus.
Nec deest ipse sibi; quin sacro instincta furore
Ora movet, tantique parat solatia damni.
 295Aeaciden tamen, aeaciden coelo aequat et astris,
Aeaciden famae levat arduus alite curru,
Vnum Dardanidis unum componit Achivis
Aeaciden, unum ante omneis miratur amatque.
Ac primum irarum causas trepidique tumultus
 300Expedit; utque luem neglecta induxerit aegris
Relligio populis; ut regem irritet amantem
Thestorides; ut acerba fremens, vix temperet ipso
Ense puer Thetidis, vix magni sanguine Atridae
Abstineat, Divae admonitu; quae iurgia contra
 305Dux ferat incensus dictis; quo vulnera Nestor
Melle riget; quantum amisso dux frendeat alter
Munere; quos nato genitrix exoret honores;
Quid doleat Iuno; coelo quid portet ab alto
Insidiosa quies; quae rex obliquet inertis
 310Tentamenta fugae; faciat laertius heros
Quantum operae pretium, cum dulcibus aspera miscet,
Cum vaga clamosae reprimit convicia linguae,
Cum suadet durent castris, praesagaque monstrat
Fata deum, memorat platanum infantesque volucres
 315Cum matre absumptas versumque in saxa draconem;
Quo pylius fremat ore senex, ut pacta fidemque
Deploret dextrasque datas, ut fulmina narret
Missa polo, ac pretium ostentet victoribus urbem;
Quae facies Danaum, cum sese in munia Martis
 320Accingunt, quantum dux ore et pectore et armis
Emineat. Tum Pieridas, sua numina, rursum
Consulit; hectoreasque agamemnoniasque phalanges
Enumerans, ipsos icto mox foedere amantes
Committit, victumque rapit phryga nubibus atris,
 325Victorem Atriden nec opino vulnerat arcu.
Tum pugnam instaurans toto dat funera campo,
Haud dubitans alta Tydiden strage cruentum
Dardanio lycioque duci totidemque repente
Obiectare deis, Glauci post munere pulchro
 330Insignem auratis ostentaturus in armis.
Quid nunc sidonio tentatam Pallada peplo,
Quid memorem lachrimas thebaeae coniugis, et te,
Parve puer, cristas et cassidis aera timentem?
Teque, heros, longe gradientem et torva tuentem,
 335Quassantemque procul metuendam cuspidis umbram,
Atque ausum corde impavido solum Hectora contra
Stare diu? Quid te populorum fata duorum
Lancibus aequantem imparibus, rex magne deorum,
Aut miseros tonitru Danaos et lampade saeva
 340Terrentem? Quid te vallo castrisque minantem,
Priamide armipotens? His rursum adiungitur ardens
Heu precibus nihil et donis inflexus Achilles;
Exceptusque Dolon; et somno proditus heros
Othrysius, tacitaque aversi nocte iugales
 345Qui superent candore nives qui cursibus aequent
Flamina; mox ipsi ferro telisque repulsi
Ductores Danaum; clypeoque interritus Aiax,
Tutari sociam classem iliacumque paratus
Ductorem et ferrum et flammam exceptare Iovemque,
 350Quem caesto tamen idalio coniunxque sororque
Implicat, et Somni facies mentita volucrem,
Dum pater aequoreus fessis aspirat Achivis.
Nec mora: peliacis cum longe horrendus in armis
Emicat, et nubem belli defensat Achivis
 355Actorides, ac sanguineo Sarpedona campo
Obruit, heu magni prolem Iovis; inde secundis
Elatus rerum, Balium Xantumque iugales,
Quos Zephyro peperit geminos Harpyia Podarge,
Et te captivo funalem, Pedase, collo
 360Igneus exstimulat, scaeaeque in limine portae
Concidit ac tanti nimium securus amici.
Nam quid Panthoiden foedantem sanguine crineis
Illos, proh dolor!, argentoque auroque micanteis,
Quid primos querar heroum pro corpore functo
 365Certatim obnisos inter se haud cedere certos,
Atque animam exanimum funus super exalantes?
Ecce suum tandem cantor smyrnaeus Achillem
Suscitat, ardentem clypeo atque Hyperionis orbem
Orbe lacessentem pulchro et coelestibus armis,
 370Ingentique manu centaurica tela tenentem,
Atque immortaleis adigentem in praelia bigas.
Hic vero obversis victoria remigat alis,
Dum rapit inferias dum curribus ille virisque
Atque armis et equis minitantem infestior implet
 375Xanthon et arsuras angustat caedibus undas.
Vix ego nunc si mille sonent mea pectora linguis,
Voxque adamante rigens, atque indefessus anhelet
Spiritus infusum totos paeana per artus,
Bella deum narrem, terram ipsam immane gementem,
 380Clangentemque polum, Martemque in iugera septem
Porrectum multoque comas in pulvere mersum,
Aegidaque horrificam protectamque aegide pectus
Pallada nil magni metuentem fulmina patris,
Imbellemque deum Venerem, et te Phoebe tridenti
 385Submittentem arcus, et te latonia virgo
Iam pavidam ac vacua linquentem castra pharetra.
Nec si castalios ipsis a fontibus amnes
Hauriat os avidum, nec si pirenida lympham
Pimplaeosque bibat latices, aequare canendo
 390Hectora sanguineum violentumque ausit Achillem:
Hectora pro patria charisque penatibus unum
Stantem animis contra, qualis draco pastus amaros
Per brumam succos venientem expectat iniquus
Pastorem, et tumido furiatus felle cruentum
 395Spectat, hians immane, cavoque advolvitur ingens;
Aeaciden autem caedem et crudele ferentem
Exitium, qualis vasti canis Orionis
Per noctem exercet radios saevumque minatur.
Iamque illum, ante oculos amborum ante ora parentum,
 400Raptatum haemonio circum sua moenia curru;
Iam funus, Patrocle, tuum; Priamumque superbos
Porrectum ante pedes, atque auro supplice victum
Dixerat invictum iuvenem, lamentaque saeva
Iliadum, moestosque rogos, cineremque sepultum:
 405Cum subito in somnis Ithaci experientis imago
Visa viro, sic ampla humeros sic pectora fundens,
Sed letale gerens vulnus; namque inscia nati
Dextera quaesitum per caerula vasta parentem
Protinus aequoreae viroso trigonos ictu
 410Perculerat, sive ira deum seu fata iubebant.
Atque ait:
                  O magnae qui princeps debita laudi
Praemia persolvis, qui lenta oblivia saeclis
Excutis et seros famam producis in annos,
Anne tot exhaustos nobis terraque marique
 415Lethaeo mersos fluvio patiere labores?
Nec sua reddetur virtuti gloria merces?
Namque licet virtus semet contenta quiescat.
Sola tamen iustos virtus adsciscit honores,
Solaque se merito laudum fulgore coronat;
 420Quinetiam ignaris praeferre nepotibus optat
Prima facem, ac monstrare viam quae tendat in altum
Culmen, et e celso scandenti porgere dextram.
Quem neque posteritas neque tangit fama superstes,
Nempe aliis exempla, sibi vitam, invidet amens.
 425Ergo sub iliacis tractantem praelia muris
Graius achilleis populus donaverit armis;
Tu vero emenso quae gessi plurima ponto
Quaeque tuli, nullo, vates, dignabere cantu,
Quem solum vocat iste labor, cui pectore pleno
 430Defluit illa meae felix opulentia linguae?
Incipe; namque adero, et praesens tua coepta iuvabo.
Haec ait; et pariter somnusque Ithacusque recessit.
Ille, novo rursus musarum percitus oestro,
Concinit abiegnae Danaos compagibus alvi
 435Occultos, et equi molem, fraudemque Sinois,
Indiciique metu praeclusum pollice fauces
Anticlon ortygiden; populataque Pergama flammis;
Disiectasque rates, patriumque a Pallade missum
Fulmen; Oilidenque ignes et sulfura fixo
 440Pectore proflantem; teque, importune Caphareu;
Nec faciles Ciconas; fortunatosque ciborum
Lotophagos; vinoque gravem cyclopa per antrum
Exporrectum ingens, humanaque frusta vomentem
Mixta mero; inque bovis constrictos tergore ventos;
 445Et lamium Antiphaten; et virgam et pocula Circes:
Cimmerionque domos; Everridenque locutum
Vera senem; fusoque allectos sanguine maneis;
Et maris illecebras, vocemque impune canorae
Virginis auditam, Scyllamque avidamque Charybdin:
 450Lampetienque patri violata armenta querentem;
Immersosque undis socios, ipsumque natantem
Littus ad Ogygies et atlantidos antra Calypsus;
Neptunumque iterum ventosque undasque cientem:
Leucotheamque piam; corcyraeosque recessus
 455Hospitio faciles; subitumque in gurgite montem;
Assertumque larem tandem, ultricesque sagittas.
Ergo tegunt geminae victricia temora laurus
Vatis apollinei; geminis ergo arduus alis
Fugit humo, celsumque altis caput intulit astris,
 460Par superis ipsique Iovi, quo nulla rebellis
Spicula livor agat, quo nulla aspiret iniquae
Tempestas foeda invidiae: sic eminet extra
Liber et innocuus, toto sic ille sereno
Perfruitur gaudens; magni ceu purus Olympi
 465Supra imbres vertex et rauca tonitrua surgit,
Despectatque procul ventorum praelia tutus.
Quo nunc divitias animosi carminis ore
Exsequar? Haud illi plena se conferat urna
Hermus et aurata radians Pactolus arena
 470Et Tagus et Durius, latebris quodque eruit audax
Dalmata, quodque procul Bessus rimatur et Astur,
Fusile callaica quodque in fornace liquescit,
Decolor in toto quodque invenit Indus Hydaspe,
Quemque Rhodos fulvis hausit de nubibus imbrem,
 475Quodque manu dea caeca tenet praedivite cornu.
Vtque parens rerum fontes et flumina magnae
Suggerit Oceanus terrae, sic omnis ab istis
Docta per ora virum decurrit gratia chartis;
Hinc fusa innumeris felix opulentia saeclis
 480Ditavit mentes, tacitoque infloruit aevo;
Omnia ab his et in his sunt omnia, sive beati
Te decor eloquii seu rerum pondera tangunt.
Nam quae tam varium Memphitis stamen arundo
Separat, aut quae sic Babylonos texta potentis
 485Solicita pinguntur acu, quae tanta colorum
Gloria cum pinnis zephyri rorantibus adsunt;
Quantus honor vocum, quam multis dives abundat
Floribus, et claris augescit lingua figuris?
Sive libet tenui versum deducere filo,
 490Seu medium confine tenet, seu robore toto
Fortior assurgit; seu vena paupere fertur
Aridius, celeri seu se brevis incitat alveo,
Gurgite seu pleno densisque opulentior undat
Vorticibus, sive humentus laeto ubere ripas
 495Daedala germinibus variat: maiore nec umquam
Sermo potens meminit se maiestate loquentem.
Quod si facta virum victuris condere chartis.
Flectere si mavis orando et fingere mentes,
Hunc optato ducem: non causasa doctius alter
 500Personamque locumque modosque et tempus et arma
Remque ipsam expediat, dum nunc iactantior exit
Nunc contorta ruit nunc se facundia profert
Simplicior, varia nunc floret imagine rerum:
Dulcius eloquium nulli nec apertior unquam
 505Vis fandi fuit aut quae mentibus acrior instet;
Indole quemque sua pingit, sua cuique decenter
Attribuit verba et mores; unumque tenorem
Semper amat, meminitque sui, scit et unde moveri
Et quo sit prodire tenus; fusumque gubernat
 510Arte opus, et mediis prima ac postrema revincit:
Nunc teneras vocat ad lachrymas, nunc igneus iram
Suscitat; interdum retrahit, probat, arguit, urget;
Nunc nova suspendutn avidas miracula mentes,
Foeta bonis, ipsum utiliter celantia verum.
 515Quicquid honorato sapiens canit ore vetustas
Doctaque multiiugae post hunc divortia sectae,
Hinc haustum: sive infantis cunabula saecli,
Seu conspirantes pugnaci foedere causas
Discordemque fidem et genitalia semina rerum,
 520Seu potius mundi fines divumque rotatas
Contemplere domos atque obluctantia caelo
Sydera: quae magnum vis tanta Hyperionis orbem
Torqueat, exhaustam reparet quo fonte sororem,
Ausam fraternis mediam se opponere flammis
 525Et subitis violare diem lucemque tenebris;
Conscia fatorum num mens animaverit astra;
Vnde tremat tellus, trifidane impulsa labore
Cuspide Neptuni, caecis an terga cavernis
Subdat atrox Boreas nostrum erupturus in orbem:
 530Ventorum nunc ille vices nunc fulminis ortus
Monstrat et elisis crepitantes nubibus auras;
Curque ruunt imbres, subitus cur lumina fulgor
Sic ferit ut medium credas discindere coelum:
Esse deum, mentem immensam, rerumque potentem,
 535Cunctaque complexum, stabili qui lege gubernet
Naturam mundique vices, qui facta solutis
Subiuget arbitriis, qui temperet omnia solus;
Esse animos leti exsortes sed corpore claudi
Ceu tumulo, quos in varias tamen ire figuras
 540Hoc dictante docet tacitae dux ille cohortis,
Ante ortus memor usque sui sibique ipse superstes:
Quin et praecelsa rationem sistit in arce
Ceu dominam, tristes in pectore concitat iras,
Viscera degeneri damnata cupidine passus;
 545Nec tacet unde aeger cruciat dolor, unde rebellem
It furor in rabiem, cur pallent ora timentum
Genua tremunt stant corda gelu stant vertice crines:
Quae summi sit meta boni, quaeve orbita rectum
Signet iter, quo se confundat devius error,
 550Quot virtus fluat in rivos, quo cardine honestum
Vertatur, rebus quantum Fortuna caducis
Praesit, ut humanos toleret mens cruda tumultus:
Quae cives mensura premat, quo robore leges
Firmentur, plus consilio res crescat an armis
 555Publica, quas belli tentet dux callidus artes:
Quam vocum sit amica fides, quam magna gregandis
Relligio numeris; quantis praesagia signis
Consultes, quantum succos rimata salubres
Ardua paeoniae valeat solertia dextrae.
 560Hinc et magniloquis voces crevere cothurnis;
Hinc lasciva datos riserunt compita soccos;
Hinc hausisse iocos teneri creduntur amores,
Quique astricta brevi claudunt epigrammata nodo.
Quin et apellaeos digitis animare colores
 565Monstrat; olympiaco quin is dedit ora Tonanti
(Nec faber ille negat), dum nigris mota laborant
Cuncta superciliis, immortalesque sequuntur
Astra iubas, sancta dum maiestate tremendum
Excipiunt magnoque assurgunt numina patri;
 570Heroumque idem facies, et celsa potentum
Ora deum, variisque horrenda animalia formis,
Diversasque urbes positusque habitusque locorum
Innumeros, sensusque animorum, carmine pulchro,
Naturamque omnem, illa ipsa mirante, figurat.
 575Huic aras huic templa dedit veneranda vetustas,
Hunc aere hunc saxo fulvoque colebat in auro;
Hunc unum auctorem teneris praefecerat annis,
Rectoremque vagae moderatoremque iuventae:
Hunc etiam leges vitae agnovere magistrum,
 580Omnis ab hoc doctas sapientia fonte papyros
Irrigat: hunc proprias olim gangetica tellus
Transtulit in voces: huius natalia septem
Quaeque sibi rapiunt studiis pugnacibus urbes:
Hunc et sithonii patientem iura flagelli
 585Asseruit patrio vindex Ptolemaeus ab amne:
Hunc quoque captivo gemmatum clausit in auro
Rex Macedum, mediis hunc consultabat in armis,
Hoc invitabat somnos, hinc crastina bella
Concipere huic partos suetus iactare triumphos.
 590Et nos ergo illi grata pietate dicamus
Hanc de pierio contextam flore coronam,
Quam mihi caianas inter pulcherrima nymphas
Ambra dedit, patriae lectam de gramine ripae:
Ambra mei Laurentis amor; quam corniger Vmbro
 595Vmbro senex genuit, domino gratissimus Arno,
Vmbro suo tandem non crupturus ab alveo.
Quem super, aeternum staturae culmina villae
Erigis haudquaquam muris cessura cyclopum,
(Macte opibus, macte ingenio) mea gloria Laurens,
 600Gloria musarum Laurens; montesque propinquos
Perfodis et longo suspensos excipis arcu,
Praegelidas ducturus aquas qua prata supinum
Lata videt Podium, riguis uberrima lymphis
Aggere tuta novo piscosisque undique septa
 605Limitibus, per quae multo servante molosso
Plena tarentinis succrescunt ubera vaccis;
Atque aliud nigris missum (quis credat?) ab Indis
Ruminat ignotas armentum discolor herbas:
At vituli tepidis clausi foenilibus intus
 610Expectant tota sugendas nocte parentes;
Interea magnis lac densum bullit ahenis,
Brachiaque exsertus senior tunicataque pubes
Comprimit et longa siccandum ponit in umbra:
Vtque piae pascuntur oves, ita vastus obeso
 615Corpore sus calaber cavea stat clausus olenti,
Atque aliam ex alia poscit grunnitibus escam:
Celtiber ecce sibi latebrosa cuniculus antra
Perforat; innumerus net serica vellera bombyx:
At vaga floriferos errant dispersa per hortos,
 620Multiforumque replent operosa examina suber:
Et genus omne avium captivis instrepit alis;
Dumque antenorei volucris cristata Timavi
Parturit, et custos Capitoli gramina tondet,
Multa lacu se mersat anas, subitaque volantes
 625Nube diem fuscant Veneris tutela columbae.

IV. Nutricia

[recensere]

Argumentum, de poetica et poetis

[recensere]

A.P. Antoniotto Gentili, tt. sanctae Anastasiae | presbytero cardinali Auriensi, | S.D. Parvum quidem tuo nomini libellum dedico, | sed (ut spero) nec inanem rerum nec inopem: | multa et remota lectio, multa illum formavit opera. | Titulum NUTRITIA diximus, qua figura et Statius Soteria; | plenior hic enim mihi visus et argumento cohaerentior, | quam qui olim placuerat, NUTRIX. | Tu vero electus potissimum in cuius appareat nomine, | non quo rem tantillam tantae virtuti fortunaeque | convenire arbitrer, aut hoc esse denique putem | quod tuis erga me meritis debeatur; | verum cum prodire mollet hic in publicum liber sine patrocinio, | tuum praecipue sibi nomen inscripsit, | ex quo tutior foret atque honestior. | Quare suscipe, quaeso, quicquid hoc est mei foetus, | qua me quoque ipsum soles humanitate. | Deinceps autem plura melioraque forsitan accipies, | modo hunc primum quasi gustum non asperneris. | Nec enim vel ignoro vel dissimulo, | quantum tua mihi apud Innocentium Pont. max. | suffragata sit auctoritas; cui quidem et ipsi quotidie a me, | si non par gratia, certe aliqua tamen, pro virili parte, | scribendo saltem beneque et sentiendo et eloquendo refertur. | Vale. Florentiae, VI Kal. iunias, an. salutis MXDI

Stat vetus et nullo lex intertura sub aevo
(Divorum atque hominum concors incidit in auro
Scilicet hanc Natura parens; dictasse feruntur
Fatorum consulta Themis, solersque futuri
Nondum caucasea pendens de rupe Prometheus),  5
Quae gratos blandae officio nutricis alumnos
Esse iubet, longumque pia mercede laborem
Pensat, et emeritis cumulat compendia curis.
Hinc italos phrygio signavit nomine portus,
Caietae memor, Aeneas: hinc urbe Quirini  10
Annua cinctutos nudabant festa lupercos:
Hinc pater astrigero Dodonidas intulit axi
Bacchus, agenoreo facturus cornua tauro:
Hinc iubar olenium ratibus pelagoque pavendum
Exoritur, siquidem cretaea fertur in Ida  15
Capra Iovem puerum fidis aluisse papillis.
Ast ego, cui sacrum pleno dedit ubere nectar,
Non olidi coniunx hirci non rava sub antris
Bellua non petulans nymphe non barbara mater,
Sed dea Pieridum consors et conscia magnae  20
Pallados, humanas augusta Poetica mentes
Siderei rapiens secum in penetralia coeli;
Quas, rogo, quas referam grates, quae praemia tantae
Altrici soluisse queam, nec fulminis auctor,
Nec thyrsi sceptrique potens? Quo nam improba ducis  25
Mens avidum? Quo me pietas temeraria cogis
Attonitum? Quinam hic animo trepidante tumultus?
Fallor? An ipsa aptum dominae praecordia munus
Parturiunt ultro, vocemque et verba canoro
Concipiunt sensim numero, inlibataque fundunt  30
Carmina nunquam ullis parcarum obnoxia pensis?
Sic eat. En agedum; qua se furor incitat ardens,
Qua mens qua pietas qua ducunt vota, sequamur.
Intulerat terris nuper mundoque recenti
Cura dei sanctum hoc animal, quod in aethera ferret  35
Sublimes oculos; quod mentis acumine totum
Naturae lustraret opus, causasque latenteis
Eliceret rerum, et summum deprenderet aevi
Artificem nutu terras maria astra regentem;
Quod fretum ratione animi substerneret uni  40
Cuncta sibi, ac vindex pecudum domitorque ferarum
Posset ab ignavo senium defendere mundo,
Neu lento squallere situ sua regna neque aegram
Segnitia pateretur iners languescere vitam.
Sed longum tamen obscuris immersa tenebris  45
Gens rudis atque inculta virum, sine more sine ulla
Lege propagabant aevum passimque ferino
Degebant homines ritu; visque insita cordi
Mole obsessa gravi, nondum ullos prompserat usus;
Nil animo, duris agitabant cuncta lacertis.  50
Nondum relligio miseris (si credere fas est),
Non pietas, non officium; nec foedera discors
Norat amicitiae vulgus; discernere nulli
Promptum erat ambiguo susceptam semine prolem:
Non torus insterni genio; non crimina plecti  55
Iudicio; nulla in medium consulta referri;
Non quaeri commune bonum; sua commoda quisque
Metiri, sibi quique valere et vivere sueti.
Et nunc, ceu prorsus morientem, vespere sero
Ignari flevere diem; nunc, luce renata,  60
Gaudebant ceu sole alio; variosque recursus
Astrorum, variam Phoeben sublustris in umbra
Noctis, et alternas in se redeuntibus annis
Attoniti stupuere vices; insignia longum
Spectabant coeli, pulchroque a lumine mundi  65
Pendebant causarum inopes, rationis egentes.
Donec ab aetherio genitor pertaesus Olympo
Socordes animos, longo marcentia somno
Pectora, te nostrae, divina Poetica, menti
Aurigam dominamque dedit. Tu flectere habenis  70
Colla reluctantum, tu lentis addere calcar,
Tu formare rudes, tu prima extundere duro
Abstrusam cordi scintillam, prima fovere
Ausa prometheae coelestia semina flammae.
Nam simul ac, pulchro moderatrix unica rerum  75
Suffulta eloquio, dulcem sapientia cantum
Protulit, et refugas tantum sonus attigit aures,
Concurrere ferum vulgus; numerosque modosque
Vocis et arcanas mirati in carmine leges,
Densi humeris, arrecti animis, immota tenebant  80
Ora catervatim: donec didicere quid usus
Discrepet a recto; qui fons aut limes honesti;
Quive fide cultus, quid ius aequabile, quid mos,
Quid poscat decor et ratio; quae commoda vitae
Concilient inter se homines, quae foedera rebus;  85
Quantum inconsultas ultra solertia vires
Emineat; quae dein pietas praestanda parenti
Aut patriae, quantum iuncti sibi sanguinis ordo
Vindicet, alternum quae copula servet amorem;
Quod gerat imperium, fractura Cupidinis arcus  90
Atque iras domitura truces, vis provida veri,
Vis animae, celsa quae sic speculatur ab arce,
Ut vel in astringeri semet praecordia mundi
Insinuet, magnique irrumpat claustra Tonantis.
Agnorant se quisque feri, pudibundaque longum  95
Ora oculos taciti inter se immotique tenebant.
Mox cunctos pariter morum vitaeque prioris
Pertaesum; ritusque ausi damnare ferarum,
Protinus exseruere hominem. Tum barbara primum
Lingua novos subiit cultus, arcanaque sensa  100
Mandavere notis, multaque tuenda virum vi
Moenia succintus populis descripsit arator:
Tum licitum vetitumque inter discrimina ferre,
Et pretium laudi et noxae meditantia poenam
Vindicibus coeptum tabulis incidere iura:  105
Mox et dictus hymen, et desultoria certis
Legibus est adstricta venus; sic pignora quisque
Affectusque habuere suos: bellique togaeque
Innumeras commenti artes, etiam aethera curis
Substravere avidis, etiam famulantibus altum  110
Inseruere apicem stellis, animoque rotatos
Percurrere globos mundi; et sacra templa per orbem
Plurima, lustrato, posuerunt denique, coelo.
Sic species terris, vitae sua forma, suusque
Dis honor, ipsa sibi tandem sic reddita mens est.  115
An vero ille ferox, ille implacatus et audax
Viribus, ille gravi prosternens cuncta lacerto,
Trux vitae, praeceps animae, submitteret aequo
Colla iugo aut duris pareret sponte lupatis,
Ni prius indocilem sensum facundia victrix  120
Vimque reluctantem irarum flatusque rebelles
Carmine mollisset blando, pronisque sequentem
Auribus ad pulchri speciem duxisset honesti?
Quippe etiam stantes dulci leo carmine captus
Submittit cervice iubas, roseamque dracones  125
Erecti tendunt cristam et sua sibila ponunt;
Ille quoque umbrarum custos, ille horror Averni,
Cerberus, audita getici testudine vatis,
Latratum posuit triplicem, tria sustulit hiscens
Ora, novo stupidus cantu qui flexerat atram  130
Tisiphonen, saevo lachrymas conciverat Orco:
Ipsum fama Iovem, cum iam cyclopea magna
Tela manu quatit insurgens tonitruque coruscat
Horrisono et caecis miscet cava nubila flammis,
Ut tamen increpuit nervis et pectine pulcher  135
Delius alternumque piae cecinere sorores,
Placari totumque sua diffundere mundum
Laeticia et subito coelum instaurare sereno.
Nunc age, qui tanto sacer hic furor incitet oestro
Corda virum, quam multiplices ferat enthea partus  140
Mens alto cognata polo, qui praemia doctae
Frontis apollineas ansi sibi nectere lauros
Inclyta perpetuis mandarunt nomina saeclis,
Expediam. Faveat pulcro nunc Musa labori,
Musa quies hominum divumque aeterna voluptas.  145
Iuppiter (ut perhibent), liquidi per et ignea mundi
Templa per et stellis radiantibus aethera fixum
Aurarumque animas sola terrae et caerula ponti
Dissitus, errantes citharae vice temperat orbes,
Ac rapidum imparibus cursum rotat intervallis,  150
Quem rata pars tamen et certum confine diremit.
Hinc nostro maior captu sonus exit, acutas
Compensans gravibus septem in discrimina voces;
Stellantesque globos sua quaeque innoxia Siren
Possidet, ambrosio mulcens pia numina cantu.  155
Nec tamen in nullis hominum simulacra refulgent
Mentibus, arcanam coeli testantia musam
Permixtumque Iovem. Nam ceu tralucent imago
Sideris in speculum, ceu puro condita vitro
Solis inardescit radio vis limpida fontis;  160
Sic nitidos vatum defecatosque sonori
Informant flammantque animos modulamina coeli.
Is rapit evantem fervor, fluctuque furoris
Mens prior it pessum: tum clausus inaestuat alto
Corde Deus, toto lymphatos pectore sensus  165
Exstimulans; sociumque hominem indignatus, ad imas
Cunctantem absterret latebras; vacua ipse potitus
Sede, per obsessos semet tandem egerit artus,
Inque suos humana ciet praecordia cantus.
Non illos cycnaea mele, non daedala chordis  170
Apta fides, non quae duplici geniale resultant
Naula citata manu, non vincat dulcior ille
Flatus inaequales digitis pulsantibus implens
Compresso de folle tubas, pius aemula contra
Iubila cui referunt chorus alternisque lacessunt.  175
Agnoscas propere numen. Suspirat anhelo
Grandior ore sonus, quantusque impleverit antrum
Phoebados aut rupem euboicam. Nec martius illum
Terrificum clangens rauci canor aeris obumbret,
Nec tonitrus Iovis, aut petulantibus incita flabris  180
Ossaeo pineta iugo, Nilive ruentis
Exsurdans vicina fragor. Mirantur et ipsi
Saepe (quis hoc credat?) quae nuper cumque, recepto
Numine, legitimi cecinere oracula vates;
Caligatque animus visis; nec vindice lingua  185
Defendunt sua dicta sibi; postquam ille quievit
Spiritus et pressi tacuit sacer impetus oris.
Ipsaque niliacis longum mandata papyris
Carmina phoebaeos videas afflare furores,
Et coeli spirare fidim: quin sancta legentem  190
Concutiunt parili turbam contagia motu,
Deque aliis alios idem proseminat ardor
Pectoris instinctu vates; ceu ferreus olim
Anulus, arcana quem vi magnesia cautes
Sustulerit, longam nexu pendente catenam  195
Implicat et caecis inter se conserit hamis.
Inde sacros musarum amnes, heliconia tempe,
Mutlisoni celebrant numeroso gutture cycni.
Prima tamen dubias funderunt carmina sortes.
Quippe etiam ante Iovem, sagis instincta resolvit  200
Ora sonis Nereus, Nereus quem prisca marinum
Dictat fama senem; tuque, o consulte Prometheu,
Qui tenuem liquidis ignem furatus ab astris,
Mirantem frustra satyrum captumque decoro
Lumine, ne flammae daret obscula blanda, monebas.  205
Mox quoque phocaico verum mugivit ab antro
Alma Themis, qua rupe pares utrinque volatus
Armigerae posuere Iovis: tum Iuppiter ipse
Fatidico movit cantu dodonida quercum,
Praesciaque in libycis concussit cornua lucis:  210
Moxque lycaonias Pan carmine terruit umbras:
Carmen apollinei tripodes laurusque locutae,
Quaeque coronatum sonuere philesia Branchum,
Pastorem Branchum, tribuit cui, gratus amorum,
Sortilegas voces admissus ad oscula Paean:  215
Et sua per carmen ducibus responsa latinis
Noctivagus cecinit, calcato vellere, Faunus.
Vos quoque per carmen, triplices, oracula, Parcae,
Vestra datis: quin et veteres prompsere Sibyllae
Carmen, Amalthea, et fati Marpesia dives,  220
Herophileque idaea genus, praedoctaque Sabbe,
Demoque, Phygoque, et veri gnara Phaennis,
Et Carmenta parens, et Manto, et pythia longos
Phemonoe commenta pedes, et filia Glauci
Deiphobe nimium vivax: et Marcia fratrum  225
Nomina; lymphatusque Bacis; subterque triones
Natus hyperboreos Ollen; inque atthide terra
Clarus honore Lichas; dodoniadesque columbae.
Nam quid ego innumeras variantem Protea formas,
Sed dubio risus vultu lachrymasque perosum?  230
Quidve loquar te, Glauce senex? Plenumque parente
Idmona, fulminei prostratum dentibus apri?
Ampycidemque pium, libycis quem fudit arenis
Vipera fatifero fauces accensa veneno?
Quid te, cui volucrum linguae patuere, Melampu?  235
Quid, cui post visos nudatae Pallados artus
Cernere nil licitum? Quid quem impia prodidit uxor,
Hosticaque hausit humus? Quique alto in melle necatum
Restituit luci, quo nuper vixerat anguis
Gramine, minoum dictaeo carcere Glaucum?  240
Aut, qui mille rates peritura ad Pergama duxit,
Thestoriden? Aut qui magica fera murmura lingua
Ingeminans, liquido deduxit ab aethere fulmen
In caput ipse suum, propugnarique bidental
Iussit achaemenium servantia busta tiaram?  245
An memorem solymos, praelustria nomina, vates;
Psallentemque deo regem, qui turbine fundae
Icta philistaeo secuit puer ora giganti;
Teque palaestini laqueantem culmina templi,
Mentis opumque potens, Salomon, nec odora tacentem  250
Oscula solicito languentis amore puellae?
Pars hymnos fudere Deo: sic maximus ille
Nondum clara sacris radiatus tempora Moses
Ignibus, ut rubras sicco pede transiit undas,
Demerso insignem cecinit Pharaone triumphum;  255
Tuque puer, modo dicte mihi, iessaee, vicissim
Dulcia terribili mutans psalteria bello,
Voce deum placas: ut quos Babylone rebelli
Lambit in horrisonis non noxia flamma caminis;
Quosque alios, veteris gens servantissima ritus,  260
Retrorsum Iudaea legit.
                                    Sed enim aethera magnum,
Custodesque alii genios (ita iusserat error
Publicus) innumerosque lares, functosque sepluchris
Mille deos, variisque animatum partibus orbem,
Heu frustra coluere pii! Veniamque rogantes,  265
Qualiacunque suo placabant numina cantu.
Mox chaos et teneri prima incunabula mundi,
Et divum genus atque hominum, et titania saecla
Non humili dixere tuba, quoque edita partu
Gramina, frondiferumque nemus, gentesque ferarum:  270
Quidve parens natura agitet; quosve aurea ducant
Astra choros; ut se fraternis Delia flammis
Induat, et radiis eadem mox depleat haustis;
Quae coelo portenta volent, quemve ille tumultum
Misceat, aut quantis varietur ab ignibus aer;  275
Quo saliat quassante solum; qui torqueat error
Oceani refluas undas molemque natantem.
Inde sacrosanctas modulati carmine leges,
Multisonum facere nomon: nec vulnera tantum
Saeva, sed et caecos vincebant carmine morbos:  280
Sacrifici quondam nec dis ignara poetae
Nomina: quin magicas arcano murmure linguas
In varios duxere modos. Nec fabula mendax
Parrhasio lapides movisse Amphiona plectro,
Orpheus atque lyram curva de valle secutas  285
In caput isse retro liquido pede fluminis undas;
Cumque suis spelaea feris, cum rupibus ipsis
Dulcia pierias properasse ad carmina fagos;
Quaeque avis applauso libraret in aere pinnas,
Pene intercepto vix se tenuisse volatu.  290
Illius argutis etiam patuere querelis
Tartara, terrificis illum villosa colubris
Tergemini stupuere canis latrantia monstra:
Tum primum et lachrymas, invita per ora cadentes
Eumenidum, stygii coniunx mirata tyranni,  295
Indulsit vati Eurydicen; sed muneris usum
Perdidit: heu durae nimia inclementia legis!
At iuvenem postquam thressarum iniuria matrum,
Frustra suave melos frustra pia verba moventem,
Dispersit totis lacerum furialiter agris,  300
Cum lyra divulsum caput a cervice cruenta
Heu medium veheret resonans lugubre per Hebrum,
Relliquias animae iam deficientis amatam
Movit in Eurydicen, tamen illam frigidus unam
Spiritus, illam unam moriens quoque lingua vocabat:  305
Lesboum stupuit vulgus, cum flere natantes
Sponte fides atque os domini vectare cruentum
Vidit et heu lassis velut aspirare querelis.
Improbus hanc stulte chelyn affectare Neanthus
Ausus, apollinea pendentem substulit aede;  310
Quem tamen, indocto ferientem pollice cordas,
Vindice discerpsit rictu nocturna canum vis.
Illa recepta polo, ceu quondam saxa nemusque,
Sic nunc stelliferis agit aurea cornibus astra.
Quin et, pellaei quondam praesaga triumphi,  315
Delicuit sudore sacro libethris imago.
Tantus honor getico fuit, et post funera, vati!
At tu, qui merito dulcem cratera magistro
Obtuleras, volucri penetrans in saecula fama,
Cantando trahis elysios, Musaee, minores.  320
Contra autem indocilem nimis execratur alumnum,
Immemoremque Linus vocat ingratumque laborum
Amphitryoniaden; qui quondam triste perosus
Doctoris magni imperium, veneranda rebelli
Contudit ora lyra, et clamantem plurima frustra  325
Tendentemque manus obtestantemque peremit,
Heu non ista piae meritum sibi praemia linguae!
Iam methymnaeum vatem delphine revectum;
Iam Thamyram cantu doctas anteire sorores
Fretum, mox citharae damnatum et luminis orbum;  330
Quis nescit? Princeps idem (ni vana vetustas)
Ad faciles venerem inlicitam convertit ephebos,
Insignemque sacro tulerat certamine palmam
Tertius: hoc etenim cirrhaeus honore Philammon
Claruit ante pater; sed cres praevenerat ambos  335
Chrysothemis. Nam Demodoci vivacior aevo
Fama meletaeis gaudet iuvenescere chartis;
Et tua, neritias invito pectine mensas
Qui celebras.
                     Etenim ut stellas fugere undique coelo,
Aurea cum radios Hyperionis exseruit fax,  340
Cernimus, et tenuem velut evanescere lunam;
Sic veterum illustres flagranti obscurat honores
Lampade Maeonides: unum quem, dia canentem
Facta virum et saevas aequantem pectine pugnas.
Obstupuit prorsusque parem confessus Apollo est.  345
Proximus huic autem, vel (ni veneranda senectus
Obstiterit) fortasse prior, canit arma virumque
Vergilius; cui rure sacro cui gramine pastor
Ascraeus siculusque simul cessere volentes;
Quem non tabifico mordax attingere livor  350
Dente queat, livor tandem et sandalion ausus
Carpere, cum dominam asseruit sua forma Dionen.
Excipiunt gemini procul hos longeque sequuntur
Qui septem cadmaea vocent ad moenia reges:
Hunc phoebaea Claros, cumaea Neapolis illum  355
Protulit; hic elegis etiam tua funera Lyde
Flet pius, herois ille audax versibus effert
Magnanimum quoque Peliden; hic denique magni
Instar habet populi pendentem ad verba Platonem,
Ille etiam sylvis partum sibi praedicat aurum.  360
Ecce alii primo tentatum remige pontum,
Palladiamque ratem, tabulasque dedere loquaces:
Quorum threicio personam primus ab Orpheo
Accepit, genitus Miscelli gente salubri;
Alter Alexandri nilotidas abnegat arces  365
Exosus natale solum, tumidamque colosso
Solis et irriguam pluvio Rhodon expetit auro.
Huius in ausonio vestigia pulvere Varro
Pone legit; linguae haud opulens, ut barbara Narbo
Ut quem parvus Atax latiae transcripserat urbi:  370
Atque idem imparibus proprios exponit amores
Leucadiamque suam; numeris succedere magno
Auruncae quondam frustra conatus alumno.
Nam te, Flacce, sinu sulcantem caerula pleno,
Heu iuvenem cursu excussit mors saeva, priusquam  375
Aesonides Pagasas patriamque revectus Iolcon.
At tibi, daedaleos monitus, heliconiae vates,
Qui sequeris, neque ventosis in nubibus alas
Expandis neque serpis humi sed praepete lapsu
Ceu medium confine teris, quo carmine dignas  380
Addiderim, tandem, quove ore aut pectore laudes?
Scilicet huic, patriis pecudes in vallibus olim
Servanti, cunctae sese indulsere videndas
Aonides, laurumque viro vocemque dedere,
Qua superum caneret stirpem, praeceptaque morum,  385
Descriptosque dies operum, clypeumque tremendi
Herculis, et veteres divum genus heroinas.
Ergo et chalcidico vatum certamine quondam
Rettulit auritum tripoda, et (si vera minores
Audimus) cantu magnum quoque vicit Homerum.  390
Moxque dolo extinctum mersumque ad littora, tristis
Delphinum vexere chorus; nec defuit index
Turba canum, medioque darent qui corpora sontum
Mersa mari et meritam placarent mortibus umbram:
Ossaque fatali tellus minyea sepulchro  395
Nunc habet, annosae conspectu inventa volucris.
Nec quae magnanimum nodosae robore clavae
Instruit Alciden, nullum nomenque decusque
Conciliat sterili Pisandria musa Camiro.
Nec qui bissenos iterum memorare labores  400
Audet, et a primo vatum figmenta priorum
Usque chao repetit; non saltem laudibus aequet
Ascraeum clariumque senes. Neque Chalcis alumnum
Euphoriona tacet, vario qui personat ore
Mopsopiam: neque Tyrtaei Lacedaemona cantu  405
Victricem se ferre pudet, licet impare gressu
Tenderet. Adde novis mutantem corpora formis
Parthenium; pictique notantem lumina mundi,
Namque hoc praecipue se carmine iactat, Aratum,
Cui cor ab intonsi fax ore accensa Philini  410
Urebat miserum, quem terra Cilissa recepit
Et portentoso celebrem dedit esse sepulchro.
Nec te, quem Colophon tulerit, Nicandre, tacebo,
Paeoniis celebrem studiis; qui nigra venena
Prodis et emissas serpentum fauce salivas,  415
Tum medicas subiungis opem; praedicere finem
Morborum et tacitas gnarus deprehendere causas;
Atque idem pia rura sonas, dulcissima miscens
Austero figmenta operi. Sed lustra ferarum
Scrutatur, captat volucres prolemque natantum,  420
Mox dat habere Pio gratissimus Antonino
Oppianus, docti praedives honore laboris.
Pingit et exiguis totum Dionysius orbem
Terrarum in tabulis: sed non et praelia Bacchi
Nonnus in exigua potuit contexere tela.  425
Battiades Hecalen sonat et marathonia gesta,
Celsior assueto; causasque aetate latentes
Prodit; et undeno molles pede cantat amores;
Et nunc ingratum tenebrosus devovet Ibin;
Nunc superos celebrat; nunc tristibus ardet iambis;  430
Nunc humili premitur socco, nunc ille cothurno
Altior assurgit: centumque poemata pangens,
Dissipat in varios heliconia flumina rivos.
Sed Tiberim, dominum rerum mundique potentem,
Ambigitur, riguine tener Sulmonis alumnus  435
Nobilitet magis, an vero tibi, Roma, pudori
Sit potius, getica sic semisepultus arena,
Proh dolo! Exul inops, nimium quia forsan amico
Lumine caesareae spectaverit ora puellae.
Ille novas primo facies transformat ab aevo;  440
Ille cupidineas versu canit impare flammas;
Involvitque novum dubiis ambagibus Ibin;
Vel dat amatricum dictatas ore tabellas;
Vel miser exilium cycnaeo gutture deflet;
Temporaque et causas romani digerit anni;  445
Vel memorat pisces et adhuc ignara Latinis
Nomina; vel coelo labentia computat astra;
Et replet astrictas diverso epigrammate chartas;
Consutum quoque syrma trahit; suspendit et unca
Nare malos (quorum nunc omnia plena) poetas,  450
Indulgens tamen usque sibi: nam praeditus acri
Nimirum ingenio, faciem putat esse decoram
Carminis, inspersus maculet quam denique naevus.
Iam senior triplici vates qui corde superbit,
Maeonides Italis (ni fallunt visa) secundus,  455
Bella horrenda tonat Romanorumque triumphos,
Inque vicem nexos per carmina digerit annos;
Arte rudis, sed mente potens, parcissimus oris,
Pauper opum, fidens animi, morumque probatus,
Contentusque suo, nec bello ignarus et armis.  460
Quem, Rudiis ortum, rigidi quaestura Catonis
Ad septemgeminas iuvenem deduxerat arces;
Mox comes armorum Fulvi, qui sanguine partas
Scilicet haud dubitat latiis sacrare camoenis
Exuvias, dedit aetolis hostilia campis  465
Corpora multa neci; longe gratissimus idem,
Scipio magne, tibi et calabris vicinus in hortis
Virtute emeritis, cuius gentile sepulchrum
Mox tenuit, nullo patiens sua funera fletu
Produci laetusque virum volitare per ora.  470
Praeterea tragico boat ampullosus hiatu;
Comica lascivo proscenia laxat iambo;
Exponit satyros, Latioque Evhemeron infert.
Et, modo reprensi, deflorans carmina Naevi,
Carmina quae quondam Fauni vatesque canebant,  475
Mox gemet ipse suo natas in littore conchas
Praecultum purgare fimo et sibi ferre Maronem.
Sed quamquam in primis docto Verona Catullo
Gaudet; vulnificos elegis qui miscet iambos,
Et sub adoptivum redigit te Clodia nomen;  480
Parturit et fortem forti quoque carmine Achillem;
Atque urbis proceres multo sale defricat audax,
Caesareaeque notas et inurit stigmata fronti;
Nonnihil Aemilium tamen haec quoque iactat alumnum
Texentem tenui Macrum subtegmina filo,  485
Dum volucres numeris dum gramina pingit et angues.
Nec qui philtra bibit nimioque insanus amore
Mox ferro incubuit, sic mentem amiserat omnem,
Ut non sublimi caneret Lucretius ore
Arcanas mundi causas elementaque rerum;  490
Doctus, et arpino tamen exploratus ab ungui.
Scilicet et veteres naturam pandere Grai
Carmine tentarunt celebri: ceu maximus ille.
Aerisonas pedibus qui quondam inductus amyclas,
Insiluit siculi rapidum cratera camini;  495
Et cui de vocum tenebris cognomina flenti
Addita; quosque alios studio sapientia dulci
Implicuit, cecinitque diu memoranda vetustas.
Emicat hesperio, trifidum ceu fulmen, ab orbe
Qui, vix puber adhuc rudibusque tenerrimus annis.  500
Haemonios iterat currus auroque repensum
Hectora; tartareasque domos; dirumque Neronem;
Orpheaque; et meritae peragit praeconia Pollae;
Lascivitque iocis; ac torrens voce soluta
Dulichias aequare nives et fulmina tendit,  505
Quanta periclaeo lepor intorquebat ab ore.
Mox tonat ardenti pharsalica praelia cantu
Aegyptique nefas, primo vix flore genarum
Conspicuus: torvo quem protinus ore secundum
Respexit, captae vix ausus fidere palmae,  510
Vergilius. Sed iniqua bonis Rhamnusia tantis
Heu decus hoc orbi invidit, ne vindice ferro
Assereret miseras incesto a principe terras.
Tum felix tamen, o iuvenis, (nam conscia poenam
Corda levant) felix, inquam! Licet ille cruentum  515
Rugiat et truncas desiccet sanguine venas,
Fronte minax, diraeque instinctus verbere matris.
Macte animo! Non te, o vates parnasside, lauru
Nequicquam deus et cithara dignatus honora est.
Post hunc sidoniae damnat periuria gentis,  520
Emeritosque foro musis tandem adserit annos
Sillius, ausonio qui quondam fulgidus ostro
Expulit horribilem vitaque aulaque tyrannum:
Ipse obiit plenusque aevi natoque superstes,
Aspera congenito fixus vestigia clavo.  525
An taceam Bassum gravido tua dona ferentem,
Vespasiane, sinu? Et fantem sicula arma Severum?
Aut te sidonias repetentem, Pontice, Thebas?
Aut pelusiaci missum de plebe Canopi
Pulchra suum quem nunc Florentia iactat alumnum,  530
Gaudentem stygio dominam iunxisse marito
Magnanimique vagos ducis ostentare labores?
Aut te, niliaca relegentem sidera cura,
Bis vates, Manli, et babylonia signa sequentem?
Quosque sibi aequaevos puro vocalior ore,  535
Nequa laboranti incumbant oblivia famae,
Naso refert, queruli tangens confinia Ponti?
Et qui smyrnaeis poterat contendere plectris
Valgius, ut tersi memorat pia musa Tibulli?
Musa sibi primos quae iure adsciscat honores  540
Imparibus numeris, ni blanda Propertius ora
Solvat, et ambiguam faciat certamine palmam;
Plania materiam teneri dat et Hostia cantus,
Nomine supposito: ceu Galli mima Cytheris
Personam falsae lasciva Lycoridos adfert  545
In scenam, et docto clausam se iactat amanti,
Dum miser ipse suo fodiat praecordia ferro.
At non exigui tenuis quoque pagina Calvi
Dissimulat pulchram, sed acerbo funere raptam,
Quintiliam. Nec cous ad haec non sacra Philetes,  550
Quamquam est aeger, adest, quamquam vestigia lento
Fulta gravat plumbo: nec qui sine amore iocisque
Iucundum nihil esse putat.
                                          Quid rustica dicam
Iubila pastorum sylvis meditata sub altis?
Ut patrias Moschus non inficietur avenas,  555
Externasque Bion? Ut opaca Tityron umbra
Provocet ausonio Calpurni fistula cantu?
Acrios procul in tractus et nubila supra
Pindarus it, dircaeus olor, cui nectare blandae
Os tenerum libastis apes, dum fessa levaret  560
Membra quiete puer mollem spirantia somnum.
Sed tanagraea suo mox iure poetria risit,
Irrita qui toto sereret figmenta canistro;
Tum certare auso palmam intercepit opimam.
Aeoliis praelata modis atque illice forma.  565
Ille, agathoclea subnisus voce, coronas
Dixit olympiacas, et qua victoribus Isthmos
Fronde comam Delphique tegant nemeaeaque tesqua
Lunigenam mentita feram; tum numina divum,
Virtutesque virosque undanti pectore torrens  570
Provexit; sparsitque pios ad funera questus.
Frugibus hunc libisque virum cirrhaeus ab ara
Phoebus et accubitu mensae dignatus honoro est;
Panaque pastores solis videre sub antris
Pindarico tacitas mulcentem carmine sylvas.  575
Inde senem, pueri gremio cervice reposta
Infusum, et dulci laxantem corda sopore,
Protinus ad maneis et odoro germine pictum
Elysium tacita rapuit Proserpina dextra.
Quin etiam hostiles, longo post tempore, flammae,  580
Quae septemgeminas populabant undique Thebas,
Expavere domum tanti tamen urere vatis,
Et sua posteritas medios quoque tuta per enses
Sensit inexhausta cinerem iuvenescere fama.
Non ego te, longo praesignis Anacreon aevo,  585
Transierim, bicolore caput redimite racemo;
Cui citharae cordi, cui nigri pocula Bacchi
Semper, et ancipiti stimulans Amathusia cura:
Nam modo threicii crinem miraris ephebi,
Nunc samium celebras (iubet Adrastea) Bathyllum,  590
Nunc teneram Eurypylen tenerumque Megistea laudas:
Tandem acino passae cadis interceptus ab uvae.
Ipse Lyci nigros oculos nigrumque capillum,
Quamque vides digito nativam inolescere gemmam,
Exactosque canis, pugnax Alcaee, tyrannos,  595
Aeolium docto pertentans barbiton auro;
Arma sed actaeae tua fles suspensa Minervae.
Sustinet heroi valida testudine pondus
Carminis, et damnans Helenen laudansque vicissim
Amittit recipitque oculos tuus. Himera, civis  600
Stesichorus, quem trux Phalaris veneratus et hostem est;
Cuius et in labris sedit puerilibus olim
Daulias, et vestrum, musae, cantavit alumnum.
Sed vocat ad lachrymas cei pia naenia vatis;
Unum Mnemosyne quondam praeque omnibus unum  605
Quem coluit, saevae quem subtraxere ruinae
Ledaei iuvenes; vacuam cui tristis ad arcam
Gratia flet, laniata comas nudata lacertos;
Quique sui vindex fuit et post fata sepulchri.
Ipsi etiam patria pressi brevitate Lacones  610
Adscitum largo tamen ore Alcmana recensent;
Quem tulit auriferos ostentans Lydia fontes,
Nunc gemit heu tineis artus et tabe peresum.
At te cui numeros dictat dea Suada canoros,
Ibyce, quique marem tantum meditaris amorem,  615
Nec superi nec avis pygmaea reliquit inultum;
Et nunc rheginis tua sedibus ossa quiescunt.
Nec vulgare canit, dulcis ab Iulide Siren,
Bacchylides. Sed enim lyricis iam nona poetis
Aeolis accedit Sappho, quae flumina propter  620
Pierias legit ungue rosas unde implicet audax
Serta Cupido sibi; niveam quae pectine blando
Cyrinnem Megaramque simul cumque Atthide pulchram
Cantat Anactorien et crinigeram Telesippen;
Et te conspicuum recidivo flore iuventae  625
Miratur revocatque, Phaon, seu munera vectae
Puppe tua Veneris seu sic facit herba potentem:
Sed tandem ambracias temeraria saltat in undas;
Quae toties Gorgo toties incesserat atrox
Famosam Andromeden patriaque libidine turpem.  630
Non illi Praxilla suos praedoctaque Nossis
Contulerint Myrtisque modos, non dulcis Agacles,
Non Anyte, non quae versus Erinna trecentos
Castalio ceu melle rigat, non candida Myro,
Nec Thelesilla ferox, non quae canit aegida saevae  635
Pallados effusum crinem vittata Corinna.
Illam etiam decimo cunctae accepere sedili
Pierides, sertumque novem de floribus auro
Contextum nitidis laetae imposuere capillis.
Hinc venusina favos dulci iucunda susurro  640
Carpsit apis; sed acu ferit irritata cruento
Haec eadem, rigidis Auruncae in vepribus errans,
Quas Persi manus et bilem succensus Aquinas
Mox legere sibi. Neque enim his metuendus iambo
Certet echidnaeo, licet acrem effusus in iram  645
Ore lycambiadas rabioso occiderit ambas
Archilochus, medio licet illum in marte peremptum
Vindicet et nigro sit Pythia dura Calondae;
Nec ferus Hipponax, atro qui felle cruentus
Bupalon et stratum morsu laniavit Athenin;  650
Nec Batius; spinisque Bibaculus asper acutis.
Multi, Bacche, tuo proculcavere cothurno
Fortunas regum ambiguas, et sceptra tyrannis
Extorsere feris, totumque tremore metuque
Horribiles totum luctu opplevere theatrum.  655
Pluraque, palladiae, quondam impendistis, Athenae;
Dum scena Oedipoden, pavidumque agitatis Orestem,
Atreaque, et medica percussum Telephon hasta,
Oenidaeque facem, furiisque Alcmaeona pulsum,
Quosque alios olidum cantor produxit ob hircum.  660
Quae, cum barbarico marathonia sanguine tellus
Incaluit, multoque obstructae funere Xerxen
Thermopylae tarda refugum videre carina,
Auctorem perhibent Thespin, quem iusta Solonis
Cura cothurnatis iussit descendere plaustris.  665
Tres porro insignem sibi defendere coronam:
Aeschylus aeriae casu testudinis ictus,
Quemque senem meritae rapuerunt gaudia palmae,
Quemque tegit rabidis lacerum pia Pella molossis.
Invasere locum Plias septena secundum.  670
Quippe alios, quos nec centum sit dicere linguis,
Fortunae nunc quemque suae famaeque relinquam:
Ni latium Varius tamen obiectare Thyesten
Ambiat; atque suum iactet mihi Corduba vatem,
Cuius ad herculeum tremefacta orchestra furorem est:  675
Ecce et grandiloquo semet quoque suggerit ore
Accius, et magna conturbat voce canentem
Pacuvius; nitidumque ostentat musa Secundum.
Adde et, mordaci quatientes pulpita risu,
Eupolin, in medium quem mendax fabula pontum  680
Cliniadae manibus puppi deturbat ab alta;
Quique leves nebulas actaeae effuderat urbi,
Salsus Aristophanes; compotoremque Cratinum.
Adde novos etiam soccos, exemplaque morum,
Et variae specimen vitae: iam grata Menandro  685
Posteritas, ipsoque volente Philemone, palmam
Restituit; longe sequitur quem plurima turba
Haud nostro referenda sono, sed pagina docti
Reddit Athenaei tamen insinuatque futuris.
Claudicat hic Latium, vixque ipsam attingimus umbram  690
Cecropiae laudis; gravitas romana repugnat
Scilicet. Et quamvis veterum sit multus in ore
Caecilius, quamvis iucundi scripta Terenti
Scipio dissimulet, quamvis plautina camoenis
Lingua opicis placeat; scenam tamen ipsa suorum  695
Aeneadum fugit alma Venus, tantumque togatis
Interdum Afrani grato se indulget honore.
Hos tamen atque alios Volcatius ordine sistit
Sedigitus. Mimos sed enim scripsere protervos
Implicitusque Sophron, risuque Philistio tandem  700
Perditus; hinc Laberi lascivia multaque Publi
Claruit ausonio sententia dicta theatro.
Pars quoque sotadicos ceu prostituere cinaedos.
Pars tenues sparsere sales epigrammatae multo
Sed Latio celebres: quem misit Iberia Marcum;  705
Romuleumque suis exornans fascibus annum
Ausonius; mitto Hortensi doctique Catonis,
Qui solus legit quondam fecitque poetas,
Mitto et Cornifici lusus, Ticidaeque Perillam,
Et Cinnam obscurum, teque, ore protervior, Anser.  710
Pammetron hic cecinit; Sillos dedit ille licentes;
Ille menippeae ioca miscellanea perae
Infersit; satyros alius nudavit agrestes;
Et patuere novae per mille poemata curae.
Quas ego, si pyliae duplicentur tempora vitae  715
Iam mihi, si cunctas nostra in praecordia voces
Fama ferat, rigidoque sonent haec pectora ferro,
Non amplecti ausim numero, non ore profari
Evaleam tantaeve situm indagare senectae.
Nec tamen Aligerum fraudarim hoc munere Dantem,  720
Per styga per stellas mediique per ardua montis,
Pulchra Beatricis sub virginis ora, volantem;
Quique cupidineum repetit Petrarcha triumphum;
Et qui bisquinis centum argumenta diebus
Pingit; et obscuri qui semina monstrat amoris:  725
Unde tibi immensae veniunt praeconia laudis,
Ingeniis opibusque potens, Florentia mater.
Tu vero aeternam, per avi vestigia Cosmi
Perque patris (quis enim pietate insignior illo?)
Ad famam eluctans, cuius securus ad umbram  730
Fulmina bellorum ridens procul aspicit Arnus,
Maeoniae caput o Laurens, quem plena senatu
Curia quemque gravi populus stupet ore loquentem,
Si fas est, tua nunc humili patere otia cantu
Secessusque sacros avidas me ferre sub auras.  735
Namque, importunas mulcentem pectine curas,
Umbrosae recolo te quondam vallis in antrum
Monticolam traxisse deam: vidi ipse corollas
Nexantem, numerosque tuos prona aure bibentem:
Viderunt socii pariter; seu grata Dianae  740
Nympha fuit, quanquam nullae sonuere pharetrae,
Seu soror aonidum et nostrae tunc hospita sylvae.
Illa tibi, lauruque tua semperque recenti
Flore comam cingens, pulchrum inspiravit amorem.
Mox et apollineis audentem opponere nervis  745
Pana leves calamos, nemoris sub rupe pherei,
Carmine dum celebras, eadem tibi virgo vocanti
Astitit et sanctos nec opina afflavit honores.
Ergo et nocticanum per te Galatea Corinthum
Iam non dura videt. Nam quis flagrantia nescit  750
Vota, cupidineoque ardentes igne querelas?
Seu tibi phoebaeis audax concurrere flammis
Claro stella die, seu lutea flore sequaci
Infelix Clytie, seu mentem semper oberrans
Forma subit dominae; seu pulchrae gaudia mortis,  755
Atque pium tacto iurantem pectore Amorem,
Atque oculos canis, atque manus, niveisque capillos
Infusos humeris, et verba, et lene sonantis
Murmur aquae, violaeque comas, blandumque soporem,
Laetaque quam dulcis suspiria fundat amaror,  760
Quantum addat formae pietas, quam saepe decenter
Palleat, utque tuum foveat cor pectore nymphe.
Non vacat argutosque sales satyraque bibaces
Descriptos memorare senes; non carmina festis
Excipienda choris, querulasve animantia chordas.  765
Idem etiam tacitae referens pastoria vitae
Otia et urbanos, thyrso exstimulante, labores,
Mox fugis in coelum, non ceu per lubrica nisus,
Extremamque boni gaudes contingere metam.
Quodque alii studiumque vocant durumque laborem,  770
Hic tibi ludus erit: fessus civilibus actis,
Huc is emeritas acuens ad carmina vires.
Felix ingenio! Felix cui pectore tantas
Instaurare vices, cui fas tam magna capaci
Alternare animo, et varias ita nectere curas!  775
Quod ni blanda meum lactant praesagia sensum,
Ni pietas ni longus amor ni vana magistros
Aura suo nimios iubet indulgere favores
Quemque operi, ni me tacita experientia fallit,
Ibit in exemplum natus, mea maxima cura,  780
Ibit in acta patris, sese tanta indole dignum
Praestabit. Lustris nondum tribus ecce peractis.
Iam tamen in Latium graiae monimenta senectae
Evocat; et dulci detornat carmina plectro;
Meque per aoniae sequitur compendia sylvae  785
Ereptans avide montem, iamque instat anhelo,
It iam pene prior. Sic, o, sic pergat! Et ipsum
Me superet maiore gradu, longeque relinquat
Protinus! Et dulci potius plaudatur alumno,
Bisque mei victore illo celebrentur honores!  790

Absoluta est in Faesulano, | VIII idus octobris MCCCCLXXXVI