Migne Patrologia Latina Tomus 48
MaMeThM.Symbol 48 Marius Mercator; Theodorus Mopsuestenus Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PRAEFATIO MARII MERCATORIS.
MARIUS MERCATOR Christi servus LECTORI conservo suo salutem. 1. Graecus sermo Theodori est, quondam episcopi oppidi Mopsuesteni, provinciae Ciliciae. Hunc ergo pro facultate, qua valeo, in Latinum sermonem, verbum de verbo, transferre conatus sum; pravum ejus de dispensatione Dominica, et a fide catholica alienum, ac satis extorrem sensum, quo Nestorium Constantinopolitanae urbis quondam episcopum secum male decepit, Latinis volens auribus insinuare, cavendum modis omnibus, non sequendum;
2. Simul admonere volens, Julianum, ex episcopo oppidi Eclanensis haereticum Pelagianum, seu Coelestianum, hunc secutum esse Theodorum, ad quem peragratis terris, et exarato mari, atque Oriente lustrato, cum sociis et participibus, et συνταλαιπώροις suis, magno nisu, tamquam ad christianorum dogmatum praedicatum magistrum, tetendit; ut de haeresi Pelagiana, seu Coelestiana, quam defendendam et sequendam suscepit, ab ipso confirmaretur; atque inde, velut instructior, octo contra fidem catholicam potius quam contra sanctae memoriae Augustinum volumina illa, ut putat, prudentissima conderet.
3. Agnoscat igitur supradictus Julianus ex hac translatione, si legere non fastidierit, manente apud memoratum Theodorum illa qua eum diximus mala fide secum Nestorium decepisse, etiam sibi magis suoque dogmati, de quo male turgidus et malesanus libros confecit, esse contrarium; seque etiam, post de Cilicia abscessum, ab eo, in episcoporum provinciae suae conventu, anathemate esse damnatum.
4. Non itaque irascatur vel succenseat nobis, si eum cum Theodoro, cujus in libris suis infinitas laudes exsequitur, cujusque se niti auctoritate sententiae in suo errore gloriatur, alienum a fide catholica esse, justeque damnatum detegimus, convincimus, atque deflemus, quia magis deflendus quam ullo odio persequendus.
EXPOSITIO PRAVAE FIDEI THEODORI.
Qui aut nunc primum in ecclesiasticis erudiuntur dogmatibus liquido cognoscendis, aut ab haeretico errore converti decreverint ad veritatem, doceri eos oportet quoniam credimus. ( Et caetera quae parte posteriore referuntur. Symboli haec postrema verba: ) Omnis qui contra haec sentit, anathema sit. ( Excipit refutatio Mercatoris: ) Immo nos tibi catholici dicimus, qui talia ore impurissimo et lingua scelestissima protulisti, incessabiliter anathema, et omnibus consentaneis suis, etc. ( Tum pergit Mercator: ) Cujus autem perfidiae sit etiam praefatus Theodorus, ex scriptis ejus, quae de Graecis transtulimus, approbemus.
EXCERPTUM PRIMUM THEODORI
De secundo codice, libro quarto, folio decimo, contra sanctum Augustinum defendentem originale peccatum, et Adam per transgressionem mortalem factum, catholice disserentem. 1. Tantis exstantibus quae demonstrent Adam sic ex terra formatum, ut mortalis prorsus existeret, erga cibum proprium voluit occupare sermonem, nec exinde valens advertere veritatem, pro dogmate vero, seductorio ex mendacio, advocationem jungens, etc.
2. Non ait Deus, Mortales eritis, sed Morte moriemini (Genes. II, 17); prorsus existentibus natura mortalibus, inferre mortis experientiam comminatus, quam etiam juxta morem propriae benignitatis ad effectum perducere distulit. Sicut enim cum dicit: Qui effuderit hominis sanguinem, sanguis ejus pro eo fundetur (Genes. IX, 6); non hoc dicit, quia qui occiderit hominem erit mortalis, sed quia dignus est hujusmodi morte damnari; sic et in praesentiarum dixit, Morte moriemini; non quod tunc mortales fierent, sed quod digni essent qui mortis sententiam per transgressionem referrent.
3. Sed et divinam sententiam quam post peccatum Deus Adae inferre videtur adverte. Sic enim dicit (Genes. III, 17): Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno de quo praeceperam tibi de hoc solo non comedere, ex eo manducasti: maledicta terra in operibus tuis, in tristitia comedes eam omnibus diebus vitae tuae; spinas et tribulos proferet tibi, et comedes fenum agri, et in sudore vultus tui comedes panem tuum, donec revertaris in terram. Hoc autem per haec comminatus est, quod aerumnosam vitam habiturus esset, cum labore deinceps fructus de terra sumpturus, quibus aleretur et subsisteret, nequaquam habens, ut pridem, tantam propositam largitatem, quanta ex paradisi copia fruebatur. Non enim operari terram pro supplicio dedit Deus, quasi ex immortali natura in mortalitatem homines transferens, quandoquidem et paradisum ei ut operaretur et custodiret, indixit (Genes. II, 15); pro tanta vero pristina largitate et voluptate paradisi, aerumnosam ejus fore sustentationem de terrae fructibus comminatur. Nam prorsus mortalis factus, et tunc paradisi fructibus indigebat, sicut nunc terrae fructus inquirit; et pro supplicio pristinis fraudatus deliciis, hac aerumnosissima laboriosissimaque conversatione mulctatur.
4. Unde ad postremum consequenter adjecit, quia terra es, et reverteris in terram (Genes. III, 17), hinc etiam mortalitatem naturae significans; non enim immortali, et nunc primum incipienti sententiam mortis excipere, sicut sapientissimi defensores peccati originalis, immo potius patres peccati mirabiles, asseverant, vocabulum huic terrae composuit; sed ut ab exordio naturaliter effecto mortali, appellationem hanc congruere indicavit divina Scriptura, hoc de hominibus vocabulum ad ostensionem corruptibilis et resolubilis eorum naturae saepius assumens. Nam recordatus est, inquit, quia pulvis sumus; homo, sicut fenum, dies ejus, et sicut flos agri, ita florebit, quia spiritus pertransivit in eo, et non erit amplius locus ejus (Psal. CII, 15). Vult autem dicere quod corruptibiles et resolubiles omnes sumus, in modum feni parumper florentis, pereuntisque post paululum. Nam ad breve quidem tempus vitam ducimus; ad non existendum vero deinceps omnino pervenimus. Sic et Abraham: Ego sum, inquit, terra, ac cinis (Genes. XVIII, 27), pro eo ac si diceret, Non sum dignus cum tanto Deo colloqui, homo factus e terra, et omnimodis hoc futurus. Magis ergo dicere debuit, quia terra eris, et in terram reverteris, siquidem nunc primum fieret natura mortalis.
EXCERPTUM SECUNDUM THEODORI. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
1. Sed nihil illorum perspicere [ Baluz. prospicere] potuit mirabilis peccati originalis assertor, quippe qui in divinis Scripturis nequaquam fuerit exercitatus, nec ab infantia, juxta beati Pauli vocem, sacras didicerit litteras (II Tim. III, 18). Sed sive de Scripturae sensibus, sive de dogmate saepe declamans, multa frequenter inepta proprie communiterve, de ipsis Scripturis dogmatibusque plurimis, impudenter exprompsit: nam potentiae motus [ Baluz. metus] nullum contra sinebat effari, sed tantummodo taciti, qui divinarum Scripturarum habebant notitiam, detrahebant. Novissime vero in hanc dogmatis excidit [ Baluz. recidit] novitatem, qua diceret quod in ira atque furore Deus Adam mortalem esse praeceperit; et propter ejus unum delictum cunctos, etiam necdum natos homines, morte mulctaverit. Sic autem disputans non veretur, nec confunditur, ea sentire de Deo, quae nec de hominibus sanum sapientibus, et aliquam justitiae curam gerentibus, umquam quis aestimare tentavit; sed nec illius divinae vocis recordatus est, quod non diceretur ulterius ista parabola in Israel: Patres manducaverunt uvam acerbam, et filiorum dentes obstupuerunt, quia haec dicit Adonai Dominus: Dentes eorum, qui manducaverint uvam acerbam, obstupescent (Ezech. XVIII, 2); ostendens per haec quod alterum pro altero, juxta quorumdam errorem, Deus omnino non puniat, sed unusquisque pro delictis suis redditurus sit rationem.
2. His consona beatus quoque Paulus annectit: Deus, inquit, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 6); et, Unusquisque nostrum onus suum portabit (Gal. VI, 5); et, Tu quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim astabimus ante tribunal Christi (Rom. XIV, 10).
3. Sed vir mirabilis, propter unius peccatum, tanto furore commotum arbitratus est Deum, ut et [ Baluz. om. et] illum atrocissimae poenae subderet, et ad universos omnes posteros ejus parem sententiam promulgaret [ Baluz. add. et], inter quos quanti justi fuerint, non facile numerare quis poterit. Ex quibus cum maxime considerare convenerat, quod valde videretur incongruum, Noe, Abraham, David, Moysen, et reliquos innumerabiles justos obnoxios poenae redditos ob unius delictum, et unum atque ex gustu arboris peccatum [ Baluz. arboris approbatum]; et quod sic, ultra modum justitiae, iram suam Deus extenderet [ Baluz. extenderit], ita ut tot justorum virtutes cunctas abjiceret, eosque, propter unius peccatum Adae, tanto supplicio manciparet.
4. Nam etsi nihil aliud mente perpendens, saltem de Abel [ Baluz. aliud, saltem de Abel mente] convenienter aestimare debuerat, qui primus justus existens, primus mortuus est, et siquidem mortem Deus statuerat ad poenam hominum: quomodo non impietatis erat extremae, vivere quidem eum, qui fuit causa peccati, vivere etiam cum illo et Evam malitiae repertricem? Praetermitto autem diabolum in immortalitate hactenus perdurantem; primum autem justum repertoremque virtutis, primumque divini cultus curam gerentem, ante omnes, poena [ Baluz. pene] peccantium fuisse perculsum.
5. Oportebat autem, sapientissimum virum et de Enoch, qui non est mortuus, diligenter expendere. Non enim tanta virtute vel pietate praeditus fuit, ut melior omnibus existeret, Moyse dico et prophetis apostolisque vel reliquis omnibus de quibus ait beatissimus Paulus: Quibus dignus non erat mundus (Heb. XI, 38); ita ut, illis mortuis, ipse solus sine mortis experientia perduraret. Sed jam ab initio hoc Deus [ Baluz. Deus hoc] habuit apud se definitum, ut primum quidem mortales fierent, postmodum vero immortalitate gauderent, sic ad utilitatem nostram fieri ipse disponens.
6. Et post paululum. Manifestius, inquit, haec eadem Deus ostendit, cum transfert Enoch, et immortalem facit. Nam si per peccatum causa supplicii Deus intulit mortem, nec olim definitum hoc habuit apud se, ineffabiliter pro nobis, juxta propriam sapientiam, cuncta dispensans, nequaquam Enoch quidem immortalis existeret; Dominus autem Christus ad mortis experientiam perveniret.
7. Et post paululum. Idcirco, inquit, Dominus auctor omnium bonorum hominibus factus est, ut sicut Adam primi et mortalis status exstitit inchoator, ita et ipse secundi et immortalis status existens initiator, primitus Adae prioris naturalia custodiret; dum nascitur ex muliere; dum pannis involvitur, et paulatim aetatis incrementa sortitur: Jesus enim, inquit, proficiebat aetate, et sapientia, et gratia coram Deo et hominibus (Luc. II, 52); dum circumcisionem suscipit; dum juxta legalem consuetudinem Deo astitit in templo, parentibusque subjicitur, et conversationi legitimae mancipatur. Sic etiam, ad expletionem reliquorum, et mortem, utpote naturae tributum, postremo suscipit: ut secundum legem humanae naturae moriens, et a mortuis divina virtute resurgens, initium cunctis hominibus, qui mortem secundum propriam naturam suscipiunt, fieret, ut a mortuis surgant, et ad immortalem substantiam commutentur.
8. Sicut enim conformes Adae secundum statum praesentem sumus omnes effecti, sic Christo Domino [ Baluz. juxta carnem] conformes efficiemur in posterum: Transfigurabit enim corpus humilitatis nostrae conformes fieri corporis gloriae suae (Phil. III, 21); et, Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes; et sicut portavimus imaginem terreni, portemus etiam imaginem coelestis (I Cor. XV, 48 et 49): ostendens quod primi status Adae participes facti, necessario etiam secundi Adae Christi Domini secundum carnem, futuri status participium consequimur: utpote qui ex hac eadem natura constet exortus, et cuncta, quae fuerant naturae, susceperit; et ideo sustinuerit mortem, ut mortem naturae suscipiens, et a mortuis resurgens, naturam liberam morte perficeret. 9. Et mortem quidem propterea suscepit, peccatum vero nequaquam, sed ab hoc immunis permansit omnino. Quod enim erat naturae, id est, mortem, indubitanter assumpsit; peccatum vero, quod non erat naturae, sed voluntatis, nullo pacto suscepit. Quod si fuisset in natura peccatum, juxta sapientissimi hujus eloquium, peccatum in natura prorsus existens, necessario suscepisset.
EXCERPTUM TERTIUM THEODORI De codice secundo ex libro tertio, folio decimo octavo. 1. Si, inquit, peccaturum Deus vere sciebat Adam, sit norum sapientissimorum [ Baluz. add. et] ista responsio, quod hoc insanissimum est, vel in cogitatione percipere, manifestum est, quod et peccaturum eum noverat, et propter hoc procul dubio moriturum. Quomodo ergo non est extremae dementiae credere quod primitus eum immortalem in sex horas [ Baluz. horis] fecerit (nam tantae fuerunt a conditione ejus usque ad commissionem, quandoquidem sexto die factus e terra, et comedens contra divinum mandatum, de paradiso pulsus est), mortalem vero post peccatum monstraverit? 2. Certum est enim, quia si eum immortalem esse voluisset, ne ipsum quidem intercedens [ Baluz. nec intercedens] peccatum Dei sententiam commutasset; quia nec diabolum fecit ex immortali mortalem, et quidem cunctorum malorum existentem principium.
EXCERPTUM QUARTUM THEODORI Secundo codice ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
1. Non enim, inquit, his qui ab Adam usque ad adventum Christi Domini in tantis fuerunt impietatibus et iniquitatibus quantas beatus Paulus propriis verbis expressit, ut in superioribus ex ejus declaratum vocibus, tamquam magnum quiddam resurrectionis collaturus est praemium, si eos suppliciis quibusdam sine fine et sine correctione tradiderit. Nam ubi jam loco muneris resurrectio putabitur [ Baluz. computabitur], si poena sine correctione resurgentibus inferatur? 2. Et post paululum. Quis, inquit, ita demens, ut tantum bonum credat materiam fieri resurgentibus infiniti supplicii, quibus utilius erat omnino non surgere, quam tantorum et talium malorum, post resurrectionem, sub infinitis poenis experientiam sustinere?