Migne Patrologia Latina Tomus 53
Synodus episcoporum (Patricius Hiberniae; Auxilius ; Isserninus), J. P. Migne
Synodus episcoporum
Gratias agimus Deo Patri et Filio et Spiritui sancto. presbyteris et diaconibus et omni clero, Patricius, Auxilius et Isserninus episcopi, salutem.
Satius nobis negligentes praemonere (quam) cuipare quae facta sunt, Salomone dicente: Melius est (0823D)arguere quam irasci (Eccli. XX, 1). Exempla definitionis nostrae inferius conscripta sunt, et sic inchoant.
I. Si quis in quaestionem captivis quaesierit in plebe, suo jure, sine permissione, meruit excommunicari.
II. Lectores denique cognoscant unusquisque ecclesiam in qua psallat.
III. Clericus vagus non sit in plebe.
IV. Si quis permissionem acceperit, et collectum sit pretium, non plus exigat quam quod necessitas poscit.
V. Si quid supra manserit, ponat super altare pontificis, ut detur alii indigenti.
VI. Quicunque clericus ab ostiario usque ad sacerdotem sine tunica visus fuerit, aut turpitudinem ventris et nuditatem non tegat; et si non more Romano capilli ejus tonsi sint, et uxor ejus si non velato capite ambulaverit, pariter a laicis contemnentur, et ab Ecclesia separentur.(0824D)
VII. Quicunque clericus jussus negligentiae causa ad collectas mane vel vespere non occurrerit, alienus habeatur, nisi forte jugo servitutis sit detentus.
VIII. Clericus si pro gentili homine fideijussor fuerit in quacunque quantitate, et si contigerit (quod mirum non potest) per astutiam aliquam, gentilis ille clerico fallat rebus suis; clericus ille solvat debitum: nam si armis compugnaverit cum illo, merito extra Ecclesiam computetur.
IX. Monachus et virgo, unus ab hinc, et alia ab aliunde, in uno hospitio non commaneant, nec in uno curru a villa in villam discurrant, nec assidue invicem confabulationem exerceant.(0825A)
X. Si inceptum boni operis ostenderit in psallendo, et comam habeat, ab Ecclesia excludendus, nisi statui priori se restituerit.
XI. Quicunque clericus ab aliquo excommunicatus fuerit et alius eum susceperit, ambo coaequali poenitentia utantur.
XII. Quicunque Christianus excommunicatus fuerit, nec ejus eleemosyna recipiatur.
XIII. Eleemosynam a gentibus offerendam in ecclesiam recipi non licet.
XIV. Christianus qui occiderit, aut fornicationem fecerit, aut more gentilium ad aruspicem meaverit; per singula crimina annum poenitentiae agat: impleto, cum testibus veniat anno poenitentiae, et postea resolvetur a sacerdote.(0825B)
XV. Et qui furtum fecerit, dimidium poeniteat, viginti diebus cum pane; et si fieri potest, rapta repraesentet: sic in Ecclesiam renuetur.
XVI. Christianus qui crediderit esse Lamiam in speculo, quae interpretatur Striga, anathematizandus, quicunque super animam, famam istam imposuerit; nec ante in Ecclesiam recipiendus quam ut idem criminis quod fecit, sua iterum voce revocet: et sic poenitentiam cum omni diligentia agat.
XVII. Virgo quae voverit Deo permanet casta, et postea nupserit carnalem sponsum, excommunionis sit donec convertatur. Si conversa fuerit, et dimiserit adulterium, poenitentiam agat, et postea non in una domo nec in una villa habitent.
XVIII. Si quis excommunionis fuerit, nec nocte (0825C)pascharum in ecclesiam (non) introeat, donec poenitentiam recipiat.
XIX. Mulier Christiana quae acceperit virum honestis nuptiis, et postmodum discesserit a primo, et junxerit se adulterio, quae haec fecit, excommunionis sit.
XX. Christianus qui fraudat debitum cujuslibet ritu gentilium, excommunionis sit donec solvat debitum.
XXI. Christianus cui dereliquerit aliquis, et provocat eum in ductum et non in ecclesiam, ut ibi examinetur causa, qui sic fecerit alienus sit.
XXII. Si quis tradiderit filiam suam viro honestis nuptiis, et amaverit alium et consentit filiae suae, et acceperit dotem, ambo ab Ecclesia excludantur.(0825D)
XXIII. Si quis presbyterorum ecclesiam aedificaverit, non offerat antequam adducat suum pontificem, ut eam consecret, quia sic decet.
XXIV. Si quis advena ingressus fuerit plebem, (0826A)non ante baptizet neque offerat, nec consecret, nec ecclesiam aedificet, nec permissionem accipiat ab episcopo; nam qui a gentibus sperat permissionem, alienus sit.
XXV. Si quae a religiosis hominibus donata fuerint, diebus illis quibus pontifex in singulis habitaverit ecclesiis, pontificialia dona, sicut mos antiquus, ordinare, ad episcopum pertinebunt, sive ad usum necessarium, sive egentibus distribuendum, prout ipse episcopus moderabit.
XXVI. Si quis vero clericus contravenerit, et dona invadere fuerit deprehensus, ut turpis lucri cupidus ab Ecclesia sequestretur.
XXVII. Clericus episcopi in plebe quislibet novus ingressor, baptizare et offerre illum non licet, nec (0826B)aliquid agere: qui si sic non faciat, excommunionis sit.
XXVIII. Si quis clericorum excommunionis fuerit solus, non in eadem domo cum aliis orationem faciat; nec offerre nec conservare licet, donec se faciat emendatum; qui si sic non fecerit, dupliciter vindicetur.
XXIX. Si quis fratrum accipere gratiam Dei voluerit, non ante baptizetur quam quadragesimum agat.
XXX. Episcopus quislibet qui de sua in alteram progreditur parochiam, nec ordinare praesumat, nisi permissionem acceperit ab eo qui in suo principatu est; die dominica offerat tantum susceptione, et obsequi hic contentus sit.
XXXI. Si quis conduxerit e duobus clericis quos (0826C)discordare convenit per discordiam aliquam, prolatum uni e duobus hostem ad interficiendum homicidam congruum est nominari; qui clericus ab omnibus rectis habetur alienus.
XXXII.
Si quis clericorum voluerit juvare captivo, cum suo pretio illi subveniat: nam si per furtum illum inviolaverit, blasphemantur multi clerici per unum latronem; qui sic fecerit, excommunionis sit.
XXXIII. Clericus qui de Britannis ad nos venit sine epistola, etsi habitet in plebe, non licitum ministrare.
XXXIV. Diaconus nobiscum similiter, qui inconsulto suo abbate, sine litteris in aliam parochiam assentiat, nec cibum ministrare decet: et a suo presbytero (0826D)quem contempsit, per poenitentiam vindicetur: et monachus inconsulto abbate vagulus debet vindicari.
Finiunt synodi instituta.