Taxandria

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Taxandria,
in qua Antiquitates & decora Regionum 5. Coloniarum 6. Ducatuum 3. Comitatuum 7. Baronatuum 5. Epiſcopatuum 4.
1610

[iii]

I.B. Gramaye

TAXANDRIA,

IN QVA

Antiquitates & decora Regionum 5. Coloniarum 6. Ducatuum 3. Comitatuum 7. Baronatuum 5. Epiſcopatuum 4.

      Initia, incrementa, Priuilegia, ornamenta Oppidorum 10. Municicipiorum 20. Castellorum 50. Dominiorum, Pagorumque 150. Fundationes, Munumenta, Viri, & res notatu dignæ Abbatiarum 5. Collegiatarum 9. Canobiorum 63. Hospitalium 50. ex archiuis ſingulorum locorum opſiusque Authoris peregrinatione collectæ.

Cum Indice triplici rerum, perſonarum & locorum.

BRVXELLÆ,

Ex Officina Rvtgeri Velpii Typog.Iur.
Anno CIↃ. IↃ. C. X.
Cum Priuil.


[iv]


CENSVRA SENATVS
Syluæducenſis
.

Qvartæ Brabantorum Metropolis Hiſtoriam, quo illa conditore orſa, ſitu munita, inſtitutione formata, religione accenſa, fide præclara, artificijs exculta, priuilegijs decorata, virtute bellica, & ſtudio litterario nobilitata excreuerit, Clariſſimi Viri I. Baptistæ Gramaye opera elaboratam, maximoque labore digeſtam annalibus & antiquis Oppidi territorijque monumentis, & veritati conformem eſſe atteſtatur Magiſtratus Senatusque Syluæducenſis: quapropter publico ei nomine gratias agit, & hoc teſtimonium actuarij ſui ſubſcriptione & ſigillo publico muniri iussit hac tertia Septembris, anno 1609.

Signatum

I. vanden Velde.


[v]


SERENISSIMIS

BELGARVM PRINCIPIBVS

ALBERTO ET ISABELLÆ

MONARCHARVM, IMPERATORVM,

Regvm Posteris,

Et per eos

Ducatuum Campaniæ, Moſelandiæ, Sicambriæ:
Comitatuum Pelandi, Taxandriæ, Tiſterbantij, Cuciæ:
Regionum, Ambiuariticæ, Pemanicæ, Taxandricæ & aliarum:
Coloniarum Cymbriæ, Romanæ, Salicæ & aliarum
Regulis, Dynaſtis, Poſſeſſoribus, hæredibus,

Offert Ioan. Bap. Grammaye.

Volumen hoc Antiquitatum & ſolennia verba.
Velut è ſtreniæ luco verbenas.

Anno hoc ineunte decimo ſupra ſæcularem ſextum decimum.
Iube Deus, fauete ſuperi
.

VT MAGNIS BELGARVM PRIN-

CIPIBVS, PATRIAE PATRIBVS

ALBERTO ET ISABELLÆ,

Annus hic decimus leniter fluat,
Et decies decimus talisredeat,
Et ter & ter beatior redeat,
Quod vnum in votis eſt omnium,
Quibus pax, fœlicitas & bonum est cordi.


[vi]


NOBILES

ORNATISSIMI, PRV-

DENTISSIMI REIPVBLICAE

Syluæducensis Moderatores.

Fefellit deſideria multorum magis ferò, sed nō fraudi fuit, quia magis feriò euulgata noſtra Taxandria. Serio dixi, quod prudentiæ & humanitatis veſtre munus est, qui impedio & labore maxi mis diligentia, & fide optimis rudem & indigeſta archiui veſtri molem mecum excuſſiſtis, & que ad animandum hiſtoriæ noſtræ corpus facere videbantur, elegiſtis, cōmunicaſtis, recognouiſtis, quæ velut illuni nocte ſidus, vbi lux virtutum af fatalem quaſi veſperam declinare, & pristinus ſplendor lethæo rore grauis flacceſſere incipit, ſui luminis velut numinis quodam adminiculo tenebras ignorantie caligine inſcitie, iniurias obliuionis ſolet vindicare. Et velut lampadis nocturnæ potior vita debetur fomiti, ita huius ſcripti gratia vobis, qui nobiliſſimæciuitatis decora tot nationum votis expetita litteris mandare, neglectas incuria maiorum (qui virtute contenti extra & ſupra eam nihil mecirum aut mercedis ambiebant) res toga ſagoque patratas lucem aſpicere paſſi eſtie lucem intelligo quæ ab hiſtoria non tam datur quam

pro-


[vii]


propagatur. Quāuis enim reru fortiter & bene geſtarum fama lateri quā latere magis ſoleat, & pleno ore velut die videri, tamen ſuccedentibus diei coſmico naturalibus tenebris teporum interualla & locorum ſeiunctio etiam fortiſſimorum act a paulatim obſcura & ſepelit iniurioso quodam obliuio. Cui rerum humanarum diſpendio obuiam ituri maiores heroica facinora chartaceis vinculis in carcere hiſtorico compingetes, velut æternitati conſecrabat, nō ita deinceps aut ſaltem nō ita temere euolatura. Perennitatem illam non quide arrogo, ſed merentur Syluæducenſiu res, quod vt amplius ſciant omnes qui ſciunt antiquitates Vrbis in publicum do, idq; ſub ampliſſimo nominis veſtri patrocinio. Veſtru erit inclytæ Reip. Patres, qui collatis ad acta publica & Principu reſcripta huius opuſculi scedis siligentiæ & veritatis mihi teſtes fuiſtis obſequij mei officijque teſtimonium vum hoc papyraceo munere dignanter accipere, & habere in veſtris
      Amplißime Reipublicæ Syluæducenſis Moderatores.

Vnum vel maxime I. B. Gramay qui hæc mittit Calendis Sepbribus CIC. IC. X.


[viii]


Index locorum quæ hoc in opere illuſtrantur.
Regiones.
Ambiuartiorum, fol. 71.
Decmanorum 71.
Taxandrorum 70
Tongrorum 71
Menapiorum parte ſecunda.
Coloniæ.
Cymbrica.
Romana 76. & 89. & 138.
Attuariorum 71
Sicambrorum 70
Barbarorum 120
Tongrorum 81
Ducatus.
Campinia 92
Moſælandia 120
Sicambria parte 2.
Comitatus.
Pelandia 71
Rodenſis 72
Taxandia 71
Campinia 91
Tiſterbantium, parte 2.
Cuyka parte 2.
Megenum p. 2.
Vrbes.
Sylua-ducis 1
Oſſ 121
Roda 71
Loemel, 110
Helmont, p. 2
Eyndouen pat. 2
Graeue p 2
Meghen par 2
Raueſteyn par. 2
Heuſden parte 2
Epiſcopatus.
Leodienſis
Traiectenſis
Syluæducenſis
Ruremundenſis p. 2
Collegiatæ.
Syluæ-ducis, 16
Becæ, 140
Rodæ, 72
Oirſchoti 94
Boxteliæ 143
Heuſdini
Grauiæ,
Eyndouiæ, parte 2
Abbatiæ.
Berne 26
Heesbeen 25
Corona Mariæ, 26
Doncka-Mariæ 27
Binderen, part. 2
Commendariæ,
Gemert 76
Templi 84
Vucht 146
Index rerum memorabilium & mirabilium.
Arena portentoſus volatas, damna, remedia, 97
Apum in ericis pabula 111
Antver. quāe remoto ius petāt 107
Betulæ & Bunt commoditates 97
Brabantiæ Tripolis, 7
Et Tretapolis 10
Baly ceſpites 145
Ceſpitu origo naturadiuerſitas 145
Campanæ bannalis officia 10
Cathecheſeos vtilitas, 107
Diana Syluæducenſis 312
Ducis virtus & ſtratagema, 5
A Duce nuncupata loca 3
Diluuia portentoſa 67
Ericæ laudes & fructus 110. & 67.
Euchariſtiæ miracula 144 & 77
Eiuratio dæmonum Ibidem
Fortalitia diuerſa 60
Genius Maeſlandorum 120
Item Campinienſium 88
Item Pelandorum 69
Gallinaceoru varia certamina 64
Horologium artificioſum 11
Heemraeden qui & cur 119
Honoris cultus 89
Incendia ſubterranea 139
Alia memorabilia 9. 67. 79. 93. 102. 125. 137. & 241.
Inundationum modus, antiquitas & remedia 113
Lutum ad ſiccandos ignes 148.
Lignum loco candelarum 69
Mortelli, machinæ inuentium 60
Mercurij Martisque cultus 89
Maris reliquiæ 69. & 85.
Numdinæ 50. 73. 79. 93. 100. 106. 108. 124. 131. 138. 140. 142.
Palatium Bladelæ 91
Pugna Normannica 112
Alia memorabilis 147
Paſcua in Ericis 110
Palus maxima 71
Salicis ripariæ commoda 118
Tilia admirabilis 145
Templi elegantis deſcriptio 120
Veenen quid & quales 138


[ix]


Index Sanctorum in locis huius territorij celebrium.
Apoſtoli 35
Andreæ 35
Agnes 35. 36. 104.
Anthonij 37. 41. 44. 84. 73. 99. 104. 111. 123
Annæ 37. 63. 95.
Agathæ 84
Brigittæ 84. 104.
Barbaræ 37. 43. 63. 103. 104.
Catherinæ 16. 33. 101. 133.
Cornelij 37. 43.
Ceciliæ 101
Dominici 31
Elizabethæ 36. 143.
Eligij 37. 39.
Franciſci 29
Guilgefortis 111
Genoueuæ, 79.
Gertrudis, 36
Georgij 37. 95. 112.
Gondulphi, 101
Huberti 129
Hiluaris 140
Ioannis 15. 84. 98. 103. 135. 138. 142.
Iacobi, 16. 44. 63.
Luciæ 82. 103.
Lamberti 9. 83. 100. 101. 128. 132. 135.
Mariæ 15. 23. 25. 27. 55. 63. 76. 83. 84. 95. 110. 103. 104. 110. 121. 132. 133. 135.
Magdalenæ 37
Martini 73. 84. 112.
Michaelis 135.
Nicolai 103
Odæ, 72
Odulphi 92
Odiadæ 129
Pancratij 16. 138. 104.
Petri 73. 79. 84. 95. 105. 106. 108. 111. 112. 132. 146.
Sophiæ 63
Seuerini 103
Trudonis 122. 128.
Willebrordi 80. 101. 103. 106. 110. 121. 132. 145.
Præpoſituræ D. Benedicti.
Criſpinienſis 127
Trudonenſis 128
Epternacenſis 121
Prioratus Carthuſianorum.
In Vucht 64
In Ollandt, 73
Guilielmitarum, 33
Cistercieſes Prioratus.
In Heesbeen 26
In Heusden 27
Ter Donck, 28
Præmonſtranſes Præpoſituræ.
Miersberch 26
Monickvvorden 26
Worcum, 26
Poſtel 149
Lyshout 80
Keſſel, parte 2.
Cœnobia Regula & Augustini.
Dominicani 31
Dominicanæ 38
S. Gertruyden 37
Bethanien 37
Nazareth 37
Brigittini 34
Marienvvater 63
Ter haegen, 37
Annenburch 63
Eyckendonck 63
Gregoriani 33
Barbarendael 63
Hoeydonck 79
Zoeterbeeck 80
Dumus 112
Waelvvyck 142
Helmont parte 2
Heusden, p. 2.
Graue par. 2
Franciſcana cœnobia.
Obſeruantes, 28
Clariſſæ 143
Vrbaniſtæ, 36
Alexiani, 32
Bogardi 31
Marienborch, 35
Tolbrugge,
Magdalenæ, 37
Papenhulſt, 37
In Ooſtervvyck 133
Dommelen, 104
Ommelen, 83
Acchelen par. 2.
Helmont
Eindhouen,
Heusden,
Graue par. 2
Beginagia & communis aut liberæ vitæ Collegiæ.
Bogaerden, 31
Cellbroeders, 32
Begynhoff 34
Op de Vlenberch 135
Suſtere van Ortte 35
Hoſpitalariæ, 38
Hoſpitalia & idgenus loca pia quæ ex ordine folijs 38. 39. 40. 41. 42. 43. 44. 47. 80. 82. 83. 95 103. 107. 133. 134. 135. 148.


[x]


Pagi:in quibus prefixa litera B. Baronatu M. Municipiorum C caſtrum deſignat, numerus paginam.
Aelſt 210
Alem M. 128
Aerle 76.
Aſten C 82
Baekel, 80
Beeck 73
Berchem
Bergheyck, M. 204
Belueren 235. C.
Berckel 232
Berlicom
Beſoyen 141
Blaertem
Boxtel B. M. & C 142
Buydel 85
Broegel 79
Hiluarenbeeck M. 140
Creueceur 61
Croy C 78.
Craenēdōck C&B. 85
Caſter 104
Dunghen 16
Doeueren 60
Doerſſen C 80.
Duyffel, 103
Dommelen 104
Dinter 126
Dieſen 141
Druenen, 141
Eerden, 73
Erp C 78
Eerſel 101
Empel M. 127
Eſche 145
Eerſchot 72
Geldrop G & M. 84
Gemert C 84
Geſtel, 11 & 104.
Geffen 129
Geſtel C 125
Goerle 138
Ganſoyen 142.
Hemert, 60
Hedel C 61
Hervvaerden, 61
Hintham 62
Helmont 70
Heeſe, 70. & 84.
Hoeydonck, 79
Hoogeloen 103
Hapart 104
Heeſvvyck, C 126
Haerent 135.
Heukelum, 132
Hulſel 148
Leende 70. & 84.
Leembde 80
Lyshout C 81
Lyſſel, 80
Lirop C & M. 81
Lommel, M 110
Litoyen 129
Lyth M. 129
Langeſtraet 141:
Mierlo C 81
Maerheeze 85
Middelbeze 96
Maeren 129
Mierde, 147
Nuynen, 79
Nieulant (129
Nieuherlaer (135
Orten 1
Ollant 73
Oirle 91. & 98. M.
Oirſchot 92 C & M.
Oiſterbeze 96
Oſſ M. 121
Oiſtervvyck (& M.
Outherlaer C 135
Poderoien 60
Roey M. 72
Rixtel C 76
Rythouen 107
Roeſmalen, 129
Ryl, 141
Soemeren, 70
Stiphout 73
Stryp C 78
Schyndel 79
Sonne M. 79
Soeterbeke 79
Soemeren, M. 83
Streyt, 84.
Suerendonck 85
Sondervvyck, 111
Stryp 112
Streythem, 112
Scaedvvyck, 126
Tongerle 81 C
Tilborch M. 138
Vucht 2 & 146. & 62 C
Vechel 78
Vlierden, C 80
Vaerenbeſt 93
Velthouen, 101
Veſſem 101
Vdenhout, 132
Venloo 138
Wetten 79
Winterle 110
Weſterhouen 107
Waerle 101
Weerde M. 101
Woencel 112
Weſterbeerſe 141
Waelvvyc C & M. 141
Zeilberch 89
Zelſt C 101.
 
FIN.


[1]


Capitvlvm primvm.

D. I. B. GRAMAYE

TAXANDRIA.

Qvartam in Brabantiæ quadriga rotam, radijs quaqua verſum suis inſtructuro, a nomine opus fuit auſpicari, ne quis laudis, lucis, honorum curioſus in Orteno ſordes, in Sylua tenebras, in Vuchta ignominiam ſomniet. Diuæus etenim è diuite Belgicarum antiquitatum pænu depromit: Syluam Ducis Campiniæ Vrbem primariam, ab Godefrido Duce ſtructam, dictaque Orten, quod hodieque ſeruet nomen in ſuburbio Cœnobium.
      Ita plane non cœnobium tantum, ſed & ager finitimus nuncupatur, vocabulo nonnihil adulterato, pro quo Schædæ veteres conſtanter Ortdunum legunt, & optime etymo ad veterem loci genium appoſito; vti enim Oort limitem, ſiue angulum, Dunen tumulos arenaceos (Oostduyne), maris & ventorum conſpiratione aceruatos dici, omnes norunt, qui Brabanticam; ita frequentes eiuſmodi in territorio Campanienſi viderunr, qui is viderunt. Magis ſpeciatim hiſtoria chronico Trudonensi præfixa, pro Auctore vetuſtatem

A

habens


[2]


2

Ioan. Gram. Taxandria.

habens, In Taxandriæ, inquit, finibus nemus est, ab Imperatoribus olim Ecclesiæ Traiectensi donatum, cuius Aduocatiam longo tempore obtinuerunt Comites Gelriæ, qui eam Amicis suis dederunt, ipsíque villam Vucht Henrico Duci Lotharingiæ vendiderunt, qui in aggere de Ort vrbem struxit, quæ nunc est Syluaducis. Hæc ille. Ego donationem hanc & aduocatiā, alteri loco reseruans, quod de Vuchta dicitur, non plane reiecerim, inueniens vicum Sylueducis ſuburbanum, eadem appellatione, & traditionem Iuliacenſium conformiter aſſerentem, a quatuor ferè ſæculorum decurſu Ioannem & VValterum milites de Vucht, è Maeſlandia oriundos vrbem ſui cognominis, contra Falcoburgenſium incurſiones muniuiſſe. Ex ſupradictis prouenit, cur antiquitus Vrbs dicta, Principū reſcriptis fidem facientibus, primo Ciuitas de Ortduno, tum nouia ciuitas apud Ortdunum, quæ Sylua dicitur. Incolæ autem homines de noua ciuitate, apud Syluam, aut prout adhuc anno 1371. ſigillum præferebat Burgenſes Ducis in Buſco. Vnde non immerito quis colligat, vrbem licet in paluſtri, & aquis obnoxio, vt apparet, conditam, ob vicinam tamen, editioribus locis & aggeribus Ortdunio, Hinthamico, Petlarico, Vuchtenſi, Syluam nomē induiſſe, quo ab alijs Buſcus ſiue Buſcum, ab alijs Sylua Ducis, ab aliquo Duceſyluia intitulatur, niſi forte, has voces interpreteris (prout & Grȩcum Bosky) quamuis ſolitudinem, etiam arboribus deſtitutam. Ne autem quis in noſtrate hiſtoria peregrinus, as teſtes me vocet dictorum, nouerit priora illa ex archiuis opidi,

& di-


[3]


Ioan. Gram. Taxandria.

3

& diplomatibus annorum 1206. 1260. 1304. & 1371. petita & recentiora, hæc omnibus obuia citra controuerſiam eſſe. Ita enim in diſtichis Hamcomus ludit. Ita Moræus in meis Epigrammatis.

Sylua Ducis, Ducis eſt, non eſt tua Bataue,
      Cede, aut Ducis iratas experiere manus.
Vrbs ſum, Buſcus eram, ſtructore & nomine magnis
      Glorior, egregij fabrica prima Ducis.
Qui Buſco buſto præclaram struxerat Vrbem,
      Deque ſuo dederat, nomine nomen ei.
Sed grauiter Diana ferens, vrbique minata
      Excidium, traxit in ſua vota Iouem.
Qui ſic definit: Buſcus fuit? ergo manebit.
      Sed Ducis est? & erit. Sylua ſit ergo Ducis
Buſcoducenſe ſolum, ditesque paludibus agros.

Ad extremū P. Nannius Louanij Profeſſor ſic acutè.
Cur extra Syluam ſita ſit Duceſyluia dicta?
      Queritis? in promptu tertia cauſa mihi eſt.
Et quia Muſarum nutrix, ſuperum quia cultrix,
      Et quia Sylua fuit, & quia grata Duci.

      Et ominis inſtar ſolam hanc è Brabantiæ & plurium Prouinciarum vrbibus quodam quaſi priuilegio a Duce nominis communionem ſeruare, arcano fidelitatis, qua inter primas ſe probauit olim præſagio, nunc iudicio. Inuenies quidem Parcum, Vallem, Inſulam Ducis, ſed cœnobia: inuenies

A 2

Furam


[4]


inuenies Furam, Rupem Ducis, ſed castella: vrbem nullam ſi hanc ſuſtuleris, in quo finio, alia eius cognomenta quæ ſunt virtutum potius tituli, & præconia iſti loco ſeruans, vbi earum tractatio erit.

Capitvlvm II.

Inciſa Sylua eſt, non exciſa.
                  Sulcus ducatur aratro,
      Bosq ſua cum matre nouum deſcribere vallum
            Incipiat

      Et quidem vt præteream, quæ Vuchtenſis Villæ Orten&#383ís Caſtri inuestigatione coniecturus præeuntibus poſſent, aut moneri, aut moueri, a verſu ordiar trito, qui litteris numerorum Latinorum ſimijs Annum conditæ Syluæducis exprimir hoc modo.

Godefridus Dux à Sylua fecit Opidum.

      Annus autem eſt 1184. vt non immerito erroris arguātur qui pro e. legentes ex, denarium ſuperiori chronico addunt. Godefridus porro Lotharingiæ Dux eſt non ſecundus eo nomine (vt putat Louuius ad caput 57. militiæ Sacræ Molani) ſed tertius quem in cunis vocant hiſtoriȩ eo quòd in prȩlio Grimbergenſi re Brabantorum, in ſummum deducta diſcrimen, exemplo Guropij Regis Macedonum, infantem ſalici appenſum, in cunis aciem conſtitue-


[5]


rint: feruntque ad memoriam ſalicis & victoriæ tum partæ, Duci adulto placitum vrbem extruere, nec inuentum alibi oportuniorem locum, nemore apud Ortdunum, cuius vicinia ſi muniretur, & pacis tempore nundinantibus receptaculum, & belli contra Batauos Gelroſci propugnaculum erat futurum.
Ductum itaque vallum circa aggerem Ortdunium, quo aduenæ Bataui, & accolæ Rheni, Wahalis, Moſæ fluminum, vt maximorum, ita proximorum ante ſolent commeare, mercesque exponere, diuerſorijs ad hoc extructis, vt minore vecturarū ſumptu ad nundinas transferrent. Factū anno 1185. hortatu Henrici filij Godefridi Vallū Ducis, quem ob id Vrbis autherem nonnemo profitetur quod dixi, foſſæque anno 1196. perfectæ, & ob id hunc annum conditæ Vrbis annotat Diuæus, ſed quominus muri & munimenta alia eodem tenore ducerentur, Bataui & Heusdani obſtitêre, ferro flammaque nouorum hoſpitum conatus interturbaturi. Durauit aliquandiu hæc calamitas, plurimis ſolum vertere, alijs ab incepto deſiſtere compulſis, donec Tripolis Brabantiæ non obiter conſiderans quanti hȩc Vrbs in limite Boreali excubans momenti futura erat, ad muniendum firmandumque, auxiliarijs affuerunt. Forma Opodi rotunda, muris concta, portisque tribus, a totidem vrbibus exornata. Quarum Louanienſis circa forum (Louēschepoorte.), vt nunc ſunt res, verſus magnum hoſpitale, ſupereſt adhuc, & carceribus publicis ſubſeruit.


[6]


Bruxellenſis, S. Crucis nomen ob vicinam ædiculam (quæ nunc in diuæ Geertrudis cœnobium tranſijt) referebat (Cruys poorte). Antwerpienſis ad Vicum Apri ſita tutelaris Antvverpienſiū D. Mariæ nomine dicebatur (Lieue Vrouwe poorte). Murorum reliquiȩ viſuntur, circa forum piſcarium, inter pontem telonij, & forum, & retro antiquam Curiam. His munimētis fidenter Vrbs & hoſti reſiſtere, & incolas ſine fortunarum periculo admittere poterat, vnde plurimis, vt fit, aduolantibus, proximo ſæculo opus fuit vrbis promæria extendere, quod factum anno 1318. a porta S. Crucis, ad finem plateæ Vuchtiæ aduſque Ortdunum, indeque ad portam Pineam, & eandem S. Crucis, Cōcluſȩque hoc ambitu via Hinthamica & Vuchtia (Vuchterstraet), hȩc Iudȩorum ante ab inhabitātibus nuncupata. Et quamuis extent hac de re, tam Ducis quàm Scabinorum litteræ ad annum 1318. datæ, tamen certò conſtat, & ante vallo ſepta fuiſſe varijs locis hæc ſuburbia, & non poſt anno muros adiectos, adeoque anni 1351. & 52. extant litteræ cȩdentium certa in confinio Opidi prædia cum onere parandi reparansiq; muros, ad extremum producti iterum fines exemplo Antvverpienſium, & aliorum adiectæq; ſibi inuicem ex diametro oppoſitæ partes. Euocatis ex quatuor agri Syluæducenſis partibus foſſorum 5800. pet litteras annis 1453. licet demum ſequentis ſȩculi anno 14. Hinthamenſis (Hinthanerey), & biennio poſt Vuchtenſis finis legantur muro latericio circundati (Vuchtereyr). Hinc verſus Andouerpos inter Meridiem


[7]


Occidentem, inde verſus Grauios, inter Aquilonem & Oriētem: ita vt nunc longè aliam à primitiua formam ſeruans, triquetra potius, tribus in longum ſpatijs excurrens videatur, tanto gyro vt vix ſeſquihorȩ ſpatio expeditus pedes circumeat: muros firmitate ſua & 7. propugnacula habens foſſas altitudine & latitudine eximijs (Platt:forme), Dommelæ & Aadȩ fluuiorum allapſu. Portus portasque totidem aperire ſolet, antequā hoſtis in vicino metus ſuaſit aliquas occludere. Erant autem hæ Vuchtenſis verſus Antvverpiam ante Picardorum dicta (Picker poort), non quod litro a Picardis captiuis exſoluto extructa ſit, ſed quod per eam tempore belli Gelrici Picardorum cohors ingreſſa eiectaque ſit: opere eſt eleganti, foſſaque, & e. pontibus ſublicijs, a vallo murorum diſcreta, de qua jactari ſolet tot feneſtellas baliſtarias habere, vt numerum dierum anni excedant (Schiet gaetē). Altera Ortenſis Bomeliam tendentibus ſeruire conſueuit. Tertia ad Grauiam, a Suburbano Hinthamenſis, quo loco prius fuit, rumȩ monſtrantur. An. 1599. trāſlata duobus a muro pōtibus ſeiungitur. Quarta adaquationibus patere ſolita a vaccis nuncupari (Coey poort), aut etiam a tutelari diuo Ioanne Heusdinum ducit. Quinta ab ædicula Diui Anthonij, aut vico Dūguno, quo dirigitur appellata, inter fluuios oportuna Helmondam, Endouiamque venientibus tempore obſidionis a Guilielmo Naſſouio, crebris tormentorum ictibus diruta. Fuerunt & aliæ dictæ aggeris initio turbarum clauſæ (Dyckpoort).


[8]


Poſt ortum ornatum meæ ſpartæ explicaturus omitto molas ventilares, in vallo 14. aquaticam vnam pro nuper ruulo iniectam; taceo aqueductus canalesque etiam nauium feraces, plurimos, ita vt lapidei in vrbe pontes quinquaginta & vnus publici, priuati 36. lignei 38. numerentur: diſſimulo portam a Septentrione nauium ſtatione commodiſſimam, Batauicarum imprimis loco, non ab arboribus, ſed a carinis nauiū dicto (Het Weergat), vel potius quia inter geminas turres lapideas inuicem oppoſitas, Dyſſa interfluente, præter valuas trabales ferro obductas, & acuminatas percluditur longiſſima ponto nautica (Boym ſeu Maſtboym vocant) ferreo apice premunita (Boimpoort).
      Hoc tātum adijci intereſt, anno 1448. alueum Diſſe fluminis recte deriuatum ab vrbe verſus pagum de Engelen, per iuſtæ latitudinis foſſam, cùm ante flumen longo meatu vrbem partim interlaberetur, partim per pontem iuxta aggerem Ortdunium, ſe verſus Moſam exoneraret. Itemque auxilio Ducis Ciues aggerem Moſȩ obiectum Caſtello Hemertenſi transfodiſſe, vnde cum prius neceſſarium eſſe nauigantibus antiquo Moſa ad telonium Hesdin appellere: nunc eo neglecto recta per vicum Hedichuſinum in Batauos nauigatur, Ioanne Hemertio &


[9]


Iodoco filio equitibus anno 1481. 23. Aprillis in hanc rem conſentientibus. Extant in archiuis litteræ & rationes erectæ in foro piſcario molis, ad in & efferendas quantiuis pōderis ſarcinas, cui ſuperimpoſita gruis ſtatua nomen fecit, niſi fortè a figura ſuperioris cariculȩ id vocabuli repertum, quod vult Diuæus. Inter opera etiam vrbis primas ſibi vendicant turres ædis primariæ, quarum illa ad annum 1526. extructa Ioanne Pipelio operis præfecto, quatuor impoſita columnis medio pteromate ædis Diui Ioannis ea altitudine ambulacris 4. & vbi craſſities eius faſtigium incipit acuminari, ſpecularibus hinc inde feneſtris latiſſimum oculo campum, 5. Prouinciarum vrbes, & ipſam immo Antwerpiam repræſentantibus. Quȩ fulminis impetu anno 1584. peruigilio D. Iacobi corruit, vna cum altera lapidea ingentis ponderis, vt & æs campanum, & eleganti artificio horologium cum præambulo muſico, 18. campanarum, & quatuor indicibus, authore Petro de Zoerendonck: vtraque tamen, ſed non in ſplendorem priſtinum turris reſtituta eſt. Libet vt ſolemnitates noſtratum, & officia maioris campanȩ quam Banalem vocant (Banclock), exteris innoteſcant, & innoteſcat vna morem iſtum iā inde receptum, adſcribere, duarum in hac turri campanarum inſcriptiones.
      Prioris ad 11000. librarum accedentis hæc erat.


[10]


M. C. quater fexto decies annoque ſecundo,
Cinis Agrippinus me fudit Moorgobelinus,
Nuncupor vt fert res, Euangeliſta Ioannes.
Ex miris rebus pulſor festisque diebus,
Fulgura ne populis noceant aut ædibus altis,
Arceo, dæmonibus obuia ſæpe ſono,
Nuntio plectendos prauos, ignesque tuendos,
Gentem turbari, vel in hostes arma parari,
Brabantumque Ducem ſuſtinuiſſe necem,
Iſtus Eccleſiæ præcello tympana qæuque,
Quin maior vrbis defenſor Buſcoducenſis,
Chriſti virtute qua protegor atque Mariæ,
      Alterius ponderis ſeptem milliū epigraphe talis.
Anno milleno C. quater bis quoque quarto,
Busco ſum nata, cui ſeruio Grimma vocata,
Nomine ſum Grimma, ſeu Margareta vocata,
Terreo latrones, prænuntio ſeditiones,
Bellis armari jubeo flammasque fugari,
Qui me fundebat Vvilhelmus nomen habebat
De Vechel natus, hac qui fuit arte probatus.

      Nunc harum liquefactarum, vt dixi, vicem ſubit inſignis pondere 1425. cuius clangor ad quatuor millia paſſuum commodè audiri poſſit. Nec omittendum Ducis Brabantiæ palatium (S’heeren huys), vbi nunc Franciſcani, nec tacenda Curia turri & horologio artificioſoque; horarū indice exornata, in quo duo equites


[11]


catafracti lanceis concurrūt, alijs duobos velut arbitris aſtantibus, qui tanquam opem laturi, equos incitare, & lanceas vibrare conſpiciuntur, quoties hora inſonat, iucundo externis ſpectaculo. Forum hæc ſpectat pulcherrimo ædificiorum ordine circumdatum, in quibus eminet gentis Vladdraccorum, ob frequentem in vicino concurſum nundinis hebdomadalibus, ſitu etiam: decem etenim plateis aditur locus tota vrbe latiſſimus.
Vt verbo dicam, nitor æduum platearumque æque ac numerus eſſe poſſet admirationi, cùm narret Petrus Chriſtophorus Balenus in ſua vrbis deſcriptione, ad 2000. pulcherrimarum ædium intra muros concludi, non venientibus in numerum caſis, & ſecundi ordinis proletariorum habitaculis. Et diuidebant vulgo totum hoc vrbis corpus in quatuor, poſtea in nouem, nunc in octo vicos, & præſunt ſingulis Capitanei, Signiferi, alijque ad ducendum ſub ſignis ciuem, ſicut & Ædiles Vicani, Eleemoſinarum, quæ in ſingulis diſtribuuntur Regionibus, pontium, platearum, puteorum, &c. reflecionis curam gerentes.

Capitvlvm IIII.

Et iam tempus erit caſus extollere triſtes,
Quos Vulcanus edax & aquarum rector, & ira
Iunonis peperit


[12]


      Vulcani memoria ſecundo ab hinc ſȩculo ſplendida eſt annis decimo nono & ſexageſimo tertio ſupra quadringenteſimum milleſimum, exprimente eam verſu Chronologico.
MVLCIberI pIceas ſILVa deVſta Canet
hanc altero
      Tinctor accendit lumen in Buſco
De priore ſic aliquando ad triuium luſimus.
Apostolorum Principum per uigilio
Falco vomit flammas Hinthamia concipit ignem.
Collegiata, Dominicani, Spiritus
Ædes ſacra ſacri, dolet & begina, fauillas
Dum cernit, Hoſpitale inhoſpitem capit
Ægroto plorante Deum, fora nuda videres,
Et rudera templis, & ruinas ædibus
Abs inteſtato ſuccedere. Parcite diui
Niſi mauelitis ditis eſſe quàm Ducis
Syluam, & tu Diana canem quem ſubtrahis igni
Nec docta laribus aut hominibus parcere,
Vindicta ſatiare graui, ſiue ſylua reſurgat,
Tabulata numen ſingula agnoſcent tuum.
      Scilicet exortum ad interſigne falconis in Hinthamenſi vico incendium 112. homines, ædificia circum forum omnia, excepto vnico canis effigiem præferente abſumpſit. Alterum autem, ad 13. Iunij in platea tinctoria, domo inſignita cacabo natum, curiam cum Archiuis maxima ciuitatis iactura in cineres redegit, vnde meum diſtichum.


[13]


Aſperſit Syluam cacabus tinctoris, & omnis
      Vna luce, die lux perit atque dies.
Prȩtereo hic alteri loco debita, quȩ hoſtium immiſſione vrbem deformarūt incendia, aut etiam fulminis ſuperæue tempeſtatis vi anno 1551. cœnobium Geertrudanum, & 1584. ædem D. Ioannis. Prætereo inquam, & a cōtrario ad contrarium flexo curſu Neptunum iubebo claudicanti Lemnio ſuccedere. Qui anno 1315. pluuia famem & morbos trahente Syluæducibus annum fere integrum moleſtus idibus Septembribus ruptis inuaſit plateas, & compita clauſtris.
      Et amplius patrum memoria 1552. Rheno & Vahali (qui ad tertium ab vrbe lapidem in vico Hertwardenſi præterfluit) Moſa etiam aggeres ſuos excedentibus clades magna tam pecori quàm hominibus illata. Nec prætereundi 1445. & 1529. & 1531. cùm eò peruaſit fluuiorum euagatio, vt nulla Oppidi platea, nulla domus immunis ſupereſſet a damno non ſimplice, natis ex putrefactione aquarum, quæ alijs ad alueos ſuos reuocatis velut intercutes hæſerant varijs morborum, & denique mortuum generibus. Annonæ autem caritas, & denique lues, & lues contagioſa, Syluæducis graſſata celebres annos reddidit 1424. 1436. & 1439. 1442. 1540. & 1546. 1554. & 1558. qua poſtremo traduntur ſublata quindecim ciuium in vrbe millia. Claudit porro morbidum hoc agmen annorū


[14]


1530. & 40. ingens dyſenteria & 1529. ſudorificus languor infinitos incognito tabis genere cōficiens, quæ tamen circumlatis Diuorum Mariæ & Ioannis tutelarium vrbis imaginibus ſe remittere viſa eſt. Subijciam hic tribus verbis ſumma calamitatum quæ vrbi aduenerunt capita, fuſius eadem in bellis repetiturus. Seditiones in & àplebe ternas inuenio, anno quidem 1476. poſt Caroli Ducis cædem communi plurium oppidorū tumultu, & exemplo in Senatum & optimates ſæuitum, pluribus carceri mancipatis, & turpiter habitis. Sed 26. May cōpoſitȩ res authoribus male mulctatis. Anno 1476. aut vt alij 1477. vtrique vere, ed illi Leodienſem, hi Cameracenſem calculum ſecuti. Poſtea anno 1525. iterum plebs in Senatum armata grauiter ferens in ſubſidium Principi conſignata ſacrum Ordinem nihil conferre, ſed prudentia Margaretæ Gubernatricis ſopita res, pluraque circa Reipublicæ formam immutata. Nouiſſimum etiam in communi Belgarum naufragio ſe mouerunt reprobi aliquot ſed cito factum, perijt, bonorum virtute & fide omnia vincentibus. In Vrbem ad extremū, tam ferro, quàm flamma graſſatus eſt Theodoricus Hollandiæ Comes anno 1200. Dordraceni anno 1304. ſed vrbem necdum ſolide munitā, qualis nunquam licet tentata ſæpius occupata eſt, adeoque decies plurima conantes hoſtes Dei ope, omniumque virtute repreſſos aut illuſos poſt docebo.


[15]


Plane vt videatur fortuna, & fortuna melior Deus pluſculum huic quàm alijs Vrbibus materiæ hactenus ſuppeditaſſe, quo illuſtriorem exteris redderet eius vurtutem & conſtantiam.

Capitvlvm V.

Materæ præparatæ formam, corpori formato animam infundere conformis naturæ gradus eſt, ita etiam vrbi ſtructæ religionem & politiam. Et velut cum cordis & cerebri plus eſt, plus ſapere videtur, ita Reſpublica plus poſſe, cui hæc duo magis propria & propiora. Antiquitus agger agerque, nunc Vrbis Sylueducenſis faciem indutus Parochiali de Ortduno ſubijciebatur, cuius extēſo murmorum ambitu onus partiri expediens viſu fuit, & tam Franciſcani, quàm Dominicani, illi quòd Parochialem Opidi habitarent, hi quòd Mater Eccleſia in Orthen a Cœnobio Oudergemienſi Ordinis ſui dependeret, aliquo tempore ſacra peregerunt paſtoralia, donec D. Iohannis Eccleſia ſimplex antea Rectoria, vt loquuntur, in Parochiam erigeretur. Erecta itaque tertia, vt vocant, Capella ſub Ortduni, quæ a Franciſcanis denique occupata ſupereſt adhuc, erectum etiam titulo Virginis Matris Sacellum anno 1268. & viſuntur veſtigia, vbi Chorus eiusdem eſt, contiguus Ædi Diui Ioannis poſtea dedicatæ. Cuius poſtremo Rectori


[16]


totius oppidi & animarum in eo cura eſt demādata totius & ſoli, donec multitudini Vrbanæ conſultum volens Franciſcus Sonnius, primus Sylueducenſis Epiſcopus, in parochialis curæ communionem recepit anno 1569. facella DD. Iacobi & Pauli, & Catharinȩ præter ſuburbanam Dungenenſem, de qua aliâs. Collegiata inſuper vnica anno 1366. per Ioannem Epiſcopum Leod. Erecta ad preces Adami de Mierde inueſtiti eiusdem Eccleſiæ, & primi Decani 30. beneficijs ſimplicibus cum dote ſua in totidem Canonicatus conuerſis, incorporatis anno 1413. a Ioanne Papa 23. Eccleſijs de Ortduno & de Buſcoducis. Hȩc Collegiata anno 1559. 4. idus May, a Paulo 4. in Cathedralem eſt ſublimata, definitis per ſucceſſorem, ſuccedente anno Diocæſos limitibus, & Leodicenſi Epiſcopo, & Archidiaconatu fere Campinienſi ſubtractis, Decanatibus tribus Traiectenſi autem & fere Archidiacono Arnhemenſi duobus, primus Infulis honoratus Franciſcus Sonnius, Sanctæ Theologiæ Doctor, Canonicus ante Vltraiectinus anno 1450. hinc ad Antwerpienſem Cathedram tranſlatus, ſurrogato Laurentio Methſio D. Gudulæ Bruxellenſium Decano, qui poſt legatum ex parte Ordinum anno 1570. ad Sponſam Regis Catholici Imperatoris filiam magnifice ſuſceptam, celebratam Calendis May Synodum Dioceſanam erectum, Epiſcopale ſeminariū, ob turbas anno 1577. oborientes


[17]


Ioan. B. Grammaye Taxandria.

9

Namurcum profugus, partim morbo, partim mandato Pontificio ibi retentus, anno 1580. 18. Sept. vitam exuit in D. Albani ibidem locum ſepulturæ nactus. Poſt eum Clemens Crabbeels exacto quatuor annorum interregno anno 1585 inanguratur, apoplexia anno 1592. 22. Octobr. Defunctus jacet in D. Ioannis. Et cùm ſedes biennum fere vacaſſet, omnium applauſu ex Plebano Eccleſiæ Cathedralis in Antiſtitē aſſumitur Gisbertus Maſius, anno 1594. Bruxellæ in Sacello Palatino, & præſentia Erneſti Archiducis inauguratur, vir facundiæ & prudentiæ ſingularis: Horum Epiſcoporum Diocæſis in decem Decanatus diſtributa eſt, formante Laurentio Metſio, & vicos numerat 205. Vrbes 5. inque ijs Collegia Canonicorum ſex, Commendarias Militum 3. Cœnobia Benedicti olim duo, nunc totidem Ciſtertienſiū, Regularium Conuentus 12. Franciſcanorum, 10. Præmonſtratenſia, 2. Brigittinum vnum, ſicut & Carthuſianorum, Guilielmitarum, Hieronimitanorū, Cruciferorum, Hoſpitalia 24. de quibus ſuo loco fuſius. Ad Eccleſiā redeo Ca thedralem D. Euangeliſtæ inſcriptam, ſtrui ceptam occaſione miraculorum, ſed & auxiliantibus eleemoſinis peregrinorum, Sacram Deiparȩ de Buſco Iconem viſitantium. Extat miraculorum memoria in Cathedrali codice manuſcripto & inualuit conſuetudo exinde claram Iconem annuatim Dominica poſt Natalem Ioannis Baptiſtæ Proceſ-


[18]


ſionatum circumferendi, quod hodieq; ſeruatur, niſi quòd dies in Dominicam proximam à Viſitatione Mariana tranſlata ſit. Memorantur quoque in extruendo auguſtiſſimo templo, operam inſignem nauiſſe viri nobiles Iacobus Bulichemius, & Elias Pannicida, fundamenta autem jacta anno 1280. tectum anno: 1312. impoſitum. Turres poſtea vt dixi: ad laudem porro inclitȩ Reipublicȩ facit in re Religionis ita paria Præſulum, Primatum, tum plebis ſtudia, vt neſcias cui palmam deferre oporteat. Inter Epiſcopos eſt qui hȩreticorum Malleus vocabatur.
      Qui ſemel in Belgis, ſol quod in Orbe fuit.
Alter Religionis colūna, auris Cȩſarea: alter Bonus Clemens: modernum de merito vocemus Oratorem ſalutis, præſidium & murum fidei. Inter Prelatos ſecundi ordinis inuenio 4. eodem tempore ex cœnobijs Sylueducenſibus, ad prouincialatum ſui ordinis vocatos, Mathiam Mennium Carthuſiæ, Simonem Pelgromum Guilielmitici, Adrianum de Ooſterwyck Dominicani, Ioannem Cnyffium Franciſcani cœnobiorum Præfectos. De Senatu & Plebe ſi exempla petam, anni, diesque numerandi ſint, ſinguli materia pleniſſimi ad concinnandum tam ſpecioſȩ laudis faſciculum: de quo pluribus poſtea, cum hæc ad guſtum duntaxat prȩmittam, ex vngue Leonem cognoſcituris.


[19]


Capitvlvm. VI.

Templum Diui Ioannis, cuius deſcriptionem ex vrbe tranſmiſſam libet adijcere, tanta eſt maieſtate, vt cum Ambianenſi non modò conferri poſſit, ſed merito ei præferri, ſi tam eminenti loco conſiſteret. Sed quia paluſtri ſolo inædificatum eſt, propter ſitus naturam neceſſe fuit baſes columnarum euicta prius palude ſuper ſabulo iniectis ſalſis boum tergoribus ſtructura inuicem contigua ita adnectere, vtvna ſine altera ſubſidere non poſſit, tāto labore & ſumptibus, vt ſtereobata inferior plu ris conſtiterit, quàm totius operis moles ſuperior, licet altiſſima & ſplendidiſſima. Non huic operi tam magnifico apparatu templum Dianæ Epheſiæ, quantacumque olim celebritate memorabile comparetur: Illus a tota Aſia maxima terrarum orbis parte 220. annis, hoc minus 50. ab vltima inter quatuor primarias Brabantiæ inferiores Germaniæ Prouinciȩ vnius elaboratū: illud 127. columnis a ſingulis Regibus, hoc 150. vario artificio ab vna Repub. Conſtructis ſupereminet, ea tantum ſimilitudine accedit, quòd illud ne terrȩ motu quateretur, ſolo quoq; pal uſtri exſtructum perhibetur, quod in hac humili planitie opus non fuit cauere, ſi præ molis faſtigio turris lignea ſuper quatuor columnis 200. pedū preromata cōtignata nubila per-


[20]


12

Ioan. B. Grammaye Taxandria.

Uecto apice 300. pedū a fulmine defendi potuiſſet: Id vt propius tenui Minerua non quantum fert excellētia, cui nec oculus ſufficeret intuēdo, hoc opus attingam: choro 100. pedum eſt lōgitudo, naui 150. pteromatibus 200. latitudo 50. Pendet tectum lapideū, cum turre latericia ad occidentē 50. columnis, 100. pedum, cuius fornices ſi ſuſpicias, caligant oculi, tam immanis eſt altitudo: hac in formam crucis exporrecta ſtructura interius media ſublimitate, latera circuit orbita alterna variegata teſtudine, tanto ornatu, vt vna alteri operis elegantia non cedat, & quanta memoratur excelſitas templi Epheſij a Pteleatibus conditi. Adiacent præterea choro & naui Eccleſie duo ab vtroque latere ambitus 100. columnis 60. pedum, lacunari quoque ſaxeo deſuper imminente arcuato, vni latitudo 25. alteri 20. pedum intercolumnij diſtantia, 15. Toli, Sophori, Eucarpa, Epiſtilia, Telamones & Caryatides tam vario & eximio opere diſtinguūtur, vna cum altera certāte effigie Acantho & Emblemate, vt quilibet Dedaleus Orchitectus multo tempore ſatis intueri & admirari ſingula non poſſit: pari artificio reſpondet Archoeſtra chori, & ſacrarium venerabilis Sacramenti, frontiſpicia pteromatum celatura elucēt incomparabili, ſub cuius altero etiam propyleum eſt & porticus obambulationi commodus. Sunt inſuper canales exteriores plumbo obtecti, cuius tota amplitudo templi cingitur, & circumitur acroterijs, pinnaculis, & curriculis tanta multitudine &


[21]


Ioan. B. Grammaye Taxandria.

13

frequentia diſcrepantibus, vt ſacra illa Deo precibusque domus argenteus quaſi mons è longinquo appareat. Vt autem Templum Salomonis conditum ſcriptura teſtatur ſine malleorum ſonitu, ſic ſaxa omnia totaque materies, viuo lapide petris exciſo ante præparata ex Lotharingia, Lucenborgo, Arduenna, Namurco & Leodico, per Moſam nauigio aduecta eſt, vt ſine vlteriori politura operi applicari potuerit. Altaribus 50. Eccleſia exornatur, parxiteli ſculptura, & Apelli pictura non cedētibus, inter quæ precioſiſſimum eſt ſummi chori, Venerabilis Sacramenti, & Diuæ Virginis, D. Catharinæ, D. Barbaræ. Altaris ſummi Chori, & Diuæ Virginis ſuperioris extant tabulæ ſingulari arte Hieronimi Boſz delineatȩ, referentes illud opus Creationis Hexameron mūdi, idem hiſtoriam Abigaelis, quomodo Dauidi ſupplex cum muneribus & commeatu offenſam deprecata, & Salomon Berſabeam matrem veneratus eſt. Altari D. Virginis inferiotis exhibetur eodem auctore, oblatio munerum trium Regum. Altari S. Michaelis Archangeli, obſidio Bethuliæ, Cædes Holofernis, fuga & ſtrages exercitus Aſſyriorum, victoria per Iuditham obtenta, Mardochæi & Heſteræ, liberatæque gentis Iudæorum triumphus. Extat adhuc inſignis pictura de cruce depoſitionis Saluatoris Altari SS. Petri & Pauli Adriano Scolerio Canonico Vltraiectino auctore: pictura itidem artificioſiſſima Crucifixi


[22]


Saluatoris lineamentis exanimi corporis ita ad viuum expreſſis, vt omnem ſuperet induſtriam. Cernuntur in Choro D. Virginis ſuperiori, artificioſiſſima vitra, quibus exprimitur Natiuitas & Circumciſio Saluatoris, Annuntiatio & Aſſumptio D. Virginis. Organa muſica pneumatica ſunt tria excellentiſſima, primum in poſteriori parte nauis Eccleſiæ, ſecundum ſuper orcheſtra, tertium in Choro ſuperiori Diuæ Virginis, Suggeſtus opere ſculptili viſitur inæſtimabili, super cœmiterio verſus aquilonem altiſſima baſi Crux Saluatoris ex metallo fuſa inſigni artificio apparet, via Hinthamica tranſcuntibus. Anno 1513. collocatur in Templo D. Ioannis Euangeliſtæ ad Occidentem prope Chorum D. Virginis inferioris opus admirabilis artificij, in quo velut in Theatro ad viuū repræſentatur extremum Iudicium, cuius inuentor & auctor fuit Mathias Serennis, machina comparanda archimedis inuentioni, de qua Poeta Claudianus.

Iura poli rerumq fidem, legesq Deorum,
      Ecce Syracuſius tranſtulit arte ſenex.
Incluſus varijs famulatur spiritus aſtris,
      Et viuum certis motibus vrget opus.
Percurrit proprium mentitus ſignifer annum,
      Et ſimulata nouo Cynthia menſe redit,
Iamq ſuum voluens audax induſtria mundum,
      Gaudet, & humana sydera mente regit.


[23]


Quid falſo inſontem tonitru Salmonea miror?
      Æmula naturæ parua reperta manus.

      Ita non tantum aſtrorum & planetarum curſus menſibus & ſtatutis temporibus remeat, ſolisq, & lunæ coniunctiones, oppoſitiones, nouilunia, incrementa & decrementa inferiori operis parte exhibentur, ſed etiam tres Reges vel Magi ab Oriente in Bethlehem profecti adoraturi nouum Regem, Diuamque Virginem puerperam ſalutaturi procedūt, inque genua inclinati munera offerunt, vno poſt alterum magna humilitate digrediente foribus vltro recluſis. Superiori verò parte antequam valuæ vltro quoque recludantur, duo Angeli vtrimque cōſpicui tubis vocalibus inſonant, quaſi ab hominibus inflarentur horribili & tremenso clangore, ſurgite mortui, & venite ad Iudicium, ſtatimque vltro reuolutis valuis apparet artificialis ſcena totius futuri Iudicij, Deo Opt. Max. in nubibus celi apparente cū innumerabili Sanctorū multitudine, exurgentibus a mortuis inferius ad dexteram electis, & ad ſiniſtram reprobis, qui coloris diuerſitate etiam dignoſci & diſtingui poſſent, his trepidantibus, illis conſtanter manus in cælum erigentibus. Interea ſupremus Iudex pro tribunali ſedens expanſis manibus, & oſtenſis ſtigmatibus clauorum, & vulnerum, quæ pro redemptione humani generis pertulit, deſcendere in Angelorum & Beatorum Choro conſpicitur, duobus Angelis dimiſſis, qui


[24]


16

Ioan. B. Grammaye Taxandria.

Seorſim vitas electorū cognoſcunt & inde ad reprobos cōuerſi eorū facta criminaq; examināt & diiudicāt. Inde Iudex ad electos primū verſus eos ad cȩlū inuitare & rapere: mox dimimiſſis ad reprobos manibus auerſario vultu eos condēnare cernitur. Quo facto, Iudex cum electis ſurſum aſcendit, & pandit infernus os ſuum ad modum ardentis clibani, & pice & ſulphure aſtante adunato manipulo Dȩmonirum ter iterato & retrogrado impetu reprobos ad ſe trahentium vnco de filo tam ſubtili & tenui, vt oculorum acie compræhendi non poſſit, quo implicati ſurſum deorſum pedibus reuolutis infernali baratro demerguntur: tum valuæ iterum vltro clauduntur & concidunt, & duo illi ſuperiores Angeli tubis eleuatis concinunt, vt prius.
      Eadem hac in Eccleſia anno 1518. Sodalitas Deiparæ inſtituta peculari choro ad aquilonem primum av Adulpho Leodicenſi Epiſcopo, & Neapolio de filijs Vrfi Archidiacono, denique a Martino 5. Eugenio quatro, & Innocētio octauo approbata. Necad illam ſub juramento admittuntur, niſi clerici eminentioris gradus, generis, & dignitatis, ſine juramento, aliâs etiam Laici dignores, dant nomen, præficiunturque Præpoſti duo, Peculij ſacri, & neceſſariorum ad rem diuinam curam habentes (Swaenenbroeders.).