Te vigilans oculis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Te vigilans oculis
anno incognito
editio: incognita
fons: [1]

I.

Te vigilans oculis, animo te nocte requiro,
   victa iacent solo cum mea membra toro.
vidi ego me tecum falsa sub imagine somni.
   somnia tu vinces, si mihi vera venis.

II.

O blandos oculos et inquietos
et quadam propria nota loquaces!
illic et Venus et leves Amores
atque ipsa in medio sedet Voluptas.