Jump to content

Tempus quod regnat clamidem dimisit acerbam

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tempus quod regnat clamidem dimisit acerbam
Carmen “Le temps a laissié son manteau”
Antonius Astesanus Latine vertit e Francogallico, saeculo XV
saeculo XV

editio: ex Paris et ses historiens aux XIVe et XVe siècles, Imprimerie impériale, Paris, 1867; Antonius Le Roux de Lincy et Lazarus Mauritius Tisserand recensuerunt
fons: librum vide

Tempus quod regnat clamidem dimisit acerbam
 Ventorum, nec non frigoris ac pluvie;
Et comptas claris radiis solaribus atque
 Formosis vestes induit inde novas.
Non est nunc ales, non est nunc bellua, quae non
 Cantet vel clamet more sonoque suo:
Tempus quod regnat clamidem dimisit acerbam
 Ventorum, nec non frigoris ac pluvie.
 
Et fluvii et fontes et rivi, in signa jocosae
 Laetitiae, varia[1] nunc tegumenta ferunt,
Argenti vario textas ex ordine guttas.
 Assumit vestes nunc sibi quisque novas.
Tempus quod regnat clamidem dimisit acerbam
 Ventorum, nec non frigoris ac pluvie.


  1. Faute de quantité: vărĭă est un tribraque.