Testamentum (Perpetuus Turonensis)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Testamentum
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 58



PerTur.Testam 58 Perpetuus Turonensisfl. 482 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Testamentum

In nomine Jesu Christi, Amen. Ego Perpetuus peccator, Turonicae Ecclesiae sacerdos, abire nolui sine testamento, ne fraudentur pauperes iis quae superna gratia mihi non merito liberaliter et amanter contulit; et ne, quod absit, transeant ad alios quam ad Ecclesiam sacerdotis bona.

Presbyteris, diaconibus et clericis Ecclesiae meae pacem Domini Jesu Christi do, lego, Amen. Confirma hoc, Domine, quod operatus es in nobis; nesciant schismata, stabiles in fide permaneant; quicunque regulam Evangelii fuerit secutus, sit bene lictus omni benedictione spirituali in supernis per Christum Jesum, Amen. Et Dominus Jesus occidat impium vento oris sui, Amen, Amen. Pax Ecclesiae, pax populo, in urbe, in agro a Deo et Patre Domini Jesu Christi, Amen. Veni, Domine, et noli sustinere, Amen. Vobis itaque presbyteris, diaconibus et clericis Ecclesiae meae cum consilio Agilonis comitis sepeliendum cadaver mortis hujus ubicunque elegeritis, permitto: scio quod Redemptor meus non moritur, et in carne videbo liberatorem meum, Amen. Tamen si indigno mihi feceritis misericordiam, quam supplex postulo, optarem ad domini Martini pedes in diem quiescere judicii: videritis, judicabitis, eligetis; volo, statuo, ratum jubeo quod vobis dominis et fratribus meis placuerit.

Imprimis itaque ego Perpetuus volo liberos esse liberasque homines et feminas quotquot habeo in villa Saponaria, quos emi de mea pecunia, ut et pueros, quos in die discessus mei non manumisero in Ecclesia: ita tamen ut libere serviant, quandiu vixerint, Ecclesiae meae, sed absque servitute ad haeredes transmissibili et glebatica.

Do etiam Ecclesiae meae agrum quem Aligarius mihi vendidit in dicta villa Saponaria, cum stagno. Item molendina supra Carum prope dictam villam; nec non pecuaria et prata ipsi Ecclesiae meae do, lego.

Villam de Bertiniaco cum sylva et omni reditu, ea conditione qua mihi a Daniele diacono vendita est, Ecclesiae meae pariter do, lego. Ita tamen, ut de eorum proventibus oleum paretur pro domini Martini sepulcro indeficienter illustrando: quod si fuerit neglectum, et voluntas mea, quod non spero, cassa, dicta villa de Bertiniaco cum adjunctis, haeredibus meis mox nominandis cedat, volo, statuo, jubeo.

Quidquid et quoquo in loco, et a quacunque persona fuerit mihi debitum, quo die abssessero, debitoribus ipsis do, lego. Exigere quod dimitto nullus praesumat, volo, statuo.

Tibi fratri et consacerdoti dilectissimo Eufronio thecam ex argento de reliquiis sanctorum do, lego. Illam intelligo quam deferre solebam; nam deauratam aliam quae est in capsario meo, cum duobus calicibus aureis, et cruce similiter aurea, quam Mabuinus fecit, Ecclesiae meae do, lego. Simul et omnes libros meos, praeter Evangeliorum librum, quem scripsit Hilarius quondam Pictaviensis sacerdos, quem tibi Eufronio fratri et consacerdoti, dilectissimo cum praefata theca do, lego, volo, statuo. Memor esto mei, Amen.

Ecclesiae sancti Dionysii de Rambascisco, calicem argenteum, et crucem similiter argenteam in cujus manubrio est reliquia de eodem S. Dionysio, do, lege.

Ecclesiae de Proillio similiter calicem argenteum et urceos argenteos do, lego. Similiter et Amalario ibidem presbytero capsulam unam communem de serico, item peristerium, et columbam argenteam ad repositorium, nisi maluerit Ecclesia mea illam qua utitur eidem Amalario transmittere, meam retinere: tibi Ecclesiae meae eligendum permitto, volo, statuo.

Sorori meae Fidiae Juliae Perpetuae crucem parvam auream ex emblasmate, in qua sunt de reliquiis Domini, do, lego. Quam tamen obnixe rogatam velim, ut si forte, jubente Domino, eam contingat migrare ante Dadolenam virginem, Ecclesiae meae ei possidendam relinquat. Te etiam rogo, soror Dadolena, ut moriens eam Ecclesiae quae libuerit addicas, ne veniat ad indignos. Quod si transeat Dadolena ante te, sit tibi liberum, carissima soror Fidia Julia Perpetua, praedictam crucem cui volueris Ecclesiae relinquere, volo, statuo. Memor esto mei, dilectissima, Amen.

Tibi Agiloni comiti ob egregia tua in Ecclesiam meam, et pauperes filios meos merita, et ut pergas eorum defensionem robuste suscipere sicut coepisti, equum meum parabilem, et mulum quem elegeris do, lego. Memor esto mei, fili dilectissime, Amen.

Ecclesiae S. Petri peristromata quae ei ad utendum in Natali ejusdem saepe concessi, omnino et absolute do, lego.

Tibi fratri et consacerdoti carissimo, de quo Dominus providebit regendae post discessum meum Ecclesiae nunc meae, tunc tuae, aut potius nec meae nec tuae, sed Christi, do quidquid ad usum episcopalem de rebus meis volueris eligere in camera et sacrario vicino. Quod nolueris, haeredum meorum nominandorum esto. Presbyterum de Malleio, eumque de Orbona ad gradus unde merito dejecti sunt, nunquam restitue. Sportulam tamen habeant quandiu vixerint super parte redituum meorum de Preslaio; quod supererit, cum parte illa quam utendam fruendam illis concessi, postquam obierint, et tibi utendum fruendum relinquo: post discessum tuum Ecclesiae meae do, lego. At tu, frater et consacerdos carissime, presbyteros, diaconos, clericos, virgines, meos, tuos, ama, exemplo juva, benevolentia praeveni; fac ut sciant se tibi filios, non servos; te illis patrem, non dominatorem, rogo, volo, statuo.

At vos viscera mea, fratres dilectissimi, corona mea, gaudium meum, domini mei, filii mei, pauperes Christi, egeni mendici, aegri, viduae, orphani; vos, inquam, haeredes meos scribo, dico, statuo. His quae supra detractis, quidquid in bonis habeo, sive in agris, pascuis, pratis, nemoribus, vineis, mansis, hortis, aquis, molendinis, sive in auro, argento, et vestibus, caeterisque rebus de quibus me disposuisse non constabit, haeredes esse vos jubeo. Et ut omnia per discretionem administrentur, volo ut distrahantur quamprimum obiero, et fieri poterit, et in pecuniam redigantur, cujus tres partes fiant. Hominibus egenis duae distribuantur, ut placuerit Agrario presbytero, et comiti Agiloni. Tertia viduis et pauperibus feminis, uti placuerit virgini Dadolenae, distribuantur, volo, rogo, statuo.

Testamentum hoc manu propria scriptum relegi et subscripsi ego Perpetuus, calend. Maias post consulatum Leonis Minoris A. Illud tu, Delmati fili, apud te depositum serva; et cum alio simili mea pariter manu scriptum et subscriptum, quod apud Dadolenam deposui, Agiloni comiti coram fratribus meis presbyteris, diaconibus et clericis aperiendum et legendum trades, in nomine Domini volo, rogo, statuo, fixum ratumque sit. Benedic, Domine: veni Christe Jesu.

Ego Perpetuus in nomine tuo, Amen