Jump to content

Testamentum (Ratherius Veronensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testamentum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136


Testamentum

Testamentum (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0643B

Testamentum

136.0641D| 511 Ratherius ineffabili misericordia Conditoris non modo diutissime toleratus, sed et adhuc sospes, nuncupative solummodo licet existens episcopus, tempore praefixo cinis pro certo futurus.

1.

136.0642D| Quia transeuntis instabilitas vitae neminem sanae mentis securum sinit manere, reculas, quas videor habere, ita vivens volo disponere, ut post obitum meum, quibus eas dedero, 136.0643A| quieto jure ipsas valeant possidere, quantulumcunque scilicet ut valeant consolari, quos aliquantulum constiterit de absentatu meo tristari.

2.

In primis volo, ut si aliquid injuste teneo, cui competit, restituatur omnino. Inde quidquid in suppellectili mea domestica invenitur, domesticis dividatur, hoc est, clericis, qui mihi deserviunt, et quibusdam, nisi defuerint, laiculis, mansalia scilicet, scamnalia, lectisternia, curtinulae si fuerint aliquae, vestes, vel caetera hujusmodi. Denarii vero, si mihi fuerint aliqui, ita volo fiant divisi. Una, si fuerit, libra detur curatoribus funeris mei: altera, nisi defuerit, clericis ecclesiam possidentibus sanctae Mariae Consolatricis, cum caeteris in eodem Judicato 512 descriptis. Quidquid supererit, sive sit multum, 136.0643B| quod non credo, sive sit parum aut certe nihil, quod non discredo, habeat Martinus loculorum nunc servator meorum, aut qui, quando obibo, tunc idem habuerit ministerium. Qui vero ei quidlibet inde abstulerit, sit illi anathema et confusio sempiterna. Quae ad victum pertinent vero, ecclesiis, vellem, quas restruere sero, proh dolor! inchoavi, concederentur. Retribuat vero Deus unicuique, prout gesserit, inde. Caballi caeterum, vel alia si mihi fuerint ad iter carpendum juvamina, 136.0644A| aut forte etiam arma, dentur eis qui mecum tunc temporis consistentes, necessarium habuerint sese alibi transferre, de patria et cognatione mea si fuerint maxime. Haec et his cohaerentia cum non magnae pretiositatis sint certe futura, contradictoribus invadere Omnipotentis prohibeat eos conterens utique dextera et sanctorum omnium anathema. Amen.

3.

Et haec quidem repentini casus aguntur suspecto, qui sive contingat, sive elongatio promissa detur, ut speratur; commendo vestrae tuitioni, 513 pater excelse, descriptos omnes in meae concessionis decreto, eo scilicet tenore, ut cum vestris fratribus eos contra omnes vestros defendatis rogando fratres, contra caeteros vero, quibus 136.0644B| poteritis viribus; praecipue vero libellum, quem feci, clericulis duobus Martino et Gisemperto, id est, casalem 1, quod. . . . . nominatum per duos nunc incolitur viros Albonem 514. . . . . . quem quidem quia diaconus nomine Benedictus fraudulenter acquisierat, ab eo auferens istis concessi, ea vero, quia non potuit aliter, ratione, ut donce forem superstes, mecum illo fruerentur, post vero meum discessum 29 annorum curriculo, ut caeteris moris est, possiderent.