Jump to content

Testamentum (Remigius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testamentum
Saeculo VII

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 65


RemRhe.Testam2 65 Remigius Rhemensis Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Testamentum

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Gloria Domino + Amen.

Ego Remigius episcopus civitatis Remorum, sacerdotii compos, Testamentum meum condidi jure praetorio, atque id codicillorum vice valere praecepi, si ei juris aliquid videbitur defuisse. Quandocunque ego Remigius episcopus de hac luce transiero, tu mihi haeres esto, sancta et venerabilis Ecclesia catholica urbis Remorum. Et tu, fili fratris mei, Lupe episcope (quem praecipuo semper amore dilexi). Et tu, nepos meus Agricola, presbyter, qui mihi obsequio tuo a pueritia placuisti, in omni substantia mea quae mea sorte obvenit antequam moriar, praeter id quod unicuique donavero, legavero, darive jussero, vel unumquemque vestrum voluero habere praecipuum. Tu sancta haeres mea, Remensis Ecclesia, colonos quos in Portensi habeo territorio, vel de paterna maternaque substantia, vel quos cum fratre meo sanctae memoriae Principio episcopo commutavi, vel donatos habeo, possidebis. Dagaredum, Profuturum, Prudentium, Tenuaicum, Maurilionem, Baudoleifum, Projunciolum, Niviatenam, Lautam, Suffroniam colonas, Amorinum quoque servum tuo dominio vindicabis: nec non agros quos possideo in solo Portensi, cum partis, pascuis, silvis, ad te testamenti hujus auctoritate revocabis. Futuro episcopo, successori meo, amphibalum album paschalem relinquo, stragula columbina duo, vela tria, quae sunt ad ostia diebus festis triclinii, cellae et culinae. Vas argenteum decem et octo librarum, inter te, haeres mea, et dioecesim tuam Ecclesiam Lugdunensem, factis patenis atque calicibus ad ministerium sacrosanctum, prout volui, Domino annuente distribui. Aliud argenteum vas, quod mihi domnus illustris memoriae Hlodowicus rex, quem de sacro baptismatis fonte suscepi, donare dignatus est, ut de eo facerem quod ipse voluissem, tibi haeredi meae Ecclesiae supra memoratae jubeo turriculum et imaginatum calicem fabricari; quod faciam per me, si habuero spatium vitae; si ante clausero ultimum diem, tu, fili fratris mei, Lupe episcope, species ante dictas tui ordinis memor efficies. Compresbyteris meis et diaconibus qui sunt Remis, viginti et quinque solidos aequaliter dividendos in commune dimitto. Vitis plantam super vineam meam ad suburbanum positam, simili modo communiter possidebunt cum Melanio vinitore, quem do in loco ecclesiastici hominis Albovichii, ut Albovichius libertate plenissima perfruatur. Subdiaconibus solidos duos, lectoribus solidos duos, ostiariis et junioribus solidos duos jubeo dari. Pauperibus in matricula positis ante fores ecclesiae exspectantibus stipem, duo solidi, unde se reficiant, inferentur. De Vaculiaco Frunimium, Degaleifum, Dagaredum, Ductionem, Baudovicum, Uddulfum, Vinofeifam, liberos esse praecipio. Tennaredus, qui de ingenua nascitur matre, statu libertatis utatur. Tu vero, fili fratris mei, Lupe episcope, tuo dominio vindicabis Nifastem, et matrem suam Nuciam: vineam quoque quam Enias vinitor colit. Eniam et Monulfum ejus filium juniorem jubeo libertate perfungi. Mellovicum porcarium, et Paschasiolam conjugem suam; Vernivianum cum filiis suis, excepto Widragasio, cui tribuo libertatem, tuo juri deputabis. Servum meum de Cessurnico tuum esse praecipio. Agrorum partem ad te, quam frater meus Principius episcopus tenuit, cum silvis, pratis, pascuis revocabis. Servum meum quem Mellonicus tenuit, Viteredum tibi derelinquo. Teneursolum, Capalinum et uxorem suam Teudorosenam, tuo juri dominioque transcribo. Teudonivia quoque ex mea praeceptione sit libera. Edoveifam quae homini tuo sociata fuit, et ejus cognationem retinebis. Uxorem Aregildi et cognationem suam ingenuos esse jubeo. Partem meam de prato, quod Lugduni juxta vos habeo, ad imitatem montium posito, et quae Jovia sunt pratella, quae tenui, ad te revocabis. Tibi autem, nepos meus Agricola presbyter, qui intra domesticos meos parietes exegisti pueritiam tuam, trado atque transcribo Merumvastem servum, et uxorem suam Menatenam, et eorum filium nomine Marcovicum. Ejus fratrem Medovicum jubeo esse liberum. Amantium et uxorem suam Daero, tibimet derelinquo: eorum filiam esse praecipio liberam Dasovindam. Alaricum servum tuae deputo portioni: cujus uxorem quam redemi et manumisi, commendo ingenuam defendendam. Bebrimodum et uxorem suam Moram tuo dominio vindicabis. Eorum filius Monacharius gratulabitur beneficio libertatis. Mellanricum et uxorem suam Placidiam ad tuum dominium revocabis: Medaridus eorum filius sit libertus. Vineam quam Mellaricus Lugduni facit, tibi dono, Brittobaudem servum meum, nec non etiam Gibericum. Vineam quam Bebrimodus facit, tibi eatenus derelinquo, ut diebus festis et omnibus dominicis sacris altaribus mea offeratur oblatio, atque annua convivia Remensibus presbyteris et diaconibus praebeantur; delegoque nepoti meo Praetextato Moderatum, Tottionem, Marcovicum, Innocentium servum quem accepi a Profuturo originario meo, cochlearia quatuor de majoribus, acetabulum, lacernam quam mihi Tribunus Friaredus dedit, et argenteam tabulam figuratam. Filiolo illius Paronio acetabulum, et tria cochlearia, et casulam cujus fimbrias commutavi. Remigiae cochlearia tria, quae meo sunt nomine titulata: mantele ipsius quod habeo feriale, transcribo: hichinaculum quoque dono illi, de quo Gundobado dixi. Delegoque benedictae filiae meae Helariae diaconae ancillam nomine Noram, et vitium pedaturam quae suae jungitur vineae quam Cattusio facit, dono; et partem meam de Talpusciaco transcribo pro obsequiis quae mihi indesinenter impendit. Aetio nepoti meo partem de Cessurnico quae mihi sorte divisionis obvenit, cum omni jure quod tenui atque possedi; Ambrosium quoque puerum ad jus illius dominiumque transmitto. Vitalem colonum liberum esse jubeo, et familiam suam ad nepotem meum Agathimerum pertinere, cui vineam dono quam posui Vindonissae, et meo labore constitui: sub ea conditione ut a patribus suis omnibus diebus festis ac dominicis pro commemoratione mea sacris altaribus offeratur oblatio, et Lugdunensibus presbyteris atque diaconibus annua convivia, concedente Domino, praebeantur. Dono ecclesiae Lugdunensi solidos decem et octo, quos presbyteri et diaconi inter se aequali divisione distribuant. Partem meam de Secia ex integro ad se revocet ecclesia Lugdunensis. Commendo sanctitati tuae, fili fratris mei, Lupe episcope, quos libertos esse praecipio, Carthusionem et Auliatevam conjugem suam; Nonnionem, qui meam vineam facit; Sunnoveifam, quam captivam redemi, bonis parentibus natam, et ejus filium Leuberedum; Mellaridum et Mellatevam; Vasantam coquum, Cesariam, Dagarasevam et Baudorosevam Leonis neptem, et Marcoleifum filium Tottionis: hos totos, fili fratris mei, Lupe episcope, sacerdotali auctoritate liberos defensabis. Tibi autem haeredi meae ecclesiae Flavianum et uxorem suam Sparagildem dono: eorum filiolam parvulam Flavarasevam liberam esse constitui. Fedamiam uxorem Melanii, et eorum parvulam, Remenses presbyteri et diaconi possidebunt. Cispiciolum colonum liberum esse praecipio, et ad nepotem meum Aetium ejus familiam pertinere, ad utrumque, id est, ad Aetium et Agathimerum pervenire colonicam Passiacum. Pronepoti meae Praetextatae dono Modorosevam. Profuturo, Leudocharium puerum trado. Profuturae dari jubeo Leudoveram. Lugdunensibus subdiaconibus, lectoribus, ostiariis et junioribus quatuor solidos derelinquo. Pauperibus in matricula positis solidus dabitur ad eorum refectionem; delegoque octo solidos ecclesiae Suessionum pro commemoratione nominis mei; Catalaunensi ecclesiae solidos sex, Mosomagensi solidos quinque, Vongensi agrum apud officinam molinarum, quae ibi est constituta; Catarigensi ecclesiae solidos quatuor, totidemque Portensi pro commemoratione mei nominis inferentur. Ursi archidiaconi familiaribus usus obsequiis, dono ei domi textilis casulam subtilem, et aliam pleniorem; duo saga delicata, tapete quod habeo in lecto, et tunicam quam tempore transitus mei reliquero meliorem. Haeredes mei, Lupe episcope, et Agricola presbyter, porcos meos inter vos aequaliter dividetis. Friaredus quem ne occideretur, quatuordecim solidis comparavi, duos concessos habeat: duodecim det ad basilicae domnorum martyrum Timothei et Apollinaris cameram faciendam. Haec ita do, ita lego, ita testor. Caetera omnes, exhaeredes estote, suntote. Huic autem testamento meo dolus malus abest, aberitque. In quo, si qua litura vel charaxatura fuerit inventa, facta est me praesente, dum a me relegitur et emendatur. Actum Remis die et consule supra scripto, intercedentibus et mediis signatoribus.

+ Remigius episcopus testamentum meum relegi, signavi, subscripsi, et in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, Domino adjuvante complevi. V. C. Pappolus interfui, et subscripsi. V. C. Rusticolus interfui, et signavi. V. C. Eulodius interfui, et signavi. V. C. Eutropius interfui, et signavi. V. C. Eusebius interfui, et signavi. V. C. Daweus interfui, et signavi.

Post conditum testamentum, imo signatum, occurrit sensibus meis, ut basilicae domnorum martyrum Timothei et Apollinaris missorium argenteum sex librarum ibi deputem, ut ex eo sedes futura meorum ossium componatur.

VERSUS A. B. REMIGIO DEDICATI, Ejusque jussu in vase argenteo insculpti ad usum venerabilis sacramenti Eucharistiae. Hauriat hinc populus vitam de sanguine sacro, Injecto aeternus quem fudit vulnere Christus. Remigius reddit Domino sua vota sacerdos. EPITAPHIUM REGIS CLODOVEI A sancto Remigio, ut fertur, compositum. Dives opum, virtute potens, clarusque triumpho Condidit hanc sedem rex Clodoveus: et idem Patricius magno sublimis fulsit honore. Plenus amore Dei, contempsit credere mille Numina, quae variis horrent portenta figuris. Mox purgatus aquis, et Christi fonte renatus, Fragrantem gessit, infuso chrismate, crinem. Exemplumque dedit, sequitur quod plurima turba Gentilis populi: spretoque errore suorum Auctorem est cultura Deum, verumque parentem. His felix meritis superavit gesta priorum: Semper consilio, castris, bellisque tremendus: Hortatu dux ipse bonus, ac pectore fortis, Constructa acies firmavit in agmine primus.