Anno Domini 1287, 15 ab intrante mense ianuario, Indict. i. Fulcus filius quondam Ricoveri de Portinariis, de populo Sancte Margarite de Florentia, sanus per Dei gratiam mente et corpore, volens, quamdiu viget in corporeis membris quies et ratio regit mentem, circa rerum et bonorum suorum dispositionem et ordinationem sue ultime voluntatis, prevenire cuiuslibet fatalitatis eventum, per presens nuncupativum sine scriptis testamentum de bonis et rebus suis sic suam disposuit ultimam voluntatem.
In primis, quidem, Deo vivo et vero, creatori suo, recommendans humiliter animam, corpori suo sepulturam elegit apud Cappellam, et in Cappella, Hospitalis Sancte Marie Nove, per ipsum de novo constructi, et sic intitulati, et iussit suis heredibus quad faciant expensas funeris decentes et necessarias. Preterea, pro remedio suorum peccatorum et parentum suorum, obtulit Deo, et Domino nostro Iesu Christo, et Beatae Mariae Virgini Matri eius, ad opus pauperum morum, dictum Haspitale cum Cappella seu Ecclesia, per ipsum testatorem de novo constructum, positum foris muros civitatis Florentie, et prope ecclesiam Sancti Egidii: cui a primo via, sive platea, dicte ecclesie Santi Egidii; a secundo, via; a tertio, dicte ecclesie Sancti Egidii et Comunis Florentie; a iiij, terrenum dicte ecclesie Sancti Egidii etc. Item, quod in ipso Hospitali de cetero in perpetuum pauperes infirmi qui convenientur poterunt receptari recipiantur: et in ipsa Cappella sive Ecclesia dicti Hospitalis perpetuo divina celebrentur officia, et ad Deum fiant orationes quotidie pro eo, quatenus possibile fuerit quoad honestatem: et perinde pauperes infirmi non solum corporalia sed etiam spiritualia fomenta percipiant, et sui suorumque parentum anime apud eternum Iudicem seu Redemptorem misericordiam facilius consequantur. Voluit etiam et iussit quod heredes sui teneantur et debeant expendere quingentas libras florenorum parvorum in possessionibus fructiferis pro dote ipsius Hospitalis, et ad opus et pro dote dicte Ecclesie ipsius Hospitalis, et ad maiorem substentationem Custodis qui pro tempore fuerit. Item teneantur et debeant in possessionibus fructiferis expendere alias quingentas libras florenorum parvorum ad opus et pro dote Ecclesie, sive Cappelle, ipsius Hospitalis, et ad munitionem et substentationem Cappellani qui pro tempore fuerit, et eorum que necessaria fuerint sibi et dicte Ecclesic; nisi forsan ipse idem testator, antequam decesserit, huiusmodi possessiones emisset. Verumtamen, in offerendo et concedendo, disposuit et voluit, quod ius patronatus in ipsa Ecclesia et Hospitali liberum plenumque resideat de cetero in perpetuum apud heredes et descendentes suos masculos per lineam masculidam.
Item, reliquit de bonis suis libras centum florenorum parvorum, quas distribui iussit inter religiones et pauperes infrascriptos:
Conventui Fratrum Minorum de Florentia, lib. x; Conventui Fratrum Predicatorum de Florentia, lib. x; Conventui Fratrum Sancti Spiritus de Florentia, lib. v; Conventui Fratrum de Carmino de Florentia, lib. v; Conventui Fratrum Servorum Sancte Marie, lib. v; Conventui Fratrum Sancti Egidii, lib. v; item Fratribus Minoribus de Fighino, lib. x; item Fratribus Minoribus de Ganghereta, lib. x; item Fratribus Minoribus de Burgo ad Sanctum Laurentium, lib. x; item Fratribus Minoribus de Lucignano, lib. x; item Fratribus Minoribus de Barberino, lib. x; item Fratribus Minoribus de Castro Florentino, lib. x; Ecelesie Sancti Ambrosii, lib. xx; item Dominabus de Monticellis, lib. x; item Dominabus de Ripolis, lib. v; item Dominabus de Sancto Donato, lib. v; item Dominabus que dicuntur Convertite, lib. v; item Dominabus da le Mura, lib. v; item Dominabus de Sancto Gagio, lib. x; item Dominabus de Gignoro, lib. xx; item Reclusis de Maiano, lib. xx; Dominabus de Sancto Stefano in Pane, lib. x; Dominabus de Rurgo ad Sanctum Laurentium, lib. x; Dominabus de Marignolla, lib. x; Dominabus de Camaldoli, lib. iii; Dominabus de Montesoni, lib. x; Dominabus de Sancto Matteo in Arcetri, lib. v; Dominabus de Fighino, lib. v; Dominabus de Ancisa, lib. v; Dominabus de Montesaxi, lib. v; Dominabus de Sofiano, lib. v; Dominabus Sancte Marie ad Emam, lib. v; Dominabus de Vulterra, lib. xx; Dominabus de Castro Florentino, lib. ii; item pauperibus Hospitalis Sancti Galli, pro una refectione, lib. viii; item Hospitali de Fighino, lib. x; item Hospitali de Silva, lib. v; item Hospitali Sancti Spiritus de Florentia, lib. x; item Hospitali Sancte Candide, lib. x; item pauperibus mendicantibus de Florentia minutatim denarios iiii per singulos, usque ad summam lib. xviii florenorum parvorum.
Item domine Cilie uxori sue, et filie Gherardi de Caponsacchis, ultra dotem quam pro ea recepit, legavit et reliquit omnes ipsius domine vestes laneas, lineas et sericas, ac etiam illam petiam terre, quam ipse testator emit, partim a Tierio Dietisalvi et partim a Gianne Galletti, manu ser Spigliati Aldobrandini notarii.
Item voluit quod Nuta soror sua naturalis habeat in suis domibus alimenta, quoad vixerit, et quod possit pro anima sua erogare lib. xxv florenorum parvorum de bonis testatoris.
Amplius autem, ad tollendam de medio filiorum heredum suorum et consortium suorum omnem materiam scandali que posset forsan suboriri, declaravit, dixit, et asseruit, quod domus vetus Portinariorum, de novo reparata per ipsum testatorem, et per Grifum Assalti et Saltum Segne de Portinariis, et per heredes Doccie de Portinarlis, posita in populo Sancti Proculi, cui a j via, a ij Oliverii domini Bindi et consortum de Circulis, communi muro mediante, a iij classulus, a iiij ipsius testatoris et heredum Doccie de Portinariis, pertinet ad ipsum testatorem et heredes Doccie predicti pro tertia parte indivisa, et ad ipsos Grifum et Saltum pro residuis duabus partibus; et quidquid ad eumdem testatorem pertinet in ipsa domo, ratione hereditatis Giani de Portinariis ad se pro parte devolute, legavit Grifo et Salto predictis.
Item, quod domus olim empta ab heredibus Boninsegne de Bibiano, posita in populo Sancte Marie in Campo, pertinet ad ipsum testatorem et heredes domini Doccie pro dimidia, et ad dominos Grifum et Saltum pro alia dimidia.
Item palatium cum turri, positum in populo Sancte Margherite, cui circumstant vie, una cum volta que coheret, pertinet ad ipsum testatorem pro duabus partibus et ad dictos heredes Doccie pro tertia parte. Item, quod terrenum super quo hedificata est domus nova post ipsam turrim, via mediante, pertinet ad ipsum testatorem ut supra: hedificium autem ipsius domus et volte factum est de pecunia ipsius testatoris.
Item, quod casolare olim emptam a filiis Orlandini Calfuccii in populo Sancte Margherite, cui a j via, a ij classus, a iij domina Benriceuta uxor olim Venture, pertinet ad ipsum testatorem, ut supra.
Item, quod casolare, super quo fuit palatium volte cum medietate turris, que dicitur Turris rubea, cui a j et ij via, a iij heredum Spade Bonfantini, a iiij domus testatoris, ubi est furnus, classo mediante, pertinet ad Grifum et Saltum predictos pro una medietate, et pro alia medietate ad ipsum testatorem ex successione Giani de Portinariis.
Item domus, empta a domino Teglario de Complobio.
Item domus, que fuit Landi aurifabri filii olim Iacobi Quartieri, cum curia, cui a j, ij et iij classus.
Item disposuit quod in dictis domibus, casolaribus etc. nulla femina, nullusque descendens per lineam femininam, succedere valeat cx testamento vel ab intestato.
Item Vanne, Fie, Margarite, et Castorie, filiabus suis, reliquit libras ottingentas ad florenos pro qualibet, pro dote.
Item domine Bici etiam filie sue, et uxori domini Simonis de Bardis, legavit de bonis suis libras l ad florenos.
Item Niccole nepoti suo, filio Bandini de Falconeriis ex domina Ravignana uxore sua, filia olim ipsius testatoris, legavit libras l ad florenos.
In omnibus autem aliis bonis suis heredes universales fecit Manettum, Ricoverum, Pigellum, Gherardum, et Iacobum fratres, et filios ipsius testatoris, et eorum filios in stirpes et non in capita; ita tamen quod ipsi Manettus et Ricoverus libras md ad florenos, quas utrique ipsorum concessit in peculium, sieut scriptum est in libris Societatis domini Uliverii et domini Bindi et Ioannis de Circulis, sibi et in sua portione debeant computare.
Item iussit, quod de omnibus et singulis que ipse testator debet et debebit recipere et habere a societate domini Uliverii et domini Bindi de Circulis, in corpore vel extra corpus ipsius Societatis, credatur et stetur simplici verbo dictorum domini Uliverii et domini Bindi et Ioannis de Circulis, et aliorum sociorum si quos adhuc habere voluerint.
Tutores reliquit filiis suis et filiabus minoribus, scilicet Pigello, Gherardo et Iacobo, predictos Manettum et Ricoverum eorum fratres maiores, dominum Oliverium olim Torrisani, dominum Bindum olim Cerchii de Circulis, Griffaum Assalti, et Saltum Segne de Portinariis.
Actum foris muros civitatis Florentie, apud ecclesiam Sancti Egidii, in qua morantur Fratres de Penitentia Iesu Christi; presentibus testibus fratre Laurentio olim Bonaguide, priore et nunc provinciali Ordinis Fratrum de penitentia Iesu Christi; fratre Iacobo olim Venture, priore conventus dicti loci; fratre Forte olim Guardi del Forte; fratre Meliore olim Bonaguide; fratre Benintendi olim Aldobrandini; fratre Benvenuto olim Benivieni; omnibus Fratribus de Penitentia Iesu Christi, tune in Conventu dicte ecclesie residentibus.
Ego Tedaldus q. Orlandi Rustichelli Florent. auctoritate Impcriali notar. rog. etc.