Migne Patrologia Latina Tomus 63
Auctores varii
Testimonia
Testimonia (Auctores varii), J. P. Migne 63.0574B
Testimonia
63.0561D| Quamvis non idem fuerit saeculorum, quae a Boetio ad nos usque fluxerunt, in litteras amor, saepiusque idcirco interrupta fuerit virorum litteratorum memoria, 63.0562D| singulari tamen Dei privilegio factum, ut sua sint quibuslibet his saeculis de meritis Boetii testimonia. Praecipua seligemus.
QUINTUM SAECULUM, NIMIRUM A NATO NOTOQUE BOETIO AD ANNUM CHRISTI 500. 63.0563A|
Priscianus Grammaticus, patria Caesariensis, vir non solum in grammaticis et rhetoricis, verum etiam in philosophicis mathematicisque versatissimus, libro de Ponderibus et Mensuris, Boetius, inquit, probitatis et omnium scientiarum verticem attigit.
SEXTUM SAECULUM, NIMIRUM AB ANNO 500 AD AN. 600.
Ennodius, sive ut quibusdam legitur, Evodius, episcopus Ticinensis, vir cum stricta tum etiam soluta oratione sua clarissimus, libro septimo epistolarum, epistola decima tertia Boetio. Tu, inquit, in me emendatissime hominum, dignaris praedicare virtutes, quem in annis puerilibus sine aetatis praejudicio, industria 63.0563B| fecit antiquum: qui per diligentiam imples omne quod cogitur; cui inter vitae exordia ludus est lectionis assiduitas, et deliciae sudor alienus. In cujus manibus duplicato igne rutilat, qua veteres face fulserunt. Nam quod vix majoribus circa extremitatem vitae contigit, hoc tibi abundat in limine.
Ejusdem episcopi, libro octavo epistolarum, epistola prima eidem Boetio consuli facto. Optimae spei plenus, inquit, cui fautum cupio, ad curam officii epistolaris aspiro. Decet enim vestris fascibus hac praefatione delibari; et inter purpuras possessoris luce crescentes, qualicunque non abstinere colloquio. Nunquid solius doctrinae beneficiis amor agnoscitur, nec fas esse credendum est, prodire in medium desideria rusticantis? Simplicius innotescunt vota nullo peritiae velata 63.0563C| praestigio. Ergo nos hoc sumus ore, quod pectore. Non amara praecordiorum delenificis possumus mutare sermonibus. Pudens laudator est, cui in concinnatione blandimenti dicenda mens suggerit. Deo ergo omnipotenti gratias, qui in vobis, dum vetera familiae vestrae bona custodit, nova multiplicat; et quod plus est apice dignitatis, dignos facit esse culminibus. Redditur quidem vestrae gloria ista origini, sed quod est clarius, merito impetrante personae. Fuerit in morem veteribus, curulium celsitudinem campi sudore mercari, et contemptu lucis honorum luce fulgere; sed aliud genus virtutis quaeritur, postquam praemium facta est Roma victorum. Noster candidatus post manifestam decertationem, debitum triumphum, dum nunquam viderit bella, sortitur. Judicio exigit laureas, et congredi non necessarium 63.0563D| duxit armatis. Inter Ciceronis gladios et Demosthenis enituit, et utriusque propositi acumina, quasi natus in ipsa artium pace, collegit. Nemo dissonantiam Atticae perfectionis metuat et Romanae; nec praecipua gentium bona in societatem dubitet convenire. Unus es qui utrumque complecteris, et quidquid viritim distributum poterat satis esse, avidus maximarum rerum possessor includis. Eloquentiam veterum, dum imitaris, exsuperas. Dicendi formam doctissimis tribuis, dum requiris. Est apud me epistolae vestrae, quae hujus rei fidem faciat, veneranda compositio. Utinam quae a vobis diriguntur, tam essent crebra quam suavia! Dicaris forsitan, Par fuit propinquum laudare, in commune augmentum laborantem: quia non est proprium, quod 63.0564A| quasi singulariter videtur palmata conferre. Venit ad me equidem portio de curuli; sed si mihi conceditis, plus erigor de genio et studiis sublimati. Interdum accesserunt ista de casibus, soli contigerunt illa virtuti. Prope inops ad scipionem adducitur suffragii consularis, qui tantum de parentibus gloriatur. Tibi utrumque in peculio est, Latiaris scientia, et vena purpurarum.
II.
Cassiodorus, qui intelligentiam sacrorum cum notione profanorum, utramque cum summa sanctitate conjunxit, nomine regis Theoderici, cujus cancellarius erat, plures ad Boetium misit epistolas. Una est quadragesima quinta libri primi epistolarum Cassiodori, sicque effertur:
Boetio viro illustri Patricio Theodericus rex:
63.0564B| Spernenda non sunt, quae a vicinis regibus praesumptionis gratia postulantur: dum plerumque res parvae plus praevalent praestare, quam magnae possunt obtinere divitiae. Frequenter enim quod arma explere nequeunt, oblectamina suavitatis imponunt. Sit ergo pro republica et cum ludere videmur. Nam ideo voluptuosa quaerimus, ut per ipsa, seria compleamus. Burgundiorum itaque dominus a nobis magnopere postulavit, ut horologium, quod aquis sub modulo fluentibus temperatur, et quod solis immensi comprehensa illuminatione distinguitur, cum magistris rerum, ei transmittere deberemus. Quatenus impetratis delectationibus perfruendo, quod nobis est quotidianum, illis videatur esse miraculum. Merito si quidem respicere cupiunt, quod legatorum suorum relationibus obstupescunt. Hoc te, 63.0564C| multa eruditione saginatum, ita nosse didicimus, ut artes, quas exercent vulgariter nescientes, in ipso disciplinarum fonte potaveris. Sic enim Atheniensium scholas longe positus introisti; sic palliatorum choris miscuisti togam, ut Graecorum dogmata doctrinam feceris esse Romanam. Didicisti enim, qua profunditate cum suis partibus speculativa cogitetur: qua ratione activa cum sua divisione discatur; deducens ad Romuleos senatores, quicquid Cecropidae mundo fecerant singulare. Translationibus enim tuis Pythagoras musicus, Ptolomaeus astronomus leguntur Italis. Nicomachus arithmeticus, geometricus Euclides audiuntur Ausoniis. Plato theologus, Aristoteles logicus Quirinali voce disceptant: mechanicum etiam Archimedem Latialem Siculis reddidisti. Et quoscunque disciplinas vel artes fecunda Graecia 63.0564D| per singulos viros edidit, te uno auctore patrio sermone Roma suscepit. Quos tanta verborum luculentia reddidisti claros, tanta linguae proprietate conspicuos, ut potuissent et illi opus tuum praeferre, si utrumque didicissent. Tu artem praedictam, ex disciplinis nobilibus natam, per quadrifarias Mathesis januas introisti. Tu illam in naturae penetralibus considentem, auctorum libris invitantibus cordis lumine cognovisti: cui ardua nosse usus miracula, monstrare propositum est, molitur ostendere, quod obstupescant homines evenisse: miroque modo naturis conversis facti detrahit fidem, cum ostentet ex oculis visionem. Facit aquas ex imo surgentes, praecipites cadere, ignem ponder bus currere, organa ex rancis vocibus insonare; et peregrinis flatibus 63.0565A| calamos complet, ut musica possint arte cantare. Videmus per eam defensiones jam nutantium civitatum, subito tali firmitate consurgere, ut machinamentorum auxiliis superior reddatur, qui desperatus viribus invenitur. Madentes fabricae in aqua marina siccantur: dura cum fuerint ingeniosa dispositione solvuntur; metalla mugiunt: Diomedis in aere grues buccinant: aeneus anguis insibilat: aves simulate fritiniunt; et quae propriam vocem nesciunt, ab aere dulcedinem probantur emittere cantilenae. Parva de illa referimus, cui coelum imitari fas est: haec enim fecit secundum solem in Archimedis sphaera decurrere: haec alterum zodiacum circulum humano consilio fabricavit. Haec lunam defectu suo reparabilem artis illuminatione monstravit: parvamque machinam, gravidam mundo, coelum gestabile, 63.0565B| compendium rerum, speculum naturae, ad speciem aetheris incomprehensibili mobilitate volutavit. Sic astra, quorum licet cursum sciamus, fallentibus tamen oculis, prodire non cernemus. Stans quidam in illis transitus est: et quae velociter currere vera ratione cognoscis, se movere non respicis. Quale est, hoc homini etiam facere, quod vel intellexisse potest esse mirabile? Quare cum vos ornet talium rerum praedicanda notitia, horologia nobis, publicis expensis, sine vestro dispendio, destinate. Primum sit, ubi stylus diei index per umbram exiguam horas consuevit ostendere. Radius itaque immobilis et parvus, peragens quod tam miranda magnitudo solis discurrit, et fugam solis aequiparat, quod motum semper ignorat. Inviderent talibus si astra sentirent, et meatum suum fortasse deflecterent, ne tali ludibrio 63.0565C| subjacerent. Ubi est illud horarum de lumine venientium, singulare miraculum, si has et umbra demonstrat? Ubi praedicabilis indefecta rotatio, si hoc et metalla peragunt, quae situ perpetuo continentur? O artis inaestimabilis virtus, quae dum se dicit ludere, naturae praevalet secreta vulgare. Secundum sit, ubi praeter solis radios hora dignoscitur, noctes in partes dividens: quod ut nihil deberet astris, rationem coeli ad aquarum potius fluenta convertit: quorum motibus ostendit, quod coelo volvitur: et audaci praesumptione concepta ars elementis confert, quod originis conditio denegavit, universae disciplinae cunctus prudentium labor naturae potentiam, ut tantum possint nosse, perquirit. Mechanisma solum est, quod illam ex contrariis appetit imitari: et si fas est dicere in quibusdam etiam 63.0565D| nititur velle superare. Hoc enim fecisse dignoscitur Daedalum volare. Hoc ferreum Cupidinem in Dianae templo sine aliqua alligatione pendere. Hoc hodie facit muta cantare, insensata vivere, immobilia moveri. Mechanicus, si fas est dicere, pene socius est naturae: occulta reserans, manifesta convertens, miraculis ludens; ita pulchre simulans, ut quod compositum non ambigitur, veritas aestimetur. Haec quia studiosius te legisse comperimus, praedicta nobis horologia quantocius transmittere maturabis. Ut te notum in illa parte mundi facias, ubi aliter pervenire non poteras. Agnoscant per te exterae gentes, tales nos habere nobiles, quales leguntur auctores. Quoties non sunt credituri qui viderint? quoties hanc veritatem lusoria somnia putabunt? 63.0566A| et quando fuerint a stupore conversi, non audebunt se aequales nobis dicere, apud quos sciunt sapientes talia cogitasse.
Altera epistola ejusdem Cassiodori est quadragesima libri secundi, quae sic se habet:
Boetio patricio Theodericus rex.
Cum rex Francorum, convivii nostri fama pellectus, a nobis citharaedum magnis precibus expetisset, sola ratione complendum esse promissimus, quod te eruditionis musicae peritum esse noveramus. Adjacet enim vobis doctum eligere, qui disciplinam ipsam in arduo collocatam, potuistis attingere. Quid enim illa praestantius, quae coeli machinam sonora dulcedine modulatur, et naturae convenientiam ubique dispersam virtutis suae gratia comprehendit. Et paulo post: Sed quoniam nobis 63.0566B| facta est voluptuosa digressio (quia semper gratum est de doctrina colloqui cum peritis) citharaedum, quem a nobis diximus postulatum sapientia vestra eligat praesenti tempore meliorem, facturus aliquid Orphei, cum dulci sono gentilium fera corda domuerit. Et quantae nobis gratiae fuerint actae, tantae vobis ex nostra aequabili compensatione referentur, qui et imperio nostro paretis, et quod vos clarificare possit, efficitis.
Idem Cassiodorus ad finem libri Dialecticae de codem Boetio ita loquitur: Illud, inquit, competens judicavimus recapitulare breviter, quorum labore in Latium eloquium res istae pervenerint: ut nec auctoribus gloria sua pereat: nobis plenissime rei veritas innotescat. Isagogen transtulit patricius Boetius, commentaque ejus gemina derelinquens. Categorias idem transtulit 63.0566C| patricius Boetius, cujus commenta tribus libris ipse quoque formavit: Peri hermenias supra memoratus patricius Boetius transtulit in Latinum, cujus commenta ipse duplicia minutissima disputatione tractavit . . . Supra memoratus patricius Boetius de syllogismis hypotheticis lucidissime pertractavit, etc.
III.
Procopius, Caesariensis ex Palaestina, rhetor et sophista inter varias suas historias scripsit de Bello Gothorum libros tres, in quorum primo quod Graece dixit de Boetio, sic Latine redditur:
Symmachus et ejus gener Boetius patricii, alto majorum sanguine, principes vero senatus Romani, et consules fuere, philosophiae et aequitati supra caeteros mortales studuerant, multisque egenis tum Romanorum, 63.0566D| tum externorum opibus suis subvenere. Hi ad ingentem gloriam evecti, deterrimos quosque in sui invidiam concitarunt: quibus delatoribus Theodericus rex persuasus, viros clarissimos perinde ac res novas molientes occidit, eorumque bona omnia publicavit. Sed paucis post diebus coenanti illi cum ingentis piscis caput ministri apposuissent, illud Theoderico visum est caput esse Symmachi nuper occisi, dentibus quidem in inferius labrum impactis, oculis vero torve et furibunde intuentibus minari sibi plurimum videbatur. Unde prodigii novitate perterritus, membrisque praeter modum tremebundus et horrens, in lectum citato gradu se recepit identidemque sibi togarum vim magnam ingeri jubendo paulum quievit. Elpedio deinde medico omnibus, quemadmodum 63.0567A| accidissent, explicatis, in Symmachum Boetiumque patratum a se scelus deflebat: quo denique deplorato ex accepta calamitate dolore ingenti affectus, haud longe post moritur: cum primum hoc et ultimum injuriae exemplum in sibi subjectos idcirco exercuisset, quia non, uti consueverat, diligenter pervestigata causa, in tantos viros animadverterat.
Idem auctor libro tertio praedictae historiae de uxore Boetii superstite locutus haec ait. Unde vel Rusticianae Boetii quondam uxori et Symmachi filiae, id reliquum fuit ad vitam et ad miseriarum cumulum ut servili et rustico habitu induta, quae egentibus facultates suas erogaverat, panem caeteraque ad victum necessaria ab hostibus mendicaret: domos enim circumeundo foresque oppulsando, cibum dari sibi suppliciter precabatur 63.0567B| nil prorsus huic ignominiae ea re afferente. Et certe Gothi in Rusticianae mortem conspiraverant, illi objicientes quod exercitus Romani ducibus pecunias largiens, Theoderici statuas disturbasset, caedem Symmachi patris Boetiique mariti ulta. Totilas tamen nulla hanc affici injuria permisit, sed eam aliasque omnes ab contumelia immunes conservavit.
SEPTIMUM SAECULUM, NIMIRUM AB ANNO 600 AD AN. 700.
Beda, venerabilis dictus propter vitae sanctitatem morumque gravitatem, tanti fecit Boetium ejusque doctrinam, ut commentarios scripserit in Boetii librum de Trinitate. De eodem Boetio honorate et honorifice multa passim hic auctor praedicat.
OCTAVUM SAECULUM, NIMIRUM AB ANNO 700 AD AN. 800. 63.0567C|
Paulus diaconus, qui rogatu Adelburgae filiae Desiderii regis multa ad Eutropii historiam addidit, libro septimo hujus appendicis, postquam dixisset Joannem papam, Theodorum, Importunum et Agapitum consulares viros, aliumque Agapitum patricium ad Justinum legatos in itinere demoratos fuisse, addit: Theodericus rabie suae iniquitatis stimulatus, Symmachum exconsulem ac patricium, et Boetium seniorem et exconsulem catholicos viros gladio trucidavit.
NONUM SAECULUM, NIMIRUM AB ANNO 800 AD AN. 900. I.
Ado, Viennensis archiepiscopus, qui breviarium chronicorum ab origine mundi ad sua usque tempora 63.0567D| productum composuit, loquens de Joanne summo pontifice ait: Cum rediens Ravennam venisset, Theodericus eum cum comitibus caeteris carceris afflictione peremit, invidia ductus, quia catholicae pietatis defensor Justinus eum honorifice suscepisset. Quo tempore Symmachum atque Boetium consulares viros pro catholica pietate idem Theodoricus occidit.
II.
Anastasius apostolicae bibliothecae custos et instaurator, qui propterea dicitur Bibliothecarius, in sua pontificum Historia ad Joannem I haec de Boetio scribit: Eodem, inquit, tempore, cum hi suprascripti, id est papa Joannes cum senatoribus Theodoro exconsule, Importuno exconsule, Agapito exconsule (Agapito patricio defuncto 63.0568A| Thessalonicae) positi essent Constantinopoli, Theodoricus rex haereticus tenuit duos senatores praeclaros et exconsules, Symmachum et Boetium, et occidit inter ficiens gladio.
DECIMUM SAECULUM, NIMIRUM AB ANNO 900 ad AN. 1000.
Cum ossa Boetii multis abhinc saeculis jacerent neglectu temporum minus honorata, Otho tertius imperator eadem marmore includi jussit: inscripto elogio, quod composuit Gerbertus Ravennas archiepiscopus, magister olim Augusti, is qui summus pontifex creatus, Sylvester secundus dictus est, quique non secus ac Boetius ob exquisitam reconditarum rerum scientiam magus falso est habitus ab impetitis. Elogium autem illud his versibus expressit:
Roma potens dum jura suo declarat in orbe,
63.0568B| Tu pater et patriae lumen, Severine Boeti,
Consulis officio rerum disponis habenas,
Infundis lumen studiis et cedere nescis
Graecorum ingeniis, sed mens divina coercet
Imperium mundi. Gladio bacchante Gothorum
Libertas Romana perit: tu consul et exsul
Insignes titulos praeclara morte relinquis.
Nunc decus imperii, summas qui praegravat artes
Tertius Otto sua dignum te judicat aula;
Aeternumque tui statuit monimenta laboris,
Et bene promeritum meritis exornat honestis.
UNDECIMUM SAECULUM, NIMIRUM AB ANNO 1000 AD AN. 1100.
Sigebertus monachus Gemblacensis, ordinis S. Benedicti, qui inter historicos non ultimum locum 63.0568C| habet in suo de scriptoribus illustribus opere, dubitat num Boetius conferendus, an praeferendus philosophis et saecularibus et ecclesiasticis. Boetius, inquit cap. 37, vir consularis conferendus, vel praeferendus philosophis et saecularibus et ecclesiasticis; quia nos ambiguos esse facit, an inter saeculares, an inter ecclesiasticos scriptores fuerit illustrior? Laudent eum saeculares, quod Isagogas, quod Perihermenias, quod Categorias transtulerit de Graeco in Latinum, et exposuerit; quod Topica Ciceronis exposuerit, quod Antepraedicamenta, quod libros de Topicis Differentiis, de Cognitione dialecticae et rhetoricae, et Distinctione rhetoricorum locorum, de Communi Praedicatione potestatis et possibilitatis, de Categoricis et Hypotheticis Syllogismis libros et alia multa scripserit, quod Arithmeticam et 63.0568D| Musicam Latinis scripserit. Nos ecclesiastici laudamus eum quod librum de Sancta Trinitate scripserit, quod exsiliatus a Theodorico Gothorum et Italorum rege, pro eo quod tueri volebat libertatem Romanae urbis, scripsit librum de Consolatione philosophiae. Hic ab eodem rege Theodorico occisus est.
II.
Honorius Augustodunensis Ecclesiae presbyter in Chron.: Boetius, ait, patricius vel consul scripsit librum de Sancta Trinitate, et alium de Consolatione, et quadrivium de Graeco transtulit, id est Arithmeticam, Musicam, Geometriam, Astronomiam. Dialecticam vero explanavit. A Theodorico Gothorum rege Mediolani interficitur.
DUODECIMUM SAECULUM, NIMIRUM AB ANNO 1100 AD AN. 1200. 63.0569A| I.
Joannes Saresberiensis natione Anglus, episcopus Carnotensis, qui inter alia opera scripsit Policraticum sive de Nugis curialium et Vestigiis philosophorum, in hoc eodem opere, libro septimo, capite decimo quinto, hunc Boetii librum de Consolatione philosophiae plurimum commendat. Si, inquit, mihi non credis, liber de Consolatione philosophiae revolvatur attentius, et planum erit haec in contrarium cedere. Et licet liber ille Verbum non exprimat incarnatum, tamen apud eos qui ratione nituntur, non mediocris auctoritatis est; cum ad reprimendum quemlibet exulceratae 63.0569B| mentis dolorem, congrua cuique medicamenta conficiat. Nec Judaeus quidem nec Graecus sub praetextu religionis medicinae declinet usum, cum sapientibus in fide et in perfidia desipientibus sic vividae rationis confectio proficiat artificiosa, ut nulla religio quod miscet abominari audeat, nisi quis rationis expers est. Sine difficultate profundus est in sententiis, in verbis sine levitate conspicuus, orator vehemens, efficax demonstrator. Ad id quod sequendum est, nunc prolabitur suadens, nunc quasi stimulo necessitatis impellens.
II.
Huic addi potest auctor libri de Spiritu et Anima, qui inter opera S. Augustini refertur: si tamen vera est conjectura Vincentii in Speculo historiali, et abbatis Trithemii, qui asserunt hunc auctorem esse 63.0569C| Hugonem a sancto Victore, quippe qui florebat anno Christi 1130: hic enim auctor, quisquis sit, non solum ducit honori referre cogitationes et verba Boetii capite undecimo dicens: Mens nunc caput summis inserit, nunc desidit in infima, et caetera quae habentur metro 4 libri quinti Consolationis philosophiae; sed capite trigesimo septimo ejusdem Boetii auctoritate utitur: Boetius, inquit, dicit intelligentiam solius Dei esse admodum paucorum hominum.
DECIMUM TERTIUM SAECULUM, NIMIRUM AB ANNO 1200 AD AN. 1300.
Sanctus Thomas omni nostra praedicatione major, mirum in modum commendat merita Boetii, non quidem suis in libros de Consolatione philosophica commentariis: 63.0569D| siquidem haec, ut probavimus, germana non sunt sancti Thomae opera, sed sua potius frequenti hujus auctoris laudatione, qua Boetium aequans summis Ecclesiae doctoribus, ejusdem auctoritate utitur ad faciendam fidem. Sic 1 p, q. 10, a. 1, aeternitatis definitionem, quam ipse dicit a Boetio positam, caeteris posthabitis, particulatim explicat: Aeternitas, inquit, est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio, ut habetur V de Consol., prosa 2, circa principium. Sic q. 29 ejusdem partis in argumento Sed contra, affert personae definitionem quam dicit esse Boetii lib. de Duab. Nat., hancque particulatim exponit: Persona, inquit, est rationalis naturae individua substantia. Et sic de caeteris.
DECIMUM QUARTUM SAECULUM, NIMIRUM AB ANNO 1300 AD AN. 1400. 63.0570A|
I.
Philippus Pulcher, Francorum rex, ut refert Petrus Bertius praefatione in libros Boetii de Consol., tanti fecit hos Consolationis philosophicae libros, ut quamvis ipse Latine intelligeret, tamen pro beneficio habuerit, quod ipsi Joannes Magdunensis, poeta, ut tunc ferebant tempora, eruditus eos Gallice a se redditos inscripsisset: asservatur ejus operis exemplar adhuc hodie Lutetiae in bibliotheca Augustinianorum.
II.
Maximus Planudes, monachus Constantinopolitanus, nihil moratus superbam Graecorum consuetudinem, qui Latinos libros Graece reddere non solent, 63.0570B| tanti habuit libros Boetii de Consolatione philosophiae, illos ut Graeco sermone fuerit interpretatus. Et hoc exemplar servatur in bibliotheca regis.
DECIMUM QUINTUM SAECULUM, NIMIRUM AB ANNO 1400 AD AN. 1500. I.
Laurentius Valla, patricius Romanus, vir ipse eruditissimus, non modo ait Boetium Latine loqui, quemadmodum refert Julius Scaliger, verum eumdem Boetium vocat eruditorum ultimum, praefatione in libros suos Dialecticos. Nec, inquit, aliter sentit eruditorum ultimus Boetius, magis, ut mihi videtur, Platonicus quam Aristotelicus: quos auctores parum inter se distare docturum se quodam loco promisit.
II.
63.0570C| Sanctus Antoninus archiepiscopus Florentinus, ordinis Praedicatorum 2 parte Histor., titul. 11, cap. 2, § 4, de Boetio honorificentissime scripsit. Cum, inquit, Theodoricus rex Gothorum rempublicam in Italia opprimeret temporibus prioribus, Boetius senator clarissimus, ut infra dicetur de sapientia ejus, amator reipublicae in multis regi se pro justitia opponebat, cumque et propter generis nobilitatem et eloquentiam apud omnes de eo magna esset opinio, etiam ab ipso rege timebatur: quare ut creditur subornatis quibusdam ut ipsum crimine laesae majestatis accusarent, dixerunt quod ipse prodita civitate Romana Anastasium principem in Italiam evocaverat, ut rempublicam de manu Theodorici liberaret: quamobrem sumpta occasione ipsum cum quibusdam aliis Romanis nobilibus apud Papiam exsilio 63.0570D| relegavit, ubi in carcere positus librum de philosophiae Consolatione scripsit: ubi demum ab eo interficitur.
Et capite 15, citans Sigebertum: Eo tempore, inquit, Symmachus patricius rempublicam Romanam illustravit, et cum eo gener ejus Boetius vir consularis, conspicuus in utraque lingua, eruditione omnium artium liberalium, quas pene omnes e Graeco in Latinum transtulit eloquium.
III.
Jacobus Philippus Bergomensis ordinis Eremitarum S. Augustini in supplem. Chronic. ad ann. Christi 500. Boetius, inquit, Anitius Manilius Severinus, Christianissimus vir et consulari dignitate insignitus, poetaque ac philosophus celeberrimus, Symmachique 63.0571A| patricii gener iisdem temporibus Romae clarissimus fuit. Hunc quidam Manilium vocant, eo quod a Manilio Torquato originem duxisse tradant. Qui cum vere catholicus esset, nec Arianis etiam persaepe rogatus obtemperare vellet, et ipse a Theoderico rege sub velamento affectatae libertatis post socerum suum Ticini exsulare jubetur, et postmodum instigantibus haereticis perpetuo carceri damnatur: in qua quidem calamitate constitutus, ad recreandum animum suum, cum in mathematicis doctissimus esset, chiterinum e nervo primus excogitavit et excidit, quod quidem modernis temporibus, musicis celebre instrumentum habetur. Ibidem quoque constitutus ad multorum utilitatem praeclarissima atque innumerabilia quasi edidit opuscula, et quae ad manus devenere haec ipsa sunt. Et postea: Hunc denique 63.0571B| virum optimum et sanctum Theodoricus rex cum in sententiam suam omnino flecti non posset, Arianorum rabie concitatus, post longum carceris squalorem, imperante Justino seniore Augusto, anno scilicet Domini nostri 520 apud Papiam pro catholica fide occidi jussit: cujus corpus ibidem in divi Augustini templo adhuc habetur conditum. Et sunt qui dicant eum in catalogo sanctorum eam ob rem fuisse relatum, et sanctum Severinum vocitatum.
IV.
Hermolaus Barbarus, patricius Venetus, archiepiscopus et patriarcha Aquilegiensis, in sua praefatione quam habuit, cum libros Aristo elis domi coepit praelegere. Qui, inquit, putant, hunc aditum patere nemini, qui scholas illas philosophiae nunquam intraverit, in 63.0571C| magno versantur errore: quandoquidem tales scholas nec Marcus Varro, nec Brutus, nec Plancius, nec Chalcidius, nec Boetius ingressi: non Alexander, non Themistius, non Porphyrius, non Jamblichus, non Simplicius, philosophi tamen eminentissimi, et Aristotelis interpretes juratissimi fuere.
V.
Angelus Politianus, qui excellens cum poeta, tum orator, multa tam Graece quam Latine edidit opera, in suis Miscellaneis, cap. 1, de Boetio sic loquitur: Quis Boetio vel in dialecticis acutior? vel subtilior in mathematicis? vel in philosophia locupletior? vel in theologia sublimior? Quem tanti juniores etiam philosophi longe (arbitror) omnium perspicacissimi fecerunt, ut Aquinatem Thomam, divum hominem, magnumque 63.0571D| illum Thomae praeceptorem (Deus bone, quos viros!) habere meruerit enarratores: nimirum in his, inquit Vallinus, quae sanctus Thomas in Boetii libros de Trinitate et de Hebdomadibus scripsit; quod commentaria in libros Boetii de Consolatione philosophiae, quae vulgo sancto Thomae tribuuntur, hujus sanctissimi doctoris non sint.
DECIMUM SEXTUM SAECULUM, NIMIRUM AB ANNO 1500 AD AN. 1600.
I.
Joannes Tritenhemius abbas Spanheimensis in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum. Boetius, inquit, Manlius Severinus, consul ordinarius Romae, philosophus, orator et poeta insignis, in divinis Scripturis 63.0572A| doctus, et in saecularibus litteris omnium suo tempore eruditissimus, gener Symmachi patricii fuit. Vir Graeco et Latino copiosissime imbutus eloquio, quippe qui multa volumina tam Aristotelis quam aliorum philosophorum de Attica lingua transtulerit in Latinam: ingenio subtilis, sensu promptus, atque catholicus; sermone nec Tullio inferior, quem sancti Benedicti constat amicitiam habuisse, et in monte Cassino cum Tertullio Placidi monachi patre senatore in ejus mensa comedisse. Scripsit multa praeclara volumina, de quibus ego reperi subjecta. De Unitate Trinitatis lib. I, incipit: Quaero an Pater
Ad Symmachum socerum suum Romanae urbis patricium de Sancta Trinitate lib. I, incipit: Investigatam diutiss., etc. 63.0572B|
et Filius, etc.
De Duabus Naturis in Christo lib. I, Anxie te quidem, etc.
De Fide ad Joan. diaconum lib. I, Christianam fidem novi.
De Unitate et Uno lib. I, Unitas est qua, etc.
De Eisagogis Porphyrii lib. II, Hiemantis anni temp.
In secundam ejusdem editionem lib. I, Secundus hic.
In Categorias Aristotelis lib. II, Expeditis his, etc.
In Perihermenias ejusdem lib. I, Magna quidem libri.
In editionem ejusdem secundam lib. VI, Alexander in.
De Divisionibus lib. I, Quam magnos studiosos.
De Definitionibus lib. I, Dicendi ac disputandi.
63.0572C|
Ad Categoricos Syllogismos introduct. lib. I, Multa veteres philosophi.
In Topica Ciceronis lib. VI, Exhortatione tua, etc.
De Differentiis topicis lib. IV, Omnis ratio disserendi.
De Syllogismo categorico lib. II, Multa Graeci veteres.
De Syllogismo hypothetico lib. II, Cum in omnibus.
De Hebdomadibus lib. I, Postulas ut ex hebdom.
De Arithmetica lib. II, Inter omnes priscae.
De Musica lib. V, Omnium quidem perceptio.
De Philosophica Consolatione lib. V, Carmina qui quondam.
In Geometricam Euclidis lib. III, Qui vero, mi Patriti.
63.0572D|
De disciplina scholarium, ut aliqui volunt, lib. I, Vestra. Indignus est ille liber, qui tanto viro tribuatur, nec etiam docti hunc Boetio tribuunt.
De Locis rhetoricis lib. I.
De Praedicatione potestatis lib. I.
Epistolarum ad diversos lib. I.
Alia quoque nonnulla scripsisse dicitur: sed ad notitiam meam non venerunt. Moritur eodem anno quo Symmachus patricius, et Joannes papa sub Anastasio imperatore, jussu Theodorici regis ad Ravennam post diuturnum exsilium in carcere jugulatus, anno Domini 524, indict. 2, et sub nomine Severini catalogo sanctorum insertus dicitur.
II. 63.0573A|
Julius Caesar Scaliger, vir in republica litteraria celeberrimus, Boetium saepissime laudat: ut in Hypercritico. Boetii Severini, inquit, ingenium, eruditio, ars, sapientia facile provocat omnes auctores, sive illi Graeci sint, sive Latini. Saeculi barbarie ejus oratio soluta deterior invenitur: at quae libuit ludere in poesi, divina sane sunt, nihil illis cultius, nihil gravius: neque densitas sententiarum venerem, neque acumen abstulit candorem. Equidem censeo paucos cum illo comparari posse. Valla docet illum Latine loqui: at Vallam Boetius bene sapere. Hinc idem Scaliger de eodem Boetio canit in Divis: Divinae enumeres ingentia semina mentis: Dotibus accedant Curia, lingua, lares. 63.0573B| Haut satis est: adpone polum pars esse Boeti Coeperit: at nondum munera tota capis.
III.
Lilius Gregorius Gyraldus etiam inter doctos notissimus Boetium pariter summis laudibus extollit, de Poetar. Histor. dial. 5. Sed, inquit, hujus aetatis alios afferamus, quos inter Boetius Anicius Manlius Severinus, Romanus patricius et exconsul, qui a nostris plerisque in martyrum catalogo ascribitur. Hic cum Symmacho et ipso patricio, Boetii, ut plerique omnes tradunt, socero a Theodorico Gothorum rege primum Ticinum relegati, deinde necati sunt, quod in libertatem populum Romanum viderentur velle vindicare. Fuit Boetius, ut scitis, in omni disciplina egregie doctus, quod vobis liquido ex ejus monumentis constare potest. 63.0573C| Sed quod ad praesentem materiam attinet, in pangendis versibus mira usus est facilitate. De illo plura colligere, supervacaneum, quando ejus volumina nota sunt omnibus. Ejus certe ingenium ad eas artes, quae supra litteras sunt, mirum in modum celebratur ab ejus occisore Theodorico rege.
IV.
Magdeburgenses, centuria 6, cap. 10 de Episcopis et Doctoribus, Boetius, inquiunt, Anius Manilius Severinus, patricius et consul, vir Graece et Latine doctissimus fuit, et multos in philosophia aliisque disciplinis, tum soluta tum ligata oratione conscriptos libros posteris 63.0573D| reliquit.
V. 63.0574A|
Justus Lipsius, qui cum ob eximiam suam doctrinam, tum maxime ob ingenuum animi candorem doctis pariter ac probis omnibus colitur, non solum laudat Boetium in civili sua doctrina aliisque suis operibus, sed scribens ad Janum Bernartium cognatum suum, de Consolatione ab hoc illustrata et emendata, hos protulit Phaleucos:
En Boetius ille, qui sophorum In primis sophus esse gloriatur: Qui doctum nimis, et satis disertum Scriptum hoc edidit, omnium bonorum Bonum judicio. Sed id tenebras Aevo aut ingenio suopte, habebat; Quas Bernartius ille, flos meorum 63.0574B| Belgarum pepulit, facemque claram A se praetulit: hanc sequere, quisquis Doctrinae sapientiaeque cultor Non audire, sed esse, concupiscio
DECIMUM SEPTIMUM SAECULUM, NIMIRUM AB ANNO 1600 AD HANC NOSTRAM AETATEM 1779.
Infinitior sim, si quae hoc nostro saeculo in laudem Boetii dicta sunt, haec omnia recensendo enumerare velim; nullus enim est aut historiographus, aut theologus, qui de illustrissimo illo auctore non fuerit ornate et honorifice locutus. Consule si placei Baronium, Annal. ecclesiast. tom. VII, ad an. 522; D. Petrum a Sancto Romualdo in Thesauro chronologico, tom. II, ad an. 510; aliosque omnes historiographos; vide reverendum Patrem Caussinum in libro quem 63.0574C| inscripsit la Cour sainte, ubi proponendo ideam viri quem vocat homme d' Etat, pluribus agit de nobilitate, de doctrina, de consiliis, de morte Boetii. Lege etiam, si lubet, Gerardum Joannem Vossium de Poetis Latinis cap. 5: Quibus, inquit, temporibus in Oriente Zeno posteaque Anastasius, in Italia Odoacer, et exinde Theodericus rexit, claruit Anitius Manlius Boetius Severinus, vir Latine et Graece doctissimus, in omni disciplinarum genere excellens quoque Roma a Varronis temporibus non habueri, unaecunque doctiorem. Quantum idem carmine valuerit, ostendunt libri quinque de Consolatione philosophiae, quos exsul Ticini scripsit. Omnino nihil in poesi venustius habuit illud aevum, vel 63.0574D| etiam quod proxime antecessit.