Auctor incertus
Migne Patrologia Latina Tomus 28
AucVar.Testim3 28 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Augustini ex cap. 43 lib. XVIII de Civitate Dei:
Quamvis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ex Graeco, sed ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas converterit. Sed ejus tam litteratum laborem quamvis Judaei fateantur esse veracem: Septuaginta vero interpretes in multis errasse contendant, etc.
Ejusdem lib. IV de Doctrina Christiana cap. 7, num. 15: Non autem secundum Septuaginta . . . . , sed sicut ex Hebraeo in Latinum eloquium, presbytero Hieronymo, utriusque linguae perito, interpretante translata sunt.
Ejusdem ex epistola 71, alias 10, ad Hieronymum: In hac autem epistola hoc addo, quod postea didicimus, ex Hebraeo Job a te interpretatum, cum jam quamdam haberemus interpretationem tuam ejusdem prophetae ex Graeco eloquio versam in Latinum: ubi tamen asteriscis notasti quae in Hebraeo sunt, et in Graeco desunt, obelis autem quae in Graeco inveniuntur, et in Hebraeo non sunt: tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad verba singula, singulas stellas videamus; significantes, eadem verba esse in Hebraeo, in Graeco autem non esse.
Ejusdem ex epist. 82, alias 19, ad Hieronymum: Ideo autem desidero interpretationem tuam de Septuaginta, ut et tanta Latinorum interpretum, qui qualescumque hoc ausi sunt, imperitia careamus; et hi, qui me invidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intelligant, etc.
Ejusdem ex epist. 71, alias 10, ad Hieronymum: Proinde non parvas Deo gratias agimus de opere tuo, quo Evangelium ex Graeco interpretatus es: quia pene in omnibus nulla offensio est, cum Scripturam Graecam contulerimus. Unde si quisquam veteri falsitati contentiosus faverit, prolatis collatisque codicibus, vel docetur facillime, vel refellitur. Et si quaedam rarissima merito movent; quis tam durus est qui labori tam utili non facile ignoscat, cui vicem laudis referre non sufficit?
Prosperi Aquitani lib. de Ingratis, cap. 2: Tunc etiam Bethlei praeclari nominis hospes,
Hebraeo simul et Graio, Latioque venustus
Eloquio, morum exemplum, mundique magister
Hieronymus libris valde excellentibus hostem
Dissecuit, etc.
Idatii episcopi in Chronico: Hieronymus, qui supra, praecipuus in omnibus, elementorum quoque peritissimus Hebraeorum, in lege Domini, quod scriptum est, diurna nocturnaque meditatione continuus, studia operis sui reliquit innumera.
Marcellini comitis in Chronico: Hieronymus apud Bethleem oppidum degens, ubi et monasterium sibi condidit, et alia multa ecclesiastica litteris quoque Hebraicis edoctus scripsit . . . . . Catholicis quidem inexpugnabilis Ecclesiae turris, haereticis autem omnibus infatigabilis hostis, tam proposito vitae suae, quam librorum a se editorum assertionibus depugnans.
Gennadii in Vita S. Hieronymi ex tom. IV vet. Analect. et ex quampluribus mss. codicibus: Verum enimvero hunc ego felicem dixerim, hujus fugae eventum corrigentis, Christi judicio dispensatum, quia pravorum hominum persecutionibus paratum fore existimo: scilicet, ut Romana Ecclesia Petri instituta regimine, omniumque veteris Testamenti librorum edecta veritate, Christo Deo volente, et Hieronymi speciali studio desudante, Hebraicam quoque habeat veritatem, et Graecorum quorumdam levitas, quae sibi Romanos a se omnes Scripturas divinitus inspiratas accepisse plaudebat, eos habere quod non habet, recognoscat.
Christi itaque gratia Hieronymus fidem adeptus, litterisque Graecis ac Latinis atque Hebraicis doctus, cuncta Hebraeorum volumina, quae in Canone continentur ex veteri Testamento, vera editione in linguam latinam vertit, eaque omnia commentatus est.
Ejusdem de Viris Illustribus cap. I in ms. Corbeiensi, et tom. II veterum Analectorum: Hieronymus noster, litteris Graecis ac Latinis Romae apprime eruditus . . . . . . Litteris quoque Hebraicis atque Chaldaicis ita edoctus, ut omnes veteris Testamenti libros, ex Hebraeorum scilicet codicibus, verterit in Latinum: Danielem quoque prophetam Chaldaico stylo locutum, et Job justum Arabico, in Romanam linguam, utrumque auctorem perfecta interpretatione mutaverit. Matthaei nihilominus Evangelium ex Hebraeo fecit esse Romanum.
Idem legitur in ms. codice Colbertino num. 2807, qui post Elogium Hieronymi, quod Epitaphium vocat, subdit ista: Haec sunt verba auctorum de beato Hieronymo presbytero. Explicit Epitaphium.
Cassiodori lib. de Institutione div. Lit. cap. 21: Beatus etiam Hieronymus, Latinae linguae dilatator eximius, qui nobis in translatione divinae Scripturae tantum praestitit, ut ad Hebraeum fontem pene non egeamus accedere, quando nos facundiae suae cognoscitur ubertate satiasse.
Ejusdem eodem libro de Inst. div. Lit. cap. 15: Quod si tamen alia verba reperiuntur absurde posita, aut ex his codicibus, quos beatus Hieronymus in editione Septuaginta Interpretum emendavit, vel quos ipse ex Hebraeo transtulit, intrepide corrigenda sunt.
Gregorii Magni Praefat. Exposit. Moral. in Job: Novam vero translationem dissero; sed ut comprobationis causa exigit, nunc novam, nunc veterem per testimonia assumo: ut quia sedes apostolica (cui, auctore Deo, praesideo) utraque utitur; mei quoque labor studii ex utraque fulciatur.
Ejusdem lib. XX Moralium cap. 23: Sed quia haec nova translatio ex Hebraeo nobis Arabicoque eloquio cuncta verius transfudisse perhibetur, credendum est quidquid in ea dicitur: et oportet, ut verba illius nostra expositio subtiliter rimetur.
Isidori Hispalensis lib. VI Originum cap. 3: Presbyter quoque Hieronymus trium linguarum peritus, ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas convertit, eloquenterque transfundit. Cujus interpretatio merito caeteris antefertur: nam est verborum tenacior et perspicuitate sententiae clarior.
Ejusdem lib. I de Offic. Eccles. cap. 12: De Hebraeo autem in Latinum eloquium tantummodo Hieronymus presbyter sacras Scripturas convertit; cujus editione generaliter omnes Ecclesiae usquequaque utuntur; pro eo quod veracior sit in sententiis et clarior in verbis.
Bedae venerab. in Martyrologio prid. kalend. octobr.: In Bethlehem Judae depositio sancti Hieronymi presbyteri, cujus vita et doctrina ubique in Ecclesiis Christi laudabilis exstat; quomodo divinos libros ex Hebraea lingua in Latinum transtulerit, etc.
Ejusdem Praefat. in librum de Temporum Ratione: Fixa autem mihi stat sententia, quam a nullo prudentium redarguendam autumo, ut sicut reverendissimus ejusdem Hebraicae veritatis interpres obtrectatoribus sui operis: Non damno, inquit, non reprehendo LXX, sed omnibus his apostolos praefero: ita et ego confidenter profiteor, quia non reprehendo veteres chronographos . . . . sed omnibus his Hebraicae veritatis integram praefero puritatem, cum praeeminentissimi doctorum, Hieronymus in libris Hebr. Quaest., Augustinus in libris de Civitate Dei . . . comprobant.
Ejusdem lib. eodem de Temp. Ratione cap. 66: Haec de cursu praeteriti saeculi ex Hebraica veritate, prout potuimus, elucubrare curavimus, aequum rati, ut sicut Graeci LXX translatorum editione utentes, de ea sibi suisque temporum libros condidere; ita et nos, qui beati interpretis Hieronymi industria, puro Hebraicae veritatis fonte potamur, temporum quoque rationem juxta hanc scire queamus . . . . . Caeterum cunctis in commune suademus, ut sive quis ex Hebraica veritate, quae ad nos per memoratum interpretem pura pervenisse etiam hostibus Judaeis in professo est: sive, etc.
Rhabani Mauri lib. II de Instit. Cleric. cap. 54: De Hebraeo autem in Latinum eloquium tantummodo Hieronymus presbyter sacras Scripturas convertit: cujus editione generaliter omnes Ecclesiae usquequaque utuntur, pro eo quod veneratior sit in sententiis, et clarior in verbis. Haec ex Isidoro transcripsit Maurus. Vide supra, et lege, veracior pro veneratior.
Ejusdem Praefat. Comment. in libros Regum: Ibi enim inveniet, quid Pater Augustinus, quidve insignis interpres divinorum Librorum Hieronymus senserint.
Ejusdem Praefat. Comment. in Paralipomena: Quapropter sciendum est, quod inter Scripturas veteris Testamenti, praesens historia Paralipomenon non ignobilem locum tenet: de qua divinorum Librorum peritissimus interpres beatus Hieronymus, ita ait, etc.
Trithemii lib. I de Scriptoribus Ecclesiasticis: Hieronymus presbyter et monachus . . . . . vir in divinis Scripturis inter omnes doctores eruditissimus, multarum linguarum peritia insignis, sacrae Legis interpres, haereticorum malleus et expugnator fortissimus. Hic est verus dispensator evangelicus, fidelis et prudens, qui proferens de thesauro suo nova et vetera, dansque in tempore spiritalis tritici mensuram conservis suis, Hebraeos superbos spoliavit, humilesque ditavit Latinos.
Inter omnes enim Ecclesiae doctores nullus plus Hieronymo profuit, qui praeter innumera opuscula, vetus Testamentum de Hebraico in Latinum transtulit, ac novum ad Graecam veritatem correxit, atque legendum Ecclesiae fideliter obtulit.
Ecclesiae catholicae Oratione in festo S. Doctoris: Deus, qui Ecclesiae tuae in exponendis Scripturis beatum Hieronymum, confessorem tuum, Doctorem maximum, providere dignatus es: praesta, quaesumus, ut ejus suffragantibus meritis, quod ore simul et opere docuit, te adjuvante, exercere valeamus. Per Dominum, etc.