Jump to content

Testimonia (PL 059)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testimonia (PL 059)
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 59


AucVar.Testim12 59 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. ENNODIUS EPISCOPUS TICINENSIS. (In Vita beati Epiphanii episcopi.)

Dedit etiam praestantissimus inter Gallos Avitus Viennensis episcopus, in quo se peritia, velut in diversorio lucidae domus inclusit.

II. GREGORIUS TURONENSIS. (Lib. II Historiae Francorum cap. 34.)

Magnae facundiae erat tunc temporis beatus Avitus episcopus Viennensis. Namque insurgente haeresi apud urbem Constantinopolitanam, nihil divinitatis habuisse Dominum nostrum Jesum Christum, rogante Gundobado rege, ipse contra eam scripsit. Exstant exinde apud nos epistolae admirabiles: quae sicut tunc haeresim oppresserunt, ita nunc Ecclesiam Dei aedificant. Scripsit etiam Homiliarum librum unum, de mundi principio et de diversis aliis conditionibus, libros sex versu compaginatos. Epistolarum libros novem, inter quos supradictae continentur epistolae.

III. FORTUNATUS PICTAVIENSIS EPISCOPUS. (Lib. I de Vita S. Martini.)

Quod sacra explicuit serie genealogus olim, Alcimus egregio digessit carmine praesul.

IV. ISIDORUS HISPALENSIS. (De Illustribus Ecclesiae Scriptoribus cap. 23.)

Avitus episcopus, scientia saecularium litterarum doctissimus, edidit quinque libellos heroico metro compositos: quorum primus est de Origine mundi, secundus de Originali Peccato, tertius de Sententia Dei, quartus de Diluvio mundi, quintus de Transitu maris Rubri. Scripsit et ad Fuscinam sororem de Laude virginitatis librum unum, pulcherrimo compositum carmine et eleganti epigrammate coaptatum.

V. AGOBARDUS LUGDUNENSIS EPISCOPUS. (Adversus legem Gundobadi.)

Temporis Gundobadi regis Burgundionum fuit in urbe Vienna episcopus, Avitus nomine, fide catholicus, eloquentia facundissimus, ingenio acerrimus, sacrarum Litterarum expositor suavissimus, et in metris facillimus, sicut et ejus opera testantur. Qui cum eodem Gundobado frequenter de fide altercans, et dialogos in praesenti conficiens, et epistolis absenti respondens, plura et clara ingenii sui et virtutis opera reliquit. Qui ipso Gundobado in sua perfidia perdito, successorem ejus Sigismundum regem ad fidem catholicam convertit: in cujus conversione recitavit Homiliam in populo, sensuum suavitate plenissimam, et verborum compositione dulcissimam.

Ejusdem adversus dogma Felicis. Beatus Avitus Photinianorum haereticorum validissimus expugnator.

Item de Judaicis superstitionibus. Alcimus Avitus Ecclesiae Viennensis episcopus, quam eximius doctor orthodoxus et facundus exstiterit, pene tota novit Ecclesia Christi.

VI. FLORUS DIACONUS ECCLESIAE LUGDUNENSIS.

Sententiae ex epistola beati Pauli apostoli ad Romanos, a sancto et illustrissimo doctore Ecclesiae Avito episcopo Viennensi expositae, atque ex ejus opusculis in ordinem digestae.

VII. ADO VIENNENSIS EPISCOPUS. (In Chronico aetate sexta.)

Avitus Viennensis episcopus, eloquentia et sanctitate praecipuus, et ejus frater Apollinaris Valentiae episcopus miraculis insignis, Isicii, senatorii primum viri, postea Viennensis episcopi, duo lumina, clarissimi filii. Hic beatus Avitus adversus haeresim Arianam, quae tunc non solum Africam, sed et Galliam Italiamque magna ex parte occupaverat, magno sudore decertavit; quod clarissima ejus opera testantur. Scribit enim dialogum, haeresim illam oppugnans, fidelissimo et doctissimo immortalique ingenio, ad Gundebadum Burgundionum regem, filium Gundovei. Item alios libellos duos contra Nestorium et Eutychem, auctores erroris, luculentissimo et castigato satis sermone. Fuerunt et alia illius plura eximia opera in Christi Ecclesia probatissima. Hic Sigismundum regem in fide pietatis erudivit: qui agente illo postmodum monasterium sanctorum martyrum Agaunensium, Mauritii sociorumque ejus, construxit. Quem postmodum captum et a Francis occisum vehementer doluit. Quantus autem in Ecclesia Christi vixerit, quisquis scire ad plenum vult, post ejus innumera in divinis laboribus opera, epitaphium ejus legat.