Jump to content

Testimonia (PL 069)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testimonia (PL 069)
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 69

AucVar.Testim15 69 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Testimonia

Sanctus Beda vulgo Venerabilis dictus, lib. II in Exram, cap. 7.--Cassiodorus quondam Senator, repente Ecclesiae doctor, qui dum in Expositione Psalmorum, quam egregiam fecit, diligenter intuitus est quid Ambrosius, quid Hilarius, quid Augustinus, quid Cyrillus, quid Joannes, quid caeteri fratres dixerunt, edoctum se procul dubio a senioribus Judaeorum, id est confitentium et laudantium probavit.

Paulus Warnefridus Diaconus, lib. I de Gestis Longobardorum, cap. 25.--Hujus, id est Justiniani, temporibus Cassiodorus apud urbem Romam tam saeculari quam divina scientia claruit, qui inter caetera quae nobiliter scripsit, Psalmorum praecipue occulta potentissime reseravit. Hic primitus consul, deinde senator, ad postremum vero monachus exstitit.

Hincmarus archiepiscopus Rhemensis, de diversa et multiplici Animae Ratione, cap. 2.--Cassiodorus, vir acerrimi ingenii et insignis eruditionis, in libro quem de Anima conscripsit, magistros sanctae Ecclesiae in hac re sicut et in aliis se sequi ostendit. Plura iterum citat ex Commentariis Cassiodori in Psalmos, cap. 25 et 33 de Praedestinatione.

Sigebertus Gemblacensis de Scriptoribus ecclesiasticis. --Cassiodorus consul et senator, postea monachus et abbas, fecit tractatus super Psalmos, et totum operis corpus per tria membra, per psalmos scilicet quinquagenos divisit. Scripsit duos libros Institutionum, qualiter divinae et humanae lectiones debeant intelligi, et librum de Etymologiis, et alium librum Sacerdotis de Schematibus collegit. Scripsit librum Titulorum, quem de divina Scriptura collectum, voluit nuncupari Memoriale; ut breviter percurrant qui fastidiunt prolixa perlegere. Fecit Complexiones in Epistolis apostolorum, et in Actibus apostolorum, et in Apocalypsi, quae sunt brevissima explanatione decursae. Digessit etiam Catalogum consulum Romanorum. Epiphanium Scholasticum, qui tres Theodoreti, Socratis et Sozomeni historias de Graeco in Latinum transtulit, in unam Tripartitam historiam redegit. Novissime anno scilicet aetatis suae 93, precatu fratrum suorum scripsit de Orthographia, cujus regulas de duodecim nominatissimis grammaticis collegit, de Anima librum unum.


Robertus de Monte, inter opera Guiberti, pag. 718.--Ego, inquit, magis assentior Cassiodoro Senatori et monacho viro undecunque doctissimo, qui antiquitate temporis, ne dicam multiplici rerum scientia, ut pote consul, et apocrisiarius Theodorici regis Gothorum, Bedam praecedere non dubitandus est.


Honorius Augustodunensis de Scriptor. ecclesiast. -- Cassiodorus ex senatoribus Ravennae praefectus, arte philosophus, professione monachus, exposuit magnifice Psalterium, et multa alia scripsit.


Helinandus et Vincentius Bellovacensis lib. XXI Speculi histor., quos citat et sequitur S. Antonimus in II parte Histor., tit. 11, c. 14.--Floruit Cassiodorus prius senator, postea monachus, qui Theodorici regis Italiae fuit cancellarius, et ex parte ejus multas fecit epistolas ad diversas personas de negotiis curialibus . . . . Idem super Psalmos commentatus 150 tractatus fecit. Librum quoque de Ratione Animae eleganter composuit, et librum de Orthographia.

Jordanus in Chronico. --Cassiodorus consul fuit, qui postea Conversus et monachus effectus, coenobium construxit, et in saeculari divinaque litteratura clarus effulsit, Psalmos exposuit, libros Institutionum et Chronica fecit, et Tripartitam Historiam ordinavit.


Petrus de Natalibus, pag. 280 edit. 1519.--Cassiodorus confessor ex senatore monachus, quondam Theodorici regis Italiae cancellarius, natione Apulus, floruit tempore Childeberti regis Francorum. Hic vitae sanctitate admodum effulgens, divina et humana litteratura pollens, nonnulla perutilia Ecclesiae Dei digessit. Scripsit nempe librum de Trinitate, de Anima, de Amicitia, familiarium epistolarum. De Orthographia, super Psalterio 150 tractatus super CL psalmos. Scripsit etiam Historiam Tripartitam, et Justiniani primi temporibus humanitatis debitum solvit. Sepultus in miraculis vivit.


Joannes Trithemius, libro II de Viris illustr. ord. S. Benedicti, cap. 3.--Cassiodorus Theodorici regis Italiae quondam cancellarius, ac deinde urbis Ravennae senator, vir in saecularibus Scripturis eruditissimus, philosophus et rhetor insignis, cum S. Patris nostri famam et religionem audisset, divino amore inspiratus saeculum contemnens, in uno coenobiorum ejus monachus effectus est, in quo omnipotenti Deo ex toto corde servire cupiens, ad studium sacrarum Scripturarum totum se contulit. In quibus tum scribendo adeo profecit, ut suo tempore vix haberet aequalem, in quo tanta utriusque litteraturae abundaret scientia. Testantur hoc multa praeclara quae scripsit opuscula: de quibus ego ad praesens tantum reperi subjecta. In Psalterium totum opus egregium 150 tractatus; de Ratione Animae librum unum; Tripartitam Historiam nostram fecit libris duodecim; in Cantica canticorum librum unum; de Institutione divinarum lectionum libros tres; Memoriale divinarum Scripturarum librum unum; in Epistolas Pauli breves complexiones libros quatuordecim; in Actus apostolorum librum unum; in Apocalypsim librum unum; Catalogum Romanorum consulum librum unum; de Grammatica, de Dialectica, de Rhetorica, de Philosophia, de Mathematica, de Geometria, de Astronomia, de Musica; Epistolarum ad diversos libros viginti octo; Etymologiarum librum unum; de Tropis et Schematibus librum unum. Alia quoque multa edidit, quae ad notitiam meam non venerunt. Hic post aliquot conversionis suae annos abbas electus est, et monasterio multo tempore utiliter praefuit. Cum esset annorum nonaginta trium, rogatu fratrum scripsit de Orthographia elegantissimum librum, cujus regulas de duodecim nominatissimis collegit. Claruit autem circa annum Domini sexcentesimum. Plura vide apud eumdem lib. I de Viris illustr. ord. S. Benedicti, cap. 6, et lib. III, cap. 7, et lib. de Scriptor. eccles., pag. 241.

Trithemium sequuntur qui scriptorum ecclesiasticorum Catalogos edidere, et bibliothecarii fere omnes iisdem pene verbis, ut Joannes Ferrerius, Gesnerus, Sixtus Senensis, Bellarminus, Possevinus, Philip. Labbaeus, Vossius et alii.

Ex epistola Joan. Cochlei ad clariss. virum et Deo dignum martyrem Thomam Morum, data III idus Novemb. anni 1528.--Inveni in bibliotheca D. Stephani Chronicon Cassiodori, libellum quidem parvulum, sed Romana nobilitate insignem, eruditisque omnibus merito desiderabilem . . . . . Habet auctor iste eruditionis quidem ac pietatis suae certissima in suis super Psalterium Commentariis testimonia: probitatis autem et prudentiae, justitiaeque ejus integritatem, ac omnimodum dignitatum fulgorem ex duodecim libris Epistolarum ejus plane cognoscet quisquis felix eorum librorum possessor est . . . . . Auctor iste inter omnes doctores ecclesiasticos dignitatum saecularium honore summa cum integritate, religioneque et pietate praefulsit. Quamvis enim reges ejus essent Ariani, ipse tamen fidelissime perpetuo tenore catholicae Ecclesiae partes defendit, uti probant diversi ejus in re theologica tractatus, et propria ejus verba, quae in praefectura ad papam Joannem II scripsit lib. XI, epist. 3. Et quod adhuc mirabilius est magisque pium ac religiosum, relicto tandem saeculo cum omnibus honoribus dignitatibusque imperii, monasticam vitam ita suscepit, ut monasterium Vivariense non longe a Ravenna situm amplissimis censibus donaverit, variis aedificiis ornaverit, ac locupletissima instruxerit bibliotheca. Id quod latius cognoscet, digniusque mirabitur qui introductorios ejus ad fratres Vivarienses legerit libros.


Gabriel Barrius, vel potius eminent. cardinalis Sirletus, Vaticanae bibliothecae praepositus, de Situ et antiquitate Calabriae lib. III, circa finem. --In hac urbe Scylaceo, sive Sylacio fuit Cassiodorus vir et doctrina et sanctitate perspicuus . . . . . Fuit in saecularibus disciplinis omnium suo saeculo facile eruditissimus, sed saeculi honoribus contemptis, D. Benedicti monachus factus divinarum Scripturarum scientia atque etiam sanctitate effulsit . . . . . Scripsit epistolarum libros, etc. Claruit temporibus Justini usque ad imperii Justini junioris finem. Obiit annum agens 96, a Christo nato 575. Functus est autem Romae magnis ac summis honoribus ac magistratibus; nam fuit senator, et quaestor, et consul, et magister officii, et praepositus officiorum Theodorici et Athalarici regum, et totius Italiae praefectus.


Scriptor:Baronius Eminent. cardinalis Baronius, anno Christi 562.-- Sed ratio temporis a nobis exigit ut doctissimum illum et aeque sanctissimum virum, decus Romanae nobilitatis, praefecturis innumeris diutius illustratum, conveniamus Aurelium Cassiodorum, non otiosum illum quidem licet feriatum, degentem in monasterio quod exstruxit: ubi velut in portu residens post naufragia regum Gothorum, quorum regna praefectura praetoriana curarat, Deo et litteris vacans, reliquum vitae tempus ad obitum usque semper aliquem fertilissimi ingenii partum edens, effetam licet annis, fecundam frugibus senectutem ducebat. Scribebat hoc anno paschalem computum, etc. Et infra. Sic igitur qui vegetiorem aetatem in optima regni gubernatione utiliter honorificeque consumpsit, nec in decrepita senectute labores ad res divinas conversos vel minimum intermittens, in suo monasterio tandem sancto fine quievit; ad monasterii curam duobus praefectis abbatibus viris sanctissimis, Chalcedonio scilicet atque Geruntio, quorum alter Vivariensibus coenobitis, Castellensibus alter praeesset, ibidem junctis anachoretis.


Gabriel Bucelinus in suo Menologio Benedictino ad VII calend. Octob. --Magnus Aurelius Cassiodorus nobilissimo ortus genere, eruditione rerum gerundarum dexteritate supra fidem et omne praeconium excelluit. Primum comitiva rerum privatarum, dein largitionum sacrarum insignitus est; insuper praefecturis Siciliae, utriusque Brutiorum atque Lucaniae potitus: patriciatus postea sublime conscendens, palatinae item quaesturae munere functus, crevit in magistrum officiorum, mox praefecti praetorio grandi honore auctus, verticem denique dignitatum Urbis consulatum meruit. Verum admirabilis patriarchae nostri recens defuncti gloriosissima memoria, et recentissimis discipulorum exemplis solidissima nostrorum virtute et felicitate illectus, susdeque habenda censuit, dummodo ad eam quoque dignitatem perveniret. Condito proin sumptibus propriis Vivariensi sive Castellensi coenobio, dum nostris in illud accitis familiarius uteretur, solidioraque religionis bona penitus agnosceret, paulo post periturorum fastidio, aeternorum desiderio cucullum et ipse indutus, et monachum professus, inter prima et praecipua ordinis decora primaevo sanctissimi instituti flore ad miraculum effloruit. Et quanta in saeculo majestate et gloria, tanta in coenobio animi demissione exsplenduit. Eum Baronius doctissimum aeque ac sanctissimum, etc. Plura ibidem habet, et Annal. Benedictin. parte I, ad an. Chr. 543, ubi praeterea citat Antonium de Yepez, Petrum Opomerum, Possevinum Carolum Stengelium, etc.

Scriptor:Bona cardinalis

Eminent. cardinalis Bona in libro de Divina Psalmodia, in notitia auctorum et librorum. --Cassiodorus Senator, et regi Theodorico ab epistolis, postea monachus, vir gravis et solide doctus, cujus sacrae et profanae lucubrationes plenae sunt jucunditatis et gratiae.

Bollandus in Actis sanctorum 17 Martii. --Cassiodorus Senator Theodorico et Athalarico Ostrogothorum regibus in Italia charissimus, et scriptis inclytus, anno 514 solus consulatum gessit, et 562 adhuc vivebat nonagenario major in suo prope Scylitanam urbem in Calabria monasterio, quod exstruxerat, et referta optimis libris bibliotheca ditaverat: qui sanctum diceret, et ecclesiastico cultu hac die proponeret venerandum primus repertus Witfordus in suo Martyrologio.

Praeclara paucioribus licet verbis de Magni Aurelii Cassiodori tum sanctitate, tum doctrina habent Alcuinus lib. V, contra Felicem Urgelit.; Aymoinus de Gestis Francorum cap. 9; Jonas Aurelianensis epist. lib. I de Cultu imagin.; Otho Frising. Chronic. lib. V, cap. 4; Ordericus Vitalis lib. II Eccles. Histor.; Augustinus Florentinus in Chron. Camald. lib. V, cap. 5; Espencaeus lib. III suarum Digression., pag. 345; Mauclerus de Monarchia Eccles. et saecul. part. IV, lib. IX, cap. 2 et 3; Baconus in Histor. vitae et mortis, pag. 534; Ugellus tom. IX, fol. 586; Rubeus in Histor. Raven. pag. 1370, et alii scriptores historici Italiae et Ravennae.