Migne Patrologia Latina Tomus 125
Testimonia
Testimonia (Auctores varii), J. P. Migne
Rabanus, archiepiscopus Moguntinus, in suae ad Hincmarum epistolae inscriptione: 125.0043C|
Reverentissimo et desiderantissimo fratri, et merito rectae fidei ac sanae professionis ab omnibus catholicis rite venerando HINCMARO pontifici, Rabanus, servorum Dei servus, in Domino aeternam optat salutem.
Lupus, abbas Ferrariensis, epistola 42, ad Hincmarum, episcopum Rhemensem. 125.0044C|
Non sum nescius, cum tantis divinae gratiae muneribus abundetis, ultro vos cogitare apud principem juvandi bonos facultatem divinitus accepisse, ut quod in se non habent, in vobis possideant, et remunerandae vestrae industriae materiam praebeant. 125.0045A| Nobilitatem vestrae generositatis ornat eruditio salutaris, altitudinem officii commendat religio professionis. Haec vestrae celsitudini non arrogantiae vitio, sed amicitiae studio scripsi; ut quoniam in 125.0046A| vobis et nobilitas et sapientia convenerunt, quantum haec societas valeat etiam nolentibus emineat, qui ipsa quoque lumina Ecclesiae obscurare contendunt.
(no apparatus)