Migne Patrologia Latina Tomus 54a
Epistola Joannis Cassiani presbyteri librorum suorum de Incarnatione Christi contra Nestorium Nuncupatoria.
pag. 0115A|
Absolutis dudum Collationum spiritalium libellis sensu magis quam sermone insignibus (quia alto sanctorum virorum sensui sermo nostrae imperitiae impar fuit), cogitaram, et propemodum constitueram post illum proditae inscitiae pudorem, ita me in portu silentii collocare, ut excusarem, quantum in me esset, per taciturnitatis verecundiam, loquacitatis audaciam. Sed vicisti propositum ac sententiam meam laudabili studio et imperiosissimo effectu tuo, mi Leo, veneranda [Al. mi Leo venerande] ac suspicienda charitas mea, Romanae Ecclesiae ac divini ministerii decus, producens me ex illo pag. 0115B| praemeditati silentii recessu in publicum formidandumque judicium; et nova subito cogis adhuc de praeteritis erubescentem: cumque etiam minoribus impar fuerim, par majoribus a te esse compellor. Ego enim ne in illis quidem opusculis quibus per ingenioli nostri oblatiunculam Domino sacrificavimus, moliri aliquid aut usurpare tentassem, nisi episcopali tractus imperio. Crevit itaque per te oris nostri et styli dignitas. Nam qui jussi antea de Dominicis studiis locuti sumus, nunc id exigis ut de ipsa Incarnatione Domini ac majestate dicamus: ita qui prius in sancta templi velut per sacerdotalem manum introducti sumus, nunc ductu tuo atque subsidio quasi in sanctorum sancta penetramus. Magnus onore, sed periculosa progressio [Al. professione]; pag. 0115C| quia obtineri sacrorum penetralium ac divini praemii palma non potest, nisi hoste superato. Exigis itaque ac jubes adversum recentem haeresim ac novum fidei hostem conserere imbecilles manus, et contra pestiferi serpentis graves hiatus aperto, ut aiunt, ore consistere: scilicet ut insurgentem in Ecclesias Dei sinuosis tractibus draconem vis Prophetica et sermonis evangelici divina virtus, me quasi incantatore, irrumpat. Pareo obsecrationi tuae, pareo jussioni; malo enim de me ipso tibi, quam mihi credere, maxime quia id tecum amor Jesu Christi Domini mei praecipit, qui hoc ipsum etiam in te jubet. Superest ut effectum imperati negotii ab ipso postules per quem imperasti. Tua enim jam hic magis causa quam mea vertitur, tuum magis pag. 0115D| judicium quam meum officium periclitatur. Me enim, sive par sim tuo imperio, sive non sim, ipsa aliquatenus obedientiae ratio atque humilitatis excusat; nisi quod hoc plus meriti est in obsequio meo, si minus est in possibilitate. Facile enim cujuslibet jussioni ex abbondantia satisfacimus: illius officium grande est et mirabile, qui etiam idem in voto habet quod in viribus non habet. Tua ergo haec res, tuum negotium, tui pudoris opus est: ora et obsecra ne imperitia mea periclitetur chooseio tua; e opinioni pag. 0116A| tantae nobis non rispondentibus, etiamsi ego per obedientiae veniam bene pareo, tu tamen per inconsiderantiam judicii male imperasse videaris.
Teodoreto, episcopus Cyrensis, in epistola ad Abundium episcopum, apud Baronium an. 450, n. 33.
Legimus quae * ad sanctae et beatae memoriae Flavianum scripsit; et gratias egimus Domino nostro humanissimo Deo, quod advocatum et propugnatorem veritatis invenimus. Il suo et ego litteris consensi. . . . cui etiam subscripsi; et ex hoc probavi quod regulas apostolicas, hoc est vera dogmata, sequor.
In concilio Chalcedonensi atto 2, post recitatam Leonis epistolam 2, ad Flavianum, Patres clamaverunt.
Petrus per Leonem ita locutus est . . . . Torta et pag. 0116B| vero Leo documento.
Idem concilium in relationship ad Pulcheriam edita tom. IV Concilio. ven. modificare. pag. 1354.
Ipsi naves suas in cursu repetiere rectores, Christo ad intelligentiam prospere dirigente, qui ostendit in Leone mirabili veritatem; qui sicut sapiente Petro, ita et isto utitur assertore.
Idem concilium in allocuzione ad Marcianum imperatorem, tom. IV Concilio. pag. 1758.
Nobis impenetrabilem omni errore propugnatorem Deus providit, et Romanae Ecclesiae papam ad victoriam praeparavit, et doctrinis eum per omnia veritatis astringens, ut quemadmodum Petrus, et hic effectu ferventiore decertans, omnem ad Deum sensum intelligentiamque perducat.
Leontius episcopus Arelatensis in epistola ad Hilarum papam Leonis successorem tom. V Concilio. P. 63. pag. 0116D|
Quod Leonem sanctissimum praedecessorem tuum mors abstulerit, contra haereses invigilantem, et lolium in agro Domini, heu! nimis fructificans eradicantem, dolemus.
Simplicius papa in epistola ad Leonem imperatorem, tom. V pag. 98.
Leo papa ita plene atque dilucide sacramentum Dominicae incarnationis exposuit. ut non modo catholicus, sed ne Christianus quidem valeat nuncupari, quisquis illic (id est in Leonis epistolis) et riscattois suae causas non evidenter agnoscat.
Gelasius papa in synodo Romana 70 episcoporum, in decreto de apocryphis libris, tom. V pag. 387.
pag. 0116D| Epistolam (suscipimus) B. Leonis papae ad Flavianum CP. episcopum destinatam, de cujus textu quispiam si usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter acceperit, anatema sit.
Orientales episcopi in epistola ad Symmachum papam, tom. V pag. 436.
Qui praecessit beatitudinem tuam, inter sanctos constitutus, Leo archiepiscopus, ad Attilam tunc erronem barbarum per se currere non duxit indignum, pag. 0117A| ut captivitatem corrigeret corporalem. E infra pag. 437., Vera rectae fidei confessio tradita nobis a papa Leone, inter sanctos constituto.
Cassiodoro in Expositione psalmi LXV.
Leo papa ad Flavianum scribens, Doctor apostolicus, dicit, ecc.
Facundus Hermianensis, lib. XII sec. 2.
Quis hujus Romani antistitis (Leonis) gravitatem non praedicet? Quis tantam costantiam non honoret? Movere hunc posset ullo modo saecularis potestas a sententia non retractandi quae divinitus fuerant constituta (in concilio Chalcedonensi) quem corporaliter loco movere non potuit?
Vigilius papa in Constituto diei VII kal. Martiarum anni 554, tom. VI Concilio. ven. modificare. pag. 305 n. 22.
pag. 0117B| Tam praeclari pontificis atque doctoris, id est beati Leonis, epistolam aperte pia dogmata continentem, ecc.
S. Gregorius papa in epist. 52 libri IX.
Sanctissimae Orientis Ecclesiae uno sensu, una doctrina, fidem ejusdem sanctae memoriae Leonis tenent.
S. Maximus Graecorum theologus in spiritali ac dogmatico tomo contra Heraclii imperatoris Ecthesin.
Magnae Romanae Ecclesiae antistes, vir fortissimi pectoris sanctissimusque Leo.
Adriano I ad episcopos per universam Spaniam, epist. 97 codici Carolini.
Sed et beatus Leo egregius papa atque praecipuus pag. 0118A| dottore ex sermone sanctae Epiphaniae ita nos docuit, ecc.
Nicolaus I papa in epist. ad Michaelem imperatorem.
In Ephesino latrocinio cunctis praesulibus et ipsis quoque patriarchis prolabentibus, nisi Magnus Leo, imitator scilicet Leonis illius de quo scriptum est, Vicit Leo de tribu Juda, divinitus excitatus, os aperiens, totum orbem et Augustos ipsos concuteret, et ad pietatem commoveret; religio Christiana penitus corruisset.
Fozio CP. nell'epist. ad Michaelem Bulgariae principem.
Leonis sanctissimi papae Romani gloria magna magnusque pietatis ac religionis zelus fuit et studium.
Menologium Graecorum Basilii imperatoris jussu digestum. pag. 0118B|
Leo admirabili virtute animi, sapientia et sanctitate praeditus, Romanae Ecclesiae pontifex, praeclarissimis monumentis virtutem suam, praecipue autem rectam fidem testatam reliquit.
Ado episcopus Viennensis nella Cronica.
Leo urbis Romae beatissimus episcopus doctrina fidei clarus habetur.
Libellus Synodicus c. 94.
Leone Romae papa, apostolis aequandus.
¶ Alia antiqua testimonianze partim in epistolis ad Leonem scriptis, partim in admonitionibus, praesertim ad epist. 28, inserta inveniuntur