Migne Patrologia Latina Tomus IV
CypCar.TeAdJu 4 Cyprianus Carthaginensis-258 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Testimonia adversus Judaeos
CYPRIANUS Quirino filio salutem. Obtemperandum fuit, fili charisime, desiderio tuo spiritali impensissima petitione divina magisteria poscenti quibus nos Dominus per Scripturas sanctas erudire et instruere dignatus est, ut, a tenebris erroris abducti et luce ejus pura et candida luminati, viam vitae per salutaria sacramenta teneamus. Et quidem, sicut petisti, ita a nobis sermo compositus et libellus compendio breviante digestus est, ut quae scribebantur, non copia latiore diffunderem, sed, quantum mediocris memoria suggerebat, excerptis capitulis et annexis necessaria quaeque colligerem quibus non tam tractasse quam tractantibus materiam praebuisse videamur. Sed et legentibus brevitas ejusmodi plurimum prodest, dum non intellectum legentis et sensum liber longior spargit, sed subtiliore compendio id quod legitur tenax memoria custodit. Complexus sum vero libellos duos pari aequalitate moderatos: unum, quo ostendere enisi sumus, Judaeos, secundum quae fuerant ante praedicta, a Deo recessisse, et indulgentiam Domini, quae sibi jam pridem data et in posterum promissa fuerat, perdidisse, successisse vero in eorum locum Christianos fide Dominum promerentes et de omnibus gentibus ac de toto orbe venientes. Item libellus alius continet Christi sacramentum, quod idem venerit qui secundum Scripturas annuntiatus est, et gesserit ac perfecerit universa quibus intelligi et cognosci posse praedictus est, quae legentibus interim prosint ad prima fidei lineamenta formanda. Plus roboris dabitur et magis ac magis intellectus cordis operabitur scrutanti Scripturas veteres ac novas plenius, et universa Librorum spiritalium volumina perlegenti. Nam nos nunc de divinis fontibus implevimus modicum quod tibi interim mitteremus. Bibere uberius et saturari copiosius poteris, si tu quoque ad eosdem divinae plenitudinis fontes nobiscum pariter potaturus accesseris. Opto te, fili charissime, semper bene valere.
275 CAPITULA. I. Judaeos in offensam Dei graviter deliquisse, quod Dominum dereliquerint et idola secuti sint. XIX. Quod duo populi praedicti sint, major et minor, id est vetus Judaeorum, et novus qui esset ex nobis. XVII. Quod sacerdotium vetus cessaret, et novus sacerdos XV. Quod domus et templum Dei Christus. XII. Quod baptisma. XI. Quod dispositio alia et testamentum novum dari haberet. IX. Quod lex prior, quae per Moysen data est, cessatura II. Item, quod Prophetis non crediderint et eos interfecerint. III. Ante praedictum quod Dominum neque cognituri, neque intellecturi, neque recepturi essent. IV. Quod Scripturas sanctas intellecturi Judaei non essent, intelligi autem haberent in novissimis temporibus postea quam Christus venisset. V. Nihil posse Judaeos intelligere de Scripturis, nisi prius crediderint in Christum. VI. Quod Hierusalem perdituri essent, et terram quam acceperant, relicturi. VII. Item, quod essent amissuri lumen Domini. VIII. Quod circumcisio prima carnalis evacuata sit, et secunda spiritalis repromissa sit. esset. X. Quod lex nova dari haberet. . vetus cessaret et novum inciperet. XIII. Quod jugum vetus evacuaretur, et jugum novum daretur. XIV. Quod pastores veteres cessaturi essent, et novi inciperent. futurus esset, et cessaret templum vetus, et novum inciperet. XVI. Quod sacrificium vetus evacuaretur et novum celebraretur. veniret, qui in aeternum futurus esset. XVIII. Quod propheta alius sicut Moyses promissus sit, scilicet qui testamentum novum daret, et qui magis audiri deberet. futurus. XX. Quod Ecclesia, quae prius sterilis fuerat, plures filios habitura esset ex gentibus, quam quot synagoga ante habuisset. XXI. Quod Gentes magis in Christum crediturae essent. XXII. Quod panem et calicem Christi et omnem gratiam ejus amissuri essent Judaei, nos vero accepturi, et quod Christianorum novum nomen benediceretur in terris. XXIII. Quod ad regnum coelorum magis Gentes quam Judaei perveniant. XXIV. Quod solo hoc Judaei accipere veniam possint delictorum suorum, si sanguinem Christi occisi Baptismo ejus abluerint, et in Ecclesiam transeuntes, praeceptis ejus obtemperarint. TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAPUT I.--JUDAEOS IN OFFENSAM DEI GRAVITER DELIQUISSE, QUOD DOMINUM DERELIQUERINT ET IDOLA SECUTI SINT. In Exodo populus ad Aaron: Exsurge et fac nobis deos qui nos praecedant, quia Moyses, vir hic qui nos ejecit de Aegypto, quid ei acciderit non scimus (Exod. XXXII, 1). Item illic Moyses ad Dominum: Precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum grande. Fecerunt sibi deos aureos et argenteos; et nunc, si dimittis ei delictum, dimitte; sin autem, dele me libro quem scripsisti. Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquit ante me, deleam illum de libro meo (Ibid. 31-33). Item in Deuteronomio: Sacrificaverunt daemoniis, et non Deo (Deut. XXXII, 17). Item in libro Judicum: Et fecerunt filii Israel quod malignum erat coram Domino Deo patrum suorum, qui ejecit eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos gentium quae circa illos sunt, et offenderunt Dominum, et reliquerunt Deum, et servierunt Baal. Item illic: Et adjecerunt filii Israel iterum facere malignum coram Domino, et servierunt Baal et diis alienigenarum, et reliquerunt Dominum, et non servierunt illi (Judic. II, 11-13). Derelictus est Juda, et abominatio facta est in Israel et in Hierusalem, quoniam profanavit Judas sancta Domini, in quibus dilexit et affectavit deos alienos. Exterminabit Dominus hominem qui facit haec, et humilis efficietur in tabernaculis Jacob (Malach. II, 11, 12).
CAPUT II.--QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT. Apud Hieremiam Dominus dicit: Misi ad vos servos meos prophetas. Ante lucem mittebam, et non audiebatis me, neque intendebatis auribus vestris, dicens: Convertatur unusquisque a via sua mala et a nequissimis affectationibus vestris; et habitabitis in terra ista quam dedi vobis et patribus vestris a saeculo et usque in saecula. Et iterum: Nolite ambulare post deos alienos ut serviatis eis, et ne adoraveritis eos, et ne incitetis me in operibus manuum vestrarum ad disperdendos vos, et non audistis me (Hier. XXV, 4-7). Item in Basilion libro III Helias ad Dominum: Aemulando aemulatus sum Domino Deo omnipotenti ; quia dereliquerunt te filii Israel, altaria tua demolierunt, et prophetas tuos interfecerunt gladio, et remansi ego solitarius, et quaerunt animam meam auferre a me (III Reg. XIX, 10). Item in Esdra: Desciverunt a te, et abjecerunt legem tuam post dorsum suum, et prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur eos ut reverterentur ad te (II Esdr. XX, 26).
CAP. III.--ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT. Apud Esaiam: Audi, coelum, et praebe aurem, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios generavi et exaltavi, ipsi autem me reprobaverunt. Agnovit bos possessorem suum et asinus praesepium Domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus me non intellexit. Vae, gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen nequam, filii scelesti; reliquistis Dominum, et in indignationem misistis illum sanctum Israel (Isa. I, 2-4). Item apud eumdem Dominus dicit: Vade, et dic populo isti: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis. Incrassavit enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos concluserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intelligant, et revertantur et curem illos (Isa. VI, 9-10). Item apud Hieremiam Dominus dicit: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et effoderunt sibi lacus detritos, qui non poterunt aquam portare (Hier. II, 13). Item apud eumdem: Ecce sermo Domini factus est eis in maledictum, et non volunt illum (Hier. VI, 10). Item apud eumdem Dominus dicit: Cognovit milvus tempus suum, turtur et hirundo, ruris passeres custodierunt tempora introitus sui, populus autem meus non cognovit judicium Domini. Quomodo dicitis: Sapientes sumus, et lex Domini nobiscum est? In cassum facta est metatura falsa, scribae confusi sunt, sapientes trepidaverunt et capti sunt, quia verbum Domini reprobaverunt (Hier. VIII, 7-9). Item apud Salomonem: Quaerunt me mali, et non invenient. Odio enim habuerunt sapientiam, sermonem autem Domini non receperunt (Proverb. I, 28, 29). Item in Psalmo XXVII: Redde eis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus Domini (Psal. XXVII, 45). Item in Psalmo LXXXI: Non cognoverunt neque intellexerunt, in umbra deambulabunt (Psal. LXXXI, 5). Item in Evangelio cata Joannem: In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot eum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 11, 12).
CAP. IV.--QUOD SCRIPTURAS SANCTAS INTELLECTURI JUDAEI NON ESSENT, INTELLIGI AUTEM HABERENT IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS POSTEA QUAM CHRISTUS VENISSET. Apud Esaiam: Et erunt vobis hi omnes sermones sicut sermones libri qui signatus est: quem si dederis homini scienti litteras ad legendum, dicet: Non possum legere, Signatus est enim. Sed in illa die audient surdi sermones libri; et qui in tenebris et qui in nebula sunt, oculi caecorum videbunt (Isa. XXIX, 11, 18). Item apud Hieremiam: In novissimo dierum cognoscetis ea (Hier. XXIII, 20). Item apud Danielem: Muni sermones et signa librum usque ad tempus consummationis, quoad discant multi, et impleatur agnitio; quoniam cum fiet dispersio, cognoscent omnia haec (Dan. XII, 4, 7). Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt (I Cor. X, 1). Item in Epistola ad Corinthios secunda: Obtusi sunt sensus eorum usque in hunc diem, hoc eodem velamento in lectione veteris Testamenti manente quod non revelatur, quia in Christo evacuatur; et usque in hodiernum, si quando legitur Moyses, velamentum est super cor eorum. Mox autem ut conversi fuerint ad Dominum, auferetur Velamentum (II Cor. III, 14, 16). In Evangelio Dominus post resurrectionem dicit: Isti sunt sermones quos locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quia oportet adimpleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. Tunc adaperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, et dixit illis: Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissam peccatorum usque in omnes gentes (Luc. XXIV, 44-47).
CAP. V.--NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM. Apud Esaiam: Et, si non credideritis, neque intelligetis (Isa. VII, 9). Item Dominus in Evangelio: Si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris (Joan. VIII, 24). Fide autem stare justitiam et illic esse vitam praedictum est apud Abacuc: Justus autem ex fide mea vivet (Abac. II, 4). Inde Abraham pater gentium credidit. In Genesi: Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6). Item Paulus ad Galatas: Abraham credidit Deo, et deputatum est ei ad justitiam. Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Providens autem Scriptura divina quia ex fide justificat Gentes Deus, praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in illo omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicti sunt cum fideli Abraham (Gal. III, 6-9).
CAP. VI.--QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI. Apud Esaiam: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae; regionem vestram in conspectu vestro, alieni comedent eam; et deserta et subversa a populis alienis derelinquetur filia Sion, sicut casa in vinea, et sicut custodiarium in cucumerario, quasi civitas quae expugnatur. Et nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similaremur (Isa., I, 7-9). Item in Evangelio Dominus dicit: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas missos ad te, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos sub alas suas! et noluisti. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37, 38).
CAP. VII.--ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI. Apud Esaiam: Venite, ambulemus in lumine Domini. Dimisit enim populum suum domum Israel (Isa. II, 5, 6). Item in Evangelio suo cata Joannem: Fuit lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In hoc mundo fuit, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 9, 10). Item illic: Qui non crediderit, jam judicatus est, quia non credidit in nomine unici Filii Dei. Hoc autem est judicium, quoniam lux venit in saeculum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem (Joan. III, 18, 19).
CAP. VIII.--QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT. Apud Hieremiam: Haec dicit Dominus viris Juda et qui inhabitant Hierusalem: Renovate inter vos novitatem, et ne seminaveritis in spinis, circumcidite vos Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri, ne exeat sicut ignis ira mea et exurat, et non sit qui exstinguat (Hier. IV, 3, 4). Item Moyses dicit: In novissimis diebus circumcidet Deus cor tuum et cor seminis tui ad Dominum Deum amandum (Deut. XXX, 6). Item apud Jesum Nave: Et dixit Dominus ad Jesum: Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos, et assidens circumcide secundo filios Israël (Josue V, 2). Item Paulus ad Colossenses: Circumcisi esti circumcisione non manufacta in exspoliatione carnis, sed in circumcisione Christi (Coloss. II, 11). Item, quod Adam primus a Deo factus incircumcisus, et Abel justus, et Enoch, qui Deo placuit et translatus est; et Noe, qui, terris hominibusque ob delicta pereuntibus, solus in quo humanum genus servaretur electus est; et Melchisedech sacerdos, secundum cujus ordinem Christus repromissus est, tum quod illud signaculum seminis non proficit, signo autem Domini omnes signantur.
CAP. IX.--QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET. Apud Esaiam: Tunc manifesti erunt qui signant Legem, ne discant. Et dicet: Exspecto Deum, qui avertit faciem suam a domo Jacob, et fidens ero in illum (Isa. VIII, 16, 17). Item in Evangelio: Omnes Prophetae et Lex usque ad Joannem prophetaverunt (Matth. XI, 13).
CAP. X.--QUOD LEX NOVA DARI HABERET. Apud Michaeam: Quoniam Lex de Sion proficiscetur, et sermo Domini de Hierusalem. Et judicabit inter plurimos populos, et revincet et deteget validas nationes (Mich. IV, 23). Item apud Esaiam: De Sion enim procedet Lex, et verbum Domini de Hierusalem, et judicabit inter gentes (Is. XI, 3, 4). Item in Evangelio cata Matthaeum: Et ecce vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectissimus, in quo bene sensi; ipsum audite (Matth. XVII, 5).
CAP. XI.--QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET. Apud Hieremiam: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manus eorum ut educerem eos de terra Aegypti, quia non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus. Dans leges meas, in sensum illorum scribam illas, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem suum dicentes: Dignosce Dominum, quia omnes scient me a minimo usque ad maximum eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum non ero memor amplius (Hier. XXXI, 31-34).
CAP. XII.--QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET. Apud Esaiam: Nolite ergo priora meminisse, et antiqua nolite reputare. Ecce facio nova quae nunc orientur, et cognoscetis, et faciam in deserto viam et flumina in loco inaquoso adaquare genus meum electum, plebem meam quam acquisivi, ut virtutes meas exponeret. (Isa. XLIII, 18-21). Item apud eumdem: Si sitierint, per deserta adducet illos, aquam de petra producet illis, findetur petra, et fluet aqua, et bibet plebs mea. (Isa. XLVII, 21). Item in Evangelio cata Matthaeum Joannes dicit: Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam. Qui venit autem post me, fortior me est, cujus non sum idoneus calceamenta portare. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11). Item cata Joannem: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod enim natum est de carne caro est, et quod natum est de spiritu spiritus est (Joan. III, 5, 6).
CAP. XIII.--QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR. In Psalmo II: Ad quid tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania? Adstiterunt reges terrae, et principes collecti sunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum eorum (Ps. II, 1-3). Item in Evangelio cata Matthaeum Dominus dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum bonum est et sarcina levis (Matth. XI, 28-30). Apud Hieremiam: In illa die contribulabo jugum a cervice illorum et vincula illorum disrumpam; et non operabuntur aliis, sed operabuntur Domino Deo, et David regem suscitabo ipsis (Hier. XXX, 8, 9).
CAP. XIV.--QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT. Apud Ezechielem: Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum, et avertam eos ut non pascant oves meas; et jam non pascent eas, et extraham oves meas de ore eorum, et pascam eas cum judicio (Ezech. XXXIV, 10, 16.) Apud Hieremiam Dominus dicit: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina (Hier. III, 15). Item apud Hieremiam: Audite verbum Domini, gentes, et nuntiate insulis quae longe sunt. Dicite: Qui disperdit Israel congregabit illum, et custodiet sicut pastor gregem suum, quia eruit Dominus Jacob, et eruit de manu fortioris illius (Hier. XXVI, 10).
CAP. XV.--QUOD DOMUS ET TEMPLUM DEI CHRISTUS FUTURUS ESSET, ET CESSARET TEMPLUM VETUS, ET NOVUM INCIPERET. In Basilio II: Et fuit verbum Domini ad Nathan dicens: Vade, et dic servo meo David: Haec dicit Dominus: Non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum; sed erit, cum impleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de utero tuo, et parabo regnum ejus. Hic aedificabit mihi domum in nomine meo, et erigam thronum ejus in saecula; et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur domus ejus et regnum ejus usque in saecula in conspectu meo (III Reg. VII, 4, 5, 12, 14, 16). Item in Evangelio Dominus dicit: Non relinquetur in templo lapis super lapidem qui non dissolvetur (Matth. XXIV, 2); et post triduum aliud excitabitur sine manibus (Marc. XIV, 58).
CAP. XVI.--QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR. Apud Esaiam: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus. Plenus sum, holocaustomata arietum et pinguamina agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? (Isa. I, 11, 12.) Item in Psalmo XLIX: Non edam carnes taurorum, aut sanguinem hircorum bibam. Sacrifica Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Invoca me in die pressurae, et eruam te et clarificabis me (Ps. XLIX, 13, 15). Item in Psalmo eodem: Sacrificium laudis clarificabit me, illic via est in qua ostendam illi salutare Dei. Item in Psalmo IV: Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Dominum. Item apud Malachiam: Non est mihi voluntas circa vos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus vestris. Quoniam a solis ortu et usque in occasum clarificatum est nomen meum apud gentes, et in omni loco odores incensi offeruntur nomini meo et sacrificium mundum, quoniam magnum est nomen meum apud gentes, dicit Dominus (Malach. I, 10, 11).
CAP. XVII.--QUOD SACERDOTIUM VETUS CESSARET, ET NOVUS SACERDOS VENIRET, QUI IN AETERNUM FUTURUS ESSET. In Psalmo CIX: Ante luciferum genui te. Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Item in Basilion primo Deus ad Heli sacerdotem: Et suscitabo mihi sacerdotem fidum, qui omnia quae sunt in corde meo faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu christorum meorum omnibus diebus; et erit, qui remanserit in domo tua, veniet adorare in obolo pecuniae et in pane uno (I Reg. II, 33, 36).
CAP. XVIII.--QUOD PROPHETA ALIUS, SICUT MOYSES, PROMISSUS SIT, SCILICET QUI TESTAMENTUM NOVUM DARET, ET QUI MAGIS AUDIRI DEBERET. In Deuteronomio Deus ad Moysen: Et dixit Dominus ad me: Prophetam excitabo eis de fratribus eorum sicut te, et dabo verbum meum in ore ejus, et loquetur ad eos ea quae praecepero ei. Et quisquis non audierit quaecumque locutus fuerit propheta ille in nomine meo, ego vindicabo (Deut. XVIII, 17-19). De quo et Christus in Evangelio cata Joannem: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere. Hae sunt quae testimonium perhibent de me; et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. Nolite putare quia ego vos accuso apud Patrem. Est qui vos accuset, Moyses, in quem vos speratis. Si enim credidissetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit. Si autem illius scripturis non creditis, quomodo verbis meis credetis (Joan. V, 39, 40, 45, 47)?
CAP. XIX.--QUOD DUO POPULI PRAEDICTI SINT, MAJOR ET MINOR, ID EST VETUS JUDAEORUM, ET NOVUS, QUI ESSET EX NOBIS, FUTURUS. In Genesi: Et dixit Dominus Rebeccae: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Gen. XXV, 23). Item apud Osee: Vocabo non populum meum, populum meum, et non dilectam, dilectam. Erit enim quo loco dicetur non populus meus, illo loco vocabuntur filii Dei vivi (Ose. II, 24, I, 10).
CAP. XX.--QUOD ECCLESIA, QUAE PRIUS STERILIS FUERAT, PLURES FILIOS HABITURA ESSET EX GENTIBUS, QUAM QUOT SYNAGOGA ANTE HABUISSET. Apud Esaiam: Jucundare, sterilis quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui et aulaeorum tuorum et fige. Noli parcere, longas fac mensuras tuas, et palos tuos confirma. Adhuc in dexteram tuam et in sinistram extende, et semen tuum gentes possidebit, et civitates desertas inhabitabit. Noli timere, quia revinces (Isa. LIV, 1, 4). Neque reverearis quia maledicta es, quoniam confusionem aeternam oblivisceris (Isa. LIV, 1, 4). Sic et Abrahae cum de ancilla natus esset prior filius, Sara sterilis diu mansit, et sero in senecta de pollicitatione peperit filium Isaac (Gen. XXI), qui fuit typus Christi. Sic et Jacob accepit uxores duas (Gen. XXIX, XXX), majorem Liam oculis infirmioribus typum synagogae, minorem speciosam Rachel typum Ecclesiae, quae et sterilis diu mansit, et postea peperit Joseph, qui et ipse fuit typus Christi. Et in Basilion primo legitur Helcana habuisse uxores duas, Fenennam cum filiis, et Annam sterilem, ex qua nascitur Samuel, non secundum ordinem generandi, sed secundum Dei miserationem et promissionem, cum illa orasset in templo (I Reg. I); et natus Samuel, typus fuit Christi. Item in Basilion primo: Sterilis septem peperit, et quae plurimos habeat infirmata est (I Reg. II, 5). Filii autem septem sunt Ecclesiae septem, unde et Paulus septem Ecclesiis scripsit, et Apocalypsis Ecclesias septem ponit (Apoc. I), ut servetur septenarius numerus, ut dies septem quibus Deus mundum fecit (Gen. 1.), ut Angeli septem qui assistunt et conversantur ante faciem Dei, sicut Raphael angelus in Tobia dicit (Tob. XII.), et lucerna septiformis in tabernaculo martyrii (Exod. XXV.), et oculi Domini septem qui mundum speculantur, et lapis cum oculis septem, ut Zacharias dicit (Zach. III, 9; IV, 10), et Spiritus septem, et candelabra in Apocalypsi septem, et columnae septem super quas edificavit domum Sapientia. Apud Salomonem (Prov. 9, 1).
CAP. XXI.--QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT. In Genesi: Et dixit Dominus Deus ad Abraham: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, et vade in illam terram quam tibi ostendero; et faciam te in gentem magnam, et benedicam te, et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus; et benedicam qui te benedixerit, et maledicam qui te maledixerit, et benedicentur in te omnes tribus terrae (Gen. XII, 1-3). De hoc ipso in Genesi: Et benedixit Isaac Jacob: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni quem benedixit Dominus. Et det tibi Deus de rore caeli et a fertilitate terrae multitudinem frumenti et vini et olei; et servient tibi gentes, et adorabunt te principes, et eris dominus fratris tui et adorabunt te filii patris tui; et qui te maledixerit erit maledictus, et qui te benedixerit benedictus (Gen. XXVII, 27-29). De hoc ipso in Genesi: Ubi autem vidit Joseph quoniam superposuit pater suus manum dextram super caput Effraim, grave illi visum est; et apprehendit Joseph manum patris sui, auferre eam a capite Effraim ad caput Manasse. Dixit autem Joseph ad patrem suum: Non sic, pater, hic est primitivus meus; superpone dexteram tuam super caput ejus. Ille autem noluit, et dixit: Scio, fili, scio: et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed frater ejus junior major illo erit, et semen ejus erit in multitudinem gentium (Gen. XLVIII, 17-19). Item in Genesi: Juda, te laudabunt fratres tui, manus super dorsum inimicorum tuorum. Adorabunt te filii patris tui: catulus leonis Juda. De frutice, fili mi, ascendisti, recubans obdormisti velut leo et velut catulus leonis. Quis excitabit illum? Non deficiet princeps de Juda et dux de femoribus ejus quoadusque veniant deposita illi, et ipse est spes gentium. Deligans ad vitem pullum suum, et ad cilicium pullum asinae suae. Lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum. Formidolosi oculi ejus a vino, et candidi dentes ejus magis quam lac (Gen. XLIX, 8, 12). Inde in Numeris de populo nostro scriptum est: Ecce populus quasi populus leoninus exsurget (Num. XXIII, 24). In Deuteronomio: Eritis, gentes, in caput, incredulus autem populus in caudam (Deut. XXVIII, 44). Item apud Hieremiam: Audite vocem tubae: et dixerunt: Non audiemus. Propter hoc audient gentes 282 et qui pascent pecora in eis (Hier. VI, 17, 18). In Psalmo XVII: Constitues me in caput gentium; populus quem non cognovi servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi (Ps. XVII, 44, 45). De hoc ipso apud Hieremiam Dominus dicit: Priusquam te formarem in utero novi te, et prius quam exires de vulva sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Hier. I, 5). Item apud Esaiam: Ecce testem illum nationibus manifestavi, principem et imperantem gentibus. Item apud eumdem: Gentes quae non noverunt te invocabunt te, et populi qui ignorabant te ad te confugient (Isa. LV, 4, 5). Item apud eumdem: Et erit in illa die radix Jesse qui surget imperare omnibus gentibus; in illum gentes sperabunt, et erit requies ejus honor (Ibid. XI, 10). Item apud eumdem: Terra Zabulon et terra Neptalim, via maris, et caeteri qui maritima inhabitatis, et trans Jordanem gentium; populus ambulans in tenebris, videte lumen magnum qui habitatis in regione umbrae mortis, lumen lucebit super vos (Isa. VIII, 23; IX, 1). Item apud eumdem: Sic dicit Dominus Deus Christo meo Domino, cujus teneo dexteram, ut exaudiant eum Gentes. Et fortitudinem regum disrumpam. Aperiam ante ipsum portas, et civitates non claudentur (Isa. XLV, 1). Item apud eumdem: Venio colligere omnes gentes et linguas, et venient et videbunt claritatem meam, et dimitiam super eos signum, et mittam ex eis conservatos in gentes quae longe sunt, quae non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem meam in gentes (Isa. LXVI, 18, 19). Item apud eumdem: Et in omnibus his non sunt conversi. Igitur extollet signum in gentes quae sunt longe, et attrahet illos a summo terrae (Isa. V, 25, 26). Item apud eumdem: Quibus non est nuntiatum de eo videbunt, et qui non audierunt intelligent (Isa. LII, 15). Item apud eumdem: Manifestus factus sum eis qui me non quaerunt, inventus sum ab eis qui me non interrogabant. Dixi: Ecce sum, genti quae non invocavit nomen meum (Isa. LXIII, 1.) De hoc ipso in Actibus Apostolorum Paulus: Vobis primum opportuerat indicari verbum Dei. Sed, quia expulistis illud, nec vos dignos vitae aeternae judicastis, ecce convertimus nos ad Gentes. Sic enim dixit per Scripturas Dominus: Ecce lucem posui te inter Gentes, ita ut sis in salvationem usque ad fines terrae (Act. XIII, 46, 47).
CAP. XXII.--QUOD PANEM ET CALICEM CHRISTI ET OMNEM GRATIAM EJUS AMISSURI ESSENT JUDAEI, NOS VERO ACCEPTURI; ET QUOD CHRISTIANORUM NOVUM NOMEN BENEDICERETUR IN TERRIS. Apud Esaiam sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi manducabunt, vos autem esurietis. Ecce qui mihi serviunt bibent, vos autem sitietis. Ecce qui mihi serviunt jucundabuntur, vos autem confundemini; vos interficiet Dominus. Eis autem qui serviunt mihi, nomen nominabitur novum, quod benedicetur in terra (Isa. LXV, 13, 15, 16). Item illic: Igitur extollet lignum in gentes quae sunt longe, et attrahet illos a summo terrae. Et ecce cito leviter venient: non esurient, neque sitient (Isa. V. 26, 27). Item illic: Ecce itaque dominator Dominus sabaoth auferet a Juda et ab Hierusalem valentem et validum, valentiam panis: et valentiam aquae (Isa. III, 1). Item in Psalmo XXXIII. Gustate et videte quoniam dulcis est Dominus. Felix est vir qui sperat in eum. Timete Dominum Deum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia eis qui eum metuunt. Divites eguerunt et esurierunt: qui autem inquirunt Dominum non indigebunt omni bono (Ps. XXXIII, 9-11). Item in Evangelio cata Joannem Dominus dicit: Ego sum panis vitae. Qui venit ad me non esuriet, et qui in me crediderit non sitiet umquam (Joan. VI, 35). Item illic ipse: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37, 38). Item illic ipse: Nisi ederitis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 53).
CAP. XXIII.--QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT. In Evangelio Dominus dicit: Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum, filii autem regni exibunt in tenebras exteriores. Illic erit ploratio et stridor dentium (Matth. VIII, 11, 12).
CAP. XXIV.--QUOD SOLO HOC JUDAEI ACCIPERE VENIAM POSSINT DELICTORUM SUORUM, SI SANGUINEM CHRISTI OCCISI BAPTISMO EJUS ABLUERINT, ET IN ECCLESIAM EJUS TRANSEUNTES, PRAECEPTIS EJUS OBTEMPERAVERINT. Apud Esaiam Dominus dicit: Jam non laxabo peccata vestra. Cum extenderitis manus, avertam faciem a vobis; et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris a conspectu oculorum meorum, cessate a nequitiis vestris. Discite bonum facere, exquirite judicium, conservate eum qui injuriam patitur, judicate pupillo et justificate viduam, et venite, disputemus, dicit Dominus: et si fuerint peccata vestra ut phoeniceum, ut nivem exalbabo; et si fuerint quasi coccinum, ut lanam inalbabo. Et si volueritis et audieritis me, bona terrae editis. Si autem nolueritis et non audieritis me, gladius vos consumet. Os enim Domini locutum est ista (Isa. I, 14-20).
LIBER SECUNDUS. CAPITULA. XV. Quod ipse dictus sit ovis et. XIV. Quod ipse sit justus. X. Quod homo et Deus. VIII. Quod cum a principio. V. Quod idem angelus et Deus. IV. Quod idem Christus idem sit manus. III. Quod Christus idem sit et Sermo Dei. II. Quod sapientia Dei Christus est. I. Christum primogenitum esse, et ipsum esse sapientiam Dei, per quem omnia facta sunt. , et de sacramento incarnationis ejus et passionis et calicis et altaris, et Apostolorum qui missi praedicaverunt. . et brachium Dei. . VI. Quod Deus Christus. VII. Quod Christus Deus venturus esset illuminator et salvator generis humani. Filius Dei fuisset, generari denuo haberet secundum carnem. IX. Quod hoc futurum esset signum nativitatis ejus, ut de virgine nasceretur homo et Deus, hominis et Dei filius. Christus ex utroque genere concretus, ut mediator esse inter nos et Patrem posset. XI. Quod de semine David secundum carnem nasci haberet. XII. Quod in Bethlehem nasceretur. XIII. Quod humilis in primo adventu suo veniret. quem Judaei occisuri essent. agnus, qui occidi haberet. Et de sacramento passionis. XVI. Quod idem et lapis dictus sit. XVII. Quod deinde idem lapis mons fieret et impleret totum terram. XVIII. Quod in novissimis temporibus idem mons manifestaretur, super quem gentes venirent, et in quem justi ascenderent. XIX. Quod ipse sit sponsus, Ecclesiam habens sponsam, de qua filii spiritaliter nascerentur. XX. Quod cruci illum fixuri essent Judaei. XXI. Quod in passione crucis et signo virtus omnis sit et potestas. XXII. Quod in hoc signo crucis salus sit omnibus qui in frontibus notentur. XXIII. Quod medio die in passione ejus tenebrae futurae essent. XXIV. Quod a morte non vinceretur, nec apud inferos remansurus esset. XXV. Quod ab inferis tertio die resurgeret. XXVI. Quod cum resurrexisset, acciperet a Patre omnem potestatem, et potestas ejus aeterna sit. XXVII. Quod perveniri non possit ad Deum Patrem nisi per Filium ejus, Jesum Christum. XXVIII. Quod ipse judex venturus sit. XXIX. Quod ipse sit rex in aeternum regnaturus. XXX. Quod ipse sit et judex et rex. CAP. I.--CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT. APUD Salomonem in Proverbiis: Dominus condidit me in initio viarum suarum, in opera sua ante saeculum fundavit me. In principio antequam terram faceret et antequam abyssos constitueret, priusquam procederent fontes aquarum, antequam montes collocarentur, ante omnes colles genuit me Dominus. Fecit regiones et inhabitabilia et fines inhabitabiles sub coelo. Cum pararet coelum, aderam illi, et cum secerneret suam sedem. Cum super ventos validas faceret desuper nubes, et cum confirmatos ponebat fontes sub coelo, quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens. Ego eram cui adgaudebat. Quotidie autem jucundabar ante faciem ejus in omni tempore cum laetaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 22). Item apud eumdem in Ecclesiastico: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam. Ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. Ego in altis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Gyrum coeli circuivi, et in profundum abyssi penetravi, et in fluctibus maris ambulavi, et in omni terra steti, et in omni populo et in omni gente primatum habui, et omnium excellentium et humilium corda propria virtute calcavi. In me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me (Eccli. XXIV, 5). Item in Psalmo LXXXVIII: Et ego primogenitum ponam eum, altissimum apud reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele illi, et ponam in saeculum saeculi semen ejus. Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint et praecepta mea non observaverint, visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis. Item in Evangelio cata Joannem Dominus dicit: Haec autem est vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum 285 Deum, et quem misisti, Jesum Christum. Ego te clarificavi in terra, opus perfeci quod dedisti mihi ut faciam. Et nunc tu clarifica me apud te ipsum claritate quam habui apud te priusquam mundus fieret (Joan. XVII, 3). Item Paulus ad Colossenses: Qui est imago Dei invisibilis et primogenitus totius creaturae (Coloss. I, 15). Item illic: Primogenitus a mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens. Item in Apocalypsi: Ego sum α et ω, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis (Apoc. XXI, 6). Quod idem sit et sapientia et virtus Dei. Paulus ad Corinthios I: Quoniam Judaei signa desiderant, et Graeci prudentiam quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 22).
CAP. II.--QUOD SAPIENTIA DEI CHRISTUS; ET DE SACRAMENTO INCARNATIONIS EJUS ET PASSIONIS, ET CALICIS ET ALTARIS, ET APOSTOLORUM QUI MISSI PRAEDICAVERUNT. Apud Salomonem in Proverbiis: Sapientia aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem. Mactavit suas hostias, miscuit in cratera vinum suum, et paravit suam mensam, et misit servos suos convocans cum excelsa praedicatione ad craterem dicens: Qui est insipiens declinet ad me. Et egentibus sensu dixit: Venite, edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis. Derelinquite stultitiam, et quaerite prudentiam, et corrigite scientiam in intellectu (Prov. IX, 1 sqq.).
CAP. III.--QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI. In Psalmo XLIV: Eructavit cor meum sermonem bonum, dico ego opera mea regi (Ps. XLIV, 1). Item in Psalmo XXXII: Sermone Dei coeli solidati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6). Item apud Esaiam: Verbum consummans et brevians in justitia; quoniam sermonem breviatum faciet Deus in toto orbe terrae (Is. XVI, 23). Item in Psalmo CVI: Misit sermonem suum, et curavit illos (Ps. CVI, 20). Item in Evangelio cata Joannem: In principio erat Sermo, et Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo. Hic erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. In illo vita erat, et vita erat lux hominum; et lux lucet in tenebris, et tenebrae illam non comprehenderunt (Joan. I, 1). Item in Apocalypsi: Et vidi coelum apertum, et ecce equus albus; et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verus, aequum justumque judicans, et praeliabatur; eratque coopertus veste conspersa sanguine; et dicitur nomen ejus Sermo Dei (Apoc. XIX, 11).
CAP. IV.--QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT. Apud Esaiam: Numquid non valet manus Dei ut salvos faciat? aut gravavit aurem ut non exaudiat? Sed peccata vestra inter vos et Deum separant, et propter peccata vestra avertit faciem suam a vobis ne misereatur. Manus enim vestrae inquinatae sunt sanguine, et digiti vestri in peccatis. Labia autem vestra locuta sunt facinus, et lingua vestra injustitiam meditatur. Nemo loquitur vera, neque est judicium verum. Fidunt in vanis et loquuntur inania qui parturiunt dolorem et pariunt facinus (Isa. LIX, 1). Item illic: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Dei cui revelatum est (Isa. LIII, 1)? Item apud eumdem: Sic dicit Dominus: Coelum mihi thronus, et terra suppedaneum pedum meorum. Quam mihi sedem aedificabitis? aut quis locus ad requiem mihi? Omnia enim ista fecit manus mea (Isa. LXVI, 1). Item apud eumdem: Domine Deus, altum est brachium tuum, et non sciebant; cum cognoverint autem, confundentur (Ibid. XXVI, 11). Item apud eumdem: Revelavit Dominus brachium suum illum sanctum in conspectu omnium gentium. Videbunt omnes gentes ipsa suprema terrae salutem a Deo (Ibid. LII, 10). Item illic: Ecce feci te sicut rotas vehiculi triturantis novas in se retornatas; et triturabis 286 montes, et extenuabis colles, et sicut lanuginem pones et ventilabis, et ventus occupabit illos, et procella disperget. Tu autem jucundaberis in sanctis Israel, et exultabunt inopes et egeni. Quaerent enim aquam, et non erit. Lingua enim eorum a siti siccabit. Ego Dominus Deus, ego exaudiam Deus Israel, et non derelinquam eos; sed aperiam inter montes flumina et in mediis campis fontes. Faciam deserta in nemora aquosa, et sitientem terram in aquaeductus. Ponam in inaquosam terram cedrum et buxum et myrtum et cypressum et ulmum et populum, ut videant et cognoscant et sciant et credant simul quia manus Domini fecit ista et sanctus Israel ostendit (Is. XLI, 15-20).
CAP. V.--QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS. In Genesi ad Abraham: Et vocavit eum Angelus Domini de coelo, et dixit illi: Abraham, Abraham. Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Noli imponere manum tuam super puerum, neque feceris illi quicquam. Nunc enim cognovi quoniam times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me (Gen. XXII, 11, 12). Item illic ad Jacob: Et dixit mihi Angelus Domini in somnis: Ego sum Deus quem vidisti in loco Dei, ubi unxisti mihi titulum lapideum, et vovisti mihi votum (Gen. XXXI, 13). Item in Exodo: Deus autem praeibat eos, die quidem per columnam nubis ostendere illis iter, noctu autem in columna ignis (Exod. XIII, 21). Et postea illic: Promovit autem Angelus Dei qui praecedebat exercitum filiorum Israel (Ibid. XIV, 19). Item illic: Ecce ego praemitto Angelum meum ante faciem tuam, ad custodiendum te in itinere, ut te inducat in terram quam tibi praeparavi. Observa eum, et obaudi eum, et ne fueris inobaudiens ei, et non deerit tibi. Nomen enim meum in illo est (Ibid. XXIII, 20, 21), Unde ipse in Evangelio dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me. Cum alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43). Et iterum in Psalmo CXVII: Benedictus est qui venit in nomine Domini. Item in Malachia: Testamentum meum fuit cum vita et pace, et dedi illi timorem ut timeret me, a facie nominis mei proficisci illum. Lex veritatis fuit in ore ejus, et injustitia non est inventa in labiis ejus. In pace linguae corrigens ambulavit nobiscum, et multos avertit ab injustitia. Quoniam labia sacerdotis servabunt scientiam, et legem exquirent ab ore ejus, quoniam Angelus Omnipotentis est (Malac. II, 5-7).
CAP. VI.--QUOD DEUS CHRISTUS. In Genesi: Dixit autem Deus ad Jacob: Exsurge, et ascende in locum Bethel: et habita illic, et fac illic altare illi Deo qui tibi apparuit cum fugeres a facie Esau fratris tui (Gen. XXXV, 1). Item apud Esaiam: Sic dicit Dominus Deus sabaoth: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum, et Sabaim viri alti ad te transgredientur, et tui erunt servi, et post te ambulabunt vincti compedibus, et adorabunt te, et in te precabuntur; quoniam in te Deus est, et non est Deus alius praeter te. Tu enim es Deus, et non sciebamus, Deus Israel salvator. Confundentur et reverebuntur omnes qui adversantur tibi, et cadent in confasionem (Isa. XLV, 14-16). Item apud eumdem: Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Omnis rivus implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt omnia tortuosa in directum et aspera in campum: et videbitur claritas Domini, et videbit omnis caro salutare Dei, quoniam Dominus locutus est (Isa. XL, 3-5). Item apud Hieremiam: Hic Deus noster, et non deputabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo et Israel dilecto sibi. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruc. III, 35). Item apud Zachariam Deus dicit: Et transibunt per mare angustum, et percutient in mari fluctus, et arefacient omnes altitudines fluminum, et confundetur omnis 287 injuria Assyriorum, et sceptrum Aegypti auferetur, et confortabo eos in Domino Deo ipsorum, et in nomine ejus gloriabuntur, dicit Dominus (Zach. X, 11, 12). Item apud Osee dicit Dominus: Non faciam juxta iram indignationis meae, non sinam deleri Effraim, quoniam Deus ego sum, et non homo in te sanctus, et non introibo in civitatem, post Deum ibo (Ose. XI, 9, 10). Item in Psalmo XLIV: Thronus tuus, Deus, in saecula saeculorum, virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Propterea unxit te Deus. Deus tuus, oleo exultationis super participes tuos (Ps. XLIV, 7, 8). Item in Psalmo XLV: Vacate et cognoscite quoniam ego sum Deus. Exaltabor in gentibus et exaltabor in terra (Ps. LXV, 11). Item in Psalmo LXXXI: Non cognoverunt neque intellexerunt, in umbra deambulabunt (Ps. LXXXI, 5). Item in Psalmo LXVII: Cantate Deo: psallite nomini ejus, viam facite ei qui ascendit in occasum, Deus nomen illi (Ps. LXVII, 3). Item in Evangelio cata Joannem: In principio erat Sermo, et Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo (Joan. I, 1). Item in eodem Dominus ad Thomam: Injice huc digitum tuum, et vide manus meas, et noli esse incredulus sed fidelis. Respondit Thomas, et dixit illi: Dominus meus et Deus meus. Dicit illi Jesus: Quia vidisti me, credidisti. Felices qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 27-29). Item Paulus ad Romanos: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus cognatisque meis secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio et claritas et testamentum et legis constitutio et famulatus et promissiones, quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 3-5). Item in Apocalypsi: Ego sum α et ω, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis. Qui vicerit possidebit ea et eorum haereditatem; et ero ejus Deus, et ille erit mihi filius (Apoc. XXI, 6, 7). Item in Psalmo LXXXI. Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernens. Et iterum illic: Ego dixi: Dii estis et filii Altissimi omnes; vos autem sicut homines morienimi (Ps. LXXXI, 1, 6, 7). Quod si justi qui fuerint et praeceptis divinis obtemperaverint dii, dici possunt, quanto magis Christus Deus Dei Filius? Sic ipse in Evangelio cata Joannem dicit: Nonne scriptum est in Lege quoniam ego dixi: Dii estis? Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, quem Pater sanctificavit et misit in saeculum, vos dicitis quoniam blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum. Quod si non facio facta Patris, nolite mihi credere; quod si facio et mihi non vultis credere, factis credite, et cognoscite quoniam in me est Pater, et ego in illo (Joan. X. 34). Item in Evangelio cata Matthaeum: Et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus (Matth. I, 23).
CAP. VII.--QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI. Apud Esaiam: Confortamini, manus resolutae, et, genua debilia, exhortamini. Qui estis pusillanimes, nolite metuere. Deus noster judicium retribuet, ipse veniet et salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient. Tunc saliet claudus sicut cervus, et plana erit lingua mutorum: quia rupta est in deserto aqua, et rivus in terra sitienti (Isa. XXXV, 3-6). Item illic: Non senior, neque Angelus, sed ipse Dominus liberabit illos; quia diliget eos et parcet eis, et ipse redimet eos (Isa. LXIII, 9). Item illic: Ego Dominus Deus vocavi te in justitia, ut teneam manum tuam, et confortabo te; et dedi te in testamentum generis mei, in lumen gentium, aperire oculos caecorum, producere a vinculis vinctos, et de domo carceris sedentes in tenebris. Ego Dominus Deus, hoc mihi nomen est. Claritatem meam alii non dabo, neque virtutes meas sculptilibus (Isa. XLII, 6-8). Item in Psalmo XXIV: Vias tuas, Domine 288, ostende mihi, et semitas tuas edoce me, et deduc me ad veritatem tuam, et doce me, quoniam tu es, Deus, salvator meus (Ps. XXIV, 4-5). Unde in Evangelio cata Joannem Dominus dicit: Ego sum lumen mundi. Qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12). Item cata Matthaeum Gabriel angelus ad Joseph: Joseph, fili David, ne metueris assumere Mariam uxorem tuam. Quod enim ex illa natum fuerit, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 20, 21). Item cata Lucam: Et Zacharias impletus est Spiritu sancto, et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui prospexit redemptionem populo suo, et excitavit nobis cornu salutis in domo David pueri sui (Luc. I, 67, 68). Item illic Angelus ad pastores: Ne timueritis. Ecce enim annuntio vobis quoniam natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Jesus, in civitate David (Ibid. II, 7, 8).
CAP. VIII.--QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM. In Psalmo II: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 7, 8). Item in Evangelio cata Lucam: Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero ejus, et impleta est Spiritu sancto, et exclamavit voce magna et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus ventris tui. Et unde hoc mihi contingit ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. I, 41-43)? Item Paulus ad Galatas: At ubi advenit impletio temporis, misit Deus Filium suum natum de muliere (Gal. IV, 4). Item in Epistola Joannis: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, de Deo est. Qui autem negat in carne venisse, de Deo non est, sed est de antichristi spiritu (I Joan. IV, 2, 3).
CAP. IX.--QUOD HOC FUTURUM ESSET SIGNUM NATIVITATIS EJUS, UT DE VIRGINE NASCERETUR HOMO ET DEUS, HOMINIS ET DEI FILIUS. Apud Esaiam: Et adjecit Dominus loqui ad Achaz dicens: Pete tibi signum a Deo Domino tuo in altitudinem sursum et in altitudinem deorsum. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum Deum meum. Et dixit: Audite itaque, domus David. Non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat agonem. Propter hoc dabit Deus ipse vobis signum. Ecce virgo in uterum accipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel manducabit priusquam sciat reprobare malum et eligere bonum (Isa. VII, 10-15). Hoc semen praedixerat Deus de muliere procedere, quod calcaret caput diaboli. In Genesi: Tunc dixit Deus ad serpentem: Quia tu hoc fecisti, maledictus tu ab omni genere bestiarum terrae. Pectore tuo et ventre repes, et erit tibi terra cibus in omnibus diebus vitae tuae. Et ponam inimicitiam inter te et mulierem et inter semen ejus. Ipse tuum observabit caput, et tu observabis calcaneum ejus (Gen. III, 14, 15).
CAP. X.--QUOD ET HOMO ET DEUS CHRISTUS, EX UTROQUE GENERE CONCRETUS, UT MEDIATOR ESSE INTER NOS ET PATREM POSSET. Apud Hieremiam: Et homo est, et quis cognoscet eum (Hier. XVII, 9)? Item in Numeris: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel. Item illic: Procedet homo de semine ejus, et dominabitur multarum gentium et exaltabitur tamquam Gog regnum ipsius, et augebitur regnum ejus, et Deus eduxit eum ex Aegypto; quasi claritas unicornis ei, et edet gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum emedullabit, et balistis suis configet inimicum. Recubans requievit quasi leo et quasi catulus leonis. Quis suscitabit eum? Qui benedicunt te benedicti sunt, et qui maledicunt te maledicti sunt (Num. XXIV, 17, 7-9). Item apud Esaiam: Spiritus 289 Domini super me. Propter quod unxit me, bene nuntiare pauperibus misit me, curare contribulatos corde, praedicare captivis remissionem et caecis visum, vocare annum Domini acceptabilem et diem retributionis (Isa. LXI, 12). Unde in Evangelio cata Lucam Gabriel ad Mariam: Et respondens Angelus dixit ad illam: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te. Quapropter quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Item in Epistola Pauli ad Corinthios priore: Primas homo de terrae limo, secundus homo de coelo. Qualis ille de limo, tales et qui de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 47-49).
CAP. XI.--QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET. In Basilion secundo: Et fuit verbum Domini ad Nathan dicens: Vade, et dic servo meo David: Haec dicit Dominus: Non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum; sed erit, cum impleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de utero tuo, et parabo regnum ejus. Hic aedificabit mihi domum in nomine meo, et erigam thronum ejus usque in saeculum. Et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et fidem consequetur domus ejus, et regnum ejus usque in saeculum in conspectu meo (II Reg. VII, 4, 5, 12, 14, 16). Item apud Esaiam: Et exibit virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet; et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI, 1-3). Item in Psalmo CXXXI: Juravit Deus ipsi David veritatem, et non reprobavit eam: De fructu ventris tui ponam super thronum meum (Ps. CXXXI, 11). Item in Evangelio cata Lucam: Et dixit Angelus ad illam: Ne timeas, Maria. Invenisti enim gratiam ante Deum. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus thronum David patris sui, et regnabit super domum Jacob in saecula, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 30-33). Item in Apocalypsi: Et vidi librum in dextera Dei sedentis super thronum scriptum intus et retro, signatum signis septem; et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna: Quis dignus est accipere librum et aperire signa ejus? Nec quisquam poterat neque in coelo, neque super terram, neque sub terra, aperire librum, sed neque perspicere eum. Et ego flebam multum quod nemo dignus repertus esset qui aperiret librum aut videret illum. Et unus ex senioribus dixit mihi: Ne fleveris, ecce vicit Leo de tribu Juda, Radix David, aperire librum et solvere septem signa ejus (Apoc. V, 1-5).
CAP. XII.--QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR. Apud Michaeam: Et tu Bethlehem, domus Effrata, non exigua es, ut constituaris in millibus Juda. Ex te mihi procedet ut sit princeps apud Israel, et processiones ejus a principio a diebus saeculi (Mich. V, 2). Item in Evangelio: Et cum Jesus natus esset in Bethlehem Judae in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus cum muneribus adorare illum (Matth. II, 1, 2).
CAP. XIII.--QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET. Apud Esaiam: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus coram ipso sicut pueri, sicut radix in terra sitienti. Non est figura ejus neque claritas; et vidimus illum, et non habuit figuram neque speciem, sed figura ejus sine honore et deficiens praeter caeteros homines. Homo in plaga positus et sciens ferre imbecillitatem; quia aversa est facies ejus, inhonoratus est, et non est computatus 290 (Isa. LIII, 1-7). Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet, et nos putavimus illum esse in dolore et in plaga et in vexatione; ipse autem vulneratus est propter facinora nostra, et infirmatus est propter peccata nostra. Doctrina pacis nostrae super illum, et livore ejus sanati sumus. Omnes sicut oves erravimus, homo a via sua erravit. Et Deus tradidit illum pro peccatis nostris, et ipse propterea quod vexatus est, non aperuit os suum (Isa. LIII, 1-7). Item apud eumdem: Non sum contumax, neque contradico; dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non averti a faeditate sputorum, et fuit Deus auxiliator meus (Isa. L, 5, 7). Item apud eumdem: Non clamabit neque audiet quis in plateis vocem ejus. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet, sed in veritate proferet judicium. Fulgebit et non quassabitur quoadusque ponat in terra judicium, et in nomine ejus Gentes credent (Isa. XLII, 2, 4). Item in Psalmo XXI: Ego autem sum vermis, et non homo, maledictum hominis et abjectio populi. Omnes qui me videbant despiciebant me, et locuti sunt in labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum (Ps. XXI, 7-9). Item illic: Aruit velut testa virtus mea, et lingua mea agglutinata est faucibus meis. Item apud Zachariam: Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem illum magnum stantem ante faciem Angeli Domini, et diabolus stabat ad dexteram ejus adversari ei. Et Jesus erat indutus vestimenta sordida, et stabant ante faciem ipsius Angeli, et respondit et ait ad eos qui stabant ante faciem ejus dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli iniquitates tuas. Et induite eum poderem, et imponite cidarim mundam super caput ejus (Zach. III, 1, 3, 5). Item Paulus ad Philippenses: Qui, in figura Dei constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 6-11).
CAP. XIV.--QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT. In Sapientia Salomonis: Circumveniamus justum, quoniam insuavis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et exprobrat nobis peccata legis. Promittit scientiam Dei se habere, et Filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductione cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et mutatae sunt viae illius. Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et continet se a viis nostris quasi ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. Videamus ergo si sermones illius veri sunt, et tentemus quae ventura sunt illi. Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam illius. Morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitaverunt, et erraverunt. Excaecavit enim illos malitia ipsorum, et nescierunt sacramenta Dei (Sap. II, 12-17). Item apud Esaiam: Videte quomodo justus perit, et nemo intelligit, et viri justi tolluntur, et nemo recognoscit. A facie enim injustitiae sublatus est justus, et erit in pace sepultura ejus (Isa. LVII, 1, 2). De hoc ipso in Exodo ante praedictum: Innocentem et justum non occides (Exo. XXIII, 7). Item in Evangelio: Judas, poenitentia ductus, sacerdotibus et senioribus dixit: Peccavi tradens sanguinem justum (Matth. XXVII, 3, 4).
CAP. XV.--QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO 291 PASSIONIS. Apud Esaiam: Sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Nativitatem ejus quis enarrabit? Quoniam auferetur a terra vita ejus, a facinoribus populi mei adductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura ejus et ipsos divites pro morte ejus, quia facinus non fecit, neque insidias ore suo. Propterea ipse consequetur multos, et fortium dividet spolia, propterea quod tradita est ad mortem anima ejus, et inter facinorosos deputatus est. Et ipse peccata multorum pertulit, et propter facinora illorum traditus est (Isa. LIII, 7, 9-12). Item apud Hieremiam: Domine, significa mihi, et cognoscam, tunc vidi meditationes eorum. Ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad victimam; in me cogitaverunt cogitatum dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus a terra vitam ejus, et nomen ejus non erit in memoria amplius (Hier. XI, 18, 19). Item in Exodo Deus ad Moysen: Accipiant sibi singuli ovem per domos tribuum, ovem sine vitio, perfectum, masculum, anniculum erit vobis. Ab agnis et ab haedis accipietis, et occident illum omne vulgus synagogae filiorum Israel ad vesperam; et accipient de sanguine ejus, et ponent super duos postes et super limen in domibus in quibus eum edent in ipsis; et edent carnes ipsa nocte assatas igni, et azyma cum picridibus edent. Non edetis de eis crudam, neque coctam in aqua, nisi assatam igni, caput cum pedibus et interaneis; nihil derelinquetis ex eis in mane, et os non confringetis ex eo. Quae autem relicta fuerint de eo usque in mane, igni crementur. Sic autem comedetis eum. Lumbi vestri praecincti, et caligae vestrae in pedibus vestris, et bacula vestra in manibus vestris; et edetis eum festinanter, Pascha est enim Domini (Exod. XII, 3, 5-11). Item in Apocalypsi: Et vidi in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. Et venit, et accepit librum de dextera Dei sedentis in throno. Et cum accepisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores prostraverunt se ante Agnum, habentes singuli citharas et pateras aureas plenas odoramentis supplicationum, quae sunt orationes sanctorum, et cantaverunt canticum novum dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum et aperire signa ejus, quoniam occisus es et redemisti nos sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et fecisti nos regnum Deo nostro, sacerdotesque fecisti, et regnabunt super terram (Apoc. V, 6-10). Item in Evangelio: Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei et ecce qui aufert peccata mundi (Joa. I, 29).
CAP. XVI.--QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT. Apud Esaiam sic dicit Dominus: Ecce ego immillo in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum, angularem, honoratum; et qui crediderit in eum, non confundetur (Isa. XXVIII, 16). Item in Psalmo CXVII: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factus est iste, et est admirabilis in oculis nostris. Iste dies quem fecit Dominus, exultemus et jucundemur in eo. O Domine, salva igitur, o Domine, dirige igitur. Benedictus est qui venit in nomine Domini (Ps. CXVIII, 22-26). Item apud Zachariam: Ecce ego adduco puerum meum. Oriens nomen est ei: quoniam lapis quem dedi ante faciem Jesu, super lapidem ipsum unum septem oculi sunt (Zach. III, 8, 9). Item in Deuteronomio: Et scribes super lapidem omnem legem hanc manifeste nimis (Deut. XXVII, 8). Item apud Jesum Nave: Et accepit lapidem magnum, et statuit eum illic contra Dominum, et ait Jesus ad populum: Ecce lapis iste erit vobis in testimonium quia iste audivit omnia quae dicta sunt a Domino, quanta locutus est ad vos hodie; et erit ipse vobis in testimonium 292 in novissimo dierum, quando recesseritis a Deo vestro (Jos. XXIV, 26, 27). Item in Actibus Apostolorum Petrus: Principes populi et seniores Israël, audite: Ecce nos hodie interrogamur a vobis super benefacto hominis infirmi in quo iste salvatus est. Sit vobis omnibus notum et omni populo Israël quia in nomine Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis in illo iste in conspectu vestro sanus adstat, in alio autem nullo. Hic est lapis qui contemptus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli. Non est enim nomen aliud sub coelo datum hominibus in quo oportet salvari nos (Act. IV, 8-12). Hic est lapis in Genesi (Gen. XXVIII) quem ponit Jacob ad caput suum, quia caput viri Christus; et dormiens videt scalam ad coelum pertingentem, in qua constitutus erat Dominus, et Angeli ascendebant et descendebant; quem lapidem consecravit et unxit sacramento unctionis Christum significans. Hic est lapis in Exodo (Exod. XVII) super quem sedit Moyses in cacumine collis, quando Jesus Nave contra Amalech dimicavit, et sacramento lapidis et stabilitate sessionis Amalech superatus est ab Jesu, id est, diabolus a Christo victus est. Hic est lapis magnus in Basilion primo (I Reg. IV) super quem posita est arca testamenti, quando eam ab allophylis remissam et redditam in plaustro boves reportaverunt. Item hic est lapis in Basilion (I Reg. XVII) quo David frontem Goliae percussit et occidit, significans diabolum et servos ejus inde prosterni, victa scilicet ea capitis parte quam signatam non habent. Quo signo nos et tuti semper sumus et vivimus. Hic est lapis quem cum alienigenas Israël vicisset statuit Samuel, et appellavit nomen ejus Abennezer, id est lapis auxiliator (I Reg. VII, 12).
CAP. XVII.--QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM. Apud Danielem: Et ecce imago nimis magna, et contemplatio ejus imaginis metuenda et elata stabat contra te; cujus caput fuit ex auro bono, pectus et brachia ejus argentea, venter et femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles, quoadusque abscisus est lapis de monte sine manibus concidentium, et percussit imaginem super pedes ferreos et fictiles, et comminuit eos minutatim, et factum est simul ferreum et testa et aeramentum et argentum et aurum; et facta sunt minuta quasi palea aut pulvis in area aestate, et ventilavit illa ventus, ita ut nihil remanserit ex illis; et lapis qui percussit imaginem factus est mons magnus, et implevit totam terram (Dan. II, 31-35).
CAP. XVIII.--QUOD IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS IDEM MONS MANIFESTARETUR, SUPER QUEM GENTES VENIRENT, ET IN QUEM JUSTI QUIQUE ASCENDERENT. Apud Esaiam: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini et domus Dei super vertices montium, et exaltabitur super colles, et venient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Jacob, et nuntiabit nobis viam ejus, et ambulabimus in illa. De Sion enim procedet lex et verbum Domini ab Hierusalem; et judicabit inter gentes, et redarguet populum multum, et concident gladios suos in aratra et lanceas suas in falces, et jam non discent pugnare (Isa. II, 2-5). Item in Psalmo XXIII: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde. Qui non accepit in vano animam suam, et non juravit subdole proximo sibi, iste accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salutari suo. Ista nativitas eorum qui eum quaerunt, qui quaerunt faciem Dei Jacob (Ps. XXIII, 3, 6).
CAP. XIX.--QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR. 293 Apud Johel: Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, et indicite curationem, aggregate populum, sanctificate ecclesiam, excipite majores natu, colligite parvulos lactentes; procedat sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo (Johel II, 15, 16). Item apud Hieremiam: Et auferam de civitatibus Juda et de quadriviis Hierusalem vocem laetantium et vocem gaudentium, vocem sponsi et vocem sponsae (Hier. XVI, 9). Item in Psalmo XVIII: Et ipse velut sponsus egrediens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas viam currere. A summo coeli egressio ejus, et decursio ejus usque ad summum ejus, et non est qui lateat a calore ejus (Ps. XVIII, 6, 7). Item in Apocalypsi: Veni, ostendam tibi novam nuptam uxorem Agni; et duxit me in Spiritu in montem magnum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo, a Deo habentem claritatem Dei (Apoc., XXI, 9, 11). Item in Evangelio cata Joannem: Vos mihi testes estis quoniam dixi eis qui missi sunt ab Hierosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam missus sum ante illum. Qui enim habet sponsam sponsus est. Amicus autem sponsi est qui stat et gaudio audit eum et gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 28, 29). Hujus rei mysterium ostensum est apud Jesum Nave, quando jussus est excalciare se, quod scilicet sponsus non ipse esset. Erat enim in Lege ut quisquis nuptias recusaret, calciamentum deponeret, calciaretur vero ille qui sponsus futurus esset. Et factum est cum esset Jesus in Jerico, circumspexit oculis, et vidit hominem stantem ante faciem suam et frameam tenentem in manu ejus, et dixit: Noster es, an adversariorum? Ille autem dixit: Ego sum dux virtutis Domini, nunc adveni. Et Jesus cecidit in faciem ad terram, et ait illi: Domine, quid imperas famulo tuo? Et ait dux virtutis Domini: Solve calciamentum de pedibus tuis. Locus enim in quo stas terra sancta est (Josue V, 13-15). Item in Exodo Moyses jubetur calciamentum deponere, quod nec ipse sponsus esset: Et apparuit ei Angelus Domini in flamma ignis de rubo, et vidit quoniam rubus arderet igni, rubus autem non cremabatur. Et dixit Moyses: Transiens videbo hoc grande visum, cur utique non crematur rubus. Ut vidit autem quoniam accedit videre, vocavit eum Dominus Deus de rubo dicens: Moyses, Moyses. Qui dixit: Quid est? Et dixit: Ne accesseris huc, nisi solveris calciamentum de pedibus tuis. Locus enim in quo stas terra sancta est. Et dixit ei: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, et Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 2-6). Hoc autem manifestatum est in Evangelio cata Joannem: Et respondit illis Joannes: Ego quidem baptizo in aqua: in medio autem vestrum stat quem vos nescitis. Ipse est enim de quo dixi: Post me veniens homo ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calciamenti solvere (Joan. I, 26, 27). Item cata Lucam: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit aperiant ei. Beati servi illi quos adveniens dominus invenerit vigilantes (Luc. XII, 35-37). Item in Apocalypsi: Regnavit Dominus Deus omnipotens, gaudeamus et exultemus, et demus ei gloriae claritatem, quoniam venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus se praeparavit (Apoc. XIX, 6, 7).
CAP. XX.--QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI. Apud Esaiam: Expandi manus meas tota die ad plebem contumacem et contradicentem mihi, qui ambulant vias non bonas, sed post peccata sua (Isa. LXV, 2). Item apud Hieremiam: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus a terra vitam ejus (Hier. XI, 19). Item in Deuteronomio: Et erit pendens vita tua ante oculos tuos, et timebis die et nocte, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66). Item in Psalmo XXI: Effoderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt 294 omnia ossa mea. Ipsi autem contemplati sunt, et viderunt me, et diviserunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam sortem miserunt. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, in auxilium meum attende. Libera a gladio animam meam et de manu canis unicam meam. Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te (Ps. XXI, 17-22). Item in Psalmo CXVIII: Confige clavis de metu tuo carnes meas (Ps. CXVIII, 120). Item in Psalmo CXL: Allevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps. CXL, 2). De quo sacrificio Sophonias dixit: Metuite a facie Domini Dei, quoniam prope est dies ejus: quia apparavit Dominus sacrificium suum, sanctificavit electos suos (Soph. I, 7). Item apud Zachariam: Et intuebuntur in me, in quem transfixerunt (Zach. XII, 10). Item in Psalmo LXXXVII: Exclamavi ad te, Domine, tota die, extendi ad te manus meas (Ps. LXXXVII, 10). Item in Numeris: Non quasi homo Deus suspenditur, neque quasi filius hominis minas patitur (Num. XXIII, 19). Unde in Evangelio Dominus dicit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui crediderit in Filium habeat vitam aeternam (Joan. III, 14, 15).
CAP. XXI.--QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS. Apud Abacuc: Texit coelos virtus ejus et laudis ejus plena est terra; et splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus erunt. Et illic constabilita est virtus gloriae ejus, et constituit dilectionem validam. Ante faciem suam ibit verbum, et procedet in campos secundum gressus suos (Abac. III, 3-5). Item apud Esaiam: Ecce natus est nobis puer, et datus est nobis filius, cujus imperium super humeros ejus; et vocatum est nomen ejus magnae cogitationis nuntius (Isa. IX, 5). Hoc signo crucis et Amalech victus est ab Jesu per Moysen. In Exodo dixit Moyses ad Jesum: Elige tibi viros, et exi, et constitue cum Amalech in crastinum. Ecce ego stabo in cacumine collis, et virga Dei in manu mea. Et factum est cum levabat manus Moyses, praevalebat Israel; ubi autem submiserat manus Moyses, invalescebat Amalech. Sed manus Moysi erant graves, et accepto lapide supposuerunt sub eo, et sedebat super eum; et Aaron et Ur sustentabant manus ejus hinc et inde, et factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis, et fugavit Jesus Amalech et omnem populum ejus. Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe hoc ut sit memoria in libro, et da in aures Jesu, quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub coelo (Exod. XVII, 9-11).
CAP. XXII.--QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR. Apud Ezechielem dicit Dominus: Transi mediam Hierusalem, et notabis signum super frontes virorum qui ingemunt et moerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum (Ezech. IX, 4, 6). Item illic: Vadite et caedite, et nolite parcere oculis vestris. Nolite misereri senioris et juvenis et virginis, et parvulos et mulieres interficite, ut perdeleantur. Omnem autem super quem signum scriptum est, ne tetigeritis, et ab ipsis sanctis meis incipite. Item in Exodo Deus ad Moysen: Et erit sanguis in signo vobis super domos in quibus ibi eritis; et videbo sanguinem, et protegam vos, et non erit in vobis plaga diminutionis cum percutiam terram Aegypti (Exod. XII, 13). Item in Apocalypsi: Et vidi Agnum stantem in monte Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, et habebant nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis (Apoc. XIV, 1). Item illic: Ego sum α et ω, primus et novissimus, initium et finis. Felices eos qui faciunt praecepta ejus, ut sit potestas eorum super lignum vitae (Apoc. XXII, 13-14).
CAP. XXIII.--QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT. Apud Amos: Et erit in illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie, et obtenebrabitur dies lucis: 295 et convertam dies festos vestros in luctum et omnia cantica vestra in lamentationem (Amos VIII, 9, 10). Item apud Hieremiam: Exterrita est quae parit et taeduit anima ejus. Subiit sol ei cum adhuc medius dies esset, confusa est et maledicta. Reliquos eorum in gladio dabo in conspectu inimicorum eorum (Hier. XV, 9). Item in Evangelio: A sexta autem hora tenebrae factae sunt super totam terram usque ad horam nonam (Matth. XXVII, 45).
CAP. XXIV.--QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET. In Psalmo XXIX: Domine, reduxisti ab inferno animam meam (Ps. XXIX, 3). Item in Psalmo XV: Non derelinques animam meam apud inferos, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). Item in Psalmo III: Ego dormivi, et somnum cepi, et resurrexi, quoniam Dominus auxiliatus est mihi (Psal. III, 6). Item cata Joannem: Nemo aufert animam meam a me, sed ego a me pono eam, potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc enim mandatum accepi a Patre meo (Joan. X, 10, 14).
CAP. XXV.--QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET. Apud Osee: Vivificabit nos post biduum, die tertio resurgemus (Ose. VI, 2). Item in Exodo: Et dixit Dominus ad Moysen: Descende et testificare populo, et sanctifica illos hodie et cras, et lavent vestem suam, et sint parati in perendinum diem. Die enim tertio descendet Dominus in montem Sina (Exod. XIX, 10, 11). Item in Evangelio: Progenies nequam et adultera signum quaerit, et signum non dabitur illi nisi signum Jonae prophetae. Quomodo enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XVI, 4).
CAP. XXVI.--QUOD, CUM RESURREXISSET, ACCIPERET A PATRE OMNEM POTESTATEM, ET POTESTAS EJUS AETERNA SIT. Apud Danielem: Videbam in visu nocte; et ecce in nabibus coeli quasi Filius hominis veniens venit usque ad Veterem dierum, et stetit in conspectu ejus, et qui assistebant ei obtulerunt eum; et data est ei potestas regia, et omnes reges terrae per genus, et omnis claritas serviens ei; et potestas ejus aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus non corrumpetur (Dan. VII, 13, 14). Item apud Esaiam: Nunc exsurgam, dicit Dominus, nunc clarificabor, nunc exaltabor; nunc videbitis, nunc intelligetis, nunc confundemini. Vana erit fortitudo spiritus vestri, ignis vos consumet (Isa. XXX, 10, 11). Item in Psalmo CIX: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuorum. Virgam virtutis tuae mittet Deus a Sion, et dominaberis in medio inimicorum tuorum (Ps. CIX, 1-3). Item in Apocalypsi: Et conversus respexi, ut viderem vocem quae mecum loquebatur. Et vidi septem candelabra aurea, et in medio candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere, et erat praecinctus supra mamillas zonam auream. Caput autem ejus et capilli erant albi velut lana aut nix, et oculi ejus ut flamma ignis, et pedes ejus similes aurichalco, sicut de fornace ignis, et vox ejus ut sonus aquarum multarum; et habebat in dextera sua septem stellas, et ex ore ejus gladius utraque parte acutus exibat, et facies ejus splendebat ut sol in virtute sua. Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus, et imposuit super me dexteram suam dicens: Noli timere, ego sum primus et novissimus, et vivus qui fueram mortuus; et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis et inferorum (Apoc. II, 12-18). Item in Evangelio Dominus post resurrectionem discipulis dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ite ergo, et docete omnes gentes, tingentes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos observare omnia quaecumque praecepi vobis (Matth. XXVII, 18, 19).
CAP. XXVII.--QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM 296 CHRISTUM. In Evangelio: Ego sum via et veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Item illic: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur (Matth. XIII, 17). Item illic: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt (Joan. III, 36). Item illic: Qui credit in Filium habet vitam aeternam. Qui dicto non audiens est in Filium non habet vitam, sed ira Dei manebit super eum. Item Paulus apud Ephesios: Et cum venisset, annuntiavit vobis pacem his qui longe et pacem iis qui prope, quia per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem (Ephes. II, 17, 18). Item ad Romanos: Omnes enim peccaverunt et egent claritate Dei: justificantur autem dono ipsius et gratia per redemptionem quae est in Christo Jesu (Rom. III, 23, 24). Item in Epistola Petri apostoli: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo (I Petr. III, 18). Item illic: In hoc enim et mortuis praedicatum est ut suscitentur (Ibid. IV, 6). Item in Epistola Joannis: Qui negat Filium, neque Patrem habet. Qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet (I Joan. II, 23).
CAP. XXVIII.--QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT. Apud Malachiam: Ecce dies Domini venit ardens velut clibanus; eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet illos adveniens dies, dicit Dominus (Malach. IV, 1). Item in Psalmo XLIX: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. A solis ortu usque ad occasum ex Sion species decoris ejus. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis ante eum ardebit, et in circuitu ejus procella nimia. Vocavit coelum sursum et terram ut separet populum suum. Colligite illi justos ejus, eos qui disponunt testamentum ejus in sacrificiis, et annuntiabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est (Ps. XLIX, 1-6). Item apud Esaiam: Dominus Deus virtutum prodibit, et comminuet bellum. Excitabit certamen, et clamabit super inimicos suos cum fortitudine: Tacui, numquid semper tacebo (Isa. XLII, 13, 14)? Item in Psalmo LXVII: Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus, et fugiant a facie ejus qui oderunt eum. Sicut deficit fumus, deficiant. Sicut tabescit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, et justi jucundentur et exsultent in conspectu Dei et laetentur in jucunditate. Cantate Deo, psallite nomini ejus, iter facite ei qui ascendit in occasum; Deus nomen illi. Turbabuntur a facie ejus patris orphanorum et judicis viduarum. Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unanimes in domo, producens vinctos in virtute, similiter eos qui in iram provocant, qui inhabitant in monumentis. Deus, dum prodires in conspectu populi tui, in transeundo in eremum (Ps. XLVII, 2, 8). Item in Psalmo LXXXI: Exsurge, Deus, judica terram, quoniam tu exterminabis in omnibus gentibus (Ps. LXXXI, 8). Item in Evangelio cata Matthaeum: Quid nobis et tibi, fili David? Quid huc venisti ante tempus punire nos (Matth. VIII, 29). Item cata Joannem: Nihil Pater judicat, sed judicium omne Filio dedit, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui eum misit (Joan. V, 22, 23). Item in Epistola Pauli ad Corinthios secunda: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque sui corporis propria secundum quae egit, sive bona, sive mala (II Cor. V, 10).
CAP. XXIX.--QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS. Apud Zachariam: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi justus et salvans, mitis, sedens super asinum indomitum (Zach. IX, 9). Item apud Esaiam: Quis nuntiabit vobis locum illum aeternum? Ambulans in justitia, et manus abstinens a muneribus, gravans aures ut non audiat judicium sanguinis, et comprimens oculos suos ne videat injustitiam, hic inhabitabit in alta spelunca petrae fortis. Panis illi dabitur, et aqua ejus fidelis. Regem cum claritate videbitis (Isa. XXXIII, 14-17). Item apud Malachiam: Rex magnus sum ego, dicit Dominus, 297 et nomen meum illustre est apud gentes (Malach. I, 14). Item in Psalmo II: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, annuntians imperium ipsius (Ps. II, 6, 7). Item in Psalmo XXI: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum omnes termini terrae, et adorabunt in conspectu tuo omnes patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur omnium gentium (Ps. XXI. 28, 29). Item in Psalmo XXIII: Auferte portas, principes, vestras, et extollimini, portae aeternales, et introibit rex claritatis. Quis est iste rex claritatis? Dominus fortis et potens, Dominus fortis in praelio. Auferte portas principes vestras, et extollimini portae aeternales, et introibit rex claritatis. Quis est iste rex claritatis? Dominus virtutum ipse est rex claritatis (Ps. XXIII, 7-10). Item in Psalmo XLIV: Eructavit cor meum sermonem bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scriptoris acute scribentis, decorus specie super filios hominum. Effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in saecula. Accingere ense tuo ad femur, potentissime. Decori et speciei tuae et intende et dirige et regna propter veritatem et mansuetudinem et justitiam (Ps. XLIV, 2, 5). Item in Psalmo V: Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam; mane assistam tibi, et contemplabor te (Ps. V, 3, 4). Item in Psalmo XCVI: Dominus regnavit, exultet terra, jucundentur insulae multae (Ps. XCVI, 1). Item in Psalmo XLIV: Adstitit regina ad dexteram tuam in veste inaurata, amicta est varietate. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui et domus patris tui, quoniam desideravit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus (Ps. XLIV, 10-12). Item in Psalmo LXXIII: Deus autem rex noster ante saeculum, operatus est salutem in medio terrae (Ps. LXXIII, 12). Item in Evangelio cata Matthaeum: Et cum Jesus natus esset in Bethlehem Judae, in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Matth. II, 1, 2). Item cata Joannem dixit Jesus: Regnum meum non est de isto saeculo. Si de isto saeculo esset regnum meum, ministri mei turbarentur ne traderer Judaeis. Nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quoniam rex sum. Ego in hoc natus sum et in hoc veni in saeculum, ut testimonium perhibeam veritati . Omnis qui est de veritate audit vocem meam (Joan. XVIII, 36, 37).
CAP. XXX.--QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX. In Psalmo LXXI: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis, judicare populum tuum in justitia (Ps. LXXI, 1, 2). Item in Apocalypsi: Et vidi coelum apertum; et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verus, aequum justumque judicat, et praeliatur. Oculi autem ejus erant tamquam flamma ignis, et super caput ejus diademata multa, et portabat nomen scriptum nemini alii nisi sibi notum. Et erat coopertus vestem aspersam sanguine, et dicitur nomen ejus Verbum Dei; et exercitus qui sunt in coelo sequebantur eum in equis albis, induti byssinum album mundum; et de ore ejus exibat gladius utrinque acutus, ut ex eo percuteret nationes quas ipse pasciturus est in virga ferrea, et ipse calcabit torcular vini irae Dei omnipotentis. Habet etiam in veste et in femore suo nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 11-16). Item in Evangelio: Cum venerit Filius hominis in claritate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae: et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit illos ab invicem, quemadmodum pastor segregat oves ab haedis; et statuet oves ad dexteram suam, haedos autem ad sinistram. Tunc dicet Rex eis qui ad dextram ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum 298 est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; hospes fui, et adduxistis me; nudus, et texistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere fui, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, sitientem et potavimus? quando autem te vidimus, sitientem et potavimus? quando autem te vidimus hospitem et adduximus? nudum, et vestivimus? quando autem te vidimus infirmum et in carcere, et venimus ad te? Et respondens Rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet illis qui ad sinistram ejus erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me; hospes fui, et non adduxistis me; nudus, et non vestistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Et respondebit illis: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 21-46).
LIBER TERTIUS. CYPRIANUS Quirino filio salutem. Pro fide ac devotione tua quam Domino Deo exhibes, fili charissime, petisti ut, ad instruendum te, excerperem de Scripturis sanctis quaedam capitula ad religiosam sectae nostrae disciplinam pertinentia, lectionis divinae succinctam diligentiam quaerens, ut animus Deo deditus non longis aut multis librorum voluminibus fatigetur, sed eruditus breviario praeceptorum coelestium habeat ad fovendam memoriam suam salubre et grande compendium. Et quia tibi plenum dilectionis obsequium debeo, feci quod petisti, ut laborarem semel, ne tu semper laborares. Quantum potuit itaque mediocritas nostra complecti, collecta sunt a me quaedam praecepta Dominica et magisteria divina; quae esse facilia et utilia legentibus possint, dum in breviarium pauca digesta et velociter perleguntur et frequenter iterantur. Opto te, fili charissime, semper bene valere.
CAPITULA. VII. Non constristandum. 299 VI. Bonos quosque. II. In opere et eleemosynis, etiamsi per mediocritatem minus fiat, ipsam voluntatem. I. De bono operis et misericordiae. satis esse. III. Agapem et dilectionem fraternam religiose et firmiter exercendam. IV. In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. V. Humilitatem et quietem in omnibus tenendam. et justos plus laborare, sed tolerare debere, quia probantur. Spiritum sanctum quem accepimus. VIII. Iracundiam vincendam esse, ne cogat delinquere. XV. Ad hoc tentari homines a Deo ut probentur. XIV. Numquam mussitandum, sed circa omnia quae accidunt. XI. Eum qui fidem consecutus est, exposito. X. In Deum solum. IX. Invicem se fratres sustinere debere. fidendum, et in ipso gloriandum. priore homine, coelestia tantum et spiritalia cogitare debere nec attendere ad saeculum, cui jam renuntiavit. XII. Non jurandum. XIII. Non maledicendum. benedicendum Deum. . XVI. De bono martyrii. XVII. Minora esse quae in saeculo patimur quam sit praemium quod promissum est. XVIII. Dilectioni Dei ac Christi nihil praeponendum. XXVII. Baptizatum quoque gratiam perdere quam consecutus sit. XXIV. Non posse ad Patrem. XXII. Accepta injuria. XX. Fundamentum et firmamentum spei et fidei esse timorem. XIX. Voluntati, non nostrae, sed Dei, obtemperandum. . XXI. Non temere de altero judicandum. , remittendum et ignoscendum. XXIII. Vicem malis non reddendam. perveniri nisi per Christum. XXV. Ad regnum Dei, nisi baptizatus et renatus quis fuerit, pervenire non posse. XXVI. Parum esse baptizari et Eucharistiam accipere, nisi quis factis et opere proficiat. , nisi innocentiam servet. XXVIII. Non posse in Ecclesia remitti ei qui in Deum deliquerit. XXXVI. Mulierem ornari saeculariter non debere. XXXV. Deum ad hoc patientem esse, ut nos poeniteat. XXXIV. Fidelem gentiliter vivere non oportere. XXXIII. Nihil Patrem judicare, sed Filium, et Patrem ab eo non honorificari a quo non honorificetur Filius. XXIX. De odio nominis ante praedictum. XXX. Quod quis Deo voverit, cito reddendum. XXXI. Eum qui non crediderit jam judicatum esse. XXXII. De bono virginitatis et continentiae. . . peccati nostri et reformemur. . XXXVII. Fidelem non oportere ob alia delicta nisi ob nomen solum puniri. XXXVIII. Servum Dei innocentem esse debere, ne incidat in poenam saecularem. XLV. Spem futurorum esse, et ideo fidem. 300 XLII. Fidem in totum. XLI. Inepte et scurriliter. XXXIX. Datum nobis esse exemplum vivendi in Christo. XL. Non jactanter nec tumultuose operandum. non loquendum. prodesse, et tantum nos posse quantum credimus. XLIII. Posse eum statim consequi qui vere crediderit. XLIV. Fideles inter se disceptantes non debere gentilem judicem experiri. circa ea quae promissa sunt patientem esse debere. XLVI. Mulierem in ecclesia tacere debere. XLVII. Delicto et merito nostro fieri ut laboremus, nec Dei opem in omnibus sentiamus. XLVIII. Non foenerandum. LVIII. Neminem contristari morte debere, cum sit in vivendo labor et periculum, in moriendo. XLIX. Inimicos quoque diligendos. L. Sacramentum fidei non esse profanandum. LI. Quod nemo in opere suo extolli debeat. LII. Credendi vel non credendi libertatem in arbitrio positam. LIII. Dei arcana perspici non posse, et idcirco fidem nostram simplicem esse debere. LIV. Neminem sine sorde et sine peccato esse. LV. Non hominibus, sed Deo, placendum. LVI. Deum nihil latere ex his quae geruntur. LVII. Fidelem emendari et reservari. pax et resurgendi securitas. LIX. De idolis quae gentiles deos putant. LXI. Possidendi concupiscentiam et pecuniam non. LX. Ciborum nimiam concupiscentiam non appetendam. appetendam. LXVIII. Recedendum ab eo qui inordinate. LXIV. Quae sint carnalia quae mortem pariant, et quae spiritalia quae ad vitam ducant. LXIII. Grave. LXII. Matrimonium cum gentilibus non jungendum. delictum esse fornicationis. . LXV. Omnia delicta in Baptismo deponi. LXVI. Disciplinam Dei in ecclesiasticis praeceptis observandam. LXVII. Praedictum quod disciplinam sanam aspernaturi essent. et contra disciplinam vivat. LXIX. Non in sapientia mundi nec in eloquentia esse regnum Dei, sed in fide crucis et virtute conversationis. LXX. Parentibus obsequendum. 301 LXXXI. Mercedem. LXXIX. Innocentiam. LXXI. Patres quoque asperos circa filios esse non oportet. LXXII. Servos, cum crediderint, plus dominis carnalibus servire debere. LXXIII. Item dominos mitiores esse debere. LXXIV. Viduas probatas quasque honorandas. LXXV. Suorum, et maxime fidelium, curam plus unumquemque habere debere. LXXVI. Majorem natu non temere accusandum. LXXVII. Peccantem publice objurgandum. LXXVIII. Cum haereticis non loquendum. fidenter petere et impetrare. LXXX. Nihil licere diabolo in hominem, nisi Deus permiserit. mercenario cito reddendam. XC. Uxorem a viro non recedere, aut si recesserit, innuptam manere. LXXXIV. Non vellendum. LXXXIII. Cirrum. LXXXII. Non augurandum. in capite non habendum. . LXXXV. Surgendum cum episcopus aut presbyter veniat. LXXXVI. Schisma non faciendum, etiamsi in una fide et in eadem traditione permaneat qui recedit. LXXXVII. Fideles simplices cum prudentia esse debere. LXXXVIII. Fratrem non circumveniendum. LXXXIX. Subito venire finem mundi. . XCI. Tantum unumquemque tentari quantum potest sustinere. XCII. Non quicquid licet esse faciendum. XCIII. Praedictum quod haereses futurae essent. XCIV. Cum timore et honore Eucharistiam accipiendam. CXIX. Grave fuisse jugum legis quod a nobis abjectum est. CXVIII. De antichristo, quod in homine. CXVI. Plus ab eo diligi Deum cui in Baptismo plura CXIII. Viduas. CX. Susurrones. CVI. Injuria accepta patientiam. CV. Frequenter emendandos qui delinquunt in domestico CII. Correptionem bonos quosque. CI. Spiritum sanctum in igne frequenter. XCVIII. Catecuminum peccare jam. XCVII. Ad fidem et ad consecutionem properandum esse. XCVI. Factis, non verbis, operandum. XCV. Bonis convivendum, malos autem vitandos. . . non debere. XCIX. Judicium secundum tempora futurum, aequitatis ante Legem, vel Legis post Moysen. C. Gratiam Dei gratuitam esse debere. apparuisse. libenter audire debere. CIII. A multiloquentia temperandum. CIV. Non mentiendum. ministerio. tenendam, et ultionem Deo relinquendam. CVII. Non detrahendum. CVIII. Non esse proximo insidiandum. CIX. Infirmos visitandos. maledictos esse. CXI. Sacrificia malorum acceptabilia non esse. CXII. Gravius judicari de his qui in saeculo plus habuerint potestatis. et pupillos protegi oportere. CXIV. Dum in carne est quis, Exomologesin facere debere. CXV. Adulationem perniciosam esse. peccata dimittuntur. CXVII. Fortem congressionem esse adversus diabolum, et ideo fortiter nos stare debere, ut possimus vincere. veniat. , et leve esse jugum Domini quod a nobis susceptum est. CXX. Orationibus insistendum. 302 CAP. I.--DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE. Apud Esaiam: Exclama, inquit, in fortitudine, et noli parcere; sicut tuba exalta vocem tuam, annuntia plebi meae peccata ipsorum et domui Jacob facinora eorum. Me de die in diem quaerunt, et cognoscere vias meas concupiscunt, quasi plebs quae justitiam fecerit et judicium Dei non deseruerit. Postulant me nunc judicium justum, et appropinquare Deo concupiscunt dicentes: Quid? quia jejunavimus et non vidisti, humiliavimus animas nostras et non cognovisti. In diebus enim jejunii inveniuntur voluntates vestrae. Aut enim subjectos vobis subpungitis, aut ad judicia et lites jejunatis, aut proximos caeditis pugnis. Ut quid mihi jejunatis, ut hodie audiatur vox vestra in clamore? Non hoc jejunium ego elegi, nisi humiliet homo animam suam. Et si contorseris quasi circulum collum tuum, et saccum et cinerem substraveris, nec sic vocabitur jejunium acceptum. Non tale jejunium elegi, dicit Dominus; sed solve omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commerciorum. Dimitte quassatos in requiem, et omnem consignationem injustam dissipa. Frange esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti; et domesticos seminis tui non despicies. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur. Et praeibit ante te justitia, et claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, et Deus exaudiet te. Dum adhuc loqueris dicet: Ecce adsum (Isa. LVIII, 1-9). De hoc ipso apud Job: Conservavi egenum de manu potentis, et pupillo cui non erat adjutor auxiliatus sum. Os viduae benedixit me, cum essem oculus caecorum, pes quoque claudorum ego essem, et invalidorum pater (Job XXIX, 12, 13, 15, 16). De hoc ipso apud Tobiam: Et dixi Tobiae filio meo: Vade, et adduc quemcumque pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui tamen in mente habeat Deum ex toto corde suo. Hunc adduc, et manducabit pariter meum prandium hoc: Ecce sustineo te, fili, donec venias (Tob. II, 2). Item illic: Omnibus diebus vitae tuae, fili, Deum in mente habe, et noli praeterire praecepta ejus. Justitiam fac omnibus diebus vitae tuae, et noli ambulare viam iniquitatis: quoniam agente te ex veritate, erit respectus operum tuorum. Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem ab ullo paupere. Ita fiet ut nec a te avertatur facies Dei. Quomodo habueris, fili, sic fac. Si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam. Si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica. Et ne timueris cum facis eleemosynam, praemium bonum reponis tibi in diem necessitatis: quoniam eleemosyna a morte liberat et non patitur ire in tenebras. Munus bonum est eleemosyna omnibus qui faciunt eam coram summo Deo (Tob., IV, 5-11). De hoc ipso apud Salomonem in Proverbiis: Qui pauperi miseretur, Deo foenerat (Prov. XIX, 17). Item illic: Qui dat pauperibus, numquam indigebit. Qui autem avertit oculum suum, in multa penuria erit (Prov. XXVIII, 27). Item illic: Eleemosynis et fide peccata purgantur (Prov. XVI, 6). Item illic: Si esurierit inimicus tuus, ciba eum; et si sitierit, potabis eum. Hoc enim faciens carbones vivos superfundes in caput ejus (Ibid. XXV, 21, 22). Item illic: Sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum (Eccli. III, 33). Apud eumdem in Proverbiis: Ne dixeris: Abi et revertere, cras ego dabo, cum possis continuo bene facere. Non enim scis quid contingat sequenti die (Prov. III, 28). Item illic: Qui obturat aures suas ne audiat imbecillum, et ipse invocabit Deum, et non erit qui exaudiat eum (Ib. XXI, 13). Item illic: Qui conversatur sine vituperatione in justitia, beatos filios relinquit (Ib. XX, 7). Apud eumdem in Ecclesiastico: Fili, si habes, bene fac tecum, et Deo dignas oblationes offer, memorare quoniam mors non tardat (Eccli. XIV, 11, 12). Item illic: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et 303 haec pro te orabit ab omni malo (Ib. XXVII, 12). De hoc ipso in Psalmo XXXVI, misericordiam et posteris prodesse: Junior fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum nec semen ejus quaerens panem. Tota die miseretur et foenerat, et semen ejus in benedictione est (Ps. XXXVI, 25, 26). De hoc ipso in Psalmo XL: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die malo liberabit illum Deus (Ps. XL, 2): Item in Psalmo CXI: Distribuit, dedit pauperibus, justitia ejus manebit in saeculum saeculi (Ib. CXI, 9). De hoc ipso apud Osce: Misericordiam volo magis quam sacrificium, et agnitionem Dei plusquam holocaustomata (Ose. VI, 6). De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Item illic: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Ibid. 7). Item illic: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque comestura exterminat, et ubi fures non effodiunt et furantur (Ibid. VI, 20, 21). Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. Item illic: Simile est regnum coelorum homini negotianti quaerenti bonas margaritas; ubi autem invenit pretiosam margaritam, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit illam (Matth. XIII, 45, 46). Etiam modicum opus prodesse. Item illic: Et qui potaverit unum ex minimis istis calicem aquae frigidae in nomine discipuli, amen dico vobis, non peribit merces ejus (Matth. X, 42). Nemini negandam eleemosynam. Item illic: Omni poscenti te da, et ab eo qui voluerit mutuari ne aversatus fueris (Luc. V, 42). Item illic: Si vis ad vitam venire, serva mandata. Dicit ille: Quae? Dicit illi Jesus: Non occides, non moechaberis, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem, et diliges proximum tibi tamquam te. Dicit illi juvenis: Omnia ista observavi. Quid adhuc mihi deest? Dicit illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Matth. XXIX, 17-20. Item illic: Cum venerit Filius hominis in majestate sua et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae, et colligentur ante eum omnes gentes. Et segregabit illos ab invicem, quemadmodum pastor segregat oves ab haedis. Et statuet oves ad dexteram, haedos autem ad sinistram. Tunc dicet Rex eis qui ad dexteram suam sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; hospes fui, et adduxistis me; nudus et texistis me; infirmatus sum, et visitastis me; in carcere fui, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando te vidimus hospitem et adduximus, nudum et vestivimus? Quando autem te vidimus infirmum et in carcere et venimus ad te? Et respondens Rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, et mihi fecistis. Tunc dicet illis qui a sinistris ejus sunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me; hospes fui, et non adduxistis me; nudus fui, et non vestistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere, et non ministravimus tibi? Et respondebit illis: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 31-46). De hoc ipso in Evangelio cata Lucam: Res vestras vendite, et date eleemosynam (Luc. XI, XII, 33). Item illic: Qui fecit quod est intus, fecit et quod foris est. Verumtamen date eleemosynam, et ecce vobis omnia sunt munda. Item illic: Ecce dimidium ex substantia mea do egenis; et si cui quid fraudavi, quadruplum reddo. Dixit 304 autem Jesus, quia salus hodie domui huic facta est, quoniam et ipse filius est Abrahae (Luc. XXI, 40, 41). De hoc ipso ad Corinthios II: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut sit aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum habuit non abundavit, et qui modicum non indiguit (II Cor. VIII, 14, 15). Item illic: Qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictione, de benedictione et metet. Unusquisque autem sicut corde proposuit, non quasi ex tristitia vel ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Item illic, Sicut scriptum est: Distribuit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum. Item illic: Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad edendum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae, ut in omnibus locupletemini. Item illic: Administratio hujus officii non tantum supplevit ea quae sanctis desunt, sed abundavit per multam gratiarum actionem in Deum (II Cor. IX, 6, 7, 9-12). De hoc ipso in Epistola Joannis: Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum desiderantem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in illo (I Joan. III, 17)? De hoc ipso in Evangelio cata Lucam: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres, neque vicinos, neque divites, ne forte et illi reinvitent te, et fiat tibi retributio. Sed, cum facis epulum, voca pauperes, debiles, caecos et claudos, et beatus eris, quoniam non habent retribuere tibi; retribuetur autem tibi in resurrectione justorum (Luc. XIV, 12-14).
CAP. II--IN OPERE ET ELEEOMOSYNIS, ETIAMSI PER MEDIOCRITATEM MINUS FIAT, IPSAM VOLUNTATEM SATIS ESSE. In Epistola Pauli ad Corinthios II: Si voluntas prompta est, secundum quodcumque habuerit, acceptabile est, non secundum quod non habuerit; neque sit aliis refrigerium, vobis autem pressura (II Cor. VIII, 12, 13).
CAP. III--AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM. Apud Malachiam: Nonne Deus unus condidit nos? Nonne pater unus est omnium nostrum? Quid utique dereliquistis unusquisque fratrem suum (Malach. II, 10)? De hoc ipso cata Joannem: Pacem vobis remitto, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Item illic: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, quemadmodum dilexi vos. Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Ib. XV, 15). Item illic: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Item illic: Amen dico vobis, quoniam, si duobus ex vobis convenerit in terra, de omni re quamcumque petieritis, continget vobis a Patre meo qui in coelis est. Ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Matth. XVIII, 19). De hoc ipso ad Corinthios I: Et ego quidem, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; quasi infantibus in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Dum enim adhuc pusilli eratis, non poteratis, sed neque nunc potestis, adhuc enim estis carnales. Ubi enim in vobis aemulatio et contentio et dissensiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 1-3)? Item illic: Etsi habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Etsi in cibos distribuero omnia mea, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil proficio. Charitas magnanima est, charitas benigna est, charitas non aemulatur, charitas non agit perperam, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super injustitiam, collaetatur autem in veritate. Omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas numquam excidet (I Cor. XIII, 2-8). De hoc ipso ad Galatas: Diliges proximum tibi tamquam te. Si autem mordetis et incusatis invicem, videte ne consumamini ab invicem (Gal. V, 14-16). De hoc ipso in Epistola Joannis: In hoc 305 apparent filii Dei et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est de Deo, et qui non diligit fratrem suum. Qui enim fratrem suum odit, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet in se vitam aeternam in se manentem (I Joan. IV, 16). Item illic: Si quis dixerit quoniam diligit Deum, et fratrem suum odit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? De hoc ipso in Actibus Apostolorum: Turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant, nec fuit inter illos discrimen ullum, nec quicquam suum judicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia (Act. IV, 32). De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Si obtuleris munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quia fratrer tuus habet aliquid adversum te, relinque illic munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veni et offer munus tuum ad altare (Matth. V, 23). Item in Epistola Joannis: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 16). Item illic: Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit, mendax est, et in tenebris ambulat usque adhuc (I Joan. II, 9).
CAP. IV.--IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT. In Evangelio cata Joannem: Nemo potest quicquam accipere, nisi datum fuerit illi de coelo (Joan. III, 27). Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Quid enim habes quod non acceperis? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Item in Basilion primo: Nolite gloriari, neque loquamini elata, et non procedat magniloquentia ex ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus (I Reg. II, 3). Item illic: Invalidus factus est arcus potentium, et infirmi accincti sunt virtute. De hoc ipso in Machabaeis: Justum est subditum Deo esse et mortalem non paria Deo sentire (II Mach. IX, 12). Item illic: Et verba viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus in stercora erit et in vermes. Hodie extolletur, et cras non invenietur: quoniam conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit (I Mach. II, 62).
CAP. V.--HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM. Apud Esaiam sic dicit Dominus Deus: Coelum mihi thronus, et terra scabellum pedum meorum. Quam mihi sedem aedificabitis, aut quis locus ad requiem mihi? Omnia enim ista fecit manus mea, et sunt mea omnia ista. Et super quem aspiciam alium, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isa. LXVI, 1, 2)? De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Beati mites, quoniam ipsi haereditabunt terram (Matth. V, 5). De hoc ipso cata Lucam: Qui minimus erit in omnibus vobis, hic erit magnus (Luc. IX, 48). Item illic: Qui se extollit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur (Ibid. XIV, 11). De hoc ipso ad Romanos: Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat (Rom. XI, 20). De hoc ipso in Psalmo XXXIII: Et humiles spiritu salvabit. Item ad Romanos: Reddite omnibus quae debentur, cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 7). Item in Evangelio cata Matthaeum: Diligunt primum recumbendi locum in caenis, et primam sessionem in synagogis, et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi. Vos autem ne vocaveritis rabbi. Unus est enim vobis magister (Matth. XXIII, 6-8). Item in Evangelio cata Joannem: Non est servus major domino suo, neque apostolus major eo qui se misit. Haec scientes beati eritis, si ea feceritis (Joan. XIII, 16). Item in Psalmo LXXXI: Humilem et pauperem justificate.
CAP. VI.--BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR. Apud Salomonem: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio 306 tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Item in Psalmo L: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. Item in Psalmo XXXIII: Proximus est Dominus contritis corde, et humiles spiritu salvabit. Item illic: Multae pressurae justorum, sed ex omnibus illis liberabit eos Dominus. De hoc ipso apud Job: Nudus exivi de utero matris meae, nudus etiam ibo sub terram. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. In his omnibus quae contigerunt ei, nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini (Job I, 21). De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Beati plangentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 4). Item cata Joannem: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram habebitis; sed fidite, quoniam ego vici mundum (Joan. XVI, 33). De hoc ipso ad Corinthios secunda: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet, ut non extollar. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). De hoc ipso ad Romanos: Gloriamur in spe claritatis Dei, non solum autem, sed et gloriamur in pressuris, scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, probatio autem spem. Spes autem non confundit, quia dilectio Dei infusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 2-5). De hoc ipso cata Matthaeum: Quam lata et spatiosa via est quae ducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per eam! Quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui eam inveniunt (Matth. VII, 13)! De hoc ipso in Tobia: Ubi sunt justitiae tuae? Ecce quae pateris (Tob. II, 24). Item in Sapientia Salomonis: In locis impiorum gemunt justi. In illorum autem perditionem abundabunt justi (Prov. XXVIII, 28).
CAP. VII.--NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS. Paulus apostolus ad Ephesios: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferantur a vobis (Ephes. IV, 30).
CAP. VIII.--IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE. Apud Salomonem, in Proverbiis: Melior est vir patiens forti. Qui enim iracundiam continet, melior est quam qui urbem capit (Prov. XVI, 32). Item illic: Imprudens eadem die enuntiat iram suam, abscondit autem inhonorationem suam astutus (Ibid. XII, 16). De hoc ipso ad Ephesios: Irascimini, et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram. (Ephes IV, 26). Item in Evangelio cata Matthaeum: Audistis quia dictum est antiquis, Non occides; qui autem ceciderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio (Matth. V, 21).
CAP. IX.--INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE. Ad Galatas: In contemplatione habentes unusquisque, ne et vos tentemini. Alterutrum onera sustinete, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 1).
CAP. X.--IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE. Apud Hieremiam: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque glorietur fortis in fortitudine sua, neque glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et nosse quoniam ego sum Dominus, qui facio misericordiam et judicium et justitiam super terram, quoniam in his est voluntas mea, dicit Dominus (Hier. IX, 22). De hoc ipso in Psalmo LIV: In Domino speravi, non timebo quid faciat mihi homo. Item illic: Non nisi soli Deo subjecta est anima mea. Item in Psalmo CXVII: Non metuam quid faciat mihi homo, Dominus mihi auxiliator est. Item illic 307: Bonum est confidere in Domino quam fidere in homine. Bonum est sperare in Dominum quam sperare in principibus. De hoc ipso apud Danielem: Responderunt autem Sidrac, Misac et Abdenago, et dixerunt regi Nabuchodonosor: Rex, non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi. Est enim Deus, cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis; et de manibus tuis, rex, liberabit nos. Et si non, notum sit tibi quia diis tuis non servimus, et imaginem auream quam statuisti non adoramus (Dan. III, 16-18). Item apud Hieremiam: Maledictus homo qui spem habet in homine; et benedictus homo qui fidit in Domino, et erit in Deo spes ejus (Hier. XVII, 5). De hoc ipso in Deuteronomio: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). De hoc ipso ad Romanos: Et coluerunt et servierunt creaturae, relicto Creatore. Propter quod et tradidit illos Deus in passiones ignominiae (Rom. I, 25). De hoc ipso apud Joannem: Major est qui in vobis est quam qui in hoc mundo (I Joan. IV, 4).
CAP. XI.--EUM QUI FIDEM CONSECUTUS EST, EXPOSITO PRIORE HOMINE, COELESTIA TANTUM ET SPIRITALIA COGITARE DEBERE, NEC ATTENDERE AD SAECULUM, CUI JAM RENUNTIAVIT. Apud Esaiam: Quaerite Dominum; et cum inveneritis, invocate eum. Cum autem appropinquaverit vobis, relinquat impius vias suas, et vir facinorosus cogitationes suas, et convertatur ad Dominum, et misericordiam consequetur, quia in multum remittet peccata vestra (Isa. LV, 6). De hoc ipso apud Salomonem: Vidi universa opera quae facta sunt sub sole, et ecce omnia vanitas (Eccle. I, 14). De hoc ipso in Exodo: Sic autem comedetis eum. Lumbi vestri praecincti, et calciamenta vestra in pedibus vestris, et bacula vestra in manibus vestris, et edetis eum festinanter. Pascha est enim Domini (Exod. XII, 11). De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Nolite cogitare dicentes: Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur? Haec enim nationes inquirunt. Scit autem Pater vester quia horum omnium indigetis. Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et omnia ista apponentur vobis. Item illic: Nolite cogitare in crastinum. Crastinus enim dies ipse cogitabit sibi. Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 31-34). Item illic: Nemo retro attendens et superponens manum suam super aratrum aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Item illic: Aspicite volatilia coeli, quoniam non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos pluris estis illis (Matth. VI, 26)? De hoc ipso cata Lucam: Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit aperiant illi. Beati servi illi quos adveniens dominus invenerit vigilantes (Luc. XII, 35-37). De hoc ipso apud Matthaeum: Vulpes foveas habent, et volucres coeli diversoria, Filius autem hominis non habet ubi caput suum inclinet (Matth. VIII, 20). Item illic: Qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus discipulus esse (Luc. XIV, 33). De hoc ipso ad Corinthios prima: Non estis vestri. Empti enim estis pretio magno. Clarificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19). Item illic: Tempus collectum. Superest ergo ut et qui habent uxores, quasi non habentes sint, et qui plangunt, quasi non plangentes, et qui gaudent, quasi non gaudentes, et qui emunt, quasi non ementes, et qui possident, quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur, quasi non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi (Ibid. VII, 29-31). Item illic: Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo. Qualis ille e limo, tales et qui de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (Ibid. XV, 47-49). De hoc ipso ad Philippenses: Omnes sua quaerunt, et non quae sunt Christi (Philip. II, 21); Quorum finis est interitus, 308 quorum deus venter est, et gloria in confusionem eorum qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est; unde et salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae (Phil. III, 19-21). De hoc ipso ad Galatas: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). De hoc ipso ad Timotheum: Nemo militans Deo obligat se molestiis saecularibus, ut possit placere ei cui se probavit. Sed et si certaverit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnaverit (II Tim. II, 4). De hoc ipso ad Colossenses: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo vana sectamini (Coloss. II, 20)? Item de hoc ipso: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae terrena sunt. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum eo apparebitis in gloria (Ibid. III, 1-4). De hoc ipso ad Ephesios: Exponite prioris conversationis veterem hominem, qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. Innovamini autem spiritu sensus vestri, et induite novum hominem, eum qui secundum Deum constitutus est in justitia et sanctitate et veritate (Ephes. IV, 22-24). De hoc ipso in Epistola Petri: Quasi hospites et peregrini, abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, conversationem autem habentes inter Gentes bonam, ut dum detrectant de vobis quasi de malignis, bona opera vestra aspicientes magnificent Deum (I Pet. II, 11). De hoc ipso in Epistola Joannis: Qui dicit se in Christo manere debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare. Item illic: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quoniam omne quod in mundo est concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia saeculi; et mundus transibit, et concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei manet in aeternum, quomodo Deus manet in aeternum (I Joan. II, 6, 15-17). Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Nam et Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festa celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 7, 8).
CAP. XII.--NON JURANDUM. Apud Salomonem: Vir multum jurans replebitur iniquitate, et non discedet a domo ejus plaga; et si vane juraverit, non justificabitur (Eccli. XXIII, 11). De hoc ipso cata Matthaeum: Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis. Reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Domini est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus; neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit sermo vester: Est, est; Non, non. Quod autem his abundantius est a malo est (Matth. V, 34-37). De hoc ipso in Exodo: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum (Exod. XX, 7).
CAP. XIII.--NON MALEDICENDUM. In Exodo: Non maledices, neque principi populi tui detraxeris (Exod. XXII, 27). Item in Psalmo XXXIII: Quis est homo qui vult vitam et amat videre dies bonos? Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. De hoc ipso in Levitico: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Produc eum qui maledixerit foras extra castra, et imponent omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, et lapidabit cum omnis synagoga filiorum Israel (Levit. XXIV, 13). De hoc ipso in Epistola Pauli ad Ephesios: Omnis sermo malus de ore vestro non 309 procedat, sed bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Eph. IV, 29). De hoc ipso ad Romanos: Benedicentes, et non maledicentes (Rom. XII, 14). De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Qui dixerit fratri suo: Fatue, reus erit in gehennam ignis (Matth. V, 22), De hoc ipso cata eumdem Matthaeum: Dico autem vobis quia omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die judicii. De sermonibus enim tuis justificaberis, et de sermonibus tuis condemnaberis (Matth. XII, 36).
CAP. XIV.--NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM. Apud Job: Dic verbum aliquod in Dominum, et morere. At ille intuitus eam dixit: Tamquam una ex ineptis mulieribus locuta es. Si bona excepimus de manu Domini, mala cur non tolerabimus? In his omnibus quae acciderunt ei nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini (Job. II, 9). Item illic: Animadvertisti ad puerum meum Job? Non enim est similis illi quisquam in terris: homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo (Job. I, 8). De hoc ipso in Psalmo XXXIII: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. De hoc ipso in Numeris: Desinat murmuratio eorum a me, et non morientur (Num. XVII, 10). De hoc ipso in Actibus Apostolorum: Circa mediam autem noctem Paulus et Silas orantes gratias agebant Deo. Audiebant autem eos vincti (Act. XVI, 25). Item in Epistola Pauli ad Philippenses: Omnia autem pro dilectione facientes sine murmurationibus et reputationibus, ut sitis sine querela et immaculati filii Dei (Philip. II, 14).
CAP. XV.--AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR. In Genesi: Et tentavit Deus Abraham, et dixit ad illum: Accipe filium tuum unicum quem diligis Isaac, et vade in terram altam, imponens illum ibi in holocaustum hostiam in unum ex montibus de quo tibi dixero (Gen. XXII, 1). De hoc ipso in Deuteronomio: Tentat Dominus Deus vester vos, ut sciat si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro et ex tota anima vestra (Deut. XIII. 3). De hoc ipso in Sapientia Salomonis: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausta hostiae accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Judicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus eorum in perpetuum (Sap. III, 4). De hoc ipso in Machabaeis: Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et deputatum est ei ad justitiam (I Mach. II, 52)?
CAP. XVI.--DE BONO MARTYRII. In Proverbiis Salomonis: Liberat de malis animam martyr fidelis (Prov. XIV, 25). Item illic: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes inter se, poenitentiam habentes, et per angustiam spiritus gementes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est! Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis. Lassati sumus in iniquitatis via et perditionis, et ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra (Sap. V, 1-9). De hoc ipso in Psalmo CXV: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Item in Psalmo CXXV: Qui seminant in lacrymis, in exultatione metent. Ambulantes ambulabant et plorabant mittentes semina sua, venientes autem venient in exultatione tollentes gremia sua. 310 De hoc ipso in Evangelio cata Joannem: Qui amat animam suam perdet illam; et qui odit animam suam in isto saeculo, in vitam aeternam inveniet illam (Joan. XII, 25). Item illic: Cum autem tradiderint vos, nolite cogitare quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19). Item illic: Veniet hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur officium se Deo facere. Sed et hoc facient, quoniam non cognoverunt Patrem neque me (Joan. XVI, 2). De hoc ipso cata Matthaeum: Beati qui persecutionem passi fuerint propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). Item illic: Ne timueritis eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Magis autem metuite eum qui potest animam et corpus occidere in gehennam (Matth. X, 28). Item illic: Quicumque me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor illum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem me negaverit coram hominibus, et ego negabo eum coram Patre meo, qui in coelis est. Qui autem sustinuerit usque in finem, hic salvus erit (Ibid. XXXII, 22). De hoc ipso cata Lucam: Beati eritis cum vos oderint homines, et separaverint vos et expulerint, et maledixerint nomini vestro quasi nequam propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exultate; ecce enim merces vestra multa in coelis (Luc. VI, 22). Item illic: Amen dico vobis, nemo est qui relinquat domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem futuro vitam aeternam (Luc. XVIII, 29). De hoc ipso in Apocalypsi: Et cum aperuisset quintum signum, vidi sub ara Dei animas occisorum propter Verbum Dei et martyrium suum, et clamaverunt magna voce dicentes: Quousque, Domine sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant? Et datae sunt eis singulis stolae albae, et dictum est eis ut requiescerent brevi adhuc tempore, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum, quique postea occidentur exemplo ipsorum (Apoc. VI, 7-11). Item illic: Post haec vidi turbam multam, quam dinumerare ex his nemo poterat, ex omni gente, et ex omni tribu, et ex omni populo et lingua, stantes in conspectu throni et in conspectu Agni, et erant amicti stolas albas, et palmae fuerunt in manibus eorum, et magno clamore dicebant: Salus Deo nostro sedenti super thronum et Agno. Et respondit unus ex senioribus dicens mihi: Qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt? Et dixi ei: Domine mi, tu scis. Et ait mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni. Ideo sunt in conspectu throni Dei, et serviunt ei diebus et noctibus in templo ejus, et is qui sedet in throno inhabitabit super eos. Neque esurient, neque sitient umquam, sed neque sol super eos cadet, neque ullum aestum patientur: quoniam Agnus qui in medio throni est, teget eos, et deducet eos ad fontes vitae aquarum, et absterget Deus omnem lacrymam ex oculis eorum (Apoc. VII, 9-17). Item illic: Qui vincet, dabo illi edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei. Item illic: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II, 7-10). Beati erunt qui vigilabunt et servabunt vestimenta sua, ne nudi ambulent et videant turpitudinem suam (Apoc. XVI, 15). De hoc ipso Paulus ad Timotheum in secunda: Ego jam delibor, et tempus instat meae assumptionis. Bonum agonem certavi, cursum perfeci, fidem servavi. Jam superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illo die justus judex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui dilexerint adventum ejus (II Tim. IV, 6-8). De hoc ipso ad Romanos: Sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi; siquidem compatiamur, ut et commagnificemur (Rom. VIII, 16). De hoc ipso in Psalmo CXVIII: Beati 311 qui immaculati sunt in via et qui ambulant in lege Domini. Beati qui perscrutantur martyria ejus.
CAP. XVII.--MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST. In Epistola Pauli ad Romanos: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18) De hoc ipso in Machabaeis: Domine, qui sanctam habes scientiam, manifestum est quia, cum possem a morte liberari, durissimos dolores corporis tolero, flagellis vapulans, animo autem propter tui ipsius metum libenter haec patior (II Mach. VI, 30). Item illic: Tu quidem, impotens, ex hac praesenti vita nos perdis. Sed mundi Rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit. Item illic: Potius est ab hominibus morti datos expectare spem a Deo, iterum ab ipso suscitandos. Tibi enim resurrectio in vitam non erit. Item illic: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptilis, facis quod vis. Noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum. Sustine et vide magna potestas ejus qualiter te et semen tuum torquebit. Item illic: Noli frustra errare. Nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum. Tu autem ne te existimes impunitum futurum, aggressus pugnare cum Deo (II Mach. VII, 9-19).
CAP. XVIII.--DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM. In Deuteronomio: Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota virtute tua (Deut. VI, 5). Item in Evangelio cata Matthaeum: Qui amat patrem aut matrem super me non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus; et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est meus discipulus (Matth. X, 37). Item in Epistola Pauli ad Romanos: Quis nos separabit a charitate Christi? pressura, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: Quoniam causa tui occidimur tota die, deputati sumus ut oves victimae; sed in his omnibus supervincimus pro eo qui dilexit nos (Rom. VIII, 35-37).
CAP. XIX.--VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM. In Evangelio cata Joannem: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38). De hoc ipso cata Matthaeum: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste; verumtamen non quod ego volo, sed quod tu (Matth. XXVI, 39). Item in prece quotidiana: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Item cata Matthaeum: Non omnis qui mihi dicit: Domine, Domine, introibit in regnum coelorum; sed is qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse introibit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Item cata Lucam: Ille autem servus qui cognoscit voluntatem domini sui et non paruerit voluntati ejus, vapulabit multis (Luc. XII, 47). In Epistola Joannis: Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo et ipse manet in aeternum. (I Joan. II, 17).
CAP. XX.--FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM. In Psalmo CX.: Initium sapientiae timor Domini. De hoc ipso in Sapientia Salomonis: Initium sapientiae metuere Deum (Eccli. I, 16). Item in Proverbiis ejusdem: Beatus homo est qui veretur omnia per metum (Prov. XXVIII, 14). De hoc ipso apud Esaiam: Et super quem alium respiciam, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isa. LXVI, 2)? De hoc ipso in Genesi: Et vocavit eum Angelus Domini de coelo, et dixit illi: Abraham, Abraham. Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Noli imponere manum tuam super puerum, neque feceris illi quicquam. Nunc enim cognovi quoniam times Deum tuum et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me (Gen. XXII, 11). Item in Psalmo II. Servite Domino in timore et exultate ei in tremore. Item in Deuteronomio Dei vox ad Moysen: Convoca ad me populum, et audiant verba mea, ut discant timere 312 me omnibus diebus quos ipsi vivent super terram (Deut. IV. 10). Item apud Hieremiam: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et in domo Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposueram patribus eorum in die cum apprehendi manum illorum, educere eos de terra Aegypti, quia non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eorum, dicit Dominus, quia hoc testamentum quod disponam domui Israel. Post dies illos, dicit Dominus, dans legem meam in sensu eorum scribam illam, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem suum dicentes: Cognosce Dominum, quia omnes scient me a minore usque ad maximum eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum non ero memor amplius. Si exaltatum fuerit coelum in sublime, dicit Dominus, et si humiliata fuerit terra deorsum, at ego non reprobabo genus Israel, dicit Dominus, pro omnibus quae fecerunt. Ecce ego congregabo eos ex omni terra qua dispersi illos in ira et in furore meo et in exacerbatione magna, et conteram illos in locum istum, et relinquam illos in pavore, et erunt mihi in plebem, et ero illis in Deum et dabo illis viam alteram et cor aliud, ut timeant me omnibus diebus in bono cum filiis suis, et consummabo eis testamentum aeternum quod non avertam post illos, et timorem dabo in cor eorum, ut non discedant a me, et visitabo super illos benefacere illis et plantare illos in terra sua in fide et in omni corde et in omni animo. (Hier, XXXI, 31-41). Item in Apocalypsi: Et viginti quatuor seniores in conspectu sedentes in thronis suis ceciderunt supra facies suas et adoraverunt Deum dicentes: Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es et qui fuisti, quod accepisti potestatem tuam magnam et regnasti, et gentes iratae sunt, et venit ira tua et tempus quo de mortuis fudicetur et detur merces servis tuis Prophetis et sanctis timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et disperdere eos qui corruperunt terram (Apoc. XI, 16-18). Item illic: Et vidi alium Angelum volantem per medium coelum habentem Evangelium perenne, evangelizare sedentibus super terram et in omnes nationes et tribus et linguas et populos, dicentem voce magna: Timete Deum, et date ei honorem, quoniam venit hora judicii ejus, et adorate eum qui fecit coelum et terram et mare et fontes aquarum (Apoc. XIV, 6, 7). Item illic: Et vidi quasi mare vitreum mixtum igni, et pascentes bestiae cum agnis ejus, et numerus nominis ejus CXLIV stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei, et cantant canticum Moysi servi Dei et canticum Agni dicentes: Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, justae et verae viae tuae sunt, Rex gentium. Quis non timeat et det honorem nomini tuo? quia solus pius, et quoniam omnes nationes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam justitiae tuae manifestatae sunt (Apoc. XV, 2-4). Item in Daniele: Fuit vir habitans in Babylonia, cui nomen erat Joachim, et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helchiae, formosam valde et timentem Deum; et erant parentes ejus justi, et docuerunt filiam suam secundum legem Moysi (Dan. XIII, 1-3). Item in Daniele: Et sumus humiles in omni terra hodie propter peccata nostra, et non est hoc tempore princeps neque prophetes neque dux, neque holocausta neque oblatio neque hostia, neque thus, neque locus sacrificare coram te et invenire misericordiam a te: et in anima et spiritu humilitatis acceptos nos habe ut holocausti victimas arietum et taurorum et quasi multa millia agnorum qui sunt pinguissimi. Sic fiat hostia nostra coram te hodie, et consumetur potestas illorum, quoniam non erubescent qui confidunt in te. Et nunc sequimur toto corde nostro, et timemus et quaerimus faciem tuam. Ne nos in opprobrium 313 tradas, sed fac nobiscum secundum tranquillitatem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae libera nos (Dan. III, 37, 42). Item illic: Et rex vehementer gavisus est, et jussit Danielem de lacu leonum ejici; et nihil ei nocuerunt leones, quia confidebat et crediderat in Deo suo. Et jussit rex; et perduxerunt illos homines qui accusaverant Danielem, et miserunt illos in lacu leonum et uxores eorum et natos eorum. Et antequam pervenirent in pavimentum lacus, apprehensi sunt a leonibus et omnia ossa eorum comminuerunt. Tunc Darius rex scripsit: Omnibus gentibus, tribubus et linguis quae sunt in regno meo: pax sit vobiscum a facie mea. Censeo et ago ut hi omnes qui sunt in regno meo sint timentes et trementes summum Deum cui servit Daniel, quia ipse est Dominus vivus et permanens in saecula, et regnum ejus non transibit, et dominatio ejus in perpetuum ambulat, et solus facit signa et prodigia et mirabilia in coelo et in terra, qui eripuit Danielem de lacu leonum (Dan. VI, 24-28). Item in Michaea: In quo assequar Dominum et apprehendam illum in sacrificiis, in holocaustomatis, in vitulis anniculis, si accepto favet Dominus in millibus caprarum pinguium, aut dabo primitiva mea impietatis fructum ventris mei, peccatum animae meae. Renuntiatum tibi est, homo, quod bonum aut quod Dominus exquirit aliud, nisi ut facias judicium et justitiam et diligas misericordiam, et paratus sis ut eas cum Domino Deo tuo. Vox Domini in civitate invocabitur, et timentes nomen ejus salvabit (Mich. VI, 6-9). Item in Michaea: Pasce populum tuum in virga tua, oves hereditatis tuae, et habitantes separatim convelle in medio Carmelo. Parabunt Basanim et Galadim secundum dies saeculi, et secundum dies profectionis eorum a terra Aegypti ostendam illis mirabilia. Videbunt gentes et confundentur ex omni fortitudine sua, et superponent manus in os suum. Aures illorum exsurdabuntur, et lingent pulverem quomodo serpentes. Trahentes terram conturbabuntur, et lingent pulverem. In conclusione sua ad Dominum Deum suum expavescent, et timebunt abs te. Quis Deus quomodo tu elevans injustitiam et transgrediens impietates (Mich. VII, 14-18)? Et in Nahum: Montes commoti sunt ab eo, et colles contremuerunt, et denudata est terra ante faciem ejus et omnes qui inhabitant illam. A facie irae ejus quis sustinebit, et quis resistit in ira animi ipsius? Animatio ipsius fluere facit principatus, et petrae dissolutae sunt ab illo. Bonus Dominus illis qui eum sustinent in die pressurae, et cognoscens illos qui eum timent (Nah. I, 5-7). Item in Aggaeo: Et audivit Zorobabet filius Salathiel de tribu Juda et Jesus filius Josedech sacerdos magnus, et omnes qui super fuerunt de populo voces Domini Dei sui, quoniam misit illum Dominus ad illos, et timuit plebs a facie Dei (Agg. I, 12). Item in Malachia: Testamentum fuit cum vita et pace, et dedi illis timorem timere me a facie nominis mei (Malach. II, 5). Item in Psalmo XXXIII: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia eis qui eum metuunt. Item in Psalmo XVIII: Timor Domini castus perseverans in saecula saeculorum.
CAP. XXI.--NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM. In Evangelio cata Lucam: Nolite judicare, ne judicemini; nolite condemnare, ne condemnemini (Luc. VI, 37). De hoc ipso ad Romanos: Tu qui es qui judicas alienum servum? domino suo stat aut cadit. Stabit autem; potens est enim Deus statuere eum (Rom. XIV, 4). Et iterum: Quare sine excusatione es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alium, te ipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas. Speras autem, tu qui judicas eos qui mala agunt et eadem facis, quia ipse effugies judicium Dei (Rom. II, 1-3)? Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Et qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 42). Et iterum: 314 Si quis se putat scire aliquid, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor. VIII, 2).
CAP. XXII.--ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM. In Evangelio in prece quotidiana: Remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Item cata Marcum: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est remittat vestra peccata vobis. Si autem vos non dimiseritis, neque Pater vester qui in coelis est dimittet vos peccata vestra (Marc. XI, 25). Item illic: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis (Marc. IV, 24).
CAP. XXIII.--VICEM MALIS NON REDDENDAM. In Epistola Pauli ad Romanos: Nemini malum pro malo reddentes. Item illic: Non vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 17, 21). De hoc ipso in Apocalypsi: Et dixit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus, quia jam tempus in proximo est, et hi qui perseverant nocere noceant, et qui in sordibus est sordescat adhuc, justus autem adhuc justiora faciat, similiter et sanctus sanctiora. Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum facta sua (Apoc. XXII, 10).
CAP. XXIV.--NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM. In Evangelio cata Joannem: Ego sum via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Item illic: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9).
CAP. XXV.--AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE. In Evangelio cata Joannem: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod enim natum est de carne caro est, et quod natum est de spiritu spiritus est (Joan. III, 5). Item illic: Nisi ederitis carnem Filii hominis et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54).
CAP. XXVI.--PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT. In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Nescitis quia qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam? Sic currite ut occupetis. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos vero incorruptam (I Cor. IX, 24). In Evangelio cata Matthaeum: Omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10). Item illic: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia exclusimus, et in tuo nomine virtutes magnas fecimus? Et tunc dicam illis: Numquam vos novi, recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22). Item illic: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra et clarificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Item Paulus ad Philippenses: Lucete sicut luminaria in mundo (Phil. II, 15).
CAP. XXVII.--BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET. In Evangelio cata Joannem: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V, 14). Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 16). De hoc ipso in Paralipomenon: Deus vobiscum est, dum estis vos cum ipso. Si dereliqueritis eum, derelinquet vos (II Paral. XV, 2).
CAP. XXVIII.--NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT. In Evangelio cata Matthaeum: Qui dixerit verbum adversus Filium hominis, remittetur illi. Qui autem dixerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur illi, neque in isto saeculo neque in futuro (Matth. XII, 32). Item cata Marcum: Omnia peccata remittentur filiis hominum et blasphemiae. Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur illi, sed reus erit aeterni peccati (Marc. III, 29). De hoc ipso in Basilion primo: Si delinquendo 315 peccet vir adversus virum, orabunt pro eo Dominum. Si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)?
CAP. XXIX.--DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM. In Evangelio cata Lucam: Et eritis odibiles omnibus hominibus propter nomen meum (Luc. XXI, 17). Item cata Joannem: Si saeculum vos odit, scitote quoniam me primo odiit. Si de saeculo essetis, saeculum quod suum esset amaret; sed quia de saeculo non estis, et ego elegi vos de saeculo, propterea odit vos saeculum. Mementote sermonis quem dixi vobis: Non est major servus domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 18). Item in Baruch: Veniet enim tempus, et quaeretis me et vos et qui post vos fuerint audire verbum sapientiae et intellectus, et non invenietis. Nationes autem cupient videre sapientem, et non continget eis; non quia deerit aut deficiet sapientia hujus saeculi terrae, sed neque deerit sermo legis saeculo. Erit enim sapientia in paucis vigilantibus et taciturnis et quietis sibi confabulantes, quoniam quidam eos horrebunt et timebunt ut malos. Alii autem nec credunt verbo legis Altissimi. Alii autem ore stupentes non credent, et credent, et contradicentes erunt contrarii et impedientes spiritum veritatis. Alii autem erunt sapientes ad spiritum erroris et pronuntiantes sicut Altissimi et fortis edicta. Alii autem personales fidei. Alii capaces et fortes in fide Altissimi, et odibiles alieno.
CAP. XXX.--QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM. Apud Salomonem: Prout voveris votum Deo, ne moram feceris reddere illud (Eccle. V, 3). De hoc ipso in Deuteronomio: Si autem voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere illud; quia inquirens quaeret illud Dominus Deus tuus a te, et erit in peccatum. Ea quae egredientur per labia tua observabis, et facies donum quod locutus es ore tuo (Deut. XXIII, 21). De hoc ipso in Psalmo XLIX: Sacrifica Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Invoca me in die pressurae, et eximam te, et clarificabis me. De hoc ipso in Actibus Apostolorum: Cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto, cum esset fundus in tua potestate? Non hominibus mentitus es, sed Deo (Act. V, 3). Item apud Hieremiam: Maledictus qui facit opera Dei negligenter (Hier. XLVIII, 10).
CAP. XXXI.--EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE. In Evangelio cata Joannem: Qui non crediderit jam judicatus est, quia non credidit in nomine unici Filii Dei. Hoc autem est judicium, quoniam lux venit in saeculum, et magis dilexerunt homines tenebras quam lucem (Joan. III, 18). De hoc ipso in Psalmo: Propterea non resurgent impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum.
CAP. XXXII.--DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE. In Genesi: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos; et in tristitia paries filios, et erit conversio tua ad virum tuum, et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16). De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Non omnes capiunt verbum, sed illi quibus datum est. Sunt enim spadones qui ex utero matris nati sunt, et sunt spadones qui coacti sunt ab hominibus, et sunt spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere capiat (Matth. XIX, 11). Item cata Lucam: Filii saeculi hujus generant et generantur. Qui autem habuerunt dignationem saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non nubunt, neque nubuntur. Neque enim incipient mori. Aequales enim sunt Angelis Dei, cum sint filii resurrectionis (Luc. XX, 34). Resurgere autem mortuos Moyses significat cum dicit in rubo: Dominus Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum (Exod. III, 6). Omnes enim illivivunt (Luc. XX, 38). Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Bonum est homini mulierem non contingere. Propter fornicationem 316 autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro. Uxor corporis sui potestatem non habet, sed vir. Similiter et vir corporis sui potestatem non habet, sed uxor. Nolite fraudare invicem nisi, ex conventione ad tempus ut vacetis orationi; et iterum revertimini ad id ipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Hoc dico secundum veniam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut et me. Sed unusquisque proprium habet donum a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 1). Item illic: Caelebs cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo. Qui autem matrimonium contraxit, cogitat ea quae sunt mundi hujus quomodo placeat uxori. Sic et mulier et virgo innupta cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu. Quae autem nupsit cogitat de iis quae sunt mundi hujus, quomodo placeat viro (Ibid. 32). Item in Exodo, cum praecepisset Dominus Moysi ut sanctificaret populum in diem tertium, sanctificavit ille, et adjecit: Estote parati: tribus diebus non accedetis ad mulieres (Exod. XIX, 15). Item in Basilion primo: Et respondit sacerdos ad David et dixit: Non sunt panes profani in manu mea, nisi panis sanctus unus. Si observati sunt pueri a muliere, manducabunt (I Reg. XXI, 4). Item in Apocalypsi: Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinaverunt. Virgines enim permanserunt. Hi sunt qui sequuntur Agnum quocumque ierit (Apoc. XIV, 4).
CAP. XXXIII.--NIHIL PATREM JUDICARE, SED FILIUM, ET PATREM AB EO NON HONORIFICARI A QUO NON HONORIFICATUR FILIUS. In Evangelio cata Joannem: Nihil Pater judicat, sed judicium omne Filio dedit, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui eum misit (Joan. V, 22). Item in Psalmo LXXI: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis, judicare populum tuum in justitia. Item in Genesi: Et pluit Dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de coelo a Domino (Gen. XIX, 24).
CAP. XXXIV.--FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE. Apud Hieremiam: Haec dicit Dominus: Secundum viam gentilium ne ambulaveritis (Hier. VII). De hoc ipso quod segregare se quis debeat a gentilibus, ne sit socius culpae et fiat particeps plagae eorum. In Apocalypsi: Et audivi aliam vocem de coelo dicentem: Exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum ejus, et ne perstringaris plagis ejus: quoniam delicta ejus usque ad coelum pervenerunt, et meminit Dominus Deus iniquitatum ejus. Ideo reddidit ei dupla, et in quo poculo miscuit, duplum remixtum est ei; et in quantum se clarificavit et deliciarum habuit, in tantum datus est ei et cruciatus et luctus, quoniam in corde suo dicit: Regina sum, et vidua esse non possum, nec luctum visura sum. Propterea una hora plagae ejus advenient, mors, luctus et fames, et igni cremabitur, quoniam fortis est Dominus Deus qui eam judicabit. Et flebunt et plangent se in ea reges terrae qui cum ea fornicati sunt et in delictis conversati sunt (Apoc. XVIII, 14). Item apud Esaiam: Exite de medio eorum, qui fertis vasa Domini (Isa. LII, 11).
CAP. XXXV.--DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR. Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne dixeris, Peccavi, et quid accidit mihi triste? Est enim Altissimus patiens redditor (Eccli. V, 4). Item Paulus ad Romanos: An numquid opulentiam bonitatis ejus et patientiam contemnis, ignorans quia bonitas Dei in poenitentiam te adducit? Tu autem, secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4).
317 CAP. XXXVI.--MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE. In Apocalypsi: Et venit unus ex septem Angelis habentibus phialas, et aggressus est me dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. Et vidi mulierem sedentem super bestiam. Et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum, et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum aureum in manu sua plenum execrationum et immunditiae et fornicationis totius terrae (Apoc. XVII, 1). Item ad Timotheum: Sint mulieres vestrae cum verecundia et pudicitia, componentes se, non in tortis crinibus, neque auro, neque margaritis, aut veste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conversationem (I Tim. II, 9). De hoc ipso in Epistola Petri ad Ponticos: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut vestis cultus, sed cultus cordis (I Pet. III, 3). Item in Genesi: Thamar cooperuit se pallio, et adornavit; et cum aspexisset eam Judas, visum est ei meretricem esse (Gen. XXXVIII, 14).
CAP. XXXVII.--FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI. In Epistola Petri ad Ponticos: Nec quisquam vestrum tamquam fur aut homicida patiatur, aut tamquam maleficus, aut curas alienas agens, sed tamquam Christianus (I Petr. IV, 15).
CAP. XXXVIII.--SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM. In Epistola Pauli ad Romanos: Vis non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 3).
CAP. XXXIX.--DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO. In Epistola Petri ad Ponticos: Christus enim passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus: qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus: qui cum malediceretur, non remaledixit; cum pateretur, non minabatur, tradebat autem se judicanti injuste (I Petr. II, 21). Item Paulus ad Philippenses: Qui in figura Dei constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominis factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen ut sit super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu curvetur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 6-11). Dehoc ipso in Evangelio cata Joannem: Si ego lavi pedes vestros magister et dominus, et vos debetis aliorum pedes lavare. Exemplum enim dedi vobis, ut, sicut ego feci, et vos aliis faciatis (Joan. XIII, 14).
CAP. XL.--NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM. In Evangelio cata Matthaeum: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Item illic: Cum facis eleemosynam, noli buccinare ante te quomodo hypocritae faciunt in vicis et synagogis ut clarificentur ab hominibus. Amen dico vobis, compleverunt mercedem suam (Matth. VI, 3, 2).
CAP. XLI.--INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM. In Epistola Pauli ad Ephesios: Stultiloquium et scurrilitas, quae ad rem non pertinent, nec nominentur quidem in vobis (Eph. V, 4).
CAP. XLII.--FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS. In Genesi: Et credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6). Item apud Esaiam: Et si non credideritis, neque intelligetis (Isa. VII, 9). Item in Evangelio cata Matthaeum: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 31)? Item illic: Si habueritis fidem quasi granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illo, et transibit, et nihil impossibile318 erit vobis (Matth. XVII, 19). Item cata Marcum: Omnia quaecumque oratis et petitis, credite quia accipietis et erunt vobis (Marc. XI, 24). Item illic: Omnia possibilia credenti (Marc. IX, 22). Apud Abacuc: Justus autem ex fide mea vivit (Abac. II, 4). Item in Daniele Ananias, Azarias, Misahel credentes Deo, liberati sunt de flamma ignis (Dan. III, 24, 52).
CAP. XLIII.--POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT. In Actibus Apostolorum: Ecce aqua, quid est quod me impedit baptizari? Tunc dixit Philippus: Si credis ex toto corde tuo, licet (Act. VIII, 36).
CAP. XLIV.--FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI. In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Audet quisquam vestrum adversus alterum negotium habens disceptare apud injustos, et non apud sanctos? An nescitis quia sancti hunc mundum judicabunt? Et iterum: Jam quidem in totum delictum in vobis est, quia judicia habetis cum invicem. Quare non magis injuriam patimini? aut quare non magis fraudamini? Sed vos injuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus! An nescitis quoniam injusti regnum Dei non consequentur (I Cor. VI, 1-9)?
CAP. XLV.--SPEM FUTURORUM ESSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM CIRCA QUAE PROMISSA SUNT PATIENTEM ESSE DEBERE. In Epistola Pauli ad Romanos: Spe salvati sumus. Spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam speramus (Rom. VIII, 24).
CAP. XLVI.--MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE. In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Mulieres in Ecclesia taceant. Si quae autem quid dicere volunt, domi viros suos interrogent (I Cor. XIV, 34). Item ad Timotheum: Mulier cum silentio discat in omni subjectione. Docere autem mulierem non permitto, neque praepositam esse viro, sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, deinde Eva; et Adam seductus non est, mulier autem seducta est (I Tim. II, 11-14).
CAP. XLVII.--DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS. Apud Osee: Audite sermonem Domini, filii Israel, quia judicium est Domino adversus incolas terrae, quod neque misericordia, neque veritas, neque agnitio Dei sit super terram, sed execratio, et mendacium, et caedes, et furtum, et adulterium diffusum est super terram. Sanguinem sanguini supermiscent. Idcirco terra lugebit cum universis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum volucribus coeli, et deficient pisces maris, ut nemo judicet, nemo revincat (Ose. IV, 1-4). De hoc ipso apud Esaiam: Numquid non valet manus Domini ut salvos faciat? aut gravavit aurem ut non exaudiat? Sed peccata vestra inter vos et Deum separant, et propter delicta vestra avertit faciem a vobis, ne misereatur. Manus enim vestrae inquinatae sunt sanguine, et digiti vestri in peccatis. Labia autem vestra locuta sunt facinus, et lingua vestra injustitiam meditatur. Nemo loquitur vera, neque est judicium verum. Fidunt in vanis et loquuntur inania qui parturiunt dolorem et pariunt facinus (Isa. LIX, 1-4). Item apud Sophoniam: Defectione deficiat a facie terrae, dicit Dominus. Deficiat homo, et pecudes deficiant, volucres coeli et pisces maris, et auferam iniquos a facie terrae (Soph. I, 2).
CAP. XLVIII.--NON FOENERANDUM. In Psalmo XIII: Qui pecuniam suam non dedit in foenore, et munera super innocentes non accepit. Qui ista fecerit non commovebitur in aeternum. Item apud Ezechielem: Homo autem qui erit justus hominem non opprimet et pignus debitoris reddet, et rapinam non faciet, et panem suum esurienti dabit, et nudum operiet, et pecuniam suam in usuram non dabit (Ezech. XVIII, 7, 8). Item in Deuteronomio: Non foenerabis fratri tuo usura pecuniae et usura ciborum (Deut. XXIII, 20).
319 CAP. XLIX.--INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS. In Evangelio cata Lucam: Si diligitis qui vos diligunt, quae est vobis gratia? Et peccatores enim diligunt eos qui se diligunt (Luc. VI, 32). Item cata Matthaeum: Diligite inimicos vestros, et orate pro his qui vos persequuntur, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matt. V, 44, 45).
CAP. L.--SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM. Apud Salomonem in Proverbiis: In aures imprudentis noli quidquam dicere, ne, quando audierit, irrideat sensatos sermones tuos (Prov. XXIII, 9). Item in Evangelio cata Matthaeum: Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte inculcent ea pedibus suis et conversi elidant vos (Matth. VII, 6).
CAP. LI.--QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT. Apud Salomonem in Ecclesiastico: Noli te extollere in faciendo opere tuo (Eccli. X, 29). Item in Evangelio cata Lucam: Quis vestrum habens servum arantem aut pastorem, et venienti de agro dicit continuo: Transi, recumbe? Sed dicit illi: Para aliquid quod coenem, et accingere, et ministra mihi donec manducem et bibam; et postea tu manducabis et bibes. Numquid habet gratiam servo illi quia fecit quae ei imperata sunt? Sic itaque et vos, cum perfeceritis quae vobis imperata sunt, dicite: Servi supervacui sumus, quod habuimus facere fecimus (Luc. XVII, 7-10).
CAP. LII.--CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM. In Deuteronomio: Ecce dedi ante faciem tuam vitam et mortem, bonum et malum. Elige vitam tibi, ut vivas (Deut. XXX, 19). Item apud Esaiam: Et si volueritis et audieritis me, bona terrae edetis. Si autem nolueritis, et non audieritis me, gladius vos consumet. Os enim Domini locutum est ista (Isa. I, 19). Item in Evangelio cata Lucam: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21).
CAP. LIII.--DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE. In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et ego cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Item apud Salomonem in Sapientia: Et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Item apud eumdem: Qui ambulat simpliciter, ambulat fidenter (Prov. X, 9). Item apud eumdem: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccle. III, 22). Item in Salomone: Noli esse multum justus, et noli argumentari plus quam oportet (Eccle. VII, 17). Item apud Esaiam: Vae qui arguti sunt in semetipsis (Isa. III, 9). Item in Machabaeis: Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum (I Mach. II, 60). Item in Epistola Pauli ad Romanos: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et quam investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? vel quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi claritas in saecula saeculorum (Rom. XI, 33-36). Item ad Timotheum: Stultas autem et ineruditas quaestiones devita, sciens quia lites generant. Servum autem Dei non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes (II Tim. II, 23, 24).
CAP. LIV.--NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE. Apud Job: Quis enim mundus a sordibus? Nec unus, etiamsi unius diei sit vita ejus in terra (Job. XIV, 4, 5). Item in Psalmo: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea (Ps. L, 7). Item in Epistola Joannis: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).
CAP. LV.--NON HOMINIBUS, SED DEO, PLACENDUM. In Psalmo LII: Qui hominibus placent 320 confusi sunt, quia Deus nihil fecit illos. Item in Epistola Pauli ad Galatas: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I, 10).
CAP. LVI.--DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR. In Sapientia Salomonis: In omni loco speculantur oculi Dei bonos et malos (Prov. XV, 3). Item apud Hieremiam: Ego Deus approximans, et non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ergo ego non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo, dicit Dominus (Hier. XXIII, 23, 24). Item in Basilion I: Homo videt in facie, Deus autem in corde (I Reg. XIV, 7). Item in Apocalypsi: Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis, et dabo unicuique vestrum secundum opera sua (Apoc. II, 23). Item in Psalmo XVIII: Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine (Ps. XVIII, 13). Item in Epistola Pauli ad Corinthios secunda: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque sui corporis propria secundum quae egit, sive bona, sive mala (II Cor. V, 10).
CAP. LVII.--FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI. In Psalmo CXVII: Emendans emendavit me Dominus, et morti non tradidit me (Ps. CXVII, 13). Item in Psalmo LXXXVIII: Visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Ps. LXXXVIII, 33). Item apud Malachiam: Et sedebit conflans et expurgans sicut aurum et argentum, et emundabit filios Levi (Malach. III, 3). Item in Evangelio: Non exibis inde donec exsolvas novissimum quadrantem (Matth. V, 26).
CAP. LVIII.--NEMINEM CONTRISTARI MORTE DEBERE, CUM SIT IN VIVENDO LABOR ET PERICULUM, IN MORIENDO PAX ET RESURGENDI SECURITAS. In Genesi: Tunc dixit Dominus ad Adam: Quia exaudisti vocem uxoris tuae, et manducasti ex illa arbore de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. In tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas et tribulos ejiciet tibi, et edes pabulum agri in sudore vultus tui. Edes panem tuum donec revertaris in terram de qua et sumptus es: quia terra es, et in terram ibis (Gen. III, 17-19). Item illic: Et complacuit Enoch Deo; et non est inventus postmodum, quia Deus illum transtulit (Gen. V, 24). Et apud Esaiam: Omnis caro foenum, et omnis claritas ejus ut flos foeni. Aruit foenum, et flos decidit. Sermo autem Domini manet in aeternum (Isa. XL, 6-8). Apud Ezechielem: Ipsi dicunt: Arida facta sunt ossa nostra, periit spes nostra, exspiravimus; propterea prophetiza, et dic : Haec dicit Dominus: Ecce ego aperio monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris, et inducam vos in terram Israel. Et dabo Spiritum meum in vos, et vivetis. Et ponam vos in terram vestram, et cognoscetis quoniam ego Dominus locutus sum, et faciam, dicit Dominus (Ezech. XXXVII, 11-14). Item in Sapientia Salomonis: Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius. Placita enim erat Deo anima illius (Sap. IV, 11-14). Item in Psalmo LXXXIII: Quam dilectissimae habitationes tuae, Deus virtutum! Desiderat et properat anima mea ad atria Dei (Ps. LXXXIII, 2, 3). Et in Epistola Pauli ad Thessalonicenses: Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ne contristemini sicut et caeteri, qui spem non habent. Si enim credimus quia Jesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Jesu adducet cum eo (I Thess. IV, 13, 14). Item ad Corinthios I: Stulte, tu quod seminas non vivificatur nisi prius mortuum fuerit. Et iterum: Stella a stella differt in claritate, sic et resurrectio. Seminatur corpus in corruptione, resurgit sine corruptela. Seminatur in ignominia, resurgit in gloria. Seminatur in infirmitate, resurgit in virtute. Seminatur corpus animale, resurgit spiritale (I Cor. XV, 36, 41-44, 53-55). Et iterum: Oportet enim corruptivum istud induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem.321 Cum autem corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit incorruptionem, tunc fiet verbum quod scriptum est: Absorpta est mors in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Item in Evangelio cata Joannem: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego fuero et ipsi sint mecum, et videant claritatem meam quam mihi dedisti ante constitutionem mundi (Joan. XVII, 24). Item cata Lucam: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29, 30). Item cata Joannem: Si me dilexissetis, gauderetis quoniam vado ad Patrem, quia Pater major me est (Joan. XIV, 28).
CAP. LIX.--DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT. In Sapientia Salomonis: Omnia idola nationum aestimaverunt deos, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti in manibus ad contrectandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo autem sibi similem homo poterit deum fingere. Cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior est autem ipse iis quos colit; quoniam ipse quidem vixit, illi numquam (Sap. XV, 15-17). De hoc ipso: Neque opera attendentes cognoverunt quis esset artifex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrae deos putaverunt: quorum si propter speciem hoc aestimaverunt, sciant quanto his Dominus sit speciosior: aut si virtutes et opera eorum mirati sunt, intelligant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia fortior est illis (Sap. XIII, 1-4). Item in Psalmo CXXXIV: Idola gentium argentum et aurum, opus manuum hominum. Os habent, et non loquuntur, oculos habent, et non vident, aures habent, et non audiunt. Neque enim est spiritus in ore eorum. Similes fiant illis qui faciunt ea et omnes qui confidunt in illis (Ps. CXXXIV, 15-18). Item in Psalmo XCV: Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Ps. XCV, 5). Item in Exodo: Non facietis vobis deos argenteos neque aureos (Exod. XX, 23). Et iterum: Non facies tibi idolum nec cujusquam similitudinem (Ibid. XX, 4). Item in Hieremia: Haec dicit Dominus: Secundum vias gentium nolite incedere, quia timent illa in personis suis, quia legitima gentium vacua sunt. Lignum de saltu excisum opus fabri, et conflatum aurum et argentum speciose composita sunt, in martulis et in clavis confirmaverunt illa, et non movebuntur, quia confixibilia sunt. Argentum appositum est a Tharsis. Venit aurum Moab. Opera artificum omnia. Hyacinthum et purpura vestient eam. Tollentes tollent ea, quia non prodient. Nolite timere ea, quia malum non faciunt, et bonum non est in illis. Sic dicite: Dii qui coelum et terram non fecerunt intereunt a terra et de sub coelo isto. Exhorruit coelum in hoc et abhorruit multum magis vehementer, dicit Dominus. Haec maligna fecit plebs mea. Dereliquerunt fontem aquae vivae, et effoderunt sibi laqueos detritos qui non poterant aquam continere. Verberavit te dilectio tua, et nequitia tua accusabit te. Et scito et vide quia amarum tibi erit quod dereliqueris me, dicit Dominus Deus tuus, et non speraveris in me, dicit Dominus Deus tuus, quia in saeculum contribulasti jugum meum et dirupisti vincula tua, et dixisti: Non serviam, sed ibo super omnem montem excelsum et super omnem collem altum et super omne lignum umbrosum. Ibi confundar in fornicatione. Ligno et lapidi dixerunt quia pater meus es tu, et lapidi, Tu genuisti me. Et converterunt ad me dorsum, et non faciem suam (Hier. X, 2-5, 9, 11; II, 12, 13, 19 20, 27). In Esaia: Cecidit vel dissolutus est draco. Facta sunt sculptilia eorum ut bestiae et pecora. Auferetis322 illa collo ligata quasi sarcinam laborantes et esurientes et non valentes (Isai. XLVI, 1, 2, 5). Et iterum: Collecti simul non poterunt salvari de bello. Ipsi autem captivi ducti sunt tecum (Hier. LI, 15-18). Et iterum: Cui me assimilastis? Videte et intelligite quia erratis corde, qui committitis aurum de sacculo et argentum in statera ponderatis in pondera conducentes. Artifices fecerunt manu facta, et inclinantes se adoraverunt illud et levaverunt in humeris, et sic ambulabant. Si autem posuerint illa, loco manebunt, et non movebuntur; et qui clamaverint ad illa non audient, a malis non salvabunt eos. Item in Hieremia: Dominus, qui fecit coelum et terram, in virtute correxit orbem terrae, in sua prudentia extendit coelum, et multitudinem aquarum in coelo, perduxit nubes ab extremo terrae, fulgura in nubibus. Et ejecit ventos de thesauris suis. Infatuatus est omnis homo ab scientia sua, confusus est omnis artifex in sculptilibus suis, quia falsum conflavit. Non est spiritus in illis. Vacuata sunt opera inclusa, in tempore conspectionis illorum peribunt. Et in Apocalypsi: Et sextus Angelus tuba cecinit. Et audivi unum ex quatuor angulis arcae aureae quae est in conspectu Dei dicentem sexto Angelo qui habebat tubam: Solve quatuor Angelos ligatos super flumen magnum Euphratem. Et soluti sunt quatuor Angeli qui erant parati in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum, et numerus exercituum equestrium dismiriades myriadon. Audivi numerum eorum. Et sic vidi equos in visu et sedentes super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas, et capita equorum, et ex ore eorum exiit ignis et fumus et sulphur. A tribus plagis istis occisa est tertia pars hominum ex igne et fumo et sulphure quod exiit de ore eorum, est et in caudis eorum. Caudae enim eorum similes anguillis, habentes enim capita, et in eis nocent. Et reliqui hominum qui non sunt occisi in istis plagis, nec poenitentiam egerunt opera factorum manuum suarum, ut non adorent daemonia et idola, id est simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt neque ambulare, et non egerunt poenitentiam homicidiorum suorum. Item illic: Et tertius Angelus secutus est eos dicens in voce magna: Si quis adorat bestiam et simulacrum ejus, et accepit inscriptionem in fronte sua aut super manum suam, hic bibet de vino irae ejus et punietur igne et sulphure sub oculis Angelorum sanctorum et sub oculis Agni, et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendet (Apoc. IX, 1, 13-21; XIV, 9-14).
CAP. LX.--CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM. Apud Esaiam: Edamus et bibamus, cras enim moriemur. Non remittetur vobis peccatum istud quoadusque moriamini (Isa. XXII, 13, 14). Item in Exodo: Et consedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Paulus ad Corinthios prima: Cibus nos non commendat Deo; neque, si manducaverimus, abundabimus; neque, si non manducaverimus, egebimus (I Cor. VIII, 8). Et iterum: Cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non ad judicium conveniatis (I Cor. XI, 33, 34). Item ad Romanos: Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17). In Evangelio cata Joannem: Ego cibum habeo quem vos non nostis. Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit et perficiam opus ejus (Joan. IV, 32, 34).
CAP. LXI.--POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM. Apud Salomonem in Ecclesiastico: Qui diligit argentum, non satiabitur argento (Eccli. V, 9). Item in Proverbiis: Captans annonam maledictus in plebe est. Benedictio autem in ejus capite est qui communicat (Prov. XI, 26). Item apud Esaiam: Vae qui conjungunt domum ad domum et agrum ad agrum continuant, ut auferant proximo suo aliquid. Numquid 323 habitabitis soli super terram (Isa. V, 3)? Item apud Sophoniam: Aedificabunt domos, et non inhabitabunt, et instituent vineas, et non bibent vinum earum, quia prope est dies Domini (Soph. I, 13, 14). Item in Evangelio cata Lucam: Quid enim prodest homini lucrifacere totum mundum, se ipsum autem perdere (Luc. IX, 25)? Et iterum: Dixit autem illi Dominus: Stulte, hac nocte expostulatur anima tua. Quae ergo parasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? Et iterum: Commemorare quoniam percepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc vero hic rogatur, tu autem doles (Luc. XVI, 25). Et in Actibus Apostolorum: Dixit autem Petrus ad eum: Argentum quidem et aurum non est mihi. Quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula. Et apprehensa manu ejus dextera, excitavit eum (Act. III, 6). Item ad Timotheum prima: Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus. Habentes itaque exhibitionem et tegumentum, his contenti simus. Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam et desideria multa et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragaverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 7-10).
CAP. LXII.--MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM. Apud Tobiam: Uxorem accipe ex semine parentum tuorum, et noli sumere alienam mulierem quae non est ex tribu parentum tuorum (Tob. IV, 12). Item in Genesi: Mittit puerum suum Abraham, ut de semine suo accipiat Rebeccam filio ejus Isaac (Gen. XIV). Item in Esdra satis non fuit Deo, cum vastarentur Judaei, nisi alienigenas uxores cum filiis quoque quos ex illis procreaverant reliquissent (I Esdr. X). Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Mulier vincta est quamdiu vivit vir ejus Si autem dormierit, liberata est, ut cui vult nubat, tantum in Domino. Felicior autem erit, si sic permanserit (I Cor. VII, 39, 40). Et iterum: Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Auferens membra Christi, faciam membra fornicariae? Absit. Aut nescitis quia qui conglutinatur fornicariae unum corpus sunt? Erunt enim duo in una carne. Qui autem se conjunxerit Domino, unus spiritus est (Ibid. VI, 15-17). Item ad Corinthios secunda: Nolite conjungi cum infidelibus. Quae autem participatio est justitiae et iniquitati? aut quae est communicatio luci ad tenebras (II Cor. VI, 14)? Item de Salomone in Basilion tertio: Et averterunt uxores alienigenae cor ejus post deos suos (III Reg. XI, 4).
CAP. LXIII.--GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS. In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Omne delictum quodcumque fecerit homo extra corpus est. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Non estis vestri. Empti enim estis pretio magno. Clarificate et portate Dominum in corpore vestro (I Cor. VI, 18-20).
CAP. LXIV.--QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT. Paulus ad Galatas: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis ipsa faciatis. Manifesta sunt autem facta carnis; quae sunt, adulteria, fornicationes, immunditiae, spurcitiae, idololatriae, veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, provocationes, simultates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia. Quae praedico, quia qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas. Qui enim sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V, 17, 19-24).
CAP. LXV.--OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI. In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum 324 appetitores, neque fures, neque fraudatores, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei consequentur. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu nostri Christi et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 9-11).
CAP. LXVI.--DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM. Apud Hieremiam: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent oves pascentes cum disciplina (Hier. III, 15). Item apud Salomonem in Proverbiis: Fili, ne neglexeris disciplinam Dei, neque defeceris ab eo correptus. Quem enim Deus diligit corripit (Prov. III, 11, 12). Item in Psalmo II: Continete disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis a via recta. Cum exarserit cito ira ejus super vos, beati omnes qui confidunt in eo. (Ps. II, 12). Item in Psalmo XLIX: Peccatori autem dicit Deus: At quid exponis justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos retro? (Ps. XLIX, 16, 17). Item in Sapientia Salomonis: Disciplinam qui abjicit infelix est (Sap. II, 11).
CAP. LXVII.--PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT. Paulus ad Timotheum secunda: Erit tempus quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes in audiendo, scalpentes aures. Et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3, 4).
CAP. LXVIII.--RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT. Paulus ad Thessalonicenses: Praecipimus autem vobis in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut discedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (II Thessal. III, 6). Item in Psalmo XLIX: Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Ps. XLIX, 13).
CAP. LXIX.--NON IN SAPIENTIA MUNDI NEC IN ELOQUENTIA ESSE REGNUM DEI, SED IN FIDE CRUCIS ET IN VIRTUTE CONVERSATIONIS. In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Misit me Christus annuntiare, non in sermonis sapientia, ne inanis fiat crux Christi. Verbum enim crucis stultitia est iis qui pereunt, iis autem qui salvantur virtus Dei est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne infatuavit Deus sapientiam hujus mundi? Quoniam quidem in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, complacuit Deo per stultitiam praedicationis salvare credentes. Quoniam Judaei signa desiderant, et Graeci prudentiam quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 17-24). Et iterum: Nemo se decipiat. Si quis putat sapientem se esse in vobis, mundo huic stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Reprehendes sapientes in astutia ipsorum (I Cor. II, 18-20). Et iterum: Dominus cognovit cogitationes sapientium, quia sunt stultae (Ps. XCIII, 11).
CAP. LXX.--PARENTIBUS OBSEQUENDUM. In Epistola Pauli ad Ephesios: Filii, obsequentes estote parentibus vestris. Hoc enim est justum. Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et sis longaevus super terram (Ephes. VI, 1, 7, 9).
CAP. LXXI.--PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE. Item illic: Et vos, patres, nolite in iracundiam mittere filios vestros, sed nutrite eos in disciplina et correptione Domini (Eph. VI, 4).
CAP. LXXII.--SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE. In Epistola Pauli ad Ephesios: Servi, obedite dominis carnalibus cum metu et tremore 325 et in simplicitate cordis vestri sicut Christo, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed quasi servi Dei. (Ephes. VI, 5).
CAP. LXXIII.--ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE. Item illic: Et vos, domini, eadem facite ad eos, laxantes iracundiam, scientes quia et vester et ipsorum Dominus est in coelis, et exceptio personarum non est in illo (Ephes. VI, 1, 7, 8).
CAP. LXXIV.--VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS. In Epistola Pauli ad Timotheum prima: Viduas honora quae vere sunt viduae. Quae autem delicata est vidua, vivens mortua est (I Tim. V, 3). Et iterum: Juniores autem viduas praeteri. Cum enim delicatae fuerint, in Christo nubere volunt, habentes judicium, quoniam primam fidem reprobaverunt (I Tim. V, 11).
CAP. LXXV.--SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE. Apostolus ad Timotheum prima: Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, non agit curam, fidem denegat, et est deterior infideli (I Tim. V, 8). De hoc ipso apud Esaiam: Si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui non despicias (Isa. LVIII, 7). De quibus domesticis in Evangelio dictum est: Si patremfamilias dixerunt Beelzebub, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25)?
CAP. LXXVI.--MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM. Ad Timotheum prima: Adversus majorem natu accusationem ne receperis (I Tim. V, 19).
CAP. LXXVII.--PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM. In Epistola Pauli ad Timotheum prima: Peccantes coram omnibus corripe, ut et caeteri metum habeant (I Tim. V, 20).
CAP. LXXVIII.--CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM. Ad Titum: Haereticum hominem post unam correptionem devita, sciens quoniam perversus est hujusmodi et peccat, et est a semetipso damnatus (Tit. III, 10, 11). De hoc ipso in Epistola Joannis: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Item ad Timotheum secunda: Sermo eorum ut cancer serpit (II Tim. II, 17).
CAP. LXXIX.--INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE. In Epistola Joannis: Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum, et quodcumque petierimus accipiemus ab eo (I Joan. III, 21). Item in Evangelio cata Matthaeum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Item in Psalmo XXIII: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde (Ps. XXIII, 3, 4).
CAP. LXXX.--NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT. In Evangelio cata Joannem dixit Jesus: Nullam haberes potestatem adversus me, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 11). Item in Basilion tertio: Et excitavit Dominus Satanan ipsi Salomoni (III Reg. XI, 23). Item in Job prius Deus permisit, et tunc diabolo licuit (Job II, 6). Et in Evangelio Dominus ante permisit, dicendo Judae: Quod facis fac celerius (Joan. XIII, 27). Item apud Salomonem in Proverbiis: Cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1).
CAP. LXXXI.--MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM. In Levitico: Non dormiet merces mercenarii tui apud te usque in mane (Levit. XIX, 13).
CAP. LXXXII.--NON AUGURANDUM. In Deuteronomio: Non ominemini, neque auguremini (Deut. XVIII, 10).
CAP. LXXXIII.--CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM. In Levitico: Non facietis cirrum ex coma capitis vestri (Levit. XIX, 27).
CAP. LXXXIV.--NON VELLENDUM. Non corrumpetis effigiem barbae vestrae (Levit. XIX, 27).
CAP. LXXXV.--SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT. In Levitico: A facie senioris exsurges, et honorabis personam presbyteri (Levit. XIX, 32).
CAP. LXXXVI.--SCHISMA NON FACIENDUM, ETIAMSI IN UNA FIDE ET IN EADEM TRADITIONE PERMANEAT QUI RECEDIT. In Ecclesiastico apud Salomonem: Scindens ligna periclitabitur 326 in eis, si exciderit ferrum (Eccli. X, 9). Item in Exodo: In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras (Exod. XII, 46). Item in Psalmo CXXXII: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Ps. CXXXII, 1)! Item in Evangelio cata Matthaeum: Qui non est mecum, adversus me est, et qui mecum non colligit spargi (Matth. XII, 30). Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem compositi in eodem sensu et in eadem sententia (I Cor. I, 10). Item in Psalmo LXVII: Deus, qui inhabitare facit unanimes in domo (Ps. LXVII, 6).
CAP. LXXXVII.--FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE. In Evangelio cata Matthaeum: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Et iterum: Vos estis sal terrae. Si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? Ad nihil valet, nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus (Matth. V, 13).
CAP. LXXXVIII.--FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM. In Epistola Pauli ad Thessalonicenses prima: Non circumvenire in negotio fratrem suum, quia ultor est Deus de his omnibus (I Thess. IV, 6).
CAP. LXXXIX.--SUBITO VENIRE FINEM MUNDI. Inquit Apostolus: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Cum dixerint pax et firmitas, tunc illis repentinus adveniet interitus (I Thess. V, 2). Item in Actibus Apostolorum: Nemo potest cognoscere tempus aut tempora quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7).
CAP. XC.--UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE. In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Iis autem quae nupserunt praecipio, non ego, sed Dominus, uxorema a viro non separari, si autem recesserit, manere innuptam, aut reconciliari viro, et virum uxorem non dimittere (I Cor. VII, 10).
CAP. XCI.--TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE. In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Tentatio vos non occupabit, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam evadendi facultatem, ut possitis tolerare (I Cor. XI, 3).
CAP. XCII.--NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM. Paulus in Epistola ad Corinthios prima: Omnia licent, sed non omnia expediunt. Omnia licent, sed non omnia aedificant (I Cor. VI, 11).
CAP. XCIII.--PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT. In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti sint in vobis (I Cor. XI, 19)
CAP. XCIV.--CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM. In Levitico: Anima autem quaecumque manducaverit ex carne sacrificii salutaris, quod est Domini, et immunditia ipsius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo (Levit. VII, 20). Item ad Corinthios prima: Quicumque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27).
CAP. XCV.--BONIS CONVIVENDUM, MALOS AUTEM VITANDOS. Apud Salomonem in Proverbiis: Ne adduxeris impium in habitaculum justorum (Prov. XXIV, 15). Item apud eumdem in Ecclesiastico: Viri justi sint tibi convivae (Eccli. IX, 22). Et iterum: Amicus fidelis medicamentum vitae et immortalitatis (Ibid. VI, 16). Item illic: Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem (Ibid. IX, 13). Item illic: Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti (Ibid. XXV, 12). Item illic: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Ibid., XLVIII, 23). Item in Psalmo XVII: Cum justo justificaberis, et cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perversus eris. (Ps. XVII, 28). Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae (I Cor. XV, 33).
327 CAP. XCVI.--FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM. Apud Salomonem in Ecclesiastico: Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis et remissus in operibus tuis (Eccli. IV, 34). Et Paulus ad Corinthios prima: Non in sermone est regnum Dei, sed in virtute (I Cor. IV, 20). Item ad Romanos: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom II, 13). Item in Evangelio cata Matthaeum: Qui fecerit et sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Item illic: Omnis qui audit verba mea et facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam super petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et impegerunt in domum illam, et non cecidit. Fundata enim fuit super petram. Et omnis qui audit verba mea, et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et impegerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina ejus magna (Matth. VII, 24-27).
CAP. XCVII.--ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM. Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne tardes converti ad Deum, et ne differas de die in diem. Subito enim venit ira illius (Eccles. V, 8).
CAP. XCVIII.--CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE. In Epistola Pauli ad Romanos: Faciamus mala dum veniunt bona, quorum condemnatio justa est (Rom. III, 8).
CAP. XCIX.--JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN. Paulus ad Romanos: Quotquot sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et quotquot in lege peccaverunt per legem et judicabuntur (Rom. II, 12.).
CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE. In Actibus Apostolorum: Pecunia tua tecum sit in perditione, quia existimasti gratiam Dei per pecuniam possideri (Act. VIII, 20). Item in Evangelio: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 3). Item illic: Domum Patris mei domum fecistis negotiationis, et domum orationis vos fecistis speluncam latronum (Joan. II, 16) Item apud Esaiam: Qui sititis, vadite ad aquam; et quotquot non habetis pecuniam, euntes emite, et bibite sine pecunia (Isa. LV, 1). Item in Apocalypsi: Ego α et ω, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis. Qui vicerit, possidebit ea et eorum haereditatem; et ero ejus Deus, et ille erit mihi filius (Apoc. XXI, 6).
CAP. CI.--SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE. In Exodo: Et mons Sina fumabat totus, quoniam descenderat Deus in eum in igne (Exod. XIX, 18). Item in Actibus Apostolorum: Et factus est subito de coelo sonus quasi ferretur flatus vehemens, et implevit totum illum locum in quo erant sedentes. Et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, qui et insedit in unumquemque illorum; et impleti sunt omnes Spiritu sancto (Act. II, 2). Item in sacrificiis quaecumque accepta habebat Deus, descendebat ignis de coelo qui sacrificata consumeret (I Reg. XVIII, 33). In Exodo: In flamma ignis apparuit Angelus Domini de rubo (Exod. III, 2).
CAP. CII.--CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE. Apud Salomonem in Proverbiis: Qui corripit impium, odietur ab eo. Corripe sapientem, et diliget te (Prov. IX, 8).
CAP. CIII.--A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM. Apud Salomonem: Ex multiloquentia non effugies peccatum, parcens autem labiis sensatus eris (Prov. X, 19).
CAP. CIV.--NON MENTIENDUM. Abominatio est Domino labia mendacia (Prov. XII, 22).
CAP. CV.--FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO. In Salomone: Qui parcit baculo, odit filium (Prov. XIII, 24). Et iterum: Ne destiteris parvulum emendando (Prov. XIX, 12).
CAP. CVI.--INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM. 328 Ne dixeris, Ulciscar me de inimico meo, sed sustine Dominum ut tibi auxilio sit (Deut. XXXII, 35). Item alibi: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19). Item apud Sophoniam: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium, quoniam judicium meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges et effundam super eos iram meam (Soph. III, 8).
CAP. CVII.--NON DETRAHENDUM. Apud Salomonem in Proverbiis: Noli diligere detrahere, ne extollaris (Prov. XVII, 9). Item in Psalmo XLIX: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum (Ps. XLIX, 21). Item in Epistola Pauli ad Colossenses: De nullo male loqui, nec litigiosos esse (Tit. III, 2).
CAP. CVIII.--NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM. Apud Salomonem in Proverbiis: Qui fodit foveam proximo suo, ipse incidet in eam (Prov. XXVI, 27).
CAP. CIX.--INFIRMOS VISITANDOS. Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne pigriteris visitare infirmum. Ex his enim in dilectione firmaberis (Eccli. VI, 39). Item in Evangelio: Infirmus fui, et visitastis me; in carcere fui, et venistis ad me (Matth. XXV, 36).
CAP. CX.--SUSURRONES MALEDICTOS ESSE. In Ecclesiastico apud Salomonem: Susurro et bilinguis maledictus. Multos enim turbabit pacem habentes (Eccli. XXVIII, 15).
CAP. CXI.--SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE. Apud eumdem: Dona iniquorum non probat Altissimus (Eccli. XXXIV, 23).
CAP. CXII.--GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS. Apud Salomonem: Judicium durissimum in his qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur (Sap. VI, 6). Item in Psalmo secundo: Et nunc, reges, intelligite, emendamini qui judicatis terram (Ps. II, 10).
CAP. CXIII.--VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE. Apud Salomonem: Esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum; et eris velut filius Altissimi, si obedieris (Eccli., IV, 18). Item in Exodo: Omnem viduam et orphanum non vexabitis. Si autem vexaveritis eos, et vociferantes exclamaverint ad me, exaudiam exclamationes eorum, et irascar animo in vobis, et perimam vos gladio; et erunt conjuges vestrae viduae, et filii vestri orphani (Exod. XXII, 22). Item apud Esaiam: Judicate pupillo, et justificate viduam, et venite, disputemus, dicit Dominus (Isa. I, 17). Item apud Job: Conservavi egenum de manu potentis, et pupillo cui non erat adjutor auxiliatus sum. Os viduae benedixit me (Job. XXIX, 12). Item in Psalmo LXVII: Patris orphanorum et judicis viduarum (Ps. LXVII, 5).
CAP. CXIV.--DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE. In Psalmo quinto: Apud inferos autem quis confitebitur tibi (Ps. VI, 6)? Item in Psalmo XXIX: Numquid exomologesin faciet tibi pulvis (Ps. XXIX, 12)? Item alibi exomologesin faciendam: Malo poenitentiam peccatoris quam mortem (Ezech. XXXIII, 11). Item apud Hieremiam: Haec dicit Dominus: Numquid qui cadit non surget, aut qui avertitur non convertetur (Hier. VIII, 4) ?
CAP.--CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE. Apud Esaiam: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitas pedum vestrorum turbant (Isa. III, 12).
CAP. CXVI.--PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR. In Evangelio cata Lucam: Cui plus dimittitur, plus diligit; et cui minus dimittitur, modicum diligit (Luc. VI, 47).
CAP. CXVII.--FORTEM CONGRESSIONEM ESSE ADVERSUS DIABOLUM, ET IDEO FORTITER NOS STARE DEBERE, UT POSSIMUS VINCERE. In Epistola Pauli ad Ephesios: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus potestates et principes hujus mundi et harum tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus. Propter hoc induite arma Dei, ut possitis resistere in die nequissimo, ut, cum omnia perfeceritis, stetis accincti lumbos vestros in veritate Evangelii, induentes loricam justitiae, et calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia ignea jacula nequissimi extinguere, et galeam salutis assumere et gladium spiritus, qui est verbum Dei (Eph. VI, 12-17).
CAP. CXVIII.--ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT. Apud Esaiam: Hic homo qui concitat terram, commovet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum (Isa. XIV, 16, 17).
CAP. CXIX.--GRAVE FUISSE JUGUM LEGIS, QUOD A NOBIS ABJECTUM EST, ET LEVE ESSE JUGUM DOMINI, QUOD A NOBIS SUSCEPTUM EST. In Psalmo secundo: Ad quid tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania? Adstiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum eorum (Ps. II, 1). Item in Evangelio cata Matthaeum: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum bonum est, et onus meum leve est (Matth. XI, 8). Item in Actibus Apostolorum: Visum est sancto Spiritui et nobis nullam vobis imponere sarcinam quam ista quae ex necessitate sunt, abstinere vos ab idololatriis et sanguinis effusione et fornicatione. Et quaecumque vobis fieri non vultis, aliis ne feceritis (Act. XV, 8).
CAP. CXX.--ORATIONIBUS INSISTENDUM. In Epistola Pauli ad Colossenses: Instate orationi, vigilantes in ea (Coloss. IV, 2). Item in Psalmo primo: Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Ps. I, 2).