Jump to content

Testimonia veterum (PL 098)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testimonia veterum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 98

Testimonia veterum (Auctores varii), J. P. Migne

Testimonia veterum

(0995D)CAROLUS MAGNUS, lib. I, cap. 6, se hujus Capitularis auctorem hac vindicta asserit: « Venerandae memoriae genitoris nostri illustrissimi atque excellentissimi viri, Pipini regis cura; et industria sive adventu in Gallias reverendissimi et sanctissimi viri, Stephani Romanae urbis antistitis, etc. » Loquitur de unione caeremoniarum Gallicanae Ecclesiae cum Romana.--Et lib. IV, cap. 3: « In eorum plerisque locis qui se imaginibus luminaria et thymiamata offerre gloriantur, a quibus nos, qui id facere contemnimus, scandalum pati putamur, ita loca divino cultui mancipata despicabilia sunt, ut sicut legatis nostris, sive illis qui tempore reverendae memoriae illustrissimi viri patris mei, sive eis qui a nobis illas sunt destinati in partes [Graeciae], referentibus comperimus, etc. »

ADRIANUS I papa Rom. in Capitulari responsionum ad hoc Caroli Magni Capitulare: « Domino excellentissimo (0996D)filio nostroque spirituali compatri Carolo regi Francorum et Longobardorum ac patricio Romanorum, Adrianus papa. » Et post pauca: « Praeterea directum a vestra clementissima praecelsa regali potentia fidelem familiarem vestrum, videlicet Engilbertum abbatem et ministrum capellae, qui pene ab ipsis infantiae rudimentis in palatio vestro enutritus est, et in omnibus consiliis vestris receptus: et ideo sicut a vobis in omni familiaritate recipitur, ita et a nobis reciperetur et condecenter honoraretur. Unde pro nimio amore quem erga vestram mellifluam gerimus regalem excellentiam, sicut misistis, cum nimio amore dulcedinis eximiae eum suscipientes, prout voluit, et qualiter cum magna familiaritate nobis enarrantem voluit, aure placabili et mente benigna eum suscepimus, et quasi vestra corporali excellentia nobis narrante nostrum ei patientius credidimus consilium, ad profectum sanctae nostrae Romanae (0997A)Ecclesiae, et vestrae et a Deo protectae regalis potentiae exaltationem. Inter quae edidit nobis Capitulare adversus synodum quae pro sacrarum imaginum erectione in Nicaea acta est. Unde pro vestra melliflua regali dilectione per unumquodque capitulum responsum reddidimus, non quemlibet (absit) hominem defendentes, sed olitanam traditionem sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae tenentes, priscam praedecessorum nostrorum sanctorum pontificum sequimur doctrinam, rectae fidei traditionem modis omnibus vindicantes. » --Et Capitul. I respons.: « Hoc dogma Tarasius non per se explanavit, sed per doctrinam sanctorum Patrum confessus est, quorum capitula pro vestro nimio amore, quem erga vestram praeerectissimam a Deo protectam regalem excellentiam gerimus, breviter exaramus, etc. » --Et Capitul. ult. respons.: « Hoc sacrum et venerandum capitulum multum distat a totis supra dictis capitulis. Et idcirco eum agnovimus vestrae a Deo (0997B)servatae orthodoxaeque regalis excellentiae esse proprium, etc. Meminit enim vestra praeerectissima regalis praeexcelsa scientia qualiter in ipsa sancti Gregorii papae epistola, etc. » Et in fine capituli: « Unde si vestra annuerit a Deo protecta regalis excellentia, eodem adhortamur impetu (scilicet Constantinopolitanum imperatorem) pro sacris imaginibus in pristino statu erectione gratiam agentes, etc. De vero vestra praeerectissima a Deo protecta excellentia, orthodoxae fidei stabilitate roborata, freti existimus, quia radix ejus firmissima a pravis et infidelibus hominum unquam concutitur vel movetur; sed in ea, quae coepit, rectae fidei traditionis doctrina spiritualis matris suae sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae, tenere et amplecti incunctanter usque in saeculum saeculi sine reprehensione manere credimus. Et ideo confidimus de Dei nostri potentia quia quantum erga beatorum principum apostolorum Petri et Pauli Ecclesiam fidem gesseritis et amorem, semper pro ejus profectu et exaltatione regali nisi, undique certantes (0997C)habueritis, tanto brachii sui propitius in regalibus triumphis ab adversis et iniquis hominibus vos defendere et circumtegere dignetur, ut una cum spirituali filia domina nostra regina vestraque praecelsa nobilissima prole, longiori aevo in hoc regnantes mundo, in futuro sine fine vitam cum regno in arce poli habere mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat. »

Synodus Parisiensis in praefat. ad Ludovicum et Lothar. impp.: « Eamdem porro synodum (Nicaenam II) cum sanctae memoriae genitor vester (Carolus Magnus) coram se suisque perlegi fecisset (in concilio Francofordiensi) et multis in locis, ut dignum erat, reprehendisset, et quaedam capitula, quae reprehensioni patebant, praenotasset, eaque per Angilbertum abbatem eidem Adriano papae direxisset, ut illius judicio et auctoritate corrigerentur, etc. »

HINCMARUS Rhemensis archiepiscopus in libro contra Hincmarum Laudunensem episcopum, cap. 20: (0997D)« Septima autem apud Graecos vocata universalis pseudosynodus, de imaginibus, quas quidam confringendas, quidam autem adorandas dicebant, neutra vero pars intellectu sano diffiniens sine auctoritate apostolicae sedis non longe ante nostra tempora Nicaeae est a quamplurimis episcopis habita et Romam missa, quam etiam papa Romanus in Franciam direxit. Unde tempore Caroli Magni imperatoris, jussione apostolicae sedis, generalis synodus in Francia, convocante praefato imperatore, celebrata, et secundum Scripturarum tramitem traditionemque majorum, ipsa Graecorum pseudosynodus destructa et penitus abdicata. De cujus destructione non modicum volumen, quod in palatio adolescentulus legi, ab eodem imperatore Romam est per quosdam episcopos missum. In cujus voluminis quarto libro haec de universali nomine scripta sunt: Sicut Ecclesia universalis est, etc. » Extant lib. IV, c. 28, quibus ista continuo subnectit: « Auctoritate itaque hujus synodi (0998A)nonnihil repressa est imaginum veneratio: sed tamen Adrianus et alii pontifices in sua opinione perseverarunt, et, mortuo Carolo, suarum pupparum cultum vehementius promoverunt. »

ALTHELMUS Benedictinus monachus beati Dionysii apud Parisienses in Annalib. Francor. anno 794 (Aimoinus, lib. IV, cap. 85): « Rex ad condemnandam haeresim Felicianam aestatis initio, quando et generalem populi sui conventum habuit, concilium episcoporum ex omnibus regni sui provinciis in eadem villa (Franconofurt juxta Moenum) congregavit. Adfuerunt etiam in eadem synodo legati Romani pontificis Theophyfactus ac Stephanus episcopi, vicem tenentes ejus a quo missi fuerant, Adriani papae. In quo concilio et haeresis memorata condemnata est, et liber contra eam communi episcoporum auctoritate compositus, in quo omnes subscripserunt. Synodus etiam, quae ante paucos annos in Constantinopoli sub Irene et Constantino filio ejus congregata, et ab ipsis (0998B)non solum septima, verum etiam universalis erat appellata, ut nec septima nec universalis haberetur dicereturve, quasi supervacua, in totum ab omnibus abdicata est. »

ADO Viennensis episcopus, Chronic., aetate VI: « Synodus iterum facta contra supradictam haeresin in Franconofurt, legatis apostolicae sedis praesidentibus [ Leg. praesentibus] Theophylacto et Stephano episcopis, et auctoritate sanctorum Patrum convictus et damnatus est iterum Felix cum errore suo, perpetuoque exsilio apud Lugdunum relegatus est; quem ferunt in eodem ipso suo errore mortuum. Sed pseudosynodus quam septimam Graeci appellant, pro adorandis imaginibus, abdicata penitus. »

STRABUS Fuldensis monachus, in Annalibus, anno 794: « Synodus habita in Franconofurt, in qua haeresis Feliciana coram episcopis Germaniarum et Galliarum Italorumque, praesente magno principe Carolo et missis Adriani apostolici Theophylacto et Stephano episcopis, tertio damnata est, et rata stipulatione (0998C)damnatio roborata. Pseudosynodus Graecorum pro adorandis imaginibus habita, et falso septima vocata, ab episcopis damnatur. »

EGOLISMENSIS MONACHUS in Vita Caroli Magni: « Anno sequenti dominus rex Carolus de Ragenesburg iter fecit navigio ad fossatum magnum inter Altmaniam et Radantiam. Ibi cum muneribus magnis missi apostolici praesentati sunt, et nuntiatum est ei Saxones iterum rebellasse. Inde per Radantiam navali itinere abiit in Mochin, et natale celebravit ad sanctum Chilianum in Wirzinburg, et Pascha in Franconofurt: et ibi congregata est synodus magna episcoporum Galliarum, Germanorum, Italorum, in praesentia ejus. Ibi fuerunt missi domini apostolici Adriani Theophylactus et Stephanus episcopi: et ibi tertio damnaverunt haeresim Felicianam. Quam damnationem per auctoritatem sanctorum Patrum in libro conscripserunt: quem librum omnes sacerdotes propriis manibus subscribendo confirmarunt. (0998D)Pseudosynodus Graecorum, quam falso septimam vocabant, pro imaginibus, rejecta est a pontificibus. »

ANONYMUS episcopus sive abbas, Caroli Magni consiliarius, in Annalibus Francorum, anno 784. ( Periit ea pars in qua de hoc concilio exsecutus est: eam conservavit Regino, qui fatetur se illius Annales sequi et Egolismensis. )

REGINO Prumiensis abbas, Chronic. lib. II: « Anno Dominicae incarnationis 794 celebravit rex Pascha in Franconofurt, ibique congregavit synodum magnam episcoporum, Gallorum, Germanorum et Italorum: ubi fuerunt missi apostolici Theophilus et Stephanus episcopi. In hac synodo tertio condemnata est haeresis Feliciana, quam damnationem per auctoritatem sanctorum Patrum in libro conscripserunt: quem librum omnes sacerdotes manibus propriis subscripserunt. Pseudosynodus Graecorum, quam pro adorandis imaginibus fecerant, a pontificibus rejecta est. »

(0999A)SWARZAHENSIS MONACHUS in Chronico, quod Urspergensis abbas continuavit: « Anno Domini 794, Carolo in Franconofurt Pascha celebrante, synodus episcoporum magna collecta est ex omnibus regni provinciis: legati quoque Adriani papae in ejus vice adfuerunt. In hac synodo haeresis cujusdam episcopi, Felicis nomine, damnata est, qui Christum, secundum hoc quod homo est, adoptivum Dei Filium dicebat: et liber contra eum communi episcoporum auctoritate compositus est, in quo omnes subscripserunt. Synodus etiam, quae ante paucos annos in Constantinopoli congregata sub Irene et Constantino filio ejus, septima et universalis ab ipsis appellata est, ut nec septima nec aliquid diceretur, quasi supervacua ab omnibus abdicata est. »

HERMANNUS CONTRACTUS comes Vaeringae et monachus Augiensis, in Chronico, anno 794. « Synodo magna in Franconofurt habita, haeresis item Feliciana damnata est: pseudosynodus Graecorum, pro adorandis imaginibus habita, ab episcopis damnata (0999B)est. »

JOAN. AVENTINUS: « Carolus Decembri Reginoburgio exit Sualovoltas, et ad fossam superiorem navibus per terram tractis progreditur. Inde navibus in Rhoedonesso delatus in Moenum, Virzeburgum (caput est antiquae Franciae, insigne sepulcro divi Chiliani) ultimo Decembri pervenit. Unde Francophoron migravit, ibique reliquum hiemis exegit. Huc frequentes coire pontifices Galliarum, Italiae, Germaniae imperat. Adfuere Romani pontificis legati, Theophylactus et Stephanus episcopi. Tertio ibidem condemnata est haeresis Feliciana, Eliphandanaque, de adoptione Filii Dei. Omnes subscripsere sacerdotes: ipse quoque Felix et Eliphandus, agnoscentes errorem, venia data dignitasque servata. Item acta Graecorum de imaginibus adorandis rescissa sunt. »

AUGUSTINUS STEUCHUS EUGUBINUS, bibliothecarius Vaticanae pontificis Romani bibliothecae, de Donatione Constantini adversus Laurentium Vallam, lib. (0999C)II, num. 60: « Sunt alia apud Graecos et Latinos praeclara ac pervetusta monimenta, quibus quisque percipere possit, edictum donationis esse verissimum, a Magno Constantino editum, si per omnes hujus edicti (1000A)partes animum vertens eas conferas cum his quae dixi monimentis. Velut quod Constantinus sanxit, ut Ecclesia Romana sedesque Petri esset caput omnium Ecclesiarum, et ab ea totius religionis ordo dependeret, ab ea judicium in causis fidei exspectandum esse, eam esse in religione consulendam. Hoc sciens perceptumque habens Carolus Magnus imperator, eodem tempore quo Adrianus pontifex protulit in concilio historiam Sylvestri, scribens et ipse de imaginibus, cum imperaret Constantinopoli Constantinus et Irene mater, recipiens quae Magnus Constantinus statuisset, sic scribit libro primo, capite sexto (est autem liber vetustissimus litteris Longobardicis scriptus in bibliotheca Palatina, non credenti videndi fiet potestas): Antequam, inquit, discutiendorum testimoniorum, etc. » Recitat totum cap. 6 lib. I.

F. BERNARDUS LUTZENBURGUS, ordinis praedicatorii monachus, artium et sacrarum litterarum professor in academia Coloniensi, in Catalogo Haereticorum, (1000B)lib. I, cap. 14; « Carolus Magnus, imperator, Graece et Latine doctissimus, ante septingentos annos contra certos [ Forte Graecos] haereticos opus scripsit in quatuor libros partitum, quod habetur Romae in Vaticana bibliotheca. »

JOANNES ECKIUS Suevus in Encheiridio locorum communium adversus Martinum Lutherum atque alios Ecclesiae hostes (quod edidit anno Domini 1529), art. 16: « Carolus Magnus quatuor libros scripsit contra volentes tollere imagines. Unde Thuricenses fundatorem eorum et patronum Carolum potius sequi debent cum Ecclesia catholica quam haereticum Zuinglium. »

EPISCOPUS MELDENSIS hoc indice proscripsit: « Opus illustrissimi Caroli Magni, nutu Dei regis Francorum Gallias, Germaniam, Italiamque, sive harum finitimas provincias, Domino opitulante, regentis, contra synodum quae in partibus Graeciae pro adorandis imaginibus stolide sive arroganter gesta est. (1000C)Item Paulini Aquileiensis episcopi adversus Felicem Urgelitanum et Eliphandum Toletanum episcopos libellus. Quae nunc primum in lucem restituuntur. Anno salutis 1549. »

(no apparatus)