The seven great hymns of the mediaeval church/The Celestial Country/Bernard

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png The Celestial Country (Neale) Dies Iræ Fairytale right blue.png

HORA NOVISSIMA.

BERNARD OF CLUNI.

HORA novissma, tempora pessima sunt, vigilemus.
Ecce minaciter imminet arbiter ille supremus.
Imminet, imminet et mala terminet, æqua coronet,
Recta remuneret, anxia liberet, æthera donet,
Auferat aspera duraque pondera mentes onustæ,
Sobria muniat, improba puniat, utraque juste.

* * * * *

Hic breve vivitur, hic breve plangitur, hic breve fletur;
Non breve vivere, non breve plangere retribuetur;
O retributio! stat brevis actio, vita perennis;
O retributio! cœlica mansio stat lue plenis;
Quid datur et quibus? æther egentibus et cruce dignis,
Sidera vermibus, optima fontibus, astra malignis.
Sunt modò prælia, postmodò præmia; qualia? plena,
Plena refectio, nullaque passio, nullaque pœa:
Spe modò vivitur, et Syon angitur a Babylone;
Nunc tribulatio; tunc recreatio, sceptra, coronæ;
Tunc nova gloria pectora sobria clarificabit,
Solvet enigmata, veraque sabbata continuabit.
Liber et hostibus, et dominantibus ibit Hebræus;
Liber habebitur et celebrabitur hinc jubilæus.
Patria luminis, inscia turbinis, inscia litis,
Cive replebitur, amplificabitur Israëlitis;
Patria splendida, terraque florida, libera spinis,
Danda fidelibus est ibi civibus, hic peregrinis.
Tunc erit omnibus inspicientibus ora Tonantis
Summa potentia, plena scientia, pax pia sanctis;
Pax sine crimine, pax sine turbine, pax sine rixa,
Meta laboribus, atque tumultibus anchora fixa.
Pars mea Rex meus, in proprio Deus ipse decore
Visus amabitur, atque videbitur Auctor in ore.
Tunc Jacob Israël, et Lia tunc Rachel effcietur,
Tunc Syon atria pulcraque patria perficietur.

O bona Patria, lumina sobria te speculantur,
Ad tua nomina lumina sobria collacrymantur;
Est tua mentio pectoris unctio, cura doloris,
Concipientibus æthera mentibus ignis amoris.
Tu locus unicus, illeque cœlicus es paradisus,
Non ibi lacryma, sed placidissima gaudia, risus.
Est ibi consita laurus, et insita cedrus hysopo;
Sunt radiantia jaspide mænia, Clara pyropo:
Hinc tibi sardius, inde topazius, hinc amethystus;
Est tua fabrica concio cœlica, gemmaque Christus.
Tu sine littore, tu sine tempore, fons modò rivus,
Dulce bonis sapis, estque tibi lapis undique vivus.
Est tibi laurea, dos datur aurea, sponsa decora,
Primaque Principis oscula suscipis, inspicis ora:
Candida lilia, viva monilia sunt tibi, Sponsa,
Agnus adest tibi, Sponsus adest tibi, lux speciosa:
Tota negocia, Cantica dulcia dulce tonare,
Tam mala debita, quàm bona præbita conjubilare.
Urbs Syon aurea, patrea lactea, cive decora,
Omne cor obruis, omnibus obstruis et cor et ora.
Nescio, nescio, quæ jubilatio, lux tibi qualis,
Quàm socialia gaudia, gloria quàm specialis:
Laude studens ea tollere, mens mea victa fatiscit:
O bona gloria, vincor; in omnia laus tua vicit.
Sunt Syon atria conjubilantia, martyre plena,
Cive micantia, Principe stantia, luce serena:
Est ibi pascua, mitibus afflua, præstita sanctis,
Regis ibi thronus, agminis et sonus est epulantis.
Gens duce splendida, concio candida vestibus albis
Sunt sine fletibus in Syon ædibus, ædibus almis;
Sunt sine crimine, sunt sine turbine, sunt sine lite
In Syon ædibus editioribus Israëlitæ.
Urbs Syon inclyta, gloria debita glorificandis,
Tu bona visibus interioribus intima pandis:
Intima lumina, mentis acumina te speculantur,
Pectora flammea spe modò, postea sorte lucrantur.
Urbs Syon unica, mansio mystica, condita cœlo,
Nunc tibi gaudeo, nunc mihi lugeo, tristor, anhelo:
Te quia corpore non queo, pectore sæpe penetro,
Sed caro terrea, terraque carnea, mox cado retro
Nemo retexere, nemoque promere sustinet ore,
Quo tua mœnia, quo capitalia plena decora;
Opprimit omne cor ille tuus decor, O Syon, O Pax,
Urbs sine tempora, nulla potest fore laus tibi mendax;
O sine luxibus, O sine luctibus, O sine lite
Splendida curia, florida patria, patria vitæ!
Urbs Syon inclyta, turris et edita littore tuto,
Te peto, te colo, te flagro, te volo, canto, saluto;
Nec meritis peto, nam meritis meto morte perire,
Nec reticens tego, quod meritis ego filius iræ;
Vita quidem mea, vita nimis rea, mortua vita,
Quippe reatibus exitialibus obruta, trita.
Spe tamen ambulo, præmia postulo speque fideque;
Illa perennia postulo præmia nocte dieque.
Me Pater optimus atque piissimus ille creavit;
In lue pertulit, ex lue sustulit, à lue lavit.
Gratia cœlica sustinet unica totius orbis,
Parcere sordibus, interioribus unctio morbis;
Diluit omina cœlica gratia, fons David undans
Omnia diluit, omnibus affluit, omnia mundans;
O pia gratia, celsa palatia cernere præsta,
Ut videam bona, festaque consona, cœlica festa.
O mea, spes mea, tu Syon aurea, clarior auro,
Agmine splendida, stans duce, florida perpete lauro,
O bona patria, num tua gaudia teque videbo?
O bona patria, num tua præmia plena tenebo?
Dic mihi, flagito, verbaque reddito, dicque, videbis.
Spem solidam gero; remne tenens ero? dic, Retinebis
O sacer, O pius, O ter et amplius ille beatus,
Cui sua pars Deus, O miser, O reus hâc viduatus.[1]


Fairytale left blue.png The Celestial Country (Neale) Dies Iræ Fairytale right blue.png

Vide etiam[recensere]