Theodosii novellae/5

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
Theodosii novellae/5

NOV. V

DE PATRIMONIALIBUS REI DOMINICAE

ET LIMITOTROFIS FUNDIS PER ORIENTEM SITIS.


( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~


Nov. V, 1 (438 Mai. 9).


Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Marcellino comitis rerum privatarum. Prope est, ut beneficium accepisse credamus, quoties offertur nobis causa praestandi, et diem perisse procul dubio suspicemur, quem nostri numinis munificentia non inlustrat. Fruimur quippe conscientia largitatis et benefaciendi provincia, quae cum deo meritum hominis adplicet, tum inter imperatorias primasque virtutes obtinet principatum.

1. Valuerit igitur in fundis patrimonialibus sitis per Asianam dioecesim, sitis per Ponticam in diem praesentem et consulatum sextum decimum nostrae clementiae lex divae memoriae Constantini, quae aedes per Constantinopolitanam urbem sacratissimam dominos exigebat. Sed nequaquam ulterius felicitas patitur civitatis non suis meritis, verum porro quaesitis conpendiis aestimari, nequaquam utriusque obsequiis elementi contenta suae fortunae desiderat incrementa subsidio praediorum, quae, in caelum usque provecta gloria nominis sui, in societatem admittere dedignatur aliena fata terrarum. 2. Quare cum divinum consilium principis memorati processus temporis vicerit et legis proposito in augenda urbe pace superni numinis sit satisfactum, reddit nostra maiestas gratam possessoribus novitatem, ut petitionis vacante formidine cui Romae desunt penates securus vomerem, securus falcem possessor exerceat, quod paraverit relicturus heredi. Pertinet hoc quoque profecto ad pretium civitatis, ad famam tanti splendoris, amantium ambitu frequentari cessante legis imperio. 3. Quam ob rem pro suggestione magnitudinis tuae victura in omne aevum lege sancimus, ut, quisque patrimoniales possidet fundos seu praedia per dioeceses memoratas donationis aliove titulo, firmiter in aeternum veluti privato et inconcusso iure possideat, etiamsi domum, etiamsi domicilium in Constantinopolitana urbe non habeat: ad heredum quoque suorum vel emptorum legitimorum, quin etiam retentatorum, si dominus quoquo pacto abalienaverit, ius commodis migraturis, omni petitionis exclusa molestia, instructionis quin etiam officio cuius interest licentia denegata. 4. Quam si quis tractator temerario spiritu contra iussa divalia, quod non opinamur, offerre temptaverit, quinquaginta librarum auri cum amissione militiae dispendio ferietur, quatenus cuncti cognoscant firmius nos possessoribus praesenti lege donasse quae exceptionibus et ceteris formulis vacillabant, Marcelline frater amantissime. 5. Inlustris igitur auctoritas tua statuta nostrae clementiae pro devotione sincera sollemniter edictis propositis ad omnium notitiam faciat pervenire. Dat. VII. id. mai. Constantinopoli, Theodosio a. XVI. et Fausto conss.


Nov. V, 2 (439 Iun. 8).


Idem aa. Florentio praefecto praetorio. Suggestionem tui culminis salutarem debita cum laude divinus amplectitur nostrae perennitatis adsensus, per quam suggeritur providendum, ne redituum praestatio minor videatur expensis neve erogatio conlationis functionem excedat. Quod evenire monstratur patrimonialibus fundis ac limitotrofis nec non etiam saltuensibus pro libidine petitorum ad ius privatum securitatemque translatis. Cui rei, ne ulterius adtemptetur, hac lege perpetuo valitura remedium credidimus adferendum omnes eiusmodi post hanc legem petitionum materias inhibentes. 1. Praecipimus itaque nulli iam in posterum licere patrimoniales seu limitotrofos vel saltuenses fundos, qui per tractum Orientis positi sunt, ad ius transferre privatum, sive dempto, sive salvo canone iuris fundorum inmutatio postuletur, legis temeratores quinquaginta librarum auri poena coercentes, tam videlicet petitorem quam officium, quod petitionem concedit admitti, licet adnotatio nostra, licet divina pragmatica contra vetitum proferatur, Florenti parens karissime atque amantissime. 2. Inlustris itaque et magnifica auctoritas tua edictis propositis quae sanximus ad omnium notitiam perferri praecipiat. Dat. VI. id. iun. Constantinopoli, Theodosio a. XVII. et Festo vc. conss.


Nov. V, 3 (441 Iun. 26).


Idem aa. Cyro praefecto praetorio. In omnibus quidem rebus publicam convenit utilitatem privatis commodis anteponi, sed tum praecipue, cum saluti pariter provincialium ac imperii nostri felicitati consulitur, unde singulorum quoque fortunis ac securitatibus prospici debere non habetur incertum. 1. Quoniam igitur per consultissimam tuae sublimitatis suggestionem conperimus Armeniae tractum in ipso paene limitis aditu Persarum constitutum, pridem regalium fundorum copiis ac praesidiis munitum, in praesenti Persicis eruptionibus expositum fuisse eo, quod eosdem fundos et maxime Theodosiopolitanae et Satalenae civitati contiguos vel propinquantes quorundam petitio diversis retro temporibus in propria iura mutato pristino canone transtulerit, hac in perpetuum victura lege censuimus statuendum, ut universi, qui nostram in his munificentiam meruerunt, sub ea condicione possessiones habere donatas concedantur, si contatos et bastagas et paraveredos et species nec non coemptiones secundum pristinam consuetudinem dispositione tuae magnificae sedis iniungendas et alia universa fisci calculo sollemniter sine mora dependant et agnoscant aut resistentes pro utilitate communi publicae possessioni continuo praedia refundant; sub ea scilicet observatione, ut nulli deinceps eosdem fundos liceat insidiosis et derogantibus rei publicae precibus emereri aut ad sua conpendia despectis publicis utilitatibus transferre, centum pondo auri poenae nomine tam his, qui preces offerre temptaverint, quam scriniariis vel aliis quorum interest, si supplicationes oblatas ausi fuerint instruere, feriendis, Cyre parens karissime atque amantissime. 2. Sublimis igitur et magnifica auctoritas tua hanc saluberrimam legem edictis ex more propositis ad omnium notitiam faciat pervenire. Dat. VI. kal. iul. Constantinopoli, Cyro vc. cons.