Thomae Campiani epigrammatum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Thomae Campiani epigrammatum
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus

THOMAE CAMPIANI EPIGRAMMATUM

LIBER PRIMUS

1. AD EXCELSISSIMUM FLORENTISSIMUMQUE CAROLUM, MAGNAE BRITANNIAE PRINCIPEM

Ludicra qui tibi nunc dicat, olim (amplissime princeps),
Grandior ut fueris, grandia forte canet,
Quaeque genus celebrare tuum et tua lucida possunt
Facta, domi crescunt, sive patrata foris.
At tenues ne tu nimis (optime) despice Musas: 5
Pondere magna valent, parva lepore iuvant.
Regibus athletae spatiis grati esse solebant
Spricis, nani ridiculique domi.
Magnus Alexander magno plaudebat Homero,
Suspiciens inter praelia ficta deos; 5
Caesar, maior eo, Romana epigrammata legit,
Sceptigera quaedam fecit et ipse manu.
Talia sed recitent alii tibi (maxime princeps);
Tu facias semper maxima, parva lege.
Enecat activam quia contemplatio vitam 15
Longa, brevis, necnon ingeniosa, fovet.

2. DE LIBRIS SUIS
Nuper cur natum libro praepono priori?
Princeps est aequum principe stare loco.

3. AD LECTOREM
Nec sua barbaricis Galeno scribere visum est,
In mensa nullum qui didicere modum;
Nec mea commendo nimium lectoribus illis
Qui sine delectu vilia quaeque legunt.

4. IN NERVAM
In coenam immunis propter ioca salsa vocatur
Nerva; suum fas est lingere quemque salem.

5. IN TABACCAM
Aurum nauta suis Hispanus vectat ab Indis,
Et longas queritur se subiise vias.
Maius iter portus ad eosdem suscipit Anglus,
Ut referat fumos, nuda tabacca, tuos:
Copia detonsis quos vendit Ibera Britannis, 5
Per fumos ad se vellera callide trahens.
Nec mirum est stupidos vitiatis naribus Anglos
Olfacere Hesperios non potuisse dolos.

6. DE AURO POTABILI
Pomponi, tantum vendis medicabilis auri,
Quantum dat fidei credula turba tibi;
Evadunt aliqui, sed non vi futilis auri:
Servantur sola certius ergo fide

7. AD BERINUM
Nomen traxit Amor suum, Berine,1
A fervente mari, unde diva mater
Est e fluctibus orta sals-amaris
(Verum vivida si refert vetustas),
Credo non sine maxima procella. 5
Nec dici temere hoc putes, Berine;
Quippe instar maris aestuant amantes,
Saepe et naufragium rei queruntur,
Plusque illa fidei. Vorax Charybdis
Moecha est, et furia acrior marina. 10

8. IN VILLUM
Discursus cur te bibulum iam musaque fallit?
Humectas mentis lampada, Ville, nimis.

9. IN NERVAM
Fratres, cognatos, natos, et utrunque parentem
Composuit constans Nervaque rectus adhuc;
Solus stirpe manens e tanta, sanguinis omne
Iam decus in venis comprimit ille suis.
Ergo beatorum mensas vir providus ambit, 5
Inde sibi sanguis crescat ut usque novus.
Iamque pater, mater, iam fratres, atque nepotes,
Spreto est externo sanguine, Nerva, tibi.

10. IN MATHONEM
Ebrius uxorem duxit Matho, sobrius horret,
Eui nunc in sola est ebrietate salus.

11. DE BONA FAMA
Qui sapit in multis, vix desipuisse videri
Ulla in re poterit; tam bona fama bona est.

12. AD CALVUM
Cantor saltatorque priori de ordine certant,
Calve; sed ante choros musica nata fuit:
Dignior et motus animi quae temperat ars quam
Corporis est, quanto corpore mens melior.

13. AD COSMUM
Plena boni est mulier bona res pretiosaque, Cosme:
Rara sed esse nimis res pretiosa solet.

14. IN LYCUM
Non ex officiis quae mutua gratia debet
Ferre per alternas atque referre vices,
Sed Lycus ex usu privato pendit amicos;
Nec tacet; et solus quod sapit, inde putat. 5
Pectore vir bonus et sapiens cernetur aperto;
Non itidem malus. Is, quod sapit, omne tegit:
Sis licet ex fructu nummorum iam, Lyce, dives,
Fictae ne speres faenus amicitiae.

15. AD EURUM
Multum qui loquitur, si non sapit, idque vetustum est;
Caccula causidicus si sapit, Eure, novum est.

16. AD HAEDUM
In multis bene cum feci tibi, non bene nosti;
Si malefecissem, notior (Haede) forem.

17. IN BARNUM
In vinum solvi cupis Aufilena quod haurit,
Basia sic faelix, dum bibit illa, dabis;
Forsitan attinges quoque cor; sed (Barne) matella
Exceptus tandem qualis amator eris!

18. IN CACCULAM
Caccula causidicus quid ni ditissimus esset?
Et loquitur nemo magis, et verba omnia vendit.

19. IN SABELLUM
Nummos si repeto (Sabelle) rides;
Coenam si nego perfuris (Sabelle).
Utrumvis pariter mihi molestum est:
In re non fero seria iocosum;
In re non fero serium iocosa. 5

20. IN SECTOREM ZONARIUM
Artifices inter sector zonarius omnes
Lucrum non fallax solus ubique facit;
Namque opera expleta, cuncta sine ilite morave,
Mercedem propria continet ille manu.

21. IN NERVAM
Temperiem laudare tuam vis Nervaque tangi;
Ex tactu tepidus, Nerva, fatebor, eras.
Sed quid homo tepidus sonat Anglis ipse docebo;
Scilicet haud multum qui bonus aut malus est.

22. IN TUCCAM
Non salve, sed solve tibi Lycus obvius infit;
Urbanus sed tu nil nisi, Tucca, vale.

23. IN CALUM
Colligit, et scriptos Calus in se ridet iambos:
Vix credas homini quam male dicta placent,
Invidiamque viro ceu quid probat utile magno
Quem metui potius quam placuisse iuvat.
Haec Calus: at genius quando susurrat in aurem, 5
Est gravis invidiae saepe ruina comes.

24. IN MARINAM
Docta minus, moechis ut erat contenta duobus,
Sic etiam bigis vecta Marina fuit:
Nunc eadem solis agitur fastosa quadrigis,
Nunc igitur moechos bis capit illa duos.

25. IN TATIUM
Haud melior Tatio vir erat, nec amicior alter;
Hoc tolerabilior iam Calus; aula docet.
Nam faciles nondum gustata potentia reddit,
At prima prohibet plurima fronte pudor.
Simplicitate sua sic virgo educta pudice 5
Lusus declinat, verbaque nuda nimis:
Aptior haec tandem licet obtrectante labello
Basiolum discit reddere, parque pari;
Inde manum tangi patitur, tectasque mamillas,
Nec refugit quamvis arctior instat amans. 10
Ast Venerem simul illa sapit, tacitosque Hymenaeos,
Inpune et fieri perdita quaeque videt;
Perfricta quid non audebit denique fronte,
Aut quem nequitiae ponet aperta modum?
Pessimus ex pravo sic nascitur aulicus usu; 15
Nec mirum, cui non imperat una Venus.

26. IN ACERRUM
Cautus homo est, et Acerrus habet quot lumina quondam
Argus, at haec dubie cuncta nihilve vident.

27. IN CALVUM
Ne quem nunc metuas in te atros scribere versus;
Nigrorem Aethiopi qui paret, ecquis erit?
Perfosso quid opus nova figere spicula corde?
Quis dabit in misera pocula dira phthisi?
Omnis cura tibi, Cale, sit de funere, tanquam 5
Mortuus, et speres iam bona verba licet.

28. AD LICINIUM
Vir bonus esse potest, Licini, cui foemina nulla
Imperat; at contra vir malus esse potest.

29. IN GAURUM
Causidicos in lite paras tibi, Gaure, peritos,
Quorum tu meritis munera nulla negas:
In morbo medicos contra conducis inertes,
Quamque potest minimo; sic tibi, Gaure, sapis?
Haeredi siquidem rem, vitam nemo relinquet; 5
Haeredi potius vivitur, anne tibi?

30. IN PARDALUM
Ex quibus existunt animalia spagyrus iisdem
Dicit ali; verum est, id ratioque docet.
Ex sale, mercurioque, et sulphure corpore constant,
Ut Paracelsiacae perstrepit aura scholae.
Pardalus idcirco chymicus tumidusque professor, 5
Pro modico modium iam solet esse salis;
Idque agit assidue, magis ut se nutriat, inquit:
Sulphur sic utinam mercuriumque voret.

31. IN CORVINUM
Bassano multum debet Corvinus; honorem
Iure suo, gratum munificoque animum:
Bassanus ne hilum Corvino; qui male gratus
Cunctorum amisit mutua iura hominum.

32. IN HISTRICUM
Tritas rogo cur habeat Histricus vestes;
An deficit res, aut fides? Negat: quaero
Novis quid obstet? Vestiarum non fert,
Ait, qui adaptet sibi: timet titillari.

33. IN ALBIUM
An te quod pueri in via salutent
Ignoti, gravis intumescis, Albi,
Incedens veluti novus senator,
Fixis vultibus, et gradu severo?
Erras; non honor hic, metus profecto est.5
Nam tristis ferulae memor puellus
Quid ni cogitet ex ineptiente
Ista te gravitate paedagogum?

34. DE EPIGRAMMATE
Sicut ex acre piper mordax epigramma palato
Non omni gratum est: utile nemo negat.

35. IN CORVINUM
Quis non te, Corvine, omni iam munere dignum
Et gratum exemplo te celebrante feret?
Nam Venerem tibi dat Galla, idque palam omnibus effers,
Tanti ne meriti non videare memor.

36. IN UTILITATE
Utilis est nulli semet qui negligit; omni
Vix usquam spreta est utilitate bonus.

37. IN NERVAM
Vinum amat, horret aquam; qua visa Nerva recurrit,
Ut solet a rabido morsus, Amate, cane.
Porrecto vini cyatho fugitat canis; illi
Ostendas lympham quando fugare velis.

38. AD PONTICUM
Argus habet natos sex, nullam, Pontice, natam;
Vulgo si credis, sobrius Argus homo est.

39. AD COSMUM
Versum qui semel ut generat nullum necat, idem
Non numeris gaudet, Cosme, sed innumeris.

40. DE HENRICO 4 FRANCORUM REGE
Henricum gladio qui non occidere posset,
Cultello potuit: parva timere bonum est.

41. AD SERENISSIMAM ANNAM REGINAM
Anna, tuum nomen si derivetur ab anno,
Nominibus quadrant annua quaeque tuis:
Annua dona tibi debentur, et annua sacra;
Atque renascendi per nova secla vices.

42. AD EANDEM
Quatuor Anna elementa refert, venerabile nomen;
Divisis partes, Anna, tot annus habet.
Anna retro est eadem, sed non reflectitur annus;
Hic in se moriens, salva sed illa redit.

43. AD SERENISSIMUM CAROLUM PRINCIPEM
Scotia te genuit, cepit mox Anglia parvum;
Sed tu, quod spero, Carole, neuter eris.
Unica te faciet nam magna Britannia magnum;
Nomina conveniunt factaqua magna tui.

44. AD AUGISTISSIMUM IACOBUM REGEM
Curta tuum cur haec metuunt epigrammata nomen?
Debetur famae maxima Musa tuae.

45. AD CASTRICUM
Acceptum pro me perhibes te, Castrice, ludis
Admissum; pro te captus at eiicior:
Esse mei similem non est tibi causa dolendi,
Sed me tam similem poenitet esse tui.

46. AD ROBERTUM CARAEUM EQUITEM AURATUM NOBILISSIMUM
Olim te duro cernebam tempore Martis,
In se cum fureret Gallia, qualis eras.
Teque, Caraee, diu florentem vidimus aula,
Dux, idem et princeps, dum tua cura fuit.
Unus erat vitae tenor, et prudentia iuncta 5
Cum gravitate tibi sic quasi nata foret:
Nec mutavit honos, nec te variabilis aetas;
Qui novit iuvenem, noscet itemque senem.

47. IN TUCCAM
Consuluit medicum de cordis Tucca tremore;
Morbum (proh) talem miles habere potest!

48. IN CACCULAM
Vulgares medici tussi febrique medetur,
Et vitiis quorum causa cuique patet.
Morbi sed cerebri convulso corpore, vel cum
Non movet, exposcunt haud levis artis opem.
Aemulus hinc causam defendit Caccula nullam 5
Quae iusta, aut bona sit; pessima sola placet.
Hanc agit intrepide semper, victorque triumphat,
Tanquam is cuius ope est Attica pulsa lues.

49. DE TERMINIS FORENSIBUS
Anglorum iurisconsulti quatuor uno
Exposcunt anno, termini at iis duo sunt:
Terminus a quo res trudunt, et terminus ad quem;
Mutua qui sumunt nomina saepe sua.

50. AD PONTICUM
Convivas alios quaeras tibi, Pontice; coeno
Lautius atque hodie tutius ipse domi:
Nam me qui monuit vester modo rufus olebat
Ac si esset totus caseus, isque vetus,
Et tostus decies; atqui hunc meus horret utervis 5
Suffitum genius. Pontice, coeno domi.

51. IN TABACCAM
Cum cerebro inducat fumo hausta tabacca stuporem,
Nonne putem stupidos quos vapor iste capit?

52. AD SABELLUM
Filia, sive uxor peccat, tua culpa, Sabelle, est;
Per se nulla bona est, nulla puella mala;
Soli debetur custodi foemina quicquid
In vita spurce, sive decenter agit.

53. DE GAURO
Nil dum facit temere, nihil facit Gaurus.

54. IN ACMEN
Est dives Titus, id fateris, Acme;
Et te coniugio expetit misellam;
Illum tu fugis, attamen beatum:
Quare? Son sapit, inquis. Et quid inde?
An si quis prior est Vlysse coelebs, 5
Non reddes, simul hunc sinu maritum
Complexa es, stolidum magis Batillo?

55. IN GLAUCUM
Debilis eunuchus sit, sit castratus oportet;
am Glauco invisum est omne virile genus.

56. IN LAURENTIAM
Imberbi, si cui, Laurentia nubere voluit,
Invenit multos haec sibi fama procos;
Impubes omnes, mora quos in amore pilosos
Reddidit; ignoto sic perit illa viro.

57. IN LALUM
Aedes Lalo amplae sat sunt, sed aranea telis
Immunis totas inficit, ille sinit.
Quoque magis numero crescunt, gaudet magis, unus
Tetras bestiolas has amat atque fovet;
Non tamen ut bellas; nec quod medicina pusillis 5
Vulneribus tela est; toxica nulla facit.
Verum est cum muscis lis non medicabilis; illas
Insequitur demens, omnimodoque necat;
Idque opus imposuit misero festiva puella,
Ala cui muscae laesus ocellus erat. 10

58. IN NERVAM
Dissecto Nervae capite, haud (chirurge) cerebrum
Conspicis; eia, alibi quaere; ubi? Ventriculo.

59. AD APRUM
Causidicus qui rure habitat, vicina per arva
Si cui non nocuit, iam benefecit, Aper.

60. AD PONTILIANUM
Qua celebrata Lyco fuerant sponsalia luce,
Captus homo tota mente repente fuit:
Idque velut monstri quid dimiraris? at illo
Quis non insanit (Pontiliane) die?

61. AD BERINUM
Vidisti cacodaemonem, Berine;
Qua tandem specie? canis nigri, inquis.
Vah; dicam melius, canem figura
Vidisti cacodaemonis, Berine.

62. AD AULUM
Cum scribat nunquam Corvinus non satur, Aule,
Tantum ieiuni carminis unde facit?

63. AD LAURAM
Egregie canis, in solis sed, Laura, tenebris;
Nil bene fortassis non facis in tenebris.

64. AD PONTICUM
Re nulla genio cum pigro (Pontice) noster
Consentit genius; sed velut ignis aquae
Miscetur, pariter suscepta negotia reptant
Invite, pariter somnus utrumque premit.
Mens hebet, herba velut, vicino infecta veneno, 5
Tota mihi; vel ceu flamma repressa furit.
Tale mihi tuus est solanum, Pontice, summus
Patronus Decius, nescio quale tibi.

65. DE HONORE
Qui plus quam vires tolerant subit amplior aequo,
Is merito dici possit honoris ὀνός.

66. AD SALUSTIUM
Hesterna tibi gratulor, Salusti,
De coena magis ob iocos inermes,
Et suaves animo calente risus.
Hausto non timide novo rubello;
Quam de istis avibus quater sepultis, 5
Selectis dapibus tuo palato;
Quae mensa positae, sed expianda,
Efflavere Stygem, suoque nostrum
Tetro nunc feriunt odore nasum.
Sed me reprimo quamlibet gravatum, 10
Nam res candida fama mortuorum est.

67. IN COSSUM
Condidit immenso puerilia membra sepulchro
Filioli, multo marmore claustra tegens,
Cossus, quanta duos caperent satis ampla Typhaeos,
Solus consilii conscius ipse sui.
Ergo impar spectator opus miratur; at illud 5
Ingenium authoris ceu levis umbra refert:
Aedes qui tantas habitat miser, ut bene possent
Cum turba proceres sustinuisse duos.

68. DE NUPTIIS
Rite ut celebres nuptias,
Dupla tibi face est opus;
Praetendat unam Hymen necesse,
At alteram par est amor.

69. AD GUILIELMUM CAMDENUM
Legi operosum iamdudum, Camdene, volumen,
Quo gens descripta et terra Brittana tibi est,
Ingenii foelicis opus solidique laboris:
Verborum et rerum splendor utrinque nitet.
Lectorem utque pium decet, hoc tibi reddo merenti, 5
Per te quod patriam tam bene nosco meam.

70. DE SUIS
Rerum quae nova nunc Britannicarum
Exorta est facies? Vetus recessit
Prorsus sobrietas; gula, insolensque
Cultu insania, futulisque pompa
Pessundant populum manu potentem; 5
Sic pauci ut bene de suoque vivant;
Vixque ex omnibus invenire quenquam est
Qui non accipit ipse foenus aut dat.

71. AD GLAUCUM
Exemplo quicquid fit, iustum creditur esse;
Exemplis fiunt sed mala, Glauce, malis.

72. DE MEDICIS
Gnarus iudicat aurifex metalla,
Dat gemmis pretium et suum valorem:
Doctos sed medicos, bene et merentes,
Tantum ponderat imperita turba.

73. IN LIGONEM
Invideat quamvis sua verba Latina Britannis
Causidicis, docto nunc Ligo ferto equo.
Et medici partes agit undique notus; Alenum
Scenarum melius vix puto posse decus.

74. DE SENECTUTE
Est instar vini generosi docta senectus;
Quo magis annosa est, acrior esse solet.

75. AD CALVUM
Insanos olim prior aetas dixit amantes;
Non sanos hodie dicere, Calve, licet.

76. AD MAURUM
Perpulchre calamo tua, Maure, epigrammata pingis;
Apparet chartis nulla litura tuis.
Pes seu claudus erit, seu vox incongrua, nunquam
Expungis quidquam; tam tibi pulchra placent.
Pulchra sed haec oculis ut sint, tamen auribus horrent; 5
Horrida vox omnis, lusce, litura fuit.

77. IN CINNAM
Notos, ignotos, celsos, humilesque salutat
Cinna; ioco populi dicitur ergo salus.

78. IN TUCCAM
Sit licet oppressus, licet obrutus aere alieno
Tucca, nihil sentit: quam sapit iste stupor!

79. IN NERVAM
Coctos Nerva cibos crate aut sartagine torret
Usque in carbonem; deliciasque vocat.
Quid potius cuperet quam carbonarius esse
Helluo inops, cui plus quam caro carbo placet?

80. AD EURUM
Solas pauper amat Macer beatas,
Lautas sed nimis atque fatuosas;
Laudari cupit, Eure, non amari.

81. AD PONTICUM
Propria si sedes iecur est et fomes amoris,
Haud tuus esse potest, Pontice, sanus amor.

82. IN LIGONEM
Ligo Latine culnerarium potum
Dicere volebat; vulverarium dixit.

83. IN DAEDALUM
Parva te mare navigasse cymba
Magnum, Daedale, praedicas; quid ad me
Cymba si Styga transmees eadem?

84. AD IUSTINIANUM
Vir bonus et minime vis litigiosus haberi,
Et lites coram iudice mitis ais,
Non amo, nec temere cuiquam struo gratia causae
Maior ut accedat (Iustiniane) tuae.
Invidiam, ah, nescis quantam tua candida verba, 5
Quas inimicitias, quae tibi bella parant,
Quosve illic risus astantibus ipse moveres,
Damnans iuridicis utile litis onus,
Quamque patet turbis bonitas tua: tres tibi scribent
Mane dicas aliqui; mox alii atque alii; 10
Nec succrescenti posthac a lite quiesces,
Idque alieno etiam iudice: iamne tremis?

85. IN CACCULAM
Legis cum sensum pervertis, forsitan illud
Iure facis, sed non, Caccula, iure bono.

86. AD PAPILUM
Papile, non amo te, nec tecum coeno libenter,
Nec tamen hoc merito fit, fateorque, tuo:
Sed nimis ore refers miscentem tristia Picum
Toxica, suspectum te tua forma facit:
Anguillam quisquis timet, esse hanc autumat anguem 5
Et non esse sciat, cogitat esse tamen.

87. IN LYCUM
Coniugio est iuctos qui separat execrandus;
Pugnantes dirimi non sinit ergo Lycus.

88. IN BOSTILLUM
Magna Bostillus magnum se venditat aula;
Aula magna tamen plus bovis olla capit.

89. AD EURUM
Non laute vivis, sed laete; negligis urbem;
Attamen urbani plenus es, Eure, ioci;
Tam lepido tibi fit rus ipsa urbanius urbe,
Rusque tuum in se nil rusticitatis habet.

90. IN MATHONEM
Martis, ut affirmat, Veneres sed vulnere claudus
It Matho, scit morbum dissimulare suum;
Et fictum narrat, medico indulgente, duellum;
Prostrato inflictum sed sibi vulnus, ait.

91. IN MYRTILLAM
O dira pestis utriusque Myrtilla
Sexus, liquescens dulcium ore Sirenum:
Parumne ducis credulos amatores
Si perdis omnes, artibus animos iisdem
Quin optumarum polluas puellarum, 5
Ut nulla propter te indole ex sua vivat
Simul aure putrida hauserit tuos cantus?
O pestis omni pestilentior peste!
Haud saeviit adeo Atticis senex Cous
A moenibus quam dupulit sacram tabem: 10
Madore nec quae languido Britannorum
Terrebat animos omnium nova strage;
Crebrave sternutatione quae lues longe
Grassata miseram solitudinem vidit;
Nec enim parem poeticis inaudire est 15
Scriptis, sed omnes una pestis haec pestes
Superat, sit illa vera, sit licet ficta.

92. IN PSEUDOMEDICUM
Invento ex libro medicus qui creditur esse;
Fortunae, non is filius artis erat.

93. AD MANTALUM
Non satis est supra vulgus quod, Mantale, sentis,
Consilium si non exprimis ore gravi.
Distinguit ratio a brutis, oratio sed nos
Inter nos, animae lux et imago loquens.

94. DE FRANCISCI DRACI NAVE
En Draci sicco tabescit littore navis,
Aemula sed sphaerae, pulcher Apollo, tuae.
Illa nam vectus vir clarus circuit orbem,
Thymbraeo et vidit vix loca nota deo.
Cuius fama recens tantum te praeterit, Argo, 5
Quantum mortalem Delia sphaera ratem.

95. IN MORACHUM
Mors nox perpetua est; mori proinde
Non suadet sibi nyctalops Morachus,
In solis titubans ne eat tenebris.

96. IN OBITUM HENRICI MAGNAE BRITANNIAE PRINCIPIS
Grandior et primis fatis post terga relictis,
Concipiens animo iam nova regna suo,
Princeps corripitur vulgari febre Britannus;
Hinc lapso ut coepit vivere flore perit.
Sic moriemur? aA haec ludibria nascimur? Et spes 5
Fortunaeque hominum tam cito corruerint?

97. DE FRANCISCO DRACO
Nomine Dracus erat signatus ut incolat undas;
Dracum namque anatem lingua Britanna vocat.

98. IN OBITUM IACOBI HUISII
Heu non maturo mihi fato, dulcis Huissi,
Occidis, heu, annis digne Mathusaliis;
Occidis ex morbo quem fraus et avara Synerti
Saevitia ingenuit; cui mala multa viro
Det Deus; et, lachrymis quotquot tua funera flerunt 5
In diras versis, ira odioque necent.

99. IN BOSTILLUM
Audiit ut cuculos comedi Bostillus in aula
Moechus, abit metuens prospiciens sibi.

100. IN FANNIUM
Hispani bibit indies lagenam
Vini Fannius; usque cruditatem
Causatur stomachi; novem decemve
Ante annis cucumem unicum quod edit
Maturum minus; isthic, isthic usque 5
Haerens ventriculum gravat, nec esse
Hispani immemorem sinit Lyaei.

101. IN APRUM
Impurus, sexu nec Aper scortator in uno,
Cum lotii clausus forte meatus erat,
Sic periit; misero sua facta urina ruina est,
It poenae causa in pene nocente fuit.

102. AD CALVUM
Non Anglos carnis defectu, Calve, bovinae
Caletum Galli deseruisse ferunt,
Sed condimenti quod profert acre Sinapi;
Hoc ioculoque sibi Gallia tota placet.
Coccineo hanc hosti nuper cum dederet urbem, 5
Neutrius Gallo copia, crede, fuit.

103. IN CORVINUM
Effodiat sibi, Calve, oculos Corvinus, Homero,
Ut sperat, similis non tamen esse potest.

104. IN CINNAM
Daemonis effigie compressit Cinna puellam;
Deinde sacerdotem se facit; atque fugat
Daemonium ut voluit; gravida sed virgine, nescit
Anne pater daemon, vel sacer hospes erat.

105. AD NAEVOLAM
Ebrius occurrit quoties tibi Naevola, vinum
Non nimium, dicis, sed bibit ille malum.

106. IN CALVUM
Divinas bona, Calve, tibi, sed sola futura
Semper; et haec semper sola futura puto.

107. AD EURUM
Vocem Lyctus habet parem cicadis,
Aut qualem tenues feruntur umbrae
Ad ripas Stygis edere eiulantes.
Hunc si quis novus audiat loquentem,
Exhaustum poterit phthisi putare; 5
Ipsum sin oculis metit, Cyclopum
Ceu spectans aliquem timebit auctis
Membris horribilem, atque ventricosum.
Vox tam disparilis fit unde, dicam?
Sic, Eure, expediam: creasse mutum 10
Naturam voluisse credo Lyctum;
Errantemque dedisse semimutum.

108. AD EUNDEM
Mentem pervertit gravis ut iactura Metello,
Sic inopinatum Lysitelique lucrum.
Harum quae maior fuerit dementia quaeris?
Damna ferens; curas nam petit, Eure, duas.

109. AD PONTICUM
Qualiscunque suam contemnit foemina famam,
Nullum, etsi decies, Pontice, iurat, amat.

110. IN LYCHEN
Graecia praeclare pulchras vocat élfesibo¤aw,
Quippe proci praestant munera, forma procos;
Sed formosa Lyche vivit neglecta; quot alma
Nam Cytherea trahit, fusca Minerva fugat.

111. IN FLORAM
Omnia consciolis, bona tantum narrat amanti
Flora; ita flacessit fama, virescit amor.

112. AD AREANAM
Quod sis casta (Areana) nego, deciesque negabo,
Credaris tota talis in urbe licet.
Nam tuus insequitur dum putida scorta maritus,
Dum turpi, et vario ruptus amore perit:
Crede mihi quotquot noti meretricibus illis 5
Sunt homines, noti sunt, Areana, tibi:
Sive equites, seu magnatum de stemmate creti;
Ruris an urbis erit; pomifer, anne cocus;
Omnes, mille licet, te sunt, o casta, potiti;
Omnium et in morbos sic vitiata ruis. 10

113. AD PONTICUM
Suspecto quid fure canes cum, Pontice, latrent
Dixissent melius, si potuere loqui?

114. AD LABIENUM
Nonnullis medicina placet nova, notaque sordet;
Sed tutas praefer tu, Labiene, novis.

115. IN ALBUM
Quem vitae cursum, quam spem, sortemve sequaris,
Quaerendo tremulus factus es, Albe, senex,
Sic tumulo mox ut nequeas inscribere Vixi;
Embrioque, aut minus hoc, cum morieris, eris.

116. DE LYCORI ET BERNINO
Gratis non amat, et sapit Lycoris:
Moechae dat nihil, et sapit Berinus.

117. AD GALLAM
Cum loqueris resoni prodit se putrida nasi
Pernicies: si vis, Galla, placere, tace.

118. IN NERVAM
Et miser atque vorax optat sibi Nerva podagram,
Solis divitibus qualis adesse solet.
Errat si putat id voti prodesse gulosis;
Nam quid lauta iuvat mensa, iacente fame.

119. AD PONTICUM
Femina †vindicta† citiusne ardescit amore?
Phoebo, si dicis, Pontice, maior eris.

120. AD LABIENUM
Vinum Theriacam magnam dixere vetusti
Authores; gratum est hoc, Labiene, tibi.
Hinc te secure Baccho sine fine modoque
Imples; visceribus sanus an aeger idem est.
Sed ne delires: dirum namque ipsa venenum 5
Theriaca est, sumas si, Labiene, nimis.

121. IN LAUSUM
Lausus ut aeterna degit sub nube tabaccae,
Coniux ardenti sic sua gaudet aqua:
Vir fumum, haec flammam bibit; infumata maritus
Tanquam perna olim, frixa sed uxor erit.

122. AD PONTICUM
Poenituisse Mydam voti sat constat avari,
Cumque cibus potusque aureus omnis erat.
Nunc aurum sed eum potare chymista doceret,
Iratosque sibi ludere posse deos.
Quid mirum tales auri si nectare lactet 5
Immunes morbis, diis similesque facit?
Sed non diis similes sunt quos spes aurea fallit;
Quales sint igitur (Pontice) dissimiles.

123. IN AULUM
Ex speculo pictor se pinxit ut Aulus amicae
Dat tabulam; speculo mallet amica frui.

124. DE HENRICO PRINCIPE
Occubuit primis Henricus clarus in annis;
Nec spolium mortis, sed pudor ille fuit.

125. AD PARIDEM
Ut vetus adscivit sibi magna Britannia nomen,
Pingere se sexus caepit uterque, Pari;
Haud sine vulneribus veteres tinxere Britanni
Corpora, divelli nec timuere cutem:
Parcere sed Pictos sibi praecipit aula novellos, 5
Et tenera leves arte polire genas.
Barbariem antiqui mores sapuere; recentes
Mollitiem; neutrum mi placet ergo, Pari.

126. IN VACCERAM
Damnatis quoties Vaccera turpe
Immiscet ioculis, id esse dictum
Non (ut velle videtur ore blaeso)
Imprudenter ait, sed impudenter.

127. AD FURIUM
Sub medium culpae, Furi, cum coniuge moechum
Prendit Aper; taurum iam vitulumne vocas?

128. AD BERINUM
Uxor quod nimium tua sit foecunda, Berine,
Conquereris; castae sic tamen esse solent:
Addis ut implacido sit et ore, et more molesta,
Et pugnax; castae sic tamen esse solent:
Quin aliis lepidam dicis magis atque benignam 5
Quam tibi: sic castae non tamen esse solent.

129. AD EURUM
Mortuus Hermus abhinc tribus est aut quatuor annis;
Immo vivit, ais; mortuus, Eure, mihi est.

130. AD CRISPUM
Mutua multa licet sestertia poscat amicus,
Maxima relligo est, Crispe, negare tibi.
Sic numeras tamen ut lachrimis credaris obortis
Quod facis officii poenituisse tui.
Nil tibi, Crispe, deest nisi digni vultus amici; 5
Nam, non ut decet, at quod decet usque facis.

131. AD CHLOEN
Mortales tua forma quod misellos
Multos illaqueet, Chloe, superbis:
Hoc sed nomine carnifex triumphet.

132. IN LABIENUM
Perdere cum voluit potuit Labienus; Hybernum
Virtute hac potuit perdere cum voluit.

133. IN BRUSSILIUM
Ardet Brussilii uxor histrionem;
Is funambulam; utrinque flamma saevit,
Nullo extinguibilis liquore, nullo.
Primum grande nemos voravit, inde
Villas tres, ovium greges, boumque 5
Circum pascua tosta mugientum,
Vix aula furor abstinet paterna;
Et si fas miseris malum ominari,
Tandem cum domino domum cremabit.

134. IN CACCULAM
Caccula, cum tu sis vetus accusator, adaugens
Crimina, quam causas daemonis instar agis!

135. IN CINNAM
Dic sapere, et sapiet; stupidum dic, Cinna stupescet;
Si furere, insanus; si premis, aeger erit;
Dic modo, fiet idem quod dicis; nec simulare
Novit, habent vires verba veneficii.

136. AD CALVUM
Ne tibi, Calve, petas socios in amore fideles;
Si quod amas metuis perdere, solus ama.
Nocte suo fidum domino domuique molossum
Una salax cogit prodere cuncta canis:
Nocturni id fures norunt, quantumque libido 5
Tentabit firmam deiicietque fidem.

137. AD HARPALUM
Nec bene, nec belle, semper tamen, Harpale, cantas;
Artem disce, canes sic minus, at melius.

138. IN PORCUM ET NERVAM
Desinit auditis campanis meiere Porcus,
Sit vesica licet mole molesta gravi.
Haud lotium contra, sonuit si fistula, fraenat
Nerva; sed invito sic ruit omne, miser
Ut penitus madeat; nec ei prodessse matella 5
Possit, ita audaces evocat imber aquas.
Motus tam discors illis qua vi fit, Aquinas
Quaerat; nos risu res satis ipsa iuvat.

139. IN POETASTROS
Sulphure vicenda est prurigo poetica nullo;
Sed neque Mercurio, quem fugat illa deum.

140. DE GERMANIS
Germanus minime quod sit malus, efficit aequum
Tota quod explosis gens amat effugiis.
Nam diverticulis cum lex laetabitur, ansam
Dat fraudi, multos nec sinit esse bonos.

141. IN GLAUCUM
Alas amisit Glaucus, draco nam fuit olim;
Nunc serpens factus nec leve virus habet.

142. IN APRUM
Septem civis Aper degit, tot et aulicos, annos;
Vivere scit melius quam, Labiene, mori.

143. IN CRISPINUM
Uxorem Crispinus habet, tamen indigus unam
Vix alit, extremam sensit uterque famem.
Ipsam dives amat Florus, fremit ergo maritus,
Quanquam rivali nunc opus esse videt.
Moechum saepe vocat, sed cum, qui sustinet, ipse 5
Qua fruitur, victu, vestibus, aere domum,
Dispeream nisi sit vere Crispinus adulter;
Sponsus, qui sponsi munia Florus obit.

144. DE SUDORE BRITANNICO
Quid ni pestis sit sudor malus Angilica? cives
Hybernis gaudent sole vigente togis.

145. AD THESPILEM
Inferius labrum cur mordes, Thespilis? illi
Ne noceas, si vis basia laeta tibi.
Alterum iners cupido quamvis famuletur amanti,
At magis hoc docta mobilitate placet.

146. AD PONTICUM
Quanto causidicum magis arguo, si malus idem est,
Tanto plus laudo, Pontice, si bonus est.

147. AD GALLAM
An tua plus sitiat lingua, an plus, Galla, loquatur,
Ardua res dictu plenaque litis erit.
Nam quoties sitit illa bibis; bene potaque garris;
Procreat unde novam multa loquela sitim.
Dum bibis ergo invita taces, mora nec datur illi. 5
Indefessa anima sed bibis, aut loqueris.

148. DE LONDINENSIBUS
Sunt Londinenses Coritani, sivi Brigantes,
Seu Cambri; raros urbs alit ampla suos.
Sic Londinates producit mixta propago,
Plurimus inter quos semicolonus erit,
Aegre mutandus; partis nam foenore nummis 5
Quantum quisque potest praedia civis emit,
In rus festinans, aetas ni praepedit, ipse;
Haeredi saltem dant nova rura locum,
Qui, semiurbanus, velut hermaphroditus habetur
Indigenis, nam nil rus nisi rure placet. 10
Quippe canes, vel equos semper, vel aratra loquuntur;
Illis caetera sunt maxima barbaries.
O utinam civis tantum civilia tractet;
Rustica qui ruri non alienus erit.

149. AD ARETHUSAM
Cernitur in nivea cito, si fit, sindone labes;
Formosis eadem lex, Arethusa, datur.

150. AD IUSTINIANUM
Causidicos ditat, res perdit et una clientes,
Uno quae verbo est, Iustiniane, mora.

151. DE HOROLOGIO PORTABILI
Temporis interpres, parvum congestus in orbem,
Qui memores repetis nocte dieque sonos:
Ut semel instructus iucunde sex quater horas
Mobilibus rotulis irrequietus agis:
Nec mecum quocunque feror comes ire gravaris, 5
Annumerans vitae damna, levansque meae.

152. AD EURUM
Nec turpe lucrum, nec decus, nec in plebem
Invida potestas, pulcrha sed poetarum
Votum pudicum est fama; <nam> bonis meta
Omnibus, at illis unica, et mera, et sola;
Auferre quam merentibus furens nescit 5
Vis vulnerata divitum: Aulus hinc vivit;
Liberque Iunius, et amabilis Flaccus;
Et vile quisquis vulgus, Eure, fastidit.

153. AD LABIENUM
Mentiri pro te servo si sis bonus author;
Pro se mentiri, cur, Labiene, vetas?

154. AD HAEMUM
Difficile est reperire fidem, si quaeris in aula,
Pene tibi delator tertius, Haeme, vir est.
Talem pone novis nimium qui partibus haeret;
Officiosus homo est? insidiosus erit.

155. AD IUSTINIANUM
Quatuor et viginti Arthuri regia mensa
Convivas aluit; quaeque rotunda fuit.
Mensis iam reges longis utuntur, at uni
Vix est conviviae, Iustiniane, locus;
Augustus toto cum maximus esset in orbe, 5
Illi convictor sat Maro gratus erat.
Sed sine compare sit Maro, sic sine compare rex est
Delicias populus quem vocat ipse suas.

156. AD FAUSTINUM
Curvam habeat tua cervicem, Faustine, puella:
Sic, tanquam cupiat basia, semper erit.

157. AD IUSTINIANUM
Si quaeruntur opes, vel honores, sive voluptas,
Vix est qui fruitur, Iustiniane, satis.
Nam satis est quicquid naturae sufficit; ultra
Quod poscit mens, est, Iustiniane, nimis.

158. IN HAEDUM
Causidicus bene dotatam cum duxerat Haedus,
Nulla viro vigilis cura clientis erat.
Vere sed expleto, cum dote extinguitur uxor,
Desertoque animi detumuere novi.
Hic parat omnimodis pulsos revocare clientes; 5
Nam nuc si causas non agit Haedus, egit.

159. AD EURUM
Qui compotorem sibimet proponit amicum,
Compos propositi non erit, Eure, sui.

160. AD GLUBUM
Haeres avari, Glube, foeneratoris
Viperea qui nunc flagra flet tua causa,
Praedia, age, vende, pasce scorta, scurrasque;
Disperde maleparta alea, gula, luxu,
Egensque quaeras foenore at triplo nummos; 5
Instesque, licet irrideant trapezitae;
Nec desine usque dum infimus rogatorum
Te filium fateare foeneratoris.

161. AD AMATUM
Multas cum visit regiones Paetus et urbes,
In patriam laete deinde receptus erat.
Ut mos est, rogat hunc civis de mercibus, armis
Miles; de ruris rustica cura bonis;
Aulicus ad vestes quod pertinet; aulica fucos, 5
Atque oleum talci; singula quisque sua:
Solus qui solo nutritur iure Britanno,
Externa de re quaerit, Amate, nihil.

162. IN TUCCAM
Plus aequo gladio pacis qui tempore credit,
Tucca, suo, gladio sed sine, saepe perit.

163. AD LUCIAM
Lucia, vir nihili est qui quanti virgo sit aeris
Curat: venalem sic sibi quaerat equum.
Nequicquam magna certant de dote puellae,
Plus aero innuptas vita pudica beat.

164. IN CACCULAM
Acturus causas amisit Caccula vocem,
Inter praecones illico quaerit eam,
Causidicosque illos qui vociferare solebant
Ingenti strepitu; deserit inde forum,
Foemellasque rogat sua quae venalia clamant, 5
Urbanis servis deinde molestus erat;
Turrim mox adiit, cunctos rogitansque, locusque
Omnes vestigans: vox tamen usque latet.
Bombarda tandem, quae turrim evertere posset,
Explosa, inventa Caccula voce redit. 10

165. DE SERVO SUO
Servo iter ingressus gladium committo ferendum;
Mox soli atque omni cum sine teste sumus,
“Aurum,” noster ait, “gestas, here; nec latet, id iam
Auferre armati vis ab inerme potest;
Factum quis prodet? Dominum spoliare sed absit; 5
Sed facilis res est, si volo; nolo tamen.”
“Credo,” aio, et laudo pro tempore; pergit ineptus
Dicere qualis hero quamque fidelis erit.
Inde domum laetus redeo, gladioque recepto
Eiicio vacuum, despicioque fidem; 10
Parque pari referens, “fidum te sensimus, inquam,
Et retinere licet, si volo; nolo tamen.”
Nam neque credendus, nec habendus, talia servus
Aut qui concipere, aut non reticere, potest.

166. AD HAEDUM
Ignarum iuvenem nudum cur trudis in urbem?
Neglecto caecum quis duce tentat iter?
Gnossia non totidem domus erroribus, Haeme,
Fallax, his filo quamlibet esset opus,
Aetati crudae quot vita urbana tenebras 5
Obiicit, impuras et sine luce vias.
Ne duce destituas titubantem nocte dieque
Filiolum, salvum si cupis, Haeme, tibi.

167. AD LABIENUM
Tres novit, Labiene, Phoebus artes,
Ut narrant veteres sophi; peraeque
Quas omnes colui, colamque semper:
Nunc omnes quoque musicum, et poetam
Agnoscunt, medicumque Campianum. 5

168. AD CALATHEN
Graecas, Latinas, litterasque Gallicas
Laudo: puellae lingua sed si sit bona,
Cur uteretur, Calathe, alia quam sua?

169. IN NAEVOLAM
Tres est pollicitus rationes Naevola Cinnae,
Nummos qui nollet reddere. reddit eas:
Nil quod debetur prima; altera nil quid haberet;
Tertia non presto est: Naevola debet eam.

170. AD EURUM
Pro patria si quis dulci se dixerit, Eure,
 Velle mori, ridens ut sibi vivat, ais,
Civis avarus; et ut servetur Caccula rostris;
 Splendeat ut picta veste rotaque Calus.
Sic tu; pro patria fortis cadet attamen omnis; 5
 Si bona sit, merita est; sin mala, dulce mori.

171. IN CRASSUM

Crassus ab urbe profecturus, quam firmiter haerens,
spacerLudorum causa, desidiosus amat:
Rres licet haud ultra noctes sit rure futurus,
 Idque absolvat iter dimidiata dies:
Sollenen ad caenam primos invitat amicos, 5
 Ceu natitaliam quam celebrare parat;
Magna cum pompa, curva resonante sedetur
spacerBuccina, et in vitrum plena refusa salus,
Convivas aequo quae iure perambulat omnes;
 Auspicium foelix hinc sibi sumit iter. 10
Crassus at extremis tanquam rediturus ab Indis,
 Mox testamentum perficit; inde nova
Nata salus, reditum faustum quae spondet amico;
spacerPostremo edictum tempus euntis erat;
Maiae nimirum (coelo suadente) calendis 15
spacerExibit; nonae iamque Decembris erant.

172. AD LOLLIUM

Ut locupleti addat pauper, praepostera res est:
spacerDivitis est, Lolli, gloria sola, dare.

173. AD LAURAM

Singula dum miror tua labra, oculosque, genasque;
spacerQuicquid id est verbis, Laura, modesta premis.
Crines sin laudo, perfusa rubore silescis;
spacerQuam misere non hos esse fatere tuos.

174. AD PONTICUM

Hic, illic, et ubique, et nullibi, Pontice, lex est;
spacerCumque tenes vinctam te latebrosa fugit.
Pauciloqua antiquis constabat certa Britannis;
spacerAt nunc ambigua est lex sine lege loquens.

175. AD AFRAM

Calcat sublimis vulgaria verba poesis,
spacerNec narrat, sed res ambitiosa creat.
Ludere si libet, aetatis sibi reddere florem,
spacerPar Hecubae quanquam sis, prius, Afra, valet,
Quadrupedis pigrae quam ros, cerussave inuncta,5
spacerVel minium Venetum, fulva vel empta coma;
Dentes seu vere quos inserit Argus eburnos,
spacerTotaque mangonis pharmacoooea Lami.
Auaviter illa tibi canet optatos Hymenaeos,
spacerEt gratis faciet; quod tamen, Afra, veta:10
Oscula det iuvenis, sed anus ferat aurea dona,
spacerCarminibus celebris quae cupit esse bonis.

176. AD ALBERICUM

Res est quemlibet una quae benignum
Et gratis facere (Alberice) possit;
Nullum laedere, quamlibet merentem.

177. IN LARGUM

Vendit Largus oves, laudatque emptoribus illas
spacerUt teneras; teneras sed sibi laudat aves.

178. AD CAROLUM FITZGEOFRIDUM

Iamdudum celebris scriptorum fama tuorum,
spacerIn me autem ingenue non reticendus amor,
Frustra obnitentem si non fortuna vetasset,
spacerIn veteres dederat, Carole, delicias:
Haec tibi qualiacunque tamen nova lusimus, ut nos 5
spacerUsque amplecteris non alieno animo.

179. AD STELLAM

Vis, Stella, nomen inseri nostris tuum
    Compendiosis versibus?
An sat tibi est, o delicata, sidera
    Inter minora si mices?

180. AD EDOARDUM MYCHELBURNUM

Immemor o nostri quid agis? nec enim tibi magnus
Natalis frustra rediit, monitorque vetustae
Semper amicitiae novus, et iam debitor annus;
Accipe nostra prior, tenui sed carmina cultu,
Qualia sunt domini longo de funere rapta;5
Posterior tua si compti quid musa resolvet,
Festinans lepido quod portet epistola versu,
Unicus antidotos facile exuperaveris omnes.
Haec pauca interea, leve tanquam munus, habeto,
Quae novus ex usu merito tibi destinat annus, 10
Iusque sodalitii officio quocunque tuetur.
Quanta sit horrifici Iovis inclementia cernis;
Ut valeas lignis opus est; et si sapis, ipsi
Cum falce, et tento nolles parsisse Priapo.

181. IN GLAUCUM

Tempore mitescit quantumvis fructus acerbus;
spacerFitque sapor gratus, qui modo crudus erat.
At Glaucus quanto evadit maturior annis,
spacerAusterus tanto fit magis atque magis.
Coniugis exemplo iam desinat esse malignus; 5
spacerNam suavis, lepida est, nec gravis illa viris.

182. AD RUTHAM

Non satis hoc caute dixti modo, Rutha, sorori,
spacerTe tam formosam non pudet esse levem?
Illud nam dictum subito sic laesa retorsit,
spacerTe non formosam non iuvat esse levem.

183. IN GAURUM

Perpetuo loqueris, nec desinis; idque molestum
spacerOmnibus est, et scis; sed tibi, Gaure, places.

184. IN AURICIUM

Haud quenquam sinis, Aurici, te adire,
Quantumvis humili adlocutione;
At nos alloquimur poli utriusque
Rectorem, et rutila manu tonantem:
An non tu nimium tumes, sacerdos? 5

185. IN HERENNIUM

Alcinoo mortem toties minitatus (Herenni)
spacerCur occurrenti postea mitis eras?
Effraenem quamvis nequeas compescere linguam,
spacerAt te iam video posse tenere manum.
186. AD AUGVSTISSIMUM CAROLUM MAGNAE BRITANNIAE PRINCIPEM, WALLIAE PRINCIPATUM PRO VETERI RITU AUSPICATVRUM, DIE 4 NOVEMBRIS

Laetus Britannis, ecce, festinat dies,
  spacerQuintumque nunc praeoccupat
Sacrum Novembris; perge, ter beata lux,
  spacerQuam festa signabit nota.
Maturus annis, mente nec princeps minor 5
  spacerBritanniarum Carolus,
Ornandus hodie regiis insigniis,
  spacerExibit ut sponsus novus,
Puris ephaebis cinctus, et procerum choro,
  spacerCeu gemma pompa in aurea; 10
Exceptus hilari confluentum murmure,
  spacerClarisque vulgi plausibus.
Prodi, o beate, rem capesse publicam,
  spacerUmbra nimis torpes diu:
Vestigiis iam assuesce maiorum inclytis 15
  spacerPraestantioris aemulus.
Pulchram tibi hic sit primus ad famam dies;
  spacerAt nemo norit ultimum.

187. AD MAGNAM BRITANNIAM

Reddidit antiquum tibi, magna Britannia, nomen
spacerRex magnus, magnos dum facit ille suos.

188. DE REGIS REDITU E SCOTIA

Nil Ptolomaeus agit, caelique volumina nescit,
spacerNam nunc a gelido cardine (Phoebe) redis,
Et veris formosa rosis Aurora refulget;
spacerHunc, precor, aeternum reddat Apollo diem.

189. AD AMPLISSIMUM TOTIUS ANGLIAE CANCELLARIUM, FRANCISCUM BACONUM

Debet multa tibi veneranda (Bacone) poesis
spacerIllo de docto perlepidoque libro,
Qui manet inscriptus Veterum Sapientia; famae
spacerEt per cuncta tuae secla manebit opus;
Multaque te celebrent quanquam tua scripta, fatebor 5
spacerIngenue, hoc laute tu mihi, docte, sapis.

190. AD EUNDEM

Patre, nec immerito, quamvis amplissimus esset,
spacerAmplior, ut virtus, sic tibi crescit honor.
Quantus ades, seu te spinosa volumina iuris,
spacerSeu schola, seu dulcis Musa (Bacone) vocat!
Quam super ingenti tua re Prudentia regnat, 5
spacerEt tota aethereo nectare lingua madens!
Quam bene cum tacita nectis gravitate lepores!
spacerQuam semel admissis stat tuus almus amor!
Haud stupet aggest mens in fulgore metalli;
spacerNunquam visa tibi est res peregrina, dare. 10
O factum egregie, tua (rex clarissime) tali
spacerGratia cum splendet suspicienda viro!

191. AD HYMETTUM

Sis probus usque licet, timidus tamen ipse tepsum
spacerDeseris, obsequio debet inesse modus,
Vilis erit cunctis sibi qui vilescit, Hymette;
spacerNon omnis pudor aut utilis aut bonus est.

192. AD EDOARDUM MYCHELBURNUM

Nostrarum quoties prendit me nausea rerum,
spacerAccipio librum mox, Edoarde, tuum,
Suavem qui spirat plenus velut hortus odorem,
spacerEt verni radios aetheris intus habet.
Illo defessam recreo mentemque animumque, 5
spacerAd ioca corridens deliciasque tuas;
Haud contemnendo vel seria tecta lepore,
spacerCuncta argumentis splendidiora suis.
Haec quorsum premis? ut pereant quis talia condit?
spacerEdere si non vis omnibus, ede tibi. 10

193. AD SITIM

Sitis malorum pessimum,
Aegris molestum sobriis,
Sanis inutile ebriis,
Si sanus ullo sit modo
Qui non nisi ut bibat, bibit, 5
Semper palude plus madens,
Sitiens tamen nosta magis
Multa arena solibus.
Nunc est benigna ut sis, Sitis,
Bustis avari Castoris 10
Diesque noctesque assidue,
Qui te volens vivens tulit;
Consort amicum protege,
Picto sedens in marmore;
Qui nubilo caelo cave 15
Ne sic madescat, Castoris
Ut ossa sicca perluat;
Sed unicum te sentiat
Qui te colebat unicus,
Sorore cum tua Fame: 20
At non amantem me tui
Cum febre pariter desere,
Sitis, malorum pessimum.

194. AD LUPUM

Nemo virtutem non laudat, saevit et idem
spacerIn vitium, hoc hominum sed, Lupe, more facit.
Nam quis ob hoc drachmam virtuti praebet egenti?
spacerAut in se vitium non amat, atque fovet?

195. AD EURUM

Insanum cupidis labris ne tange Lyaeum;
spacerSic minus audentem te trahet, Eure, Venus.
Nec Veneri indulge, quamvis bona forma vocabit;
spacerNam minus in votis sic tibi Bacchus erit.

196. AD GALLUM

Quod nemo fecit sanus, neque fecerit unquam,
spacer Tu facis, invideas cum mala, Galle, Fabro;
Sollicitus domini quod nunc terit atria magni;
spacerAt nescis hac quam conditione perit;
Qui soli parat usque adeo servire patrono, 5
spacerUt non prospiciat libera tecta sibi.
Idque cavet dominus, modice dum plurima donat;
spacerPerpetuo, at parco fomite spemque levat.
Vixque solubilibus vinctum tenet usque catenis,
spacerxercens variis nocte dieque modis, 10
De libertatis nequando cogitet usu.
spacerIam vice vis fungi, livide Galle, Fabri?

197. AD LECESTERLANDIUM

Amplis grandisonisque, Lecesterlandie, verbis
spacerImplacibiliter vociferare soles,
Uxor dum queritur quod fit tibi curta cupellex;
spacerFibula sed verbis aequiparanda tuis.

198. AD HIPPUM

Quanquam non simplex votum, facis attamen unum;
spacerNam praeter vinum nil petis, Hippe, bonum.

199. AD FAUSTINUM

Da mihi, da semper, nam quod, Faustine, dedisti
spacerEsse datum nollem; res cito parva perit.
win taedet, dandoque vilis imponere finem,
spacerDa semel, ut nunquam cogar egere datis

200. AD PHLOEN

Quid custodita de virginitate superbis,
spacerIam licet annumeris ter tria lustra, Phloe?
Intactam nam te cum vix tria lustra videbas,
spacerHaud potuit cassa vendere lena nuce.
Gloria virginitas formosis, dedecus aeque 5
spacerTurpibus est, aetas si sit utrique gravis.

201. AD VOLUMNIUM

Rident rusticulam, anseremque multi,
Ignavos asinos, oves, bovesque;
At non est homine imperitiore
Irridendum animal magis, Volumni;
Tanto ridiculos magis, Volumni, est, 5
Quanto plus sapere obtinet videri.
Nam quis non medicum excipit Ligonem,
Vectum quadrupede, intimis chachinnis,
Coum qui colit atuqe Pergamenum?
Multis sed sapit, imperatque multis 10
Ut vitae dominus, tremorque mortis.
Tanto ridiculus magis, Volumni, est.

202. AD MYCILLUM

Nullos non laudas, Suffenos, sive Cherillos,
spacerSeu quos in circo cruda iuventa legit;
Candidus hinc censor dici contendis, at omnes
spacerQui laudat, nullum laude, Mycille, beat.

203. AD FURIUM

Semper ad arma soles, Furi, clamare; cubili
 Sive lates, seu te compita plena vident.
Sed nunquam profers Veneris sint, Martis an arma;|
spacerUtcunque infoelix, te duce, miles erit.

204. AD HELYN

Captat amatores quoties se dicit amare;
spacerFallax obsequium est; non amat, hamat Helys.

205. AD VINCENTIUM

Dum placeo tibi, Vincenti, mea plurima poscis
spacerMutua, te simul ac ceperit ira levis,
Mox eadem quamvis male custodita remittis;
Lucrum est, Vincenti, displicuisse tibi.

206. IN HEBRAM

Difficilis non est, nec amantem respuit unum;
spacerUnum vero unum vix amat Hebra diem.

207. AD CACCULAM

Dicere te invitum cuiquam male, Caccula, iuras;
spacerInvitus tune es (Caccula) causidicus?

208. AD CALVUM

Lingua proterva, rapax manus, et gula, Calve, profunda;
spacerHaec tria sunt Davi commoda sola tui.
Illo praetereunte fremunt quacunque molossi;
spacerSentit et in primo limine nostra canis.
Adveniente coci removent patinasque cibosque 5
spacerArctius et retinet pallia quisque sua.
Audito fugitant foemellae; Caccula quamquam
spacerNatus litigiis, illius ora timet.
Saepe domi ne te nunc visam terret imago
spacerOrci, nam servat Cerberus ipse fores. 10
Diis genitos quaeras, hunc ni dimittis, amicos,
spacerClavisque accinctos Amphitrioniades.

209. AD PHILOCHERMUM

Quaeris tu quare tibi musica nulla placeret;
spacerQuaero ego, cur nulli tu, Philocherme, places?

210. AD DOCTOS POETAS

Nullus Maecenas dabit hac aetate poetis
 spacerUt vivant; melius sed bona fama dabit.

211. AD RUSTICUM

Rustice, sta, paucis dum te moror, auribus adsis;
spacerDic age, cuias es? Salsburiensis, ais?
Pembrochi viduam num tu Sidneida nosti?
spacerNon: saltem natos? cum sit uterque potens;
A thalamis alter regis celeberrimus heros; 5
spacerAlter at in thalamis? proh tenebrose, negas?
Inclitus ergo Senex Hertfordius an tibi notus?
spacerTantumdem: coniux quid speciosa senis?
Non: non? anne tuum scis nomen? si id quoque nescis,
 spacerCaetera condono hac conditione tibi. 10

212. AD CACCULAM

Causidicus tota cum sis notissimus urbe,
spacerAtque alienas res irrequietus agas,
Ducere cur cessas uxorem, Caccula? Lites
spacerNon est ut fugias, litigiosus homo es.

213. AD CALVUM

Atrioniam ut pulchram laudas, ut denique bellam,
spacerAt minor hac Rhodius forte colossus erat.
At capite, ac humeris superaret Amazonas omnes;
spacerAd quam, si confers, Penthesilea foret
Qualis cum vetula pappat nutrice puella; 5
spacerSola gigantei est germinis illa fides.
Cum video, spectrum videor mihi (Calve) videre,
spacerEt vix luminibus cernere vera meis.
Cuius ne temere attentes tu basia, totum,
 Eius in os poterit nam caput ire tuum. 10

214. DE SACRA DOTE

Verba sacerdotem duo constituunt, sacer et dos;
spacerSaepe sed occurrit vir sine dote sacer.

215. AD RUFUM

Quos toties nummos oras, tibi, Rufe, negare
spacerRelligio est; gravius, sed dare, forsan erit.
Nam meus infaustus cunctis solet aureus esse,
spacerEt semper damni plus mea dona ferunt.
Conciet hinc Bacchus, vel fallax alea bellum; 5
 spacerLabe vel asperget non bene parta Venus;
Omnia sponte sua mala quae vitabit egestas:
spacerNescis quas turbas plena crumena dabit.
Damnosos iuveni currus invitus Apollo
spacerConcessit, nummos sic tibi, Rufe, nego. 10
Nec promissa deus potuit revocare nociva,
spacerSed tibi promitto, sed tibi dono nihil.
Tu fortunatos qui prosint, quaere patronos;
spacerAst ego, ne noceant nostra, cavebo tibi.

216. AD GALLUM

Perdidit ebrietas multos, tibi proficit uni,
spacerGalle, licet valide membra caputque gravet.
Hinc morbum simulas et acuta pericula lecto
spacerPostridie stratus vix animamque trahens;
Tunc inimicias componis et eximis iris 5
spacerExpositum pectus sollicitumque metu,
Et pacem accitis evincis ab hostibus. Omnes
spacerExpiraturis nam decet esse pios;
Deinde reviviscis cuncto securus ab hoste,
spacerEt Martem Bacchum fallere, Galle, doces. 10

217. AD CACCULAM

Quae speciem instaurant partes has, Caccula, verum est
spacerAd speciem quod habes; nec tamen ad speciem.

218. AD STELLAM

Pictor formosam quod finxit, Stella, Minervam
spacerCarpis; at hoc similis fit magis illa tibi.

219. AD PONTICUM

Uxorem nosti Camerini, (Pontice) quam sit
spacerToto deformis corpore et ore tetro:
Casta tibi visa, et merito; sed moecha reperta est;
spacerHanc vir hesterno prendit adulterio.
Proh, quantum saevisse putas? nil, Pontice, laetus 5
spacerIpsam sed laudans coepit amare magis;
Nam credebat, ait, turpem prius; atque adeo ut, se
spacerPraeter, qui ferret tangere nemo foret.

220. AD BLANDINUM

Immemor esse tui dicor, Blandine, mearum
spacerNulla tuum siquidem pagina nomen habet.
Sed, Blandine, iterum atque iterum, Blandine, legaris,
spacerNe, Blandine, ferar non memor esse tui.

221. AD MARIANUM

Prudens pharmacopola saepe vendit
Quid pro quo, Mariane, quod reprendis.
Hoc tu sed facis, oenopola, semper.

222. AD THOMAM MUNSONIUM, EQUITEM AURATUM ET BARONETUM

Quicquid in adversis potuit constantia rebus,
spacerMunsoni, meritis accumulare tuis
Addidit, et merito victrix dea, iamque sat ipse
spacerFama et fortunis integer amplius eris.

223. AD EUNDEM

Ne te spes revocet nec splendor vitreus aulae;
spacerIn te, Munsoni, spes tua maior erit.

224. AD GULIELMUM STRACHAEUM

Paucos iam veteri meo sodali
Versus ludere, Musa, ne graveris,
Te nec taedeat his adesse nugis,
Semper nam mihi charus ille comptis
Summus Pieridum unicusque cultor. 5
Hoc ergo breve, musa, solve carmen
Strachaeo veteri meo sodali.

225. AD LECTOREM

Fit sine lege liber, salvo cui demere toto
spacerParticulas licet, aut apposuisse novas.
Aat, lector, numeri; numeris si sat tibi factum est;
spacerCui numeri potius, quam numerosa placent.


THOMAE CAMPIANI EPIGRAMMATUM

LIBER SECUNDUS

1. AD SERENISSIMUM CAROLUM PRINCIPEM BRITANNIAE PRINCIPEM
Non veterem tibi dono librum, clarissime princeps,
spacerTanquam donatum; si tamen ire iubes,
Splendorem fortasse novum trahet, et melior iam
spacerProdibit cum se noveret esse tuum.

2. AD LECTOREM

Lusus si mollis, iocus aut levis, hic tibi, lector,
spacerOccurrit, vitae prodita vere scias,
Dum regnat Cytheraea: ex illo Musa quievit
spacerNostra diu Cereris curaque maior erat:
In medicos ubi me campos deduxit Apollo, 5
spacerAptare et docuit verba Britanna sonis:
Namque in honore mihi semper fuit unicus ille,
spacerCuius ego monitis obsequor usque lubens.
Quid facerem? Quamvis alieno tempore Phoebus,
spacerEn, vocat, et recitat pulveris ore scelus, 10
Respondente cheli, metuenda dulce sonanti,
spacerQuo sic perfudit mentem animumque meum,
Cogerer ut chartis, male sed memor, illa referre
spacerQuae cecinit mira dexteritate deus.
Hinc rediit mihi Musa vetus, sed grandior, et quae 15
spacerNunc aliqua didicit cum gravitate loqui;
Et nova non invita mihi, diversaque dictat,
spacerOmnia quae, lector candide, reddo tibi.

3. AD LIBRUM

I nunc, quicquid habes ineptiarum
Damnatum tenebris diu, libelle,
In lucem sine candidam venire
Excursoris ope eruditioris:
Exinde ut fueris satis polite 5
Impressus, nec egens novi nitoris,
Mychelburnum adeas utrumque nostrum,
Quos aetas, studiumque par, amorque,
Mi connexuit optume merentes:
Illis vindicibus nihil timebis 10
Celsas per maris aestuantis undas
Rhenum visere, Sequanam, vel altum
Tiberim, sive Tagi aureum fluentem.

4. AD PACEM, DE AUGUSTISSIMA REGINA ELIZABETHA

O pax beatis unicum decus terris,
Quam te lubens osculor, amabilis mater,
Rerumque custos, et benigna servatrix!
Quae sola te tuetur integram nobis,
Non illam amem, illam venerer omnibus dictis 5
Factisque? Pro illa unquam mori reformidem?
Illam quis amens proditam exteris optet,
Domi suis quae pacem et exteris donat?

5. IN CALVUM

Risi, Calve, hodie satis superque,
Notorum quia quemque ut attigisti,
Currentem licet et negotiosum,
Sistebas, retinens, toga prehendens;
Tum demum rogitas equumne grandem 5
Empturum sit, et optimum, et valentem;
Nec cessas odiosus abnuentem
Unumquemque trecenties rogare.
Quin me iam decies eras de eodem
Aggressus; memini, fuit molestum.10
Si quisquam interea tuum caballum
Posset ridicule satis tabella
Pro re pingere, squallidum, vietum,
Morbosos timide pedes levantem,
Pictor vendiderit prius tabellam 15
Quam tu vendideris tuum caballum.

6. AD CLONIUM

Fitne id quod petimus? “Mihi si persuaseris,” inquis.
spacerSiccine nos semper ludis, inepte Cloni?
Unum nunc utinam tibi persuadere liceret:
spacerUt cito suspendas te, miser, illud erit.

7. IN CRISPUM

Crispus amat socios, ut avara Lycoris amantes;
spacerUt libros Casinus bibliopola suos;
Civis ut emptores Vincentius; utque clientes
spacerCaccula causidicus; sacra sacrator Helix;
Non laudem, non quod verum mereantur amorem, 5
 spacerSed prodesse magis quod sua cuique solent.

8. IN CALVUM

In circo modo, Calve, te prementem
Ut vidi nitidae latus puellae,
Sermonique avide viam astruentem;
Mox divam Venerem, Leporem, Amoremque
Orabam tibi, ne inficetus illam 5
De grandi quid equo tuo rogares.

9. IN OBITUM GUALTERI DEVOREUX FRATRIS CLARISSIMI COMITIS ESSEXIAE

Pilas volare qui iubebat impius
Forata primus igne ferra suscitans,
Ei manus cruenta, cor ferum fuit.
Fenestra quanta mobili hinc deae patet
Ferire possit ut malos, bonos simul! 5
Quid alta fortitudo mentis efferae,
Torive corporis valent? Ruunt globi,
Praeitque caecitas, et atra nubila,
Sonique terror aethera et solum quatit .
Maligna fata, Devoreux, et unice, 10
Et alme frater incliti ducis, sacro
Tibi igne perdidere saucium caput,
Equo labansque funebri, heu, acerbum onus
Tuis, revectus arduum ad iugum redis.
Rotaque subgemente curribus iaces 15
Molesta pompa fratri, et omnibus bonis.
Peribit ergo Rhona, pulsa corruet
Fero canente classicum tuba sono,
Et ulta stabis inter umbra caelites.

10. AD MELLEAM

O nimis semper mea vere amata
Mellea, o nostri pia cura cordis,
Quanta de te perpetuo subit mi
spacerCausa timoris!

Eminus quanquam iaculetur altus 5
Aureos in te radios Apollo,
Torquor ne fictus amans in illis
spacerForte lateret.

Et procul caelo pluvias cadentes
In sinus pulchros agitante vento, 10
Horreo, insanum placidus tonantem
spacerNe vehat imber.

Somnians, et res vigilans ad omnes,
Excitor; noctuque pavens dieque;
Saepe si vestra potuit quis esse 15
spacerQuaero sub umbra.

11. DE OBITU PHILIPPI SIDNAEI EQUITIS AURATI GENEROSISSIMI

Matris pennigerum alites Amorum,
Quid suaves violas per et venustas
Nequicquam petitis rosas Philippum,
Dumis usque Philip, Philip, sonantes?
Confossum modo nam recepit Orcus, 5
Omnes dum superare bellicosa
Fama audet iuvenis. Renunciate
Funestum Veneri exitum Philippi,
Vatem defleat ut suorum Amorum.

12. ON MELLEA

Mellea mi si abeam promittit basia septem;
spacerBasia dat septem, nec minus inde moror:
Euge, licet vafras fugit haec fraus una puellas,
spacerBasia maiores ingerere usque moras.

13. CULTELLUM

Cultelle, Veneri te quis iratus faber
Tam triste dira contudit ferrum manu?
Labella bellae caesa funesto scatent
Per te cruore: ah nectaris quantum perit!
Heu, heu, puellae personat planctu domus; 5
Furit, dolori tantus accessit timor;
Nec acquiescit uspiam; impotens loqui,
Et basiare iam, quod est miserrimum.
At tu sceleste frustulatim diffluens
Poenas Amori, sed nimis seras, dabis. 10

14. AD CASPIAM

Virgo compressa est, invitaque, Mellea iurat;
spacerFurem cur nollet prodere voce, rogo.
Se mala respondit clamare cupisse, prehendi
spacerSolam cum solo sed metuisse viro.
O pudor insignis facilisque modestia, qualem 5
spacerOptarem soli, Caspia dura, tibi!

15. AD EANDEM

Phoenicem simulas, Caspia, Persicam,
Quae nunquam sociis ardet amoribus,
Flamma sed moriens nascitur e sua.
Exors tu pariter, solaque amantium
Congressus fugis, et contiguas faces. 5
Verum insana diem ne reparabilis
Expectes volucris, fataque vivida;
Formae flamma etenim nulla tuae parem
Quibit reddere, non si Venus aurea
Aut pulchrum in cinerem se Charites dabunt.10

16. AD LABIENUM

Quae celare cupit non peccat foemina, dicis.
spacerQuae celat, peccat; sed, Labiene, minus.

17. IN CARINUM

Cogito saepe, Carine, sed infoeliciter, unde
spacerSignarit vultus tanta rubedo tuos:
Nam sumptus ne sis vinosus terret, avaro
spacerConditur gelida nec nisi coena fame.
Porrho incoenatus nonnumquam, sordide, dormis, 5
spacerAridulusque siti somnia vana vides.
Esurientis at ora magis pallore notantur,
spacerEt macilenta creat livida signa fames.
Quaero igitur tanti quae sit tibi causa ruboris.
spacerForsitan hanc speciem pictus ab arte petis, 10
Sed reliqua ut pingas quare vis pingere nasum
spacerNon video, totusque haereo et excrucior.

18. TO MELLEA

Anxia dum natura nimis tibi, Mellea, formam
spacerFinxit, fidem oblita est dare.

19. AD CALVUM

Italico vultu donas mihi, Calve, machaeram;
spacerMore Britannorum protinus accipio.
Id mi succenses; nunc ergo remittere cono,;
spacerQuo more id faciam non tamen invenio.

20. AD NAEVOLAM

Desine, nam scelus est, neu perdere, Naevola, tentes
spacerQuod mihi suspirat Mellea basiolum.
Qui ferro necat, aut rigido cor transigit ense,
spacerTerrenam molem dividit ille animae.
Dulcia sed temere qui basia solvit amantum, 5
spacerCaelitus unitas dividit ille animas.

21. AD CALVUM

Foemina cum pallet ne dicas pallada quod sit,
spacerSi, Calve, ingenui munus obire velis:
Languentem reficit mulier laudata colorem,
spacerTotum quem formae credita culpa premit.

22. IN LYCUM

Cum, Lyce, vovisti serum tibi funus, opinor
spacerTe latuit lapidem rene latere tuo.

23. AD LUCIUM

Crassis invideo tenuis nimis ipse; videtur
spacerSatque mihi foelix qui sat obesus erit.
Nam vacat assidue mens illi, corpore gaudet,
spacerEt risu curas tristitiamque fugat.
Praecipuum venit haec etiam inter commoda, Luci,5
spacerQuod moriens minimo saepe labore perit.

24. AD MARINUM

Parvi tu facis optumos poetas;
Laudas historicos, amasque laxum
Sermonem, pedibus gravis Marine;
Sparsas nec sale fabulas moraris.
Cur mirabilis omnibus, Marine, 5
Scriptor fit Plato? Quippe fabulosus.

25. IN MAURUM

Tres elegos Muarus totidemque epigrammata scripsit,
spacerSupplicat et Musis esse poeta novem.

26. IN COTTAM

Cotta per aestates ut in hortis dormiat urgent
spacerUxor obesa, Canis, torrida Zona, torus.

27. DE CATULLO ET MARTIALE

Cantabat Veneres meras Catullus;
Quasvis sed quasi silva Martialis
Miscet materias suis libellis,
Laudes, stigmata, gratulationes,
Contemptus, ioca, seria, ima, summa; 5
Multis magnus hic est, bene ille cultis.

28. AD MEROEN

Scortarum optes, Meroe nasuta, maritum;
spacerDiminui nasum sic puto posse tuum.

29. AD LUPUM

Adversus fortem poterit vis nulla valere,
spacerEt fateor; sed quis tum, Lupe, fortis erit?

30. AD HAEMUM

Notorum mandas morientum nomine libro,
spacerAtrum quem merito funereumque vocas:
Sin cupis, Haeme, pius laetusque notarius esse,
spacerInscribas vivos; sic liber albus erit.

31. AD OTTUELLUM

Promissis quoties videt capillis
Blanditur mihi tonsor Ottuellus,
Cum vix curticomo feret salutem.
An tonsoribus, ut suis puellis,
Chari sunt et amabiles comati, 5
His formae studio, lucelli utrisque?

31A. IN LARGUM

Scripsit historiam bene Largus, nam scit apud se
spacerQuis per sex annos ederit aut biberit

32. AD PHILOCHERMUM

Quae potuit rivos retinere et saxa movere
spacerMusica, te nulla parte, vel arte, movet;
Quod facit ergo cave, Philocherme, tarantula vulnus,
spacerIctus enim, ni fit musica grata, peris.

33. AD IANUM

Cur tibi displiceat tua, Iane, quod uxor ametur?
spacerAn tibi quam nemo possit amare placet?

34. AD LAURENTIUM MYCHELBURNUM

Quis votis tibi, Somne, supplicabit
Tam surdo atque hebeti deo, clientem
Qui sex continuas iacere noctes
Molli me vigilem toro sinebas,
Disperdique vaga cor inquietum 5
Fessa et lumina cogitatione?
Sed postquam salibus cubilibusque,
Laurenti, excipior tuis, solutos
Cepit grata simul quies ocellos.
Quod sane ob meritum puella si quae, 5
Laurenti, vigiles queritur horas
Dum pulchra speculo intuetur ora,
Mittam ad te lepidum deum soporis.

35. AD IUSTINIANUM

Tu uanquam violas, laurum, et thyma dicis olere
spacerOs consibrinae, Iustiniane, tuae,
Ac veluti minio buccas, et labra notari:
spacerIpso quin minio picta labella rubent,
Atque genae; floresque remansos spiritus halat,5
spacerEx vero omnia habet, sed nihil ex proprio.

36. IN COTTAM

Non ego ne dicas vereor si quid tibi dico;
spacerSed ne non dicas, Cotta, sed adiicias.

37. AD CASPIAM

Asperas tristis minitetur iras,
Spemve promittat facies serenam,
Semper horresco, quoniam satis te,
spacerCaspia, novi.

Cum furis pulso retrahis capillos, 5
Evocas morsu rigido cruorem
Quicquid occurit, nimis a perite
spacerDextera torquet

Fulmen hoc te terribilem, cruentam
Sed manus reddit furibunda, et hinc te 10
Sive ridentem metuo, benigne
spacerSive loquentem.

Forte sopitum haud aliter leonem
Conspicit silvis tremulus viator,
Et pedem flectens cavet excitari 15
spacerNe fera possit.

37A. AD FRANCISCUM MANBAEUM

Dum vagus ignotas veheris, Manbaee, per oras
spacerNoctes atque dies vela notosque queror.
Quam vellem misero qui te mihi surpuit illi
spacerSi liceat, vento diripuisse caput,
Effosisque oculis iugulum incidisse prophano, 5
spacerNe cui tale dehinc spiret ab ore malum!

38. IN GALBAM

Natum Galba suu, domesticumque
Extremus quasi Persa sit vel Indus
Tractat, quod nothus est, nec alloquendum
Censet, more nisi et stilo insolenti,
Et nudo capite, hospes ut videri 5
Omnino novus exterusque possit.
Annon Galba satis superque ineptit?

39. IN NERVAM

Abstrahis a domini coena te, Nerva, sacrati,
Nec tamen ut caecus numinis hostis abes,
Nec tibi quod panis vel vinum displicet: immo
Invitamenti vim levioris habent.
Causa duplex prohibet; quia ventri nil emis una; 5
Altera quod nimis haec sit sibi coena brevis.

40. AD NOBILISSIMUM VIRUM GULIEMUM PERCIUM

Gulelme gente Perciorum ab inclita,
Senilis ecce proiicit nives hiems,
Tegitque summa montium cacumina.
Et aestuosus urget hinc Notus, gelu
Coactus inde Thracius. Rapit diem 5
Palustris umbra, noxque nubibus madet.
Tibi perennis ergo splendeat focus,
Trucemque plectra pulsa mulceant Iovem.
Refusus intumescat Euhius sciphis.
Novumque ver amoenus inferat iocus; 10
Novas minister ingerat faces, ruit
Glocestriensium in te amica vis, simul
Furorem ut hauriant levem, facetiis
Simulque molle lusitent per otium.

40A. DE THOMA GRIMSTONO ET IOHANNE GORINGO

Miror apud Gallos quid fortis pectore et armis
spacerNoster Grimstonus quidve Goringus agat.
Nulli unquam bello melius potuere mereri,
spacerNusquam virtuti terra maligna magis.

40B. AD EDMUNDUM SPENCERUM

Sive canis silvas, Spencere, vel horrida belli
spacerFulmina, dispeream ni te amem, et intime amem.

41. AD BASSUM

Indiget innumeris vir magnus; maior at illo est
spacerOmnibus his quisque, Basse, carere potest.

42. IN HYRCAMUM ET SABINUM

Hyrcamum graviter Sabinus odit,
Hyrcamusque male invicem Sabinuum;
Hyrcami cilia atque caecitatem
Rides, ille tuam, Sabine, barbam
Hirsutam, indomitam, et quasi cacatam. 5
Alternis odiis peritis ambo,
Incondite itidem superbientes
Ambo, tum tetrici, atque curiosi,
Exortes comitum, tenebrici ambo;
Vos sic unanimes fere iidem et ambo, 10
Quare tam male convenitis ambo?

43. IN RUFUM

Nupsit anus, sed amans dentes non Isba malignos
spacerSustinet ut possit, Rufe, nocere tibi.
Nam quem tritum habuit foelix modo despuit unum,
spacerIamque suus passer, iamque columba tua estm
Et tenero faciet lepidissima murmura rostro, 5
spacerBasia per morsus nec metuenda dabit.
Foemineo placeant mala immatura palato,
spacerSed rugosa viros canaque poma iuvent.
Rufe, novo fas sit tantum vovisse marito,
spacerNe reparet dentes vivida nupta suos.10

43A. IN CASPIAM

Sin unquam quae me odit semper male Caspia amaret,
spacerO quam firma ipso contra in amore foret!

44. AD ACCAM

Partem das animae, sed quae tibi tota fruenda est;
spacerTu, mihi da partem qua licet, Acca, frui.

45. IN CARINUM

Pulvilli totidem colore, vultu,
Textura, imparilique sectione
Distincti, in tenebras tuas, Carine,
Mirabar quibus artibus venirent.
Perspexi modo; scilicet tabernas 5
Omnes despolias, trahens ab illis
Ornamenta tuum in cubiculillum.
Quae postquam subigis tuis rapinis
Ignotos penitus lares subire,
More istinc faciunt, nec est stupendum, 10
Pulvilli siquidem tui, Carine,
Iam spectent varie se, et insolenter.

45A. IN RUSTICUM

Glandem in fatidicam mutatum stultus amator
spacerRivali insultans a Iove finxit avum;
At rivalis ait, “nequid mirere puella,
spacerDe quercu ob facinus nempe pependit avus.”

45B. IN BERINUM

Tres baccas ederae vorat Berinus,
De repente fit inclutus poeta.

45C. IRAE

“Scelesta, quid me? Mitte, iam certum est, vale,
Longe remotas persequar terrae plagas,
Tuis, vel umbras Tartari, insidiis procul.
Nec me retentare oris albicans rubor,
Nec exeuntum lucidum hinc et hinc iubar 5
Revocare poterit. Improba, aeternum vale.”
Ut dubia certas sensit irarum minas,
Perculsa tremulo cecidit ad pedes metu;
“Quid?”” misera dixit. “Sum merita dignum nece?
Amans quod in te tam tetrum admisi nephas, 10
Ut me relinquas perditam, ut pro me tuos?
Ah siste, saevis imperes iris modum,
Nec te immerentem perde. Quid paras vide:
A me iam ut abeas poscis exilium tibi.
Mane. Per has lachrymas, ocelle mi, precor, 15
Respice tandem, amans ne amantem deseras.”
Sub haec furenti mi redardescit dolor,
Pluraque parantem dicere his resequor prius:
“Periura, nullos aethere horrescis deos,
Nec vindicantis scelera Adrasteae faces? 20
Impura non tu maria, terras, sydera
Adhibita falso polluis, spreta fide?
Ah dulce nostros foedus ignes alligans
Per te caducum cecidit, et tamen rogas
Cur triste pectus opprimat silentium? 25
Devota labra, mique sacratum femur
Eiectus aequore naufragus miles premit.
Disrumpor, eheu primulo vidi die
His exeuntem foribus ipsum militem,
His ipse ocellis militem, et tamen rogas 30
Cur triste pectus opprimat silentium?
Vale scelesta, vafra, foedifraga vale,
Nec me retentes, nec per hanc guttam obsecres
Summis natantem palpebris, corde inscio.
Obfirmor, intuere, postremum vides, 35
Nunc abeo, iam nunc ultimum dico vale.”
Iam taceo, pectus opprimit silentium.
Continuo volucres excipit pedes furor,
Effugio solus deviis errans locis
Illam perosus, me, meos, diris agens; 40
“Quicquid morae spem dederat in fugam date.”
Iras inanes risit aethereus puer,
Frustraque pectus aestuans emolliit.
Respicio, lenis imber irrorat genas.
Quid hoc? Amores dissidens odium parit, 45
Sedantque mihi porro fluctivomum mare.
Amo, peruro, redeo, miseram sordibus
Et lachrymis oppletam et umbris conspicor,
Supremus animum vix retardavit pudor
Quin impotentiae suae indicium daret. 50
Tandem facetam texui somnis moram,
Horrenda referens visa, caedes, vulnera,
Vultus relictae luridos, tabo illitos,
Aut insequentem summa per iuga montium.
Haec comminisci verus edocuit amor. 55
Assensit illa, et sensit artem subdola,
Sed tacita simulat uda nectens oscula;
O suave amoris dissidium! Ita turtures
Pugnando iungunt rostra dulci murmure.

46. DE MORTE CANIS

Desinite, o pueri, ientacula vestra timere,
spacerNon eritis nostrae postea proeda cani
Quod lacera scit plebs errans per compita veste,
spacerCur manet ex huius parta quiete quies.

47. IN CREDULOS CIVES

Bis sex Londinum vita concedit in una,
spacerBis sex iuratos urbs speciosa vocat.
Dispeream praeter speciem vocemque virorum
spacerBis sex istorum millia si quid habent.
Nam sensus, animosque suos in iudice ponunt, 5
spacerEx se non norunt ore favere reis:
Servatum quis enim, cui iudex defuit, unum
spacerSecula per bis sex videt in urbe reum?

48. AD MELLEAM

Scelesta, quid me? Mitte, iam certum est, vale.
Longe repostas persequar terrae plagas,
Tuis vel umbras Tartari fucis procul.
Nec me retentare oris albicans rubor,
Nec exeuntem lucidum hinc et hinc iubar 5
Lenire speret. Circe, in aeternum vale.
Rides, inepta? Siccine irati stupes
Minas amantis? Sic genas guttis lavas?
Magisne rides? Tam meus suavis tibi est
Discessus? At nunc non eo, ut fleas magis. 10

49. IN TURBONEM

Turbo, deos manes celsi tu pondere gressus
spacerTota in se terres ne sua tecta ruant.

50. IN CASPIAM

“Si quid amas," inquis, mea Caspia, "desine amare;
spacerFlammas ne caleant sic prohibere potes.”
Ecquando coelum frondescit? Terra movebit
spacerAstra? Vel auditis non tremet agna lupis?
Omnia naturae iam se contraria vertant; 5
spacerAspera sic tandem Caspia mitis erit.

51. IN LYCUM

Quod pulcher puer est, potes videre;
Quod te blandus amat, potes videre;
Quod tecum bibit, et potes videre;
Sed quae Lesbius impudenter audet
A tergo, Lyce, non potes videre. 5

52. AD AFRAM

Purgandae praefectum urbis notat, Afra, lutosa
spacerFrons tua neglecti muneris esse reum.

53. AD CASPIAM

Ne tu me crudelis ames, nec basia labris
spacerImprime, nec collo brachia necte meo.
Supplex orabam satis haec, satis ipsa negabas,
spacerQuae nunc te patiar vix cupiente dari.
Eia age iam vici, nam tu si foemina vere es, 5
spacerHaec dabis invito terque quaterque mihi.

54. AD AMOREM

Cogis ut insipidus sapiat, damnose Cupido,
spacerMollis at insipidos qui sapuere facis.
Qui sapit ex damno misere sapit; o ego semper
spacerDesipuisse velim, sis modo mollis, Amor.

55. AD PAULAM

Grates, Paula, tuis ago libenter
Magnis pro meritis, anus iocosa,
Languenti mihi quae diem diemque
Assidens, strepitu et levi cachinno
Sustentare animum obrutum solebas. 5
Nec certe ingenium moror retusum,
Absurdumque satis; valere apud me
Debet plus animi tui voluntas;
Hausta non pharetra facetiarum,
Ridendam quoque te dabas amico. 10

56. AD CASPIAM

Cur istoc duro lachrimae de marmore manent
spacerQuaeris, naturae, Caspia, sacra docens.
Docta sed in causas nimium descendis inanes,
spacerNam lacrimas haec flent saxa miserta meas.

57. IN BERINUM

Demonstres rogo mi tuos amores,
Non ut surripiam tibi, Berine,
Sed tanta ut scabie abstinere possim.

58. IN ERRICUM

Tene Lycus faecem dicit? Tene, Errice, faecem? .
spacerAh nimis indigne dicit, et improprie,
Faex a materia siquidem meliore creatur,
spacerAt tua stirps tecum sordida tota fuit.

59. IN AEMILIAM

Cum sibi multa dari cupiat, multisque placere,
spacerQuo probior tanto est nequior Aemilia.
Namque operam accepto Thais pro munere reddit;
spacerIlla nihil, sed lucrum ex probitate facit.
Ora, manus, oculosque gerat matrona pudicos, 5
spacerUnius haud partis sola pudicitia est.
Omnibus arridere, omnesque inducere amantes,
spacerQuanquam intacta potest, nulla pudica potest.

60. IN LYCIUM ET CLYTHAM

Somno compositam iacere Clytham
Advertens Lycius puer puellam,
Hanc furtim petit, et genas prehendens
Molli basiolum dedit labello.
Immotam ut videt, altera imprimebat 5
Sensim suavia, moxque duriora;
Istaec conticuit, velut sepulta.
Subrisit puer, ultimumque tentat
Solamen, nec adhuc movetur illa
Sed cunctos patitur dolos dolosa. 10
Quis tandem stupor hic? Cui nec anser
Olim, par nec erat vigil Sibilla;
Nunc correpta eadem novo veterno,
Ad notos redit indies sopores.

61. IN EOSDEM

Assidue ridet Lycius Clytha ut sua dormit;
spacerRidet et in somnis sed sua Clytha magis.

62. IN OVELLUM

Dedecori cur sit multum quod debet Ovellus?
spacerNam fidei quis non esse fatetur opus?

63. AD MELLEAM

Insidias metuo quoties me, Mellea, pulchrum
spacerDicis, sic capitur non bene cautus amans;
Formosusque sibi visus se credit amari,
spacerNequicquam; specie luditur ipse sua.

63A. AD EDOARDUM MYCHELBORNUM

Cum tibi tam cordi est, age, perdito arundine pisces,
spacerFleverit hoc quamvis Pythagorea anima.
Fleveris ipse licet cum febri citaveris alga,
spacerAut penitus lapso cum pede tundis aquas.
Vis vera? Hoc studio ne sit iucundius, at te 5
spacerTempora in hoc nolim tam bona conterere.
Quanto elegis melius teneros captabis amores,
spacerVel tua silvestrem ludet arundo deam.

64. IN GLORIOSUM

In caput, Herme, tuum suggrundia nocte ruebant,
spacerHaud istoc essent scilicet ausa die.

65. IN PHARNACEM

Pharnax haud alii ut solent novellum
Si quando famulum sibi recepit
In tectum, faciem viri, torosque
Inspectat, studia ingenive dotes;
Sed quantum esuriens edat bibatque. 5

65A. IN COTTUS

Ille miser Cottus quid agit nisi cassa canendo
spacerUt placeat nulli dum placet ipse sibi?

66. IN CASPIAM

Per nemus Elisium Dido comitata Sichaeum
spacerPallida perpetuis fletibus ora rigat,
Et memor antiqui semper, Narcisse, furoris
spacerUmbram sollicitas per vada nigra tuam.
Debet ab adverso quisquis tabescit amore 5
spacerSupplicium stygia ferre receptus aqua.
Caspia, si pro te morientem poena moratur,
spacerEsto tuis semper iungere labra labris.

66A. AD HYMETTUM

Unde tibi ingratae subeunt fastidia vitae,
spacerDulce Hymette, tua non nisi sponte miser?
Nec pede transverso incedis nec popliti torto,
spacerNon oculo lippis, non tibi naris hiat:
Nullus ab iniusto crescit tibi foenore census, 5
spacerNon tua mens fraudis conscia nec sceleris:
Funera non fratris, non sunt tibi flenda sororis,
spacerNec catulum audivi condoluisse tuum.
Per te igitur nostros referas obtestor amores
spacerQuo demum invisa est nomine vita tibi? 10
Iam scio, tu taceas, causae nimium esse recordor,
spacerUxorem duxisti. Iam morere, haud veto tibi.

67. IN CORVINUM

Corvinus toties suis iocatur
Nullum reddere suaviora posse,
Seu nymphas cecinit, trucesve pugnas,
Seu quicquid cecinit bonum, malumve.
Hoc de se toties refert facetus, 5
Ut tandem fatuus sibi ipse credat.

68. AD MELBURNIAM

Olim inter silvas, et per loca sola, Dianam
spacerCum nymphis perhibent abstinuisse viris;
Votivasque sacris seclusas aedibus, atram
spacerFama quibus pepulit relligiosa notam.
Tu sed pulchra, diserta, frequens, Melburnia, vivis; 5
 Virgo et anus nullis nota cupidinibus.

spacer69. AD THOMAM MYCHELBURNUM

Tu quod politis ludere versibus
Fratrum elegantum tertius incipis,
Thoma, nec omnes occiduas sinis
Horas relabi prorsus inutiles,
Diis sic beatis me similem facis, 5
Ut laeter una iam numero impari.
Ergo peraeque dividuum tribus
Me dono vobis, quilibet integrum
Ut Campianum possideat sibi,
Primus, secundus, tertius invicem. 10
De parte ne sis sollicitus tua.

70. AD CAROLUM FITZGEOFRIDUM

Carole, si quid habes longo quod tempore coctum
spacerDulce fit, ut radiis fructus Apollineis,
Ede, nec egregios conatus desere, quales
spacerNescibit vulgus, scit bona fama tamen.
Ecce virescentes tibi ramos porrigit ultro 5
spacerLaurus; et in lauro est vivere suave decus.

71. AD MENUM

Te quod amet, quantumque, palam solet omnibus Hermus
spacerDicere. Sic fratres, sic quoque, Mene, patrem,
Et quoscunque tuo. Tacet is de coniuge tantum,
spacerHorum quam vestrum plus tamen extat amor.
Exemplo quis enim chari livescit amici? 5
spacerMultorum invidiam sed trahit omnis amans.
Ergo leves populi contemnas, Mene, susurros:
spacerVero vis testi credere? Crede tibi.
Livida vix unquam propriis innititur alis
spacerFama, sed Icariis; dum volat illa, perit. 10

72. AD PAPILUM

Cum tibi barba foret quam Zeno, quamque Cleanthes
spacerOptaret, totam deputat Hanno tibi,
Ingentem in te vindictam meditatus ut hostis.
spacerQuod damnum ut repares, Papile, iure paras,
Causidicosque gravi turgescens consulis ira, 5
spacerQuam spe lucrifici laetitiaque fovent:
Ex notis fore iuratos, quod perditur oris
spacerQui decus agnoscent, rem graviterque ferent,
Et mulctam statuent inimici nomine grandem.
spacerHoc suadent illi, Papile, tuque voras. 10
Sed mihi, quantumvis in neutro iure perito,
spacerAuscultato parum: sint, age, dicta prius
Omnia vera, tamen, citius quam causa adolescet,
spacerTota renascetur, Papile, barba tibi.

73. AD PHILOMUSUM

Ridiculum plane quiddam facis atque iocosum,
spacerEt surdo et stupido dum, Philomuse, canis.
Omnia nam surdus miratur, sed nihil audit;
spacerContra audit stupidus cuncta, probatque nihil.

74. IN MILVIUM

Quam multa veluti somnia accidunt vivis,
Quae cum palam vident libenter haud credunt!
Quis sat stupescit? Torvus et senex ille,
Profectus ima ex sorde, Milvius, terram
Ut nauseet, equesque urbe nobilis tota 5
Matronam et hanc, et illam, et alteram stupret!
Est nostra tanquam turpe somnium vita.
Id comprobat mors ipsa, cuius adventu
Expergefacta mens suum petit coelum,
Terrestiumque infra superbias ridet. 10

75. AD CRISPUM

Crispe, mones ut amem, sed caute, ne mihi probro
spacerSit quod amem. Caute nunquis amare potest?
Est velut ignis amor, nihil est detectius illo,
spacerProtinus indicio proditur ipse suo.

76. AD CALVUM

Nunquam perficies, testeris ut omnia, Calve,
spacerNumina, quin minus assentiar atque minus.
Credita quae primo res est, repetita rubescit,
spacerLabitur et nimium sollicitata fides.
Tam multis homini nemo se purgat amico: 5
spacerInvidiam toties deposuisse parit.

77. AD EDOARDUM MYCHELBURNUM

Ibit fraternis elegis ornata sub umbras,
spacer(Munia si ad manes perveniunt superum)
Et multum veneranda leves, Edoarde, tenebit
spacerAspectuque animas exequiisque soror.
O foelix si non fata importuna fuissent, 5
spacerSi non immature optima deficerent!
Quid nunc perpetuum fas est sperare beatis?
spacerQuid connubia? Quid floridae amicitiae?
Aetas quid? Nondum sex luna impleverat orbes
spacerDeseruit iuvenem cum malefidus Hymen: 10
Cum desiderio sed enim decedere vita,
spacerNon mors, longa mora est; non obit aeger, abit.

77A. DE RERUM HUMANARUM INCONSTANTIA

Constat nulla dies, anno superimminet annus,
spacerQuicquid mortale est hora propinqua rapit.
.Sic moriemur? Ad haec ludibria nascimur? Et spes
spacerFortunaeque hominum tam cito corruerint?

78. ON THE DEATH OF FRANCIS MANBAEI

Quid tu? quid ultra, Phoebe, languenti diem
Aperis? beatos ista lux magis decet;
Sordes et umbras semper infoelix amat
Aerumna, misero nulla nox atra est satis.
Heu, heu, sequar quocunque me rapiet dolor, 5
Et te per atra Ditis inferni loca,
Manbaee, lacrimis ora perfusus, petam,
Flectamque manes planctu et infimos deos,
Liminaque dira molliam, ac usque horridas
Acherontis undas. Cuncta nam pietas potest, 10
Quaqua redibis moeror inveniet viam.
Tum rursus alma luce candebit polus,
Ultroque flores terra purpureos dabit;
Omnia virebunt; sentiet mundus suum
Decus renasci. Sentiet tremulum mare 15
Suumque flebit ipse Neptunus nephas.
Ah, siste vanos impetus, demens furor,
Ostiaque mente ficta Ditis excute,
Occlusa vivis, nec reclusa mortuis:
Fac iure tu quod quilibet miser potest, 20
Luge; supersit hic tibi semper labor.

79. DE HOMINE

Est homo tanquam flos, subito accrescit et aret;
spacerVis hominem floremque una eademque rapit.
Ceu flos est? Minus est: nam mores ut utrumque coaequat,
spacerQuam bene flos, hominis tam male funus olet.

80. IN BARNUM

Mortales decem tela inter Gallica caesos
spacerMarte tuo perhibes, in numero vitium est:
Mortales nullos si dicere, Barne, volebas,
spacerServasset numerum versus, itemque fidem.

81. AD LUPUM

Cum tacite numeras annos patris improbus haeres,
spacerSic, Lupe, succlamas, “omnia tempus habent.”
Sumptus sive gravet, seu te mulctaverit uxor,
spacerConcludis vehemens, “omnia tempus habent.”
Sic semper. Chymico nunc te committis Orello, 5
spacerMox vere ut dicas, “omnia tempus habent”.

82. AD CASPIAM

Nescio quid aure dum susurras, Caspia,
Latus sinistrum intabuit totum mihi.

83. AD TURANIUM ET NEPHEIUM

Mi Turanule, tuque, mi Nephei,
Quin effunditis intimos chachinnos,
Hem, murum prope dirutum videte
Coram qui peragit domi latenter
Quod debent satur. Ecce servus autem 5
Caute praemonitus, caputque nudus
Stat praefixus hero, ne obambulantes
Spectent luminibus parum benignis.
Dextra composite tenet galerum
A tergo dominum lubens adorans; 10
Nasum sed graviter premit sinistra
A tergo dominum haud lubens adorans.
O servum lepidum, probum, pudicum,
Vultu qui superat tacente mimos,
Tarltonum et streperi decus theatri! 15

84. AD IANUM

Sabbato opus nullum nisi per scelus igne piandum
spacerPosse exerceri, fervide Iane, putas:
Iane, voras medice pilulas, at non operantur,
spacerHas puto te sacro sumere posse die.

85. IN SANNIUM

Quae ratio, aut quis te furor impulit, improbe Sanni,
spacerFoemineum ut sexum mente carere putes:
Cum mea diffusas foelix per pectus amantum
spacerUnica possideat Caspia centum animas.

86. AD ARNOLDUM

Non si displiceat tibi vita, Arnolde, graveris;
spacerHac ut displiceat conditione data est.

86A. DE SE

Usus et hoc natura mihi concessit utrinque
spacerUt sim pacis amans, militiae patiens.

87. AD GENIUM SUUM

Quid retines? Quo suadet Amor, Iocus atque Lyaeus,
spacerIbo; sed sapiam. Iam sine, chare geni.

88. AD NASHUM

Commendo tibi, Nasse, paedagogum
Sextillum et Taciti canem Potitum,
Teque oro tua per cruenta verba,
Et per vulnificos sales, tuosque
Natos non sine dentibus lepores 5
Istudque ingenii tui per acre
Fulmen, ridiculis et inficetis,
Irati ut tonitru Iovis, timendum;
Per te denique Pierum serenum,
Parnassumque, Heliconaque, Hippocrinenque, 10
Et quicunque vacat locus camaenis,
Nunc oro, rogoque, improbos ut istos
Mactes continuis decem libellis;
Nam sunt putiduli atque inelegantes,
Mireque exagitant sacros poetas, 15
Nasonemque tuum et tuum Maronem,
Quos ut te decet aestimas, tegisque
Ne possint per ineptias perire.
Quare si sapis, undique hos latrones
Incursabis et erues latentes; 20
Conceptoque semel furore nunquam
Desistes, at eos palam notatos
Saxis contuderit prophana turba.

89. AD CASPIAM

En miser exclusus iaceo, ceu montibus altis,
spacerCaspia, nix nullo respiciente cadit:
Meque tuus liquefecit amor violentius absens,
spacerSol teneram iniecto quam solet igne nivem.

89A. AD MELLEAM

Dente vel ungue petat me Mellea perfero: credas
spacerQui impatienter amat, tam patienter amet?

89B. AD DOLOREM

Si deus est aliquis dolor, aut in vallibus atris
spacerCum diis infernis ut perhibent habitat,
Illi ter centum caepes mox sacrificarim,
spacerDesinat ut nobis cor miserum exedere.

90. AD CALVUM

Est quasi ieiunum viscus tua, Calve, crumena;
spacerId bile, hanc vacuam servat amore iecur.

91. IN BYRSEUM

Multis ad socerum queritur de coniuge Byrseus,
spacerNupta quod externos suescit amare viros:
At breviter socer, “Et talis mi,” ait, “illius olim
spacerMater erat; credo, foemina et omnis erit.
Commune et iuvenile malum est, quod serior aetas 5
spacerSanabit, spero, sanctaque canities.”
“De me nec socero verum est hoc,” Byrsee, clamas:
spacerSed potuit, sed habet fabula ficta salem.

92. AD CASPIAM

Ecquando vere promissam, Caspia, noctem,
spacerPraestabis, cupido facta benigna mihi?
Nox ea, si moriar, sat erit mihi sola beato;
spacerSi vivo, non sunt millia mille satis.

93. IN BRETONEM

Carmine defunctum, Breto, caute inducis Amorem;
spacerNam numeris nunquam viveret ille tuis.

94. AD CORVINUM

Sextum perfidiae haud satis prudenter,
Corvine, insimulas, redarguisque
Nequaquam meminisse quod spopondit
Aequali, vel etiam potentiori;
Quin eludere, si sit usus, ipsum 5
Audere intrepide suos parentes.
Laesam dic age vin’ fidem experiri?
Hunc ad coenam hodie vocato, vel cras,
Vel tu postridie, perendieve,
Sin mavis vel ad ultimas calendas; 10
Ni praesto fuerit, per et tabernas
Omnes undique quaeritans volarit,
Quas te nec meminisse iam nec unquam
Usurpasse oculis in hunc diem usque
Audacter mihi deierare fas sit: 15
Postremo nisi praebeat vocanti
Convivam memorem se, et impigellum,
Coenam coxeris hanc meo periclo.
Nullumne hoc specimen fidelitatis?

94A. IN SOCERUM FRAUDULENTUM

Qui iacet ad pontem nudus, Thurbarne, rogator.
spacerFilius Hepsis erat, sed gener Eudivali.

94B. IN TRICIUM

Tres habuit, quartumque potest sperare novercam,
spacerEt Tricius miserum se tamen esse negat.

94C. IN GELLAM

Pura basia fert refertque Gella,
Et puram venerem, salesque puros.
Verum est, non nego, Gella Puritana est.

94D. AD IOANNEM DAVISIUM

Quod nostros, Davisi, laudas recitasque libellos
spacerVultu quo nemo candidiore solet:
Ad me mitte tuos, iam pridem postulo, res est
spacerIn qua persolvi gratia vera potest.

95. AD HYSPALUM

Sanum lena tibi promittat ut, Hyspale, scortum,
spacerPuram sentina quis sibi quaeret aquam?

96. AD LICINIUM

Non quod legitimum id bonum necesse
Censetur, Licini; bonum sed ipsum
Semper legitimum putare par est.
Foenus nam licitum fatemur omnes,
Nemo non malus at bonum vocabit. 5

97. IN AVARUM

Omnia dum nimium servas, miser, omnia perdis,
spacerNec tua sunt toties quae tua, Paule, vocas.

98. IN LUPERCUM

Uxorem Lycii senex Lupercus
Strato admoverat, imminens puellae;
Absentis domini exilit molossus
Subventurus herae, vagasque morsu
Partes mollis adulteri revulsit. 5
Stat moechus lachrimans sine eiulatu,
Testes nequitiae suae recusans,
Testes nequitiae suae requirens.
O rem ridiculam! Magisne dicam
Hanc plane miseram? Canem vero esse 10
Plus quam femina, quam uxor est, fidelem.

99. IN ERRICUM

Cum stygio terrere umbras vultu, Errice, possis,
spacerDic per Plutonem quid tibi cum speculo?

99A. IN HERMUM ET HERMIAM

Adria nec fluctus, Lybicum nec littus arenas,
spacerHermia nec moechos, scorta nec Hermus habet.

99B. AD THUSIMELLAM

Si sapis increpitare meam, Thusimella, cavebis
spacerNequitiam, referet multa tacenda dolor.
Seque tuis thalamis reperisse fatebitur, olim
spacerQuae sibi famosus praetulit arma deus.

100. AD TUCCAM

Nil aeris, magnam sed habes tu, Tucca, crumenam;
spacerAtque animum, quantum nulla crumena capit.

101. AD PONTILIANUM

Quod iuvenis, locuplesque sibi consisceret ipse
spacerEutrapilus mortem, Pontiliane, stupes.
Nam neque spretus amor, nec dedecus impulit atram,
spacerNon iactura gravis, nec sine mente furor;
Haud dolor excrucians, tetri aut fastidia morbi; 5
spacerCunctos causa fugit, sed mihi vera patet;
Hanc voco desidiam, quam res accendere nulla
spacerCum potuit, vitae nausea summa fuit.

102. DE PUELLA IGNOTA

Regalem si quis cathedram prope percutit hostem,
spacerExigitur sonti vindice lege manus.
Impune ergo feret quae cor mihi figit amicum
spacerVirgo, oculis feriens quo stetit illa loco?
Parce tamen rigidumque nimis summitte vigorem, 5
spacerSacrosanctum ius: arbiter assit Amor,
Ille Amor aethereos qui non violarit ocellos;
spacerNon ego, non tanti funera mille forent.

103. AD CHLOEN

Mittebas vetulam, Chloe, ministram,
Lippam, tardipedem, et febriculosam
Ad me luce nova aureos rogatum;
Mane istuc mihi non placebat omen.

103A. IN PRETTUM

Una tibi manus est, unus pes, Prette, sed unus
spacerPes ad potandum sufficit, una manus.
Quin lippis oculis quoque potio multa nocebit —
spacerTu quasi non posses absque oculis bibere!
At clementer edunt qui potant, tu satur ipso 5
spacerNec quo nupsisti diceris esse die.

104. IN PHILONEM

Dulcis cum tibi Bassiana nupsit
Nemo non male clamitans ferebat
Tam pulchram illepido dari puellam,
Torvus quique adeo et nigellus esses.
Caedis te, Philo, post reum malignae 5
Suspensum populus frequens Tyburni
Spectans, et querulam expiationem,
Occasumque tuum pie gemiscens,
Turmatim redit. Obviisque narrat
Exemplum iuvenis viri, et torosi, 10
Perdigna facie artubusque pulchris:
Sic praebet miseris nimis popellus ,
Detractatque male imprecans beatis.
At vobiscum agitur satis benigne
Os durum quibus, horridique vultus, 15
Aut distorti oculi, patensve nasus,
Pulchri nam fieri, ut lubet, potestis,
Si de quercu aliqua, per aut fenestram,
Vultis praetereuntibus parumper
Pendere horribili modo intuendi. 20
De vobis bona multa praedicabunt
Omnes, quique etiam solent in omnes
Quaevis dicere turpiora veris,
Vitae qui levibus bonis fruuntur.

105. IN PAULINUM

Non agros, Pauline, tibi, non splendida tecta,
spacerNon aurum invideo, ferripedes nec equos;
Sed tam casta thoro, tam pulchra quod obtigit uxor,
spacerTam lepida, alternoque obvia melle tibi,
Moribus apta tuis et ficta per omnia votis: 5
spacerInvidiam faceret ni prohiberet amor.

106. DE SE

Nos quibus unanimi cura est placuisse puellae,
spacerQuam multa insipide dicimus et facimus!
Quae simul ad sese rediit mens, omnia ridet,
spacerAfficiturque videns ipsa pudore sui:
Sicut ego hesterna — sed quid mea crimina stultus 5
spacerProfero? Non faciam, tuta silentia sunt.

107. IN MATRONAM

Abscidit os Veneris famulae matrona, marito
spacerNe mutuum rursus daret:
Quid fecit? Culpae cupiens occludere portam,
spacerInsulsa patefecit magis.

107A. IN MARSIUM

Marsie, gente tua quam dudum indigna tulisti,
spacerQuis vel tibicen tam misere unquam habitus?

108. AD COSMUM

Cernit Aper vigilans annos post mille sepultos;
spacerTalia sed caecus cernere, Cosme, potest.

109. DE MELLEA ET CASPIA

Uror amat plures quod Mellea, Caspia nullos;
spacerNon sine rivali est aut amor, aut odium.

110. AD SABELLUM

Tuus, Sabelle, lippus iste cum furit
Cunctis minatur clam venena Colchida,
Et atra quicquid ora Cerberi vomunt.
Ab India usque virus omne colligit,
Per uda stagna, perque marcidos lacus, 5
Emitque pluris aspidem, quam tu bovem.
Hyberniam odit, namque ibi nusquam nocens
Bestia timetur, pabulum quae toxicis
Praebere dirum possit, id ico grave est.
Quin imprecari Tartarum deo solet 10
Lernae quod olim tabidam extinxit feram.
Hunc ego, Sabelle, rideo veneficum,
Tu vero ab istoc perdito retrahe pedem;
Ulcisci amicum tutius quam hostem potest.

111. IN MILVUM

In putrem ut sensit se Milvus abire salivam
spacerServatam testa condidit aureola;
Et super inscripsit, MILVI NON OSSA, CINISVE,
spacerSED MILVUS, MILVI HIC SIVE SALIVA SITA EST.

112. IN CALPHAM

Ridicule semper quantum mihi, Calpha, videtur,
spacerA multis iactas te sine dote peti?
Nam quis quod nusquam est petat, aut captabit inani
spacerSiccum spe patrem, pumiceum vel avum.

113. AD CASPIAM

Caspia, laudatur feritas in te, tua quicquid
spacerAtrum in candorem vertere forma potest.

113A. AD IOHANNEM DOLANDUM

O qui sonora coelites altos cheli
Mulces et umbras incolas atrae Stygis,
Quam suave murmur! Quale fluctu prominens
Lygia madentes rore dum siccat comas,
Dum lenis oculos leviter invadit sopor!
Ut falce rosa dissecta purpureum caput
Dimittit, undique foliis spargens humum,
Labuntur, hei, sic debiles somno tori,
Terramque feriunt membra ponderibus suis. 10
Dolande, misero surripis mentem mihi,
Excorsque cordi pectus impulsae premunt.
Quis tibi deorum tam potenti numine
Digitos trementes dirigit? Is inter deos
Magnos oportet principem obtineat locum. 15
Tu solus affers rebus antiquis fidem,
Nec miror Orpheus considens Rhodope super
Siquando rupes flexit et agrestes feras.
At, o beate, siste divinas manus,
Iam, iam, parumper siste divinas manus! 20
Liquescit anima, quam cave exugas mihi.

114. IN AMICUM MOLESTUM

Non placet hostilem nimium propensus ad iram,
spacerQuive leves graviter fert inimicitias;
Nec placet eructans odiose plurima quisquam,
spacerFretus iam veteris nomine amicitiae.

114A. IN BERINUM

Pegaseo dum se miratur fonte Berinus,
spacerInteriit misere captus amore sui.

115. IN HANNONEM

Divitias vocat Hanno suas sua carmina, tales
spacerMorsus divitias Irus habere potest.

116. AD CAMBRICUM

E multis aliquos si non despexit amantes,
spacerSi tua non fuerit rustica nata, fremis?
Aut tam formosam tibi, Cambrice, non genuisses,
spacerAut sineres nato munere posse frui.
Castae sint facies sua quas sinit esse pudicas, 25
spacerPulchrior huic forma est quam decet esse probis.

116A. IN COTTUM

Scire cupis Cottus quid agat, Lyte? Cogitat Hermo
spacerCurandum tradat mentulam, an Hersilio.

117. AD LEAM

Privato commune bonum, Lea, cum melius fit,
spacerObscurum plane est foemina casta bonum.
Nam nulli nota, aut ad summum permanet uni,
spacerOmnibus atque aliis est quasi nulla foret;
Sin te divulget, mala fit; quare illa bonarum 5
spacerAut rerum minima est, aut, Lea, tota mala.

118. DE AMANTIBUS

Olim si qua fidem violasset foemina, quanquam
spacerTunc extra legem viveret, inque nota.
Una nocte novo si forte vacaret amanti,
spacerMateries elegis plena furoris erat.
Quaestus causa fides taceat iam lubrica. Nostris 5
spacerSat firma est, si sit sana puella satis.

119. DE VENEREA LUE

Aegram producit Venerem mundana senectus,
spacerContractamque nova perditione luem,
Suspectam quae nunc Helenam fecisset, et omnes
spacerLaidis arceret iure metuta procos.

120. IN CRASSUM

De sociis loquitur praeclare Crassus, et illis
spacerQuae non sunt tribuit praedia, rus, et agros;
Ingenium, formam, genus, artes, omnia donat;
spacerTale sodalitium Tucca libenter amat.

121. AD EDOARDUM MYCHELBURNUM

Prudenter facis, ut mihi videtur,
Et sentis, Edoarde, qui optimum te
Longe pessima ab urbe sevocasti,
Vix anno ter eam aut quater revisens;
Tum Pauli simul ac vides cacumen, 5
Ad notos refugis cate recessus,
Urbis pestifera otia, et tenaces
Vitans illecebras, lubidinesque.
At nos interea hinc ineptiarum
Portenta undique mille defatigant; 10
Conventus, ioca, vina, bella, paces,
Ludi, damna, theatra, amica, sumptus;
Inclusos itidem domi fabrorum
Aurigumque tonitrua, eiulatus,
Vagitusque graves agunt Averni 15
Usque in taedia; rursus ambulant
Occursu vario in via molestant
Curti causidici, resarcinatis
Qui gestant manibus sacros libellos.
Horum te nihil impedit diserto 20
Quo minus celebres lepore Musas
Sub iucunda silentia: o meorum
Cunctorum nimis, o nimis beate!

122. IN GALLAM

Ilia cur tenue usque sonent tua nescio, Galla,
spacerTe nisi quod cantor Tressilianus amet.

123. IN FUSCINUM

Contrectare tuos nequeam, Fuscine, puellos
spacerNon myrrham, non si thura, rosasque cacent.
Pro turpi est quicquid facilis natura negavit;
spacerSi faciem demas, nec placet ipsa Venus.

124. AD CASPIAM

Admissum tarde, cito, Caspia, laesa repellis:
spacerConstans ira, levis sed mulierbris amor.

124A. AD PRETTUM

Prette, non ita dico, te ut putarim
Servitutis egere, sive reges,
Sive sceptigeri ambiant monarchae;
Hoc tantum moneo, nec obsecrantem
Te servire potesse apud sagacem 5
Vicinumque meum, tuumque Largum;
Putrem nam ferat ut pedem manumque,
Ferre non poterit voracitatem.

125. AD CANDIDUM

Sis licet ingenuis nunc moribus, aequior ipso
Socrate, vel minima, Candide, labe carens,
Nescis qualis eris cum tu novus aleo fias,
Teque auctum lucrum qualibet arte trahat.
Victor ut evadas, nullum ut ferat alea damnum, 5
Attamen ingenium polluet illa tuum.

126. IN GALLAM

Poscit amatorem fervens sibi Galla Priapum,
spacerFrigida sed castum Thespilis Hippolitum:
Hinc ego Lampsaciades fieri tibi, Thespilis, opto,
spacerGallae sed gelido purior Hippolito.

127. IN BERINUM

Credita quae tibi sunt mutato nomine prodis,
spacerNomine mutato cuncta licere putas;
Cur tibi nil credam iam si vis, quaere, Berine;
spacerMutari nomen nolo, Berine, meum.

128. AD SIBYLLAM

Nil non a domino bonum creatum,
Audacter satis hoc, Sybilla, dicis;
Nec non ergo bonam creavit Euam;
Illam sed tamen oscitante Adamo
Nequa perciperet bonam creari. 5

128A. AD HALLUS

Sors hominum dubitas avium an praestantior, Halle?
spacerPerspicuum est, me odit Caspia, psittacum amat.

128B. AD ROBERTUM WO .

Novi dedecoris pudore ruptus
Ille Marsius, ut putas, Roberte.
Armatos homines quot aggregavit?
Quot summo genere inclitos amicos?
Quot conductitios, quot et clientes? 5
Tantum coniicito, nihil nocebit
Tam magno in numero parum vagari.
Ut putas rogo te quot aggregavit?
Ipsus si tibi dixero, Roberto,
Vis mi credere iam? profecto nullos. 10

128C. AD MELLEAM

Anglia quotquot habet iuras, mea Mellea, soli
spacerMuneribus Veneris cedere posse mihi,
Anglia quotquot habet qui scis, mea Mellea, quanti
spacerMuneribus valeant fortipremae Veneris?

128D. DE UXORE FABRI

Lemnia tardipedem dea vix toleravit unum,
spacerVulcanos Venus hic sustinet una duos.
Leno vir et faber est, pariter fabricatur adulter,
spacerLigneus hic pupos, aeneus ille globos.
Notus uterque, satis, satis o nimiumque puellae, 5
spacerCui magis ut placeam iam faber esse velim.

129. IN GELLAM

Tactam te ad vivum sed nunquam, Galla, fateris,
spacerVah, quota pars carnis mortua, Galla, tuae est!

130. AD EURUM

Rerum nomina, resque mutat ipsas
Usus multimoda vicissitate;
Id si vis lepide aestimare dictum,
Inspectes capita, Eure, foeminarum;
Nam pars illa novi satis dat una, 5
Ne quid de mediis loquar, vel imis.

131. AD PAULINUM

Quid, Pauline, meas amationes
Inclamas? Quasi sit parum perire,
Ni tu hanc insuper aegritudinem addas.
At si quid ratio ista promoveret,
Declamare aliquot dies polite, 5
Pulchre, et sobrius ipsemet potessim,
Depingens graphice protervi amoris
Mille incommoda, vel deinde mille,
Quae nusquam tibi dicta, scripta, picta
Occurrunt, neque visa somnianti 10
Unquam. Sed tamen usque me moleste
Castigas miserum, diu perorans;
Obtundis, scio. Perditum sinam me
Consulto fieri. Lubet perire,
Suaves dum peream per ipse amores. 15

132. IN CORNUTOS

Uxoris culpa immeriti cur fronte mariti
spacerCornua gestari ludicra fama refert?
An quia terribilem furor irritus, atque malignum
spacerEfficit, armatis assimilemque feris?
An quod ad hanc faciem satyros, umbrasque nocentes 5
spacerFingimus, atque ipsum Daemona cornigerum?
An quod apud populum tantum fortuna nocentes
spacerReddit, nec verum crimina nomen habent?

133. AD HERMUM

In re si quacunque satisfacis omnibus, Herme,
spacerCur hoc uxori non facis, Herme, tuae?

134. AD AUFILENAM

En dat se locus arbitris remotis,
Aufilena, meo tuoque amori:
Quam nunc suave rubent repente malae,
Invitoque etiam rubore candent!
Quam mollis manus, et benigna colla! 5
Tam belli poterunt pedes latere?
Vicina et genua, invidente palla?
Quid me tam male pertinax repellis?
Nempe est foemineum parum efferari,
Sed tandem furor hic recedet ultro. 10
Aufugisti etiam? Vale, proterva,
Deformis, pede sordido et fugaVultus ergone tam feros probavi?
Cervices rigida? Manus rapaces?
Non mi esset melius carere ocellis, 15
Quam sic omnia perperam videre?

134A. AD ANNAM

Das mi animam et Leio, non te bene dividis, Anna:
spacerTu mihi da tantum corpus, et illi animam.

135. AD BATTUM

Qui tibi solus erat modo formidatus adulter,
spacerIam, Batte, excruciat prodigiosa Venus.
Quaevis Pasiphae est cogente libidine. Tu si
spacerRivalem admittas denuo tutus eris.

136. AD MELLEAM

Quid maeres, mea vita, quidve ploras?
Nec fraudem paro, quod solent prophani
Caros qui male deserunt amantes;
Nec, praedator uti, arduum per aequor
Hispanas reveham, Indicasque nugas: 5
Expers sed Veneris, Cupidinisque,
Silvae iam repeto virentis umbras,
Et dulcem placidamque ruris auram,
Ut memet reparem tibi, et reportem
Lucro millia mille basiorum. 10

137. AD THELESINAM

Expressos Helenae vultus Paridisque tabella
spacerFoedarunt quaedam sicut ab ungue notae;
Hoc, Thelesina, doles, sed et hoc bene convenit illis,
spacerIurgia nam quovis esse in amore solent.
Quid cum te urgerem solam, quod amantis in ore 5
spacerSaeva impinxisti vulnera facta manu?

138. IN FABRUM

Heus, puer, haec centum defer sestertia Fabro.
spacerQuid stas, quid palles? Quid lachrimas, asine?
Curre, inquam. Pueros quamvis praecidat inanes,
spacerDe nummo poterit le7nior esse tibi.

139. IN AFRAM

Cum tibi tot rugis veterescat nasus, ut illi
spacerSurgere Spartanus debeat, Afra, senex,
Cumque tuos dentes emat antiquarius Hammon,
 spacerProsint et tussi pharmaca nulla tuae,
Nubere vis puero primo moritura Decembri: 5
spacerSic facere haeredem non potes, Afra, virum.

139A. IN SE

Olim fungus ego, silex verebar,
Ne non utibilis viro emineret
Penis, qui puero excitatus altum
Momentis caput extulit torosis.
Tum nec apposita manu fovere, 5
Nec sum tangere, nec repellere ausus,
Nimirum metuens adulta stirps haec
Ut posset pathico orbe comprehendi.
Vos iam intelligitis, viri et puellae,
Multo sed magis improbae puellae, 10
Quam stulte, illepideque rusticeque
Summae laetitiae meae dolebam.
Nec si grandior exiisset alnu
Idcirca fore mi magis verendam,
Aut plus penivorae arduam puellae. 15

139B. IN NORVANUM

Se stupidum semper dicit Norvanus, et est. Hoc
spacerCum vere dicit, quomodo dissimulat?

140. AD COSMUM

Ad vitam quid, Cosme, facit tua mortis imago?
spacerEsse ut te miserum, pulvereumque scias?
Cum sit certa tibi satis, obliviscere mortis;
spacerRes vitae incertas has age; vive, vale.

141. AD ATEN

Reginae cum tres pomi de iure coirent,
spacerTe salebris, Ate, delituisse ferunt
Et miseras risisse. Quid hic, dea, si licuisset
spacerPro pomo rigidam supposuisse tibi?

142. IN APRUM

Crispo suasit Aper febricatanti
Pestem protinus hanc inebriatis
Tolli, sed penitus furente Baccho.
Assensum est; bibitur simul; valere
Crispus coepit, Aper febricitavit. 5

143. IN FUSCUM

Quasvis te petere et sectare, Fusce, puellas
spacerCredis, ridiculus nec reticere potes.
Haud aliter cymba vectus puer ire carinas
spacerAd se omnes dicit garrulus, atque putat.

144. AD LUCILLUM ET MANBAEUM

Charior, Lucille, anima vel illa
Esse si quidquam pote’ charius mi,
Tuque, Manbaee, unanimi sodalis
spacerDelicium et mens,

Ecquid accepistis, eratne laetum, 5
Otia exegisse Cupidinemque,
Et suos iam denique Campianum e
spacerPectore amores?

Nam sat illuxisse dies videtur
Illa me festiviter, et beate 10
Quae brevi tantas penitus fugavit
spacerLuce tenebras.

I fuge hinc, abiecte Amor, exulatum!
Tam ferum haud par est hominum imperare
Mollibus curis, ad eas redi unde es 15
spacerRupibus ortus.

144A. AD LIBRUM

Desine, iam satis est, nimium lascive libelle,
spacerEt vix Romano qui pede tutus eas.
At vos o Latiae peregrinae parcite Musae,
spacerEt fiat vestri pars levis illa chori.

145. IN MAMURRAM

Pediculosos esse quis sanus negat
Versus Mamurrae satyricos, si quis legit?
Mordent, timent ungues, pedes et sex habent.

146. IN VINCENTIUM

Astrictus nunc est Vincentius aere alieno;
spacerIn proprio nimium hic ante solutus erat.

147. AD AEMYLIUM

Aegris imperat usque possitallam
Impostor Litus, Aemyli: quousque?
Nummos ridicule usque dum dat aeger.

148. IN PARCOS

Parcos ingenui non est laudare poetae,
spacerQui vetus horrendos antipathia facit.

149. AD MARCELLUM

Scilla verecunda est; Scilla est, Marcelle, venusta.
spacerSi verum utrumque est, vix habet illa parem.

150. AD MATHONEM

Arguo cur veram ficto sub nomine culpam
spacerQuaeris, nec titulis te quoque signo tuis.
Nunquam si fingit non est epigramma poema;
spacerVix est simpliciter cui, Matho, vera placent.

151. AD COSMUM

Laudatus melior fiet bonus, et bona laus est;
spacerSolis at quae sit debita, Cosme, bonis:
Re turgente mali quamvis, et honore fruantur,
spacerLaudem ne sperent, non vacat illa malis.

152. IN OLUM

Sat linguae dedit, Ole, sator tibi; parte sed ulla
spacerHanc potuit melius figure quam capite:
Nam sentit tanquam lapis hoc; tua voxque palati est,
spacerFaucis, pulmonis, denique mentis egens:
Si foret, Ole, tuam mihi fas disponere linguam, 5
spacerHaereret qua tu pedere parte soles.

153. IN EUNDEM

Summo ut significet patrem sedisse senatu,
spacerHoc aliquando quod is pederat, Olus ait.

154. IN HIPPONEM

Lites dum premit Hippo foenerator,
Imam ad pauperiem redit, nec ullus
Ex omni magis est ei molestus
Sumptus, quam misero diu roganti
Assem quod dederat semel minutum, 5
Solum quem sibi nunc egenus optat.
Laetus causidicis volensque cuncta
Praebebat siquidem daturus et iam
Esset copia si secunda votis:
Invitus, genioque retrahente, 10
Solum sed tribuit gravatus assem.

155. AD EURUM

Eure, bonum, non ordo facit, non res, locus, aetas:
spacerFit licet his melior, nascitur ipse bonus.

156. IN MYCILLUM

Flagris morio caeditur, Mycillum
Pullum consiliarii Mycilli
Quod stultum vocitavit, at merentem;
Dicat de patre iam, nihil pericli est.

157. AD LALAGEN

Corpora mille utinam, Lalage, mea forma subiret;
spacerUnum spes esset cedere posse mihi.

158. AD HAEMUM

Quasdam aedes narras ubi certis, Haeme, diebus
spacerVilia de summo culmine saxa cadunt.
Daemonii hoc opera fieri contendis, at illud
spacerVix credo; credam si pretiosa cadent.

159. AD ARGENTINUM

De gallinarum genere est tua fertilis uxor,
spacerArgentine, viro nam sine saepe parit.

160. AD TELESPHORUM

Nec tibi parca placet, nec plena, Telesphore, mensa;
spacerAmplior haec avida est, ut minor illa, gula:
Quantus enim cibus est aliena in lance relictus
spacerExpleto quereris tu periisse tibi.

161. AD CASSILIANAM

Cur proba, cur cunctis perhibetur casta Nerine?
spacerAssuevit nondum, Cassiliana, tibi.

162. AD HERMUM

Ad latus, Herme, tuum spectans, siquando machaeram
spacerLaudo, tumes, dicens illa paterna fuit.
Si vel equum celerem pede, sive armenta, vel aedes
spacerMiror, et haec fuerant omnia patris, ais.
Si vultum commendo tuum, fuit ille paternus; 5
spacerServumque et scortum, et singula patris habes.
Sed cum nulla sit, Herme, tuae constantia linguae,
spacerHanc bene maternam, si fateare licet.

163. IN MARCELLINA

Virgo olim cinerem et lutum solebat
Marcellina avido ore devorare;
Nunc moechos amat, at lutosiores
Ipso, Calve, luto. Quid esse credam?
Annon pica animi quoque hac laborat? 5

164. AD EURUM

Sacras somniat, Eure, conciones,
Et pronunciat ore semp’ aperto
Pyrrhus: dissimulat, nec est sacerdos.

165. AD PONTILIANUM

Nascitur in lucem primo caput, unde gubernat
spacerPars senior, coelo proxima, sphaera animae;
Huic decor oris inest, huic sermoque, mentis imago,
spacerEt prope totus homo est, Pontiliane, caput.

166. AD COSMUM

Sub specie mala, Cosme, boni dominantur: honesti
spacerUsus ut exoluit, sic decus omne perit.

167. AD PAPILUS

Non sapit in tenui qui re ius, Papile, sperat;
spacerSolis id magnis divitibusque datur.

168. AD EURUM

Dilutum iudex vinum bibat, ut sonet ore
spacerIus quoque dilutum; displicet, Eure, merum:
At nunc iuridicus ius dicit, negligit aequum;
spacerIus ita qui iudex dicet iniquus erit.

169. AD CALVUM

Et lare ridiculum est, aliena et quaerere terra
spacerPacem animi. Nusquam est, sit nisi, Calve, domi.

170. IN MELISSAM

Sex nupta et triginta annis, sterilisque, Melissa
spacerNata ex se tandem prole triumphat anus:
Cura dei reges vobis proceresque cavete,
spacerPortentum statua parturiente fuit.

171. AD DAUNUM

Carmen, equestris homo, cur fingis, Daune? Poeta
spacerSi vis esse nimis forte pedester eris.

172. AD COSMUM

Cosme, licet media tua pangas carmine nocte,
spacerAffulget schedulae dexter Apollo tuae.
Metrica scripturo sal vel sol adsit oportet
spacerPerpetuo; insulsa et frigida nemo sapit.

173. AD EURUM

Qui se, nec multis praeter se gaudet amicis,
spacerSi nihil, Eure, vetat noster amicus erit.

174. AD LABIENUM

Dum nimium multis ostendere quaeris amorem
spacerIn mensa, et positas extenuare dapes,
Obtundis; nec coena gulae bene competit, in qua
spacerPlus condimenti est quam, Labiene, cibi.

175. IN POLLIONEM

Magnificos laudat, misere sed Pollio vivit;
spacerLaudem fortassis rem putat esse malam.

176. AD SYBILLAM

Omnes se cupiunt omni ratione valere;
spacerAttamen est verbum triste, Sybilla, vale.

177. AD PAPILUM

Bellam dicebas Bellonam, Papile, sensi,
spacerSuavius hospitium castra inimica darent.
Inveniat quicum pugnet, mihi praefero pacem,
spacerUt tua sit soli Penthesilea tibi.

178. AD GALLA

Assurgunt quoties lachrimae tibi, si placet humor
spacerUt divertatur, mingere, Galla, potes.

179. AD LABIENUM

Quaeris completo quot sint epigrammata libro;
spacerSit licet incertum, sic numerare potes:
Plus minus hebdomada, quotquot nascuntur in una
 Londini, faciunt tot, Labiene, librum.
Nobiliumque minor numerus censetur utrinque, 5
 Turba sed obscurae plurima plebis erit.

180. IN MARCELLINAM

Larvas Marcellina horret, lemuresque, sed illa
spacerNil timet in tenebris si comitata viro est.

181. AD LINUM

Henrico, Line, septimo imperante,
Nondum pharmacopola quintus urbem
Infarsit numero, nec oenopola,
Ingens nunc tribus utriusque crevit:
Primo sed praeit ordine oenopola. 5
Ac tanquam alterius parens videtur,
Morbos dum creat, inficitque nostra
Sensim corpora dulcibus venenis.
Quo tandem ruet haec vicissitudo?
Quid dicam. nisi daemonas trecentos 10
Sementem facere his superfluorum,
Omnes quos patimur licentiatos?

182. IN GALLAM

Galla melancholiam simulans hilarare Lyaeo
spacerSolet, et fit non ficta melancholia.

183. IN TABACCAM

Haud vocat illepide meretricem Nerva tabaccam,
spacerNam vendunt illam, prostituuntque lupae.

184. AD MAURISCUM

Nullam Brunus habet manum sinistram,
Nec mancus tamen est, sed est quod aiunt,
Maurisce, ut caveas tibi, ambidexter.

185. AD PHILLITIM

Phillitis, tua cur discit saltare priusquam
spacerFirmiter in terra stare puella potest?
Non metuis mox ne cadat immatura? Caducas
spacerNae sua sic pupas membra rotare facit.

186. AD LALAGEN

Lingua est Gallica lingua foeminarum;


Mollis, lubrica, blandiens labellis,
Affundens, Lalage, decus loquenti:
Terra est Anglica terra foeminarum;
Simplex, suavis, amans, locis honestans 5
Semper praecipuis genus tenellum.

187. AD CYPARISSUM

Ne nimis assuescas carni, Cyparisse, bovinae,
spacerCornua nam quis scit num generare potest?

188. AD HERMUM

Castae qui servit si sit miser, Herme, quid ille
spacerScortum qui metuit? perditus, et nihili est.

189. AD CHLOEN

Pulchras Lausus amat. Chloe, quid ad te?
Pulchras non amat ergo Lausus omnes.

190. AD PASIPHYLEN

Qui te formosam negat haud oculos habet; at te
spacerNauci qui pendit, Pasiphyle, cor habet.

191. IN HERMIAM

Hermia cum ridet tetros hahahalat odores;
spacerHerme, ferenda magis si pepepedat erit.

192. IN MYCILLUM

Cantat nocte Mycillus ad fenestras
Formosae dominae, vigil, frequensque;
Et cantat lepide, et patent fenestrae
Voci, at ianua clausa sola surda est.

193. AD CALVUM

Ex reditu lucrum facturus Naevola, praesens
spacerQuod sperat recipit; quam cito, Calve, redit?

194. AD HAEMUM

Augeae stabulum, Haeme, non inique
Londinun vocitas; scatet profecto
Multa impuritie; haec ut eluatur
Iam plane Herculeo est opus labore;
Nam nunc undique foetidum est, at illic 5
Non foenum male olet, sed, Haeme, fenus.

195. IN TUCCAM

Nil refert si nulla legas epigrammata, Tucca;
spacerDe te scribuntur, non tibi; Tulla, tace.

196. AD NISAM

Quod melius saltas insultas, Nisa, sorori,
spacerUtraque at melior quae neque saltat erit.

197. AD PUBLIUM

Publi, sola mihi tacenda narras,
Sed quae si taceam, loquuntur omnes:
Dic tu tandem aliquid meri novelli,
Plane quod liceat loqui, aut tacere.

198. AD COSMUM

Qualis, Cosme, tuae est haec excusatio culpae?
spacerSuasit Amor! Quasi non pessima dictet Amor!
Ille deus natos ferro violare parentes
spacerFecit, patronem quem tibi, inepte, paras.
Dic odio potius factum, dum mittis Amorem; 5
spacerDic aliud, dic tu quicquid, amice, lubet.

199. IN HARPACEM

Foenore ditatus civis, nunc rusticus Harpax
spacerFoeno ditescit; re minor, at melior.

200. AD OLUM

Nupsisse filiam, Ole, foenorati
Gestis; quid ita? Corrupta num datur?
“Prorsus ut dicis,” ais, “et gravida.” Te, Ole, iam laudo
Qui fenus addis tale fenoratori.

201. AD DAUNUM

Sponsam, ne metuas, castam tibi, Daune, remisi.
spacerIpsam, ni credis tu mihi, Daune, roga.

202. IN LAGUM

Cum vix grammatice sapiat tria verba ligare,
spacerDiis Lagus invitis versificator erit:
Evenit ebriolis vitium par, protinus omnes
spacerSaltare incipiunt cum titubare timent.

203. IN VERGUSIUM

Nil amat invectum Vergusius, extera damnat;
spacerNec vicina licet, Gallica vina placent:
Haud piper attinget crudus, procul aurea poma
spacerHesperidum calcat, nec pia thura probat.
Bombycis deridet opes, et patria laudat 5
spacerLanea, re vera non aliena sapit.
Sed tamen uxorem Rufini, iamque maritus,
spacerArdet: at haec trita et non peregrina putat.

204. IN HIPPONACEM

Terget lineolis genas manusque,
Vix toto lavat Hipponax in anno,
Rugas dum metuens cutem puellis
Servat, sed bona perdidit paterna.
Non est lautus homo: Quid ergo? Tersus. 5

205. AD CALLIODORUM

Sollicitus ne sis signum fatale cometa
spacerUt quid portendat, Calliodore, scias;spacer
Expectes cladem (domini natale propinquat)
spacerNon hominum, sed tu, Calliodore, boum.

206. AD GLAUCUM

Ius qui bonum vendit cocus
Melior eo est qui polluit
Ius omne fucis non bonis,
Sit, Glauce, turgidus licet,
Raucisque saevior Notis. 5

207. IN HANNONEM

Carmina multa satis pellucida, levia, tersa,
spacerNaturae vitreae sed nimis Hanno creat.

208. IN LIBRARIOS

Impressionum plurium librum laudat
spacerLibrarius; scortum nec non minus leno.

209. AD GAURUM

Pollio tam brevis est, tam crassus, ut esse Gigantis
spacerSecti dimidium credere, Gaure, velis.

210. AD LIGONEM

Cur non salutem te rogas equo vectum?
spacerNe equum tuum videar, Ligo, salutasse.

211. AD ALBIUM

Dextre rem peragens, vel imperite;
Vera an ficta, loquens, iocosa vel tu,
Albi, seria, semper erubescis:
Hinc te ridiculum, levemque reddis.
At tandem vitium pudoris omne 5
Vis deponere? Vis? Adi lupinar.

212. AD OLYNTHUM

Dum sedet in lasano dormescit praetor Olynthus,
spacerAt facit in lecto quod facit in lasano.

213. IN PANDARUM

Scrotum tumescit Pandaro; tremat scortum.

214. IN HANNONEM

Scorti trita sui vocat labella
Non mellita, sed Hanno saccaranta;
At nescit miser extrahi solere
Ex dulci quoque saccaro venenum.

215. AD LIGONEM

Purgandus medici non est ope Caecilianus,
spacerPurgandus tamen est; num, Ligo, mira loquor?
Purgandus gravidae de suspitione puellae.
spacerNe te detineam, Caecilianus adest.

216. IN MUNDUM

Mundo libellos nemo vendidit plures,
Novos, stiloque a plebe non abhorrenti;
Quos nunc licet lectoribus minus gratos
Librarii emptitant, ea tamen lege,
Ne Mundus affigat suis suum nomen. 5

217. AD LAUSUM

Non si quid iuvenile habeat mea carmina, Lause
spacerSed vulgare nimis, sed puerile veto.

218. AD BASSUM

Servum quando sequi cernit te, Basse, cinaedum
spacerUxori te vult Cinna praeire tuae.

219. AD LAMIANAM

Nequidquam, Lamiana, cutem medicaris, et omni
spacerDetersam tentas attenuare modo:
Innocua illa satis per se manet; eripe luxum,
spacerEripe nocturnae furta nociva gulae.
Pulcher ut in venis sanguis fluat atque benignus, 5
spacerCures; curabis sic, Lamiana, cutem.

7220. IN LIGONEM

Funerea vix conspicimus sine veste Ligonem:
spacerAn quia tam crebri funeris author erat?

221. IN MARSUM ET MARTHAM

Marsus ut uxorem, sic optat Martha maritum:
spacerAmbos quid prohibet quod voluere frui?

222. AD PONTILIANUM

Iste Bromus quis sit qui se cupit esse facetum,
spacerPlane vis dicam, Pontiliane? Planus.

223. AD SYRAM

Una re sapere omne foeminarum
Se credit genus: illa res negare est.
Una re sapere ut magis studeret
Optandum foret: illa res tacere est.

224. IN HERMUM

Omnibus officii ritu se consecrat Hermus,
spacerTalia sed nunquam sacra litare solent.

225. IN CAMBRUM

Cum tibi vilescat doctus lepidusque Catullus,
spacerNon est ut sperem, Cambre, placere tibi.
Tu quoque cum Suffenorum suffragia quaeras,
spacerNon est ut speres, Cambre, placere mihi.

226. IN EUNDEM

Disticha cum vendas numerasti, Cambre, bis unum;
spacerPastor oves cuperet sic numerare suas.

227. AD GRAIOS

Graii, sive magis iuvat vetustum
Nomen, Purpulii, decus Britannum,
Sic Astraea gregem beare vestrum,
Sic Pallas velit, ut favere nugis
Disiuncti socii velitis ipsi, 5
Tetrae si neque sint, nec infacetae,
Sed quales merito exhibere plausu
Vosmet, ludere cum lubet, soletis.

228. AD LIBRUM

Verborum satis est, oneri sunt plura libello;
spacerSermo vel urbanis multis obesse potest.
Partibus ex brevibus quae constat inepta figura est
spacerSi sit longa nimis. Par modus esto pari.

Finis








7