885
890
895
900
905
910
915
920
925
930
935
940
945
950
955
960
965
970
975
980
985
990
995
1 000
1 005
1 010
1 015
1 020
1 025
1 030
1 035
1 040
1 045
1 050
1 055
1 060
1 065
1 070
1 075
1 080
1 085
1 090
1 095
1 100
1 105
1 110
|
Atr. – Aequalis astris gradior et cunctos super
altum superbo vertice attingens polum.
nunc decora regni teneo, nunc solium patris,
dimitto superos: summa votorum attigi,
bene est, abunde est. iam sat est etiam mihi.
sed cur satis sit? pergam et impleto patre
funere suorum, ne quid obstaret pudor,
dies recessit: perge dum caelum vacat,
utinam quidem tenere fugientes deos
possem et coaetos trahere, ut ultricem dapem (311)
omnes viderent — quod sat est, videat pater.
etiam die nolente discutiam tibi
tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.
nimis diu conviva securo iaces
hilarique vultu, iam satis mensis datum est
satisque Baccho: sobrio tanta ad mala
opus est Thyeste. turba familiaris, fores
templi relaxa, festa patefiat domus.
libet videre, capita natorum intuens
quos det colores, verba quae primus dolor
effundat aut ut spiritu expulso stupens
corpus rigescat. fructus hic operis mei est.
miserum videre nolo, sed dum fit miser.
aperta multa tecta conlucent face.
resupinus ipse purpurae atque auro incubat,
vino gravatum fulciens laeva caput.
eructat. o me caelitum excelsissimum,
regumque regem! vota transcendi mea.
satur est, capaci ducit argento merum —
ne parce potu: restat etiamnunc cruor
tot hostiarum; veteris hunc Bacchi color
abscondet — hoc, hoc mensa cludatur scypho
mixtum suorum sanguinem genitor bibat:
meum bibisset. ecce, iam cantus ciet
festasque voces nec satis menti imperat.
Thy. – Pectora longis hebetata malis,
iam sollicitae ponite curas.
(312) fugiat maeror fugiatque pavor,
fugiat trepidi comes exilii
tristis egestas rebusque gravis
pudor afflictis: magis unde cadas
quam quo refert. Magnum, ex alto
culmine lapsum stabilem in plano
figere gressum; magnum, ingenti
strage malorum pressum fracti
pondera regni non inflexa
cervice pati nec degenerem
victumque malis rectum impositas
ferre ruinas. Sed iam saevi
nubila fati pelle ac miseri
temporis omnis dimitte notas;
redeant vultus ad laeta boni,
veterem ex animo mitte Thyesten.
Proprium hoc miseros sequitur vitium,
numquam rebus credere laetis:
redeat felix fortuna licet,
tamen afflictos gaudere piget,
quid me revocas festumque vetas
celebrare diem. quid flere iubes,
nulla surgens dolor ex causa?
quid me prohibes flore decenti
vincire comam? prohibet, prohibet!
Vernae capiti Auxere rosae,
pingui madidus crinis amomo
inter subitos stetit horrores,
imber vultu nolente cadit,
venit in medias voces gemitus,
maeror lacrimas amat assuetas, (313)
flendi miseris dira cupido est.
libet infaustos mittere questus,
libet et Tyrio saturas ostro
rumpere vestes, ululare libet.
Mittit luctus signa futuri
mens, ante sui praesaga mali:
instat nautis fera tempestas,
cum sine vento tranquilla tument.
Quos tibi luctus quosve tumultus
fingis, demens? credula praesta
pectora fratri: iam, quicquid id est,
vel sine causa vel sero times.
Nolo infelix, sed vagus intra
terror oberrat, subitos fundunt
oculi fletus, nec causa subest,
dolor an metus est?
an habet lacrimas magna voluptas?
Atr. – Festum diem, germane, consensu pari
celebremus: hic est, sceptra qui firmet mea
solidamque pacis alliget certae fidem.
Thy. – Satias dapis me nec minus Bacchi tenet,
augere cumulus hic voluptatem potest,
si cum meis gaudere felici datur.
Atr. – Hic esse natos crede in amplexu patris,
hic sunt eruntque; nulla pars prolis tuae
tibi subtrahetur. ora quae exoptas dabo
totumque turba iam sua implebo patrem,
satiaberis, ne metue. nunc mixti meis
iucunda mensae sacra iuvenilis colunt;
sed accientur. poculum infuso cape
gentile Baccho,
Thy. – Capio fraternae dapis (314)
donum, paternis vina libentur deis.
tunc hauriantur. sed quid hoc? nolunt manus
parere, crescit pondus et dextram gravat;
admotus ipsis Bacchus a labris fugit
circaque rictus ore decepto fluit
et ipsa trepido mensa subsiluit solo.
vix lucet ignis; ipse quin aether gravis
inter diem noctemque desertus stupet,
quid hoc? magis magisque concussi labant
convexa caeli; spissior densis coit
caligo tenebris noxque se in noctem abdidit;
fugit omne sidus, quicquid est, fratri precor
gnatisque parcat, omnis in vile hoc caput
abeat procella, redde iam gnatos mihi!
Atr. – Reddam, et tibi illos nullus eripiet dies.
Thy. – Quis hic tumultus viscera exagitat mea?
quid tremuit intus? sentio impatiens onus
meumque gemitu non meo pectus gemit,
adeste, nati, genitor infelix vocat,
adeste. visis fugiet hic vobis dolor —
unde obloquuntur?
Atr. – Expedi amplexus pater:
«venere, gnatos ecquid agnoscis tuos?
Thy. – Agnosco fratrem, sustines tantum nefas
gestare, Tellus? non ad infernam Styga
tenebrasque mergis rupta et ingenti via
ad chaos inane regna cum rege abripis?
non tota ab imo tecta convellens solo
verti» Mycenas? stare circa Tantalum
uterque iam debuimus: hinc compagibus
et hinc revulsis, si quid infra Tartara est (315)
avesque nostros, hoc tuam, inmani sinu
demitte vallem nosque defossos tege
Acheronte toto. noxiae supra, caput
animae vagentur nostrum et ardenti freto
Phlegethon harenas igneus totas agens
exilia supra nostra violentus fluat —
immota tellus pondus ignavum iaces?
fugere superi,
Atr. – Iam accipe hos potius libens
diu expetitos — nulla per fratrem est mora:
fruere, osculare, divide amplexus tribus.
Thy. – Hoc foedus? haec est gratia, haec fratris fides?
sic odia ponis? non peto. incolumis pater
natos ut habeam; scelere quod salvo dari
odioque possit, frater hoc fratrem rogo:
sepelire liceat, redde quod cernas statim
uri; nihil te genitor habiturus rogo.
sed perditurus.
Atr. – Quicquid e natis tuis
superest habes, quodcumque non superest habes.
Thy. – Vtrumne saevis pabulum alitibus iacent,
an beluis servantur, an pascunt feras?
Atr. – Epulatus ipse es impia natos dape.
Thy. – Hoc est deos quod puduit, hoc egit diem
aversum in ortus, quas miser voces dabo
qnestusque quos? quae verba sufficient mihi?
abscisa cerno capita et avulsas manus
et rupta fractis cruribus vestigia —
hoc est quod avidus capere non potuit pater.
volvuntur intus viscera et clusum nefas (316)
sine exitu luctatur et quaerit fugam.
da, frater, ensem (sanguinis multum mei
habet ille): ferro liberis detur via.
negatur ensis? pectora inliso sonent
contusa planctu — sustine, infelix, manum,
pareamus umbris, tale quis vidit nefas?
quis inhospitalis Caucasi rupem asperam
Heniochus habitans quisve Cecropiis metus
terris Procrustes? genitor en natos premo
premorque natis — sceleris est aliquis modus.
Atr. – Sceleri modus debetur ubi facias scelus,
non ubi reponas. hoc quoque exiguum est mihi.
ex vulnere ipso sanguinem calidum in tua
defundere ora debui, ut viventium
biberes cruorem — verba sunt irae data
dum propero, ferro vulnera impresso dedi,
cecidi ad aras, caede votiva focos
placavi et artus, corpora exanima amputans,
in parva carpsi frusta et haec ferventibus
demersi aenis, illa lentis ignibus
stillare iussi; membra nervosque abscidi
viventibus, gracilique traiectas veru
mugire fibras vidi et aggessi manu
mea ipse flammas — omnia haec melius pater
fecisse potuit, cecidit in cassum dolor:
scidit ore natos impio, sed nesciens,
sed nescientes,
Thy. – Clausa litoribus vagis
audite maria, vos quoque audite hoc scelus,
quocumque, di, fugistis, audite inferi,
audite terrae, Noxque Tartarea gravis
et atra nube, vocibus nostris vaca
(tibi sum relictus, sola tu miserum vides, (317)
tu quoque sine astris), vota non faciam improba,
pro me nihil precabor — et quid iam potest
pro me esse? vobis vota prospicient mea.
tu, summe caeli rector, aetheriae potens
dominator aulae, nubibus totum horridis
convolve mundum, bella ventorum undique
committe et omni parte violentum intona,
manuque non qua tecta et immeritas domos
telo petis minore, sed qua montium
tergemina moles cecidit et qui montibus
stabant pares Gigantes, hac arma expedi
ignesque torque, vindica amissum diem,
iaculare flammas, lumen ereptum polo
fulminibus exple. causa, ne dubites diu,
utriusque mala sit; si minus, mala sit mea:
me pete, trisulco flammeam telo facem
per pectus hoc transmitte — si gnatos pater
humare et igni tradere extremo volo,
ego sum cremandus. si nihil superos movet
nullumque telis impios numen petit,
aeterna nox permaneat et tenebris tegat
inmensa longis scelera, nil, Titan, queror,
si perseveras.
Atr. – Nunc meas laudo manus,
nunc parta vera est palma, perdideram scelus,
nisi sic doleres. liberos nasci mihi
nunc credo, castis nunc fidem reddi toris.
Thy. – Quid liberi meruere?
Atr. – Quod fuerant tui.
Thy. – Natos parenti —
Atr. – Fateor et, quod me iuvat,
certos.
Thy. – Piorum praesides testor deos.
Atr. – Quin coniugales?
Thy. – Scelere quis pensat scelus?
Atr. – Scio quid queraris: scelere praerepto doles,
nec quod nefandas hauseris angit dapes —
quod non parans! fuerat hic animus tibi (318)
instruere similes inscio fratri cibos
et adiuvante liberos matre aggredi
similique leto sternere — hoc unum obstitit:
tuos putasti.
Thy. – Vindices aderunt dei;
his puniendum vota te tradunt mea.
Atr. – Te puniendum liberis trado tuis.
|