Jump to content

Timaeus (Cicero)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Timaeus
Saeculo I a.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus

I Multa sunt a nobis et in Academicis conscripta contra physicos et saepe cum P. Nigidio Carneadeo more et modo disputata. Fuit enim vir ille cum ceteris artibus, quae quidem dignae libero essent, ornatus omnibus, tum acer investigator et diligens earum rerum quae a natura involutae videntur; denique sic iudico, post illos nobiles Pythagoreos, quorum disciplina extincta est quodam modo, cum aliquot saecla in Italia Siciliaque viguisset, hunc extitisse qui illam renovaret. Qui cum me in Ciliciam proficiscentem Ephesi exspectavisset Romam ex legatione ipse decedens, venissetque eodem Mytilenis mei salutandi et visendi causa Cratippus Peripateticorum omnium, quos quidem ego audierim, meo iudicio facile princeps, perlibenter et Nigidium vidi et cognovi Cratippum. Ac primum quidem tempus salutationis in percunctatione consumpsimus ...

II Quid est quod semper sit neque ullum habeat ortum, et quod gignatur nec umquam sit? Quorum alterum intellegentia et ratione conprehenditur, quod unum atque idem semper est; alterum quod adfert ad opinionem sensum rationis expers, quod totum opinabile est, id gignitur et interit nec umquam esse vere potest. Omne autem quod gignitur ex aliqua causa gigni necesse est; nullius enim rei causa remota reperiri origo potest. Quocirca si is qui aliquod munus efficere molitur eam speciem, quae semper eadem, intuebitur atque id sibi proponet exemplar, praeclarum opus efficiat necesse est; sin autem eam quae gignitur, numquam illam quam expetet pulchritudinem consequetur. Omne igitur caelum sive mundus sive quo alio vocabulo gaudet, hoc a nobis nuncupatus sit - de quo id primum consideremus quod principio est in omni quaestione considerandum, semperne fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit [an] ab aliquo temporis principatu. Ortus est, quando quidem cernitur et tangitur et est undique corporatus, omnia autem talia sensum movent, sensusque moventia quae sunt, eadem in opinatione considunt, quae ortum habere gignique diximus, autem gigni posse sine causis. Atque illum quidem quasi parentem huius universitatis invenire difficile, et cum iam invenerit indicare in vulgus nefas. Rursus igitur videndum, ille fabricator huius tanti operis utrum sit imitatus exemplar, idne quod semper unum idem et sui simile an id quod generantum ortumque dicimus. Atqui si pulcher est hic mundus et si probus eius artifex, profecto speciem aeternitati imitari maluit; sin secus, quod ne dictu quidem fas est, generatum exemplum est pro aeterno secutus. Non igitur dubium quin aeternitatem maluerit exsequi, quando quidem neque mundo quicquam pulchrius neque eius aedificatore praestantius. Sic ergo generatus ad it est effectus quod ratione sapientiaque conprehenditur atque aeternitate inmutabili continetur. Ex quo efficitur ut sit necesse hunc quem cernimus mundum simulacrum aeternum esse alicuius aeterni. Difficillimum autem est in omni conquisitione rationis exordium; de his igitur quae diximus haec sit prima distinctio.

III Omni orationi cum is rebus, de quibus explicat, videtur esse cognatio. Itaque cum de re stabili et inmutabili disputat oratio talis fit qualis illa: neque redargui neque convinci potest; cum autem ingressa est imitata et efficta simulacra, bene agi putat si similitudinem veri consequatur: quantum enim ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Quocirca si forte de deorum natura ortuque mundi disserentes minus id quod avemus animo consequimur, ut tota dilucide et plane exornata oratio sibi constet et ex omni parte secum ipsa consentiat, haut sane erit mirum, contentique esse debebitis si probabilia dicentur; aequum est enim meminisse et me qui disseram hominem esse et vos qui iudicetis, ut si probabilia dicentur ne quid ultra requiratis. Quaeramus igitur causam quae impulerit eum qui haec machinatus sit ut originem rerum et molitionem novam quaereret. Probitate videlicet praestabat, probus autem invidet nemini; itaque omnia sui similia generavit. Haec nimirum gignendi mundi causa iustissima. Nam cum constituisset deus bonis omnibus explere mundum mali nihil admiscere quoad natura pateretur, quicquid erat quod in cernendi sensum caderet id sibi adsumpsit, non tranquillum et quietum sed inmoderate agitatum et fluitans, idque ex inordinato in ordinem adduxit; hoc enim iudicabat esse praestantius; fas autem nec est nec umquam fuit quicquam nisi pulcherrimum facere ei qui esset optumus. Cum rationem igitur habuisset, reperiebat nihil esse eorum quae natura cernerentur inintellegens intellegente in toto genere praestantius. Quocirca intellegentiam in animo, animum inclusit in corpore: sic ratus est opus illud effectum esse pulcherrimum. Quam ob causam non est cunctandum profiteri - si modo investigari aliquid coniectura potest - hunc mundum animal esse idque intellegens et divina providentia constitutum.

IV Hoc posito quod sequitur videndum est, cuiusnam animantium deus in fingendo mundo similitudinem secutus sit. Nullius profecto id quidem, quae sunt nobis nota animantia: sunt enim omnia in quaedam genera partita aut inchoata, nulla ex parte perfecta; inperfecto autem nec absoluto simile pulchrum esse nihil potest. Cuius ergo omne animal quasi particula quaedam est - sive in singulis sive in universo genere cernatur - eius similem mundum esse ducamus. Omnes igitur qui animo cernuntur et ratione intelleguntur animantes conplexu rationis et intellegentiae, sicut homines hoc mundo et pecudes et omnia quae sub aspectum cadunt, comprehenduntur. Quod enim pulcherrimum in rerum natura intellegi potest et quod ex omni parte absolutissimum est, cum deus similem mundum efficere vellet, animal unum aspectabile, in quo omnia animalia continerentur, efficit. Rectene igitur unum mundum diximus an fuit pluris aut innumerabiles dictu melius et verius? Vnus profecto, si quidem factum est ad exemplum. Quod enim omnis animantis eos qui ratione intelleguntur conplectitur id non potest esse cum altero: rursus enim alius animans qui eum contineat sit necesse est, cuius partes sint animantes superiores, caelumque hoc simulacrum illius ultimi sit, non proximi. Quorum ne quid accideret atque ut hic mundus esset animanti absolutio simillimus hoc ipso quod solus atque unus esset, idcirco singularem deus hunc mundum atque unigenam procreavit. Corporeum autem et aspectabile idemque tractabile omne necesse est esse quod natum est. Nihil porro igni vacuum aspici ac videri potest, nec vero tangi quod careat solido, solidum autem nihil quod terrae sit expers. Quam ob rem mundum efficere moliens deus terram primum ignemque iungebat. Omnia autem duo ad cohaerendum tertium aliquid anquirunt et quasi nodum vinculumque desiderant. Sed vinculorum id est aptissimum atque pulcherrumum, quod ex se atque de is quae stringit quam maxime unum efficit. Id optime adsequitur quae Graece analogia, Latine - audendum est enim, quoniam haec primum a nobis novantur - conparatio pro portione dici potest.

V Quando enim trium vel numerorum vel figurarum vel quorumcumque generum contigit ut quod medium sit ut ei primum pro portione ita id postremo conparetur, vicissimque ut extremum cum medio sic medium cum primo conferatur, id quod medium est tum primum fit tum postremum, postrema autem et prima media fiunt: ita necessitas cogit ut eadem sint ea quae devincta fuerint; eadem autem cum facta sint, efficitur ut omnia sint unum. Quod si universi corpus planum et aequabile explicaretur neque in eo quicquam esset ... requisitum; unum enim interiectum medium et sepse et ea quibus esset interpositum conligaret. Sed cum soliditas mundo quaereretur, solida autem omnia uno medio numquam, duobus semper copulentur, ita contigit ut inter ignem atque terram aquam deus animanque poneret eaque inter se conpareret et pro portione coniungeret, ut quem ad modum ignis animae sic anima aquae, quodque anima aquae id aqua terrae pro portione redderet; qua ex coniunctione caelum ita aptum est ut sub aspectum et tactum cadat. Itaque et ob eam causam et ex is rebus numero quattuor mundi est corpus effectum, ea constrictum conparatione qua dixi; ex quo ipse se concordi quadam amicitia et caritate complectitur atque ita apte cohaeret ut dissolvi nullo modo queat nisi ab eodem a quo est conligatus. Earum autem quattuor rerum quas supra dixi sic in omni mundo partes omnes conlocatae sunt, ut nulla pars huiusce generis excederet extra atque ut in hoc universo inessent genera illa universa; id ob eas causas, primum ut mundus animans posset ex perfectis partibus esse perfectus, deinde ut unus esset, nulla parte unde alter gigneretur relicta, postremo ne qui morbus eum posset aut senectus adtingere: omnis enim coagmentatio corporis vel caloris vi vel frigoris vel aliqua inpulsione vehementi labefactatur et frangitur et ad morbos senectutemque conpellitur. Hanc igitur habuit rationem effector mundi et molitor deus, ut unum opus totum atque perfectum ex omnibus totis atque perfectis absolveret, quod omni morbo et senio vacaret.

VI Formam autem ei maxime cognatam et decoram dedit. A quo enim animanti omnis reliquas contineri vellet animantes, hunc ea forma figuravit qua una omnes formae reliquae concluduntur, et globosum est fabricatus, quod sphairoeides Graeci vocat, cuius omnis extremitas paribus a medio radiis adtingitur, idque ita tornavit ut nihil efficere posset rotundius, nihil asperitatis ut haberet nihil offensionis, nihil incisum angulis nihil anfractibus, nihil eminens nihil lacunosum - omnesque partes simillimae omnium, quod eius iudicio praestabat dissimilitudini similitudo. Omni autem totam figuram mundi levitate circumdedit. Nec enim oculis egebat, quia nihil extra quod cerni posset relictum erat, nec auribus, quia ne quod audiretur quidem, neque erant anima circumfusa extrema mundi, ut respirationem requireret; nec vero desiderabat aut alimenta corporis aut detractionem confecti et consumpti cibi: neque enim ulla decessio fieri poterat neque accessio, nec vero erat unde; itaque se ipse consumptione et senio alebat sui, cum ipse per se et a se et pateretur et faceret omnia; sic enim ratus est ille qui ista iunxit et condidit ipsum se contentum esse mundum neque egere altero. Itaque ei nec manus adfixit, quoniam nec capiendum quicquam erat nec repellendum, nec pedes aut aliqua membra quibus ingressum corporis sustineret. Motum enim dedit caelo eum qui figurae eius esset aptissumus, qui unus ex septem motibus mentem atque intellegentiam cieret maxime; itaque una conversione atque eadem ipse circum se torquetur et vertitur; sex autem reliquos motus ab eo separavit itaque ab omni erratione eum liberavit. Ad hanc igitur conversionem, quae pedibus et gradu non egeret, ingrediendi membra non dedit. Haec deus is qui erat de aliquando futuro deo cogitans levem illum effecit et undique aequabilem et a medio ad summum parem et perfectum atque absolutum ex absolutis atque perfectis. Animum autem ut in eo medio conlocavit ita per totum tetendit; deinde eum circumdedit corpore et vestivit extrinsecus caeloque solivago volubili et in orbem incitato conplexus est, quod secum ipsum propter virtutem facile esse posset nec desideraret alterum, satis sibi ipsum notum et familiare. Sic deus ille aeternus hunc perfecte beatum deum procreavit. Sed animum haud ita ut modo locuti sumus tum denique cum corpus ei effecisset inchoavit: neque enim esset rectum minori parere maiorem; sed nos multa inconsiderate ac temere dicimus.

VII Deus autem et ortu et virtute antiquiorem genuit animum eumque ut dominum atque imperantem oboedienti praefecit corpori; idque molitus tali quodam est modo. Ex ea materia quae individua est et quae semper unius modi suique similis et ex ea quae ex corporibus dividua gignitur tertium materiae genus ex duobus in medium admiscuit, quod esset eiusdem naturae et quod alterius, idque interiecit inter individuum atque id quod dividuum esset in corpore; ea cum tria sumpsisset in unam speciem temperavit, naturamque illam quam alterius diximus vi cum eadem coniunxit fugientem et eius copulationis alienam; quae permiscens cum materia cum ex tribus effecisset unum, id ipsum in ea quae decuit membra partitus est. Iam partis singulas ex eodem et ex altero et ex materia temperavit. Fuit autem talis illa partitio. Vnam principio partem detraxit ex toto, secundam autem primae partis duplam, deinde tertiam, quae esset secunda sesquealtera, prima [de] tripla, deinde quartam quae secundae dupla esset, quintam inde quae tertiae tripla, tum sextam octuplam primae, postremo septimam quae septem et viginti partibus antecederet primae. Deinde instituit dupla et tripla intervalla explere partis rursus ex toto desecans; quas in intervallis ita locabat ut in singulis essent bina media - vix enim audeo dicere medietates, quas Graeci mesotetas appellant, sed quasi ita dixerim intellegatur, erit enim planius -,earum alteram eadem parte praestantem extremis eademque superatam [eadem partem praestant in extremis eademque superatam] alteram pari numero praestantem extremis parique superatam. Sequealteris autem intervallis et sequetertiis et sequeoctavis sumptis ex his conligationibus in primis intervallis sesqueoctavis intervallo sesquetertia omnia explebat, cum particulam singulorum relinqueret; eius autem particulare intervallo relicto habebat numerus ad numerum eandem pro contione comparationem in extremis quam habent ducenta quinquaginta sex cum ducentis quadraginta tribus. Atque ita permixtum illud, ex quo haec secuit, iam omne consumpserat. Hanc igitur omnem coniunctionem duplicem in longitudinem diffidit mediamque accommodans ad mediam quasi decusavit, deinde in orbem intorsit, ut et ipsae secum et inter se, ex commissura qua e regione essent, iungerentur, eoque motu, cuius orbis semper in eodem erat eodemque modo ciebatur, undique est eas circumplexus. Atque ita cum alterum esset exteriorem alterum interiorem amplexus orbem, illum eiusdem naturae, hunc alterius motavit. Eamque quae erat eiusdem detorsit a latere in dexteram partem, hanc autem citimam a mediana linea direxit ad laevam. Sed principatum dedit superiori, quam solam individuam reliquit; interiore autem cum in sex partis caeli divisisset, septem orbis disparis duplo et triplo intervallo moveri iussit contrariis inter se cursibus. Eorum autem trium fecit pares celeritates, set quattuor et inter se dispares et dissimilis trium reliquorum.

VIII Animum igitur cum ille procreator mundi deus ex suae mente et voluntate genuisset, tum denique omne quod erat concretum atque corporeum substernebat animo interiusque faciebat atque ita medio medium accommodans copulabat. Sic animus a medio profectus extremitatem caeli a suprema regione rotundo ambitu circumiecit seseque ipse versans divinum sempiternae sapientisque vitae induxit exordium. Et corpus quidem caeli aspectabile effectum est; animus autem oculorum effugit optutum, est autem unus ex omnibus rationis concentionisque, quae harmonia Graece, sempiternarum rerum et sub intellegentiam cadentium compos et particeps; quo nihil est ab optimo et praestantissimo genitore melius procreatum: quippe qui ex eadem iunctus alteraque natura, adiuncta materia, temperatione trium partium quo portione conpacta, se ipsa conversans, cum materiam mutabilem arripuit et cum rusus individuam atque simplicem, per se omnis movetur discernique quid sit eiusdem generis quid alterius, et cetera diiudicat, quid quoique rei sit maxime aptum, quid quoque loco aut modo aut tempore contingat, quaeque distinctio sit inter ea quae gignantur et ea quae sint semper eadem. Ratio autem vera, quae versatur in is quae sunt semper eadem et in is quae mutantur, cum in eodem et in altero movetur ipsa per sese sine voce et sine ullo sono, cum eandem partem adtingit qua sensus cieri potest, et orbis illius generis alterius inmutatus et rectus omni[a] animo mentique denuntiat, tum opiniones adsensionesque firmae veraeque gignuntur; cum autem in illis rebus vertitur quae manentes semper eadem non sensu sed intellegentia continentur ... gaudio elatus

IX ratione igitur et mente divina ad originem temporis [curris] curriculum inventum est solis et lunae ... ... alterius natura converteret, ut terram lunae cursus proxime ambiret, eique supra terram proxima solis circumvectio esset; lucifer deinde et sancta Mercuri stella cursum habent solis celeritati parem sed vim quandam contrariam, eaque inter se concursationes habent lucifer Mercurius sol, aliique alios vincunt vicissimque vincuntur. Reliquorum siderum quae causa collocandi fuerit quaeque eorum sit conlocatio, in sermonem alium differendum est, ne in eo quod adtingendum fuit quam in eo quoius causa id adtingimus longior ponatur oratio. Quando igitur sibi quidque eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex quibus erat motus temporis consignandus, conligatisque corporibus vinculis animalibus cum animantia orta sunt eaque imperio parere didicerunt, tunc ex alterius naturae motione transversa in eiusdem naturae motum incurrentia in eaque haerentia atque inpedita, cum alia maiorem lustrarent orbem alia minorem, tardius quae maiorem celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae quae velocissume movebantur ea celeritate vinci a tardioribus et cum superabant superari videbantur; omnis enim orbis eorum quasi helicae inflexione vertebat, qua bifariam contrariae simul procedentia efficiebant ut quod esset tardissimum id proximum fieri videretur celerrimo. Atque ut esset mensura quaedam evidens quae in octo cursibus celeritates tarditatesque declararet, deus ipse solem quasi lumen accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum omnibus conluceret animantesque quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eo, quod simile esset, numerorum naturam vimque cognoscerent. Nox igitur et dies ad hunc modum et ob has generata causas unum circumitum orbis efficit sapientissimum atque optimum, mensis autem quando luna lustrato suo cursu solem consecuta est, annus ubi sol suum totum confecit et peragravit orbem. Ceterorum autem siderum ambitus ignorantes homines praeter admodum paucos neque nomen appellant neque inter se numero commetiuntur; itaque nesciunt hos siderum errores id ipsum esse quod rite dicitur tempus, multitudine infinita varietate admirabili praeditos; ac tamen illud perspici et intellegi potest, absoluto perfectoque numero temporis absolutum annum perfectumque tunc conpleri denique cum se octo ambitus confectis suis cursibus ad idem caput retulerunt cumque eos permensus est idem et semper sui similis orbis. Has igitur ob causas nata astra sunt quae per caelum penetrantia solstitiali se et brumali revocatione converterent, ut hoc omne animal quod videmus esset illi animali quod sentimus ad aeternitatis imitationem simillimum.

X Et cetera quidem usque ad temporis ortum impressa ab illis quae imitabatur ecfinxerat; sed quia nondum omne animal in mundo intus incluserat, ex ea parte deficiebat ad propositum exemplar imaginis similitudo. Quot igitur et quales animalium formas mens in speciem rerum intuens poterat cernere, totidem et tales in hoc mundo secum cogitavit effingere. Erant autem animantium genera quattuor, quorum unum divinum atque caeleste, alterum pinnigerum et aerium, tertium aquatile, pedestre et terrestre quartum. Divinae animationis maxime speciem faciebat ex igne, ut et splendidissimus esset et aspectu pulcherrimus; cumque eum similem universi naturae efficere vellet, ad volubilitatem rotundavit comitemque eum sapientiae quam optimae mentis efficit circumque omne caelum aequaliter distribuit, ut hunc varietate distinctum bene Graeci kosmon, nos lucentem mundum nominaremus. Dedit autem divinis duo genera motus, unum quod semper esset in eodem +de quo et idem de omnibus atque uno modo cogitaret, alterum quod in antiquam partem a conversione eiusdem et similis pelleretur, quinque autem reliquis montibus orbum eum voluit esse et expertem, immobilem et stantem. Ex quo genere ea sunt sidera quae infixa caelo non moventur loco, quae sunt animantia eaque divina, ob eamque causam suis sedibus inhaerent et perpetuo manent. Quae autem vaga et mutabili erratione labuntur ita generata sunt ut supra diximus. Iam vero terram altricem nostram, quae traiecto axi sustinetur, diei noctisque effectricem eandemque custodem, antiquissimam deorum omnium voluit esse eorum qui intra caelum gignerentur. Lusiones autem deorum et inter ipsos deos concursiones, quaeque in orbibus eorum conversiones quaeque antecessiones eveniant, cumque inter se paene contingant, eos qui prope copulentur contrariaque regione, et pone quos aut ante labantur, quisque temporibus a nostro aspectu oblitescant rursusque emersi terrorem incutiant rationis expertibus, si verbis explicare conemur nullo posito ob oculos simulacro earum rerum, frustra suscipiatur labor. Sed haec satis sint dicta nobis, quaeque de deorum qui cernuntur quique sunt orti natura praefati sumus habeant hunc terminum.

XI Reliquorum autem, quos Graeci daimonas appellant, nostri opinor lares, si modo hoc recte conversum videri potest, et nosse et nuntiare ortum eorum maius est quam ut profiteri nos scire audeamus. Credendum nimirum est veteribus et priscis ut aiunt viris, qui se progeniem deorum esse dicebant itaque eorum vocabula nobis prodiderunt; nosse autem generatores suos optime poterant, ac difficile factu est a deis ortis fidem non habere: quamquam nec argumentis nec rationibus certis eorum oratio confirmatur, sed quia de suis nobis rebus videntur loqui, veteri legi morique parendum est. Sic igitur ut ab his est traditum horum deorum ortus habeatur atque dicatur, ut Oceanum Salaciamque Caeli satu Terraeque conceptu generatos editoque memoremus, ex is Saturnum et Opem, deinceps Iovem atque Iunonem, reliquos, quos fratres inter se agnatosque usurpari atque appellari videmus, et eorum, ut utamur veteri verbo, prosapiam. Quando igitur omnes et qui moventur palamque se ostendunt et qui ea tenus nobis declarantur qua ipsi volunt creati sunt, tum ad eos is deus qui omnia genuit fatur haec: "Vos qui deorum satu orti estis adtendite. Quorum operum ego parens effectorque sum, haec sunt indissoluta me invito: quamquam omne conligatum solvi potest, sed haud quaquam boni est ratione victum velle dissolvere. Sed quoniam estis orti, inmortales vos quidem esse et indissolubiles non potestis, neutiquam tamen dissolvemini, neque vos ulla mortis fata perement nec fraus valentior quam consilium meum, quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram quam illa quibus estis tum cum gignebamini conligati. Quid sentiam igitur cognoscite. Tria genera nobis reliqua sunt eaque mortalia, quibus praetermissis caeli absolutio perfecta non erit: omnia enim genera animalium conplexu non tenebit, teneat autem oportebit, ut ex eodem ne quid absit. Quae si a me ipso effecta sint, deorum vitam possint adaequare; ut igitur mortali condicione generentur, vos suscipite ut illa gignatis imiteminique vim meam, qua me in vestro ortu usum esse meministis. In quibus qui tales creantur ut deorum inmortalium quasi gentiles esse debeant, divini generis appellentur teneantque omnium animantum principatum vobisque iure et lege volentes pareant. Quorum vobis initium satusque tradetur a me, vos autem ad id quod erit inmortale partem adtexitote mortalem: ita orientur animantes, quos et vivos alatis et consumptos sinu recipiatis."

XII Haec ille dixit; deinde ad temperationem superiorem revertit, in qua omnem animum universae naturae temperans permiscebat superiorisque permixtionis reliquias fundens aequabat eodem modo ferme, nisi quod non ita incorrupta ut ea quae semper *isdem, sed ab iis secundum sumebat atque etiam tertium. Toto igitur omni constituto sideribus parem numerum distribuit animorum et singulos adiunxit ad singula atque ita quasi in currum universitatis imposuit commonstravitque leges fatales ac necessarias et ostendit primum ortum unum fore omnibus eumque moderatum atque constantem nec ab ullo inminutum; satis autem et quasi sparsis animis fore uti certis temporum intervallis oreretur animal quod esset ad cultum deorum aptissimum. Sed cum duplex esset natura generis humani, sic se res habebat ut praestantius genus esset eorum qui essent futuri viri. Cum autem animis corpora necessitate insevisset cumque ad corpora [necessitate] tum accessio fieret tum abscessio, principio necesse erat sensum exsistere unum communemque omnium vehementiore motu excitatum coniunctumque naturae, deinde voluptate et molestia mixtum amorem, post iram et metum et reliquos motus animi comites superiorum et his etiam contrarios dissidentes. "Quos qui ratione rexerit, iuste vixerit, qui autem iis se dederit, iniuste. Atque ille qui recte atque honeste curriculum vivendi a natura datum confecerit ad illud astrum quocum aptus fuerit revertetur; qui autem inmoderate et intemperate vixerit, eum secundus ortus in figuram muliebrem transferet, et si ne tum quidem finem vitiorum faciet gravius etiam iactabitur et in suis moribus simillimas figuras pecudum et ferarum transferetur neque terminum malorum prius aspiciet quam illam sequi coeperit conversionem quam habebit in se ipse eiusdem et +uni similis innatam et insitam: quod tum eveniet cum illa quae ex igni anima aqua terra turbulenta et rationis expertia insederint ratione depulerit et ad primam atque optimam affectionem animi pervenerit."

XIII Quae cum ita designasset seseque, si quid postea fraudis aut vitii evenisset, extra omnem culpam causamque posuisset, alios[que] in terram alios in lunam alios in reliquas mundi partes, quae sunt [ad] spatiorum temporis signa et notae constitutae, spargens quasi serebat. Post autem eam sationem dis ut ita dicam iunioribus permisit ut corpora mortalia effingerent, quantumque esset reliquum ex humano animo quod deberet accedere, id omne et quae consequentia essent perpolirent et absolverent, deinde ut huic animanti principes se ducesque praeberent vitamque eius quam pulcherrime regerent et gubernarent, quatenus non ipse bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae quaereret. Atque is quidem qui cuncta conposuit constanter in suo manebat statu; qui autem erant ab eo creati, cum parentis ordinem cognovissent, hunc sequebantur. Itaque cum accepissent inmortale principium mortalis animantis, imitantes genitorem et effectorem sui particulas ignis et terrae et atque et animae a mundo, quas rursus redderent, mutuabantur easque inter se copulabant, haud isdem vinclis quibus ipsi erant conligati, sed talibus quae cerni non possent propter parvitatem crebris quasi cuneolis inliquefactis unum efficiebant ex omnibus corpus atque in eo influente atque affluente animi divini ambitus inligabant. Itaque illi in flumen inmersi neque tenebant neque tenebantur, sed vi magna tum ferebant tum ferebantur. Ita totum animal movebantur illud quidem, sed inmoderate et fortuito, ut sex motibus veheretur: nam et ante et pone et ad laevam et ad dextram et sursum et deorsum, modo huc modo illuc ... urere lucere per oculos emicare defenstrix

XIV ... ii splendore consedit, tum vel eadem species vel interdum inmutata redditur, cum ignis oculorum cum eo igne qui est ob os effusus se confudit et contulit. Dextra autem videntur quae laeva sunt, quia contrariis partibus oculorum contrarias partes adtingunt. Respondent autem dextra dexteris, laeva laevis conversione luminum, cum ea inter se non cohaerescunt: id fit cum speculorum levitas hinc illincque altitudinem adsumpsit et ita dexteram detrusit in laevam partem oculorum laevamque in dexteram. Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum, quae convertens inferiora reddit quae sunt superiora. Atque haec omnia ex eo genere sunt quae rerum adiuvant causas, quibus utitur ministeriis deus cum optimi speciem quoad fieri potest efficit; sed existimant plerique non haec adiuvantia causarum sed has ipsas esse omnium causas, [quae vim habeant frigoris et caloris] quae vim habeant refrigerandi calefaciendi concrescendi liquendi, careant autem omni intellegentia atque ratione, quae nisi in animo nulla alia in natura reperiantur; animus autem sensum omnem effugit oculorum, at ignis aqua terra anima corpora sunt eaque cernuntur. Illum autem qui intellegentiae sapientiaeque se amatorem profitetur necesse est intellegentis sapientisque naturae primas causas conquirere, dein secundas earum rerum quae necessario movent alias cum ipsae ab aliis moventur. Quocirca nobis sic cerno esse faciendum ut de utroque nos quidem dicamus genere causarum, separatim autem de is quae cum intellegentia sunt efficientes pulcherrimarum rerum atque optumarum et de is quae vacantes prudentia inconstantia perturbataque efficiunt. Ac de oculorum quidem causis, ut haberent eam vim quam nunc habent, satis ferme esse dictum puto; maxuma autem eorum utilitas donata hominum generi deorum munere deinceps explicetur. Rerum enim optumarum cognitionem nobis oculi adtulerunt. Nam haec quae est habita de universitate oratio a nobis haud umquam esset inventa, si neque sidera neque sol neque caelum sub oculorum aspectum cadere potuissent. Nunc vero dies noctesque oculis cognitae, tum mensum annorumque conversiones et numerum machinatae sunt et spatium temporis dimensae, et ad quaestionem totius naturae inpulerunt; quibus ex rebus philosophiam adepti sumus, quo bono nullum optabilius nullum praestantius neque datum est mortalium generi deorum concessu atque munere neque dabitur."