Tractatus (Zeno Veronensis)/2-21

E Wikisource
 2-20 2-22 

(PL 11 0458A) TRACTATUS XXI. De Psalmo centesimo.

(0458B) I. Negligentes legis sacrae cultores saepe magno implicantur errore, cum aut dicta non pro locis intelligunt, aut dictorum minime rationes inquirunt. Igitur in praesenti psalmo Propheta cum dicat: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine (Ps. C, v. 1) , quomodo Dominus in Evangelio dicit: Qui credit in me, non iudicabitur; qui autem non credit, iam iudicatus est (Ioan. XXXI, 8) ? Hoc dicendo eximit iudicio fideles, non admisit ad iudicium infideles. At si utraeque partes iudicio vacant, quomodo unicuique merces pro suo actu reddetur? sine causa etenim laborare videbitur iustus, nisi recipiat secundum facta sua, quae gessit, iniustus. (0459A) Non ergo sic accipiendum est, quemadmodum ab imprudentibus aestimatur. Caeterum Domini dictum quo sit pondere, quave ratione prolatum, explanat proprietas ipsa verborum: Qui credit, inquit, in me, non iudicabitur (Ioan. III, 18) . Recte: quid enim necesse est iudicare credentem? iudicium enim ex ambiguis rebus exsistit, adempta ambiguitate, iudicii non desideratur examen. Ex quo nec infideles necesse est iudicari, quia iam sua sunt incredulitate damnati; ex hac enim vita quis secum aut coronam portat, aut poenam? (0459B) Quam rationem David in psalmo primo his verbis expressit: Non resurgunt, inquit, impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum (Ps. I, 5) . Gradatim pro meritis, quasi cum quibusdam elogiis, paucissimis verbis totius humani generis iudicium designavit: etenim quantum interest inter impium et peccatorem, tantum interest inter peccatorem et iustum. Denique etiam ipse impiis iudicium, quia iam sua impietate praeiudicati sunt, non derelinquit: neque peccatores, qui iudicandi sunt, iustorum, qui non iudicabuntur, dignos esse consilio existimavit. (0460A)

II. Nunc scire debemus (quoniam iusti vitae perpetuae, impii aeterno sunt destinati supplicio, nullaque eos cognitio exspectat ulterius) quinam sint isti, quibus est iudicium praeparatum: et a quo scire debemus, nisi ab ipso Domino, qui suum dictum prosequitur dicens: Hoc est autem iudicium, quia lux venit in hunc mundum, et dilexerunt homines tenebras magis, quam lucem (Io. III, 19) ? Ambiguos utique Christianos designavit, ac lubricos, qui inter pios impiosque sint medii, nullam partem tenentes ad plenum, cum utramque tenere non desinunt. Fideles non sunt, quia habent aliquid infidelitatis insertum. Infideles non sunt, quia habent imaginem fidei, professione Deo, factis saeculo servientes. Volunt nosse legem, nolunt eius praecepta servare. (0460B) Signum salutare venerantur, et tamen a mysteriis daemonum non recedunt. Multos namque Dei metus in Ecclesia continet, sed tamen eos mundana voluptas ad se trahit. Impii non manent, quia his Dei nomen in honore est. Pii non sunt, quia patrem venerandum pravis moribus laedunt. (0461A) Orant, quia timent: peccant, quia volunt. Unde non est absolutus reatus, ubi de amoris comparatione duarum contrariarum sibimet partium iudicium flagitatur; ambiguitas enim nisi fuerit discussa, iure non potest mereri sententiam. Et qui sunt isti, quos ambiguitas iudicio reservavit? Utique illi, sicut Apostolus quoque ait, qui cognitum Deum non quasi Dominum honoraverunt, neque ei gratias egerunt, sed vanis persuasionibus cogitationes eorum abductae sunt, et tenebris opertum est cor eorum (Rom. I, 21) , ut diligerent magis tenebras quam lucem, creaturam potius quam creatorem.

III. Itaque tria convenit esse iudicia. (0461B) Unum iustorum, qui non tantum, ut dictum est, non iudicabuntur, sed istum mundum iudicabunt, Apostolo dicente: An nescitis quia sancti de hoc mundo iudicabunt (I Cor., VI, 2) ? Alterum impiorum, qui non sunt iudicandi, quia iam iudicati sunt, sed perituri, Scriptura dicente: Iter impiorum peribit (Ps. I, 6) . Tertium peccatorum, quorum obliquae ancipitisque vitae sunt necessario discutienda secreta, Apostolo utrumque prosequente, nam qui sine lege, inquit, peccaverint, sine lege peribunt. At qui in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur (Rom. II, 12) . Videtisne, fratres, multum interesse inter damnatum et iudicandum? Quam iudicii formam etiam ipsa humanitas, quamvis iniusta sit, servat. Nemo namque paterfamilias honesta fidelitatis suae lucra offerentem sibi suum servum iudicat, sed honorat, ut filium. (0461C) Alterum vero, quem venena conterentem, in adulterio, in homicidio, in falso, in maleficio deprehenderit, carnifici destinat statim non audiendum, sed competentibus poenis excruciandum. (0462A) Tertium quoque, quem adverterit Iraudulentum, coloratis ratiociniis sua furta excusantem, reservat examini, ut ponderatis damnis rebusque servatis, sententia in eum, prout debitor exstiterit, iure possit expromi. Ita erit, ut iustis corona, peccatoribus aut excusatis, aut emendatis indulgentia, impiis autem aeterna poena tribuatur. Per Dominum Iesum Christum, qui est benedictus cum Spiritu sancto in aeterna saecula saeculorum.