Jump to content

Tractatus (Zeno Veronensis)/2-28

Checked
E Wikisource
 2-27 2-29 


(PL 11 0483A) TRACTATUS XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma I.

(0484A) Post devotissima completa expiationis sacrae casta ieiunia, post clarissimae noctis suo sole dulces vigilias, post lactei fontis lavacro vitali in spem immortalitatis animas pullulantes, ex quo qui eratis aetate diversi, diversi natione, subito germani fratres, subito unigeniti emersistis infantes, hortor vos nativitatis tantae festa laeto celebrare convivio: sed non illo, in quo diversis epulis intrimentorum lenocinio saporis de summa certantibus, obrutum pectus saepe crudis atque acidis vomitibus inurgetur; in quo musti vestri dulcedo saecularis, vini pridiani exhalante foetore, corrumpitur: sed coelesti prandio, honesto, puro, salubri, atque perpetuo; quod, ut saturi semper ac felices esse possitis, esurienter accipite. Paterfamilias panem vinumque pretiosum vobis ex usibus suis sua de mensa largitur. Tres pueri unanimes legumina inferunt primi, quibus, ut scitus sit sapor, salem sapientiae aspergunt: oleum Christus infundit: Moyses primitivam festinus, maturamque procuravit agninam, Abraham pinguem conditamque fideliter vitulinam. Isaac innocenter oleum portat, et ligna. (0485A) Iacob patienter varia exhibet pecora. Ioseph praemotus ad mensuram praerogat cunctis annonam. Sane si quis aliquid desideraverit, qui recondidit, Noe omnia illi arcarius non negabit. Petrus piscator recentes marinos affatim pisces apponit cum sarda admirabili. Tobias peregrinus fluvialis piscis interanea diligenter accurat et assat. Ioannes camelarius devote praecurrens, de silva mel attulit, et locustas. Ne alter alterum manducantem denotet, invitator admonet Paulus (Rom. XIV, 3) . David regius pastor omnibus momentis lac argenteum subministrat, et caseum. (0485B) Zachaeus sine mora quadruplicata expungit apophoreta: Deus et Dominus noster Iesus Christus Dei Filius dulcia, sicut prior qui hoc prandio pastus est ante nos, dicit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel, et favum ori meo (Ps. CXVIII, 103) ! Haec, fratres, si quis libenter crediderit, largiores adhuc escas inveniet; quibus si diligens fuerit, semper et se et alios bonis omnibus satiabit: per Dominum nostrum Iesum Christum.