Jump to content

Tractatus (Zeno Veronensis)/2-40

Checked
E Wikisource
 2-30 2-50 


255 TRACTATUS XL. Ad Neophytos post baptisma III.


Exsultemus, fratres, in Christo: triumphatorique perpetuo hymnis, citharis, tympanis, canticis gratiam referamus, qui nobis promissa perpetuans pia sanctione (ut aiunt) claves vere aureas misit: et quidem non illas, quae maligno beneficio crimina excipiunt, quae corpori parcunt, animam liberare non possunt; quae peccata, cum dissimulando praetereunt, non adimunt, sed includunt; quae reum, qualem invenerint, talem quoque dimittunt; quae in pari causa ipsi praestatori nihil prodesse possunt. At vero nostrae acervatim absolvunt, quidquid invenerint, nec aliquid subsecivi esse patiuntur: sed pectorum aperiunt cuncta penetralia, diligenter universa crimina expellunt, ac rursus diligenter occludunt, ne quid illo vel frivolum, inde quod excluditur, revertatur. Mira ratio, mira beatitudo! Salvo reo punitur reatus in reo, integroque statu moritur in homine, propter quod homo fuerat moriturus. Inde est,

256 quod nostra non habet necessaria tormenta confessio; quod sine sudore tortoris facinora sua sponte reus, ut fiat innocens, confitetur. Pretiosa indulgentia est, fratres, quae et veniam praestat et medicinam. Caeterum qui parcit venefico, homicidae, adultero, incestatori, sacrilego, nisi ejus curaverit mentem, non video quid illi praestiterit. O liberatoris nostri profunda providentia! O praestantia singularis! O dulcis sententia! O damnatio necessaria! Homo jugulatur, ut vivat: percussor, percussorisque non cernitur gladius: percussique non hiat vulnus, non defluit sanguis, non decolor color est. Ipse est, et tamen ipse non est. Vetus quidem videtur domicilium, sed novus est inquilinus, mutatione morum nativitatis suae nobilitatem incredulis variis virtutibus monstrans. Cujus sanctionem, vestrae aetatis omni curriculo manente in sua semper infantia, custodite: ac fortiter praecavete ne primi hominis quondam vestri umquam memoriam recolatis.



257 TRACTATUS XLI. Ad Neophytos post Baptisma. IV. In quo paucis additis, quibusdam mutatis, continentur ea quae partim, XXXIX, partim XL tractatibus exhibentur.


Exsultate, fratres, in Christo, acceptaque indulgentia regale beneficium diligenter, fortiter ac fideliter custodite; etenim

258 omnis actus vester contractus ablatus est, securi gaudete: nihil saeculo jam debetis. Imago quidem reatus nunc usque fuistis, sed fortiter examinati estis: et, ut indulgentiam perciperetis, pro vobis ipsis bene vigilastis: optime estis auditi. Novum judicii genus est, in quo reus, si excusaverit crimen, damnatur; absolvitur, si fatetur. Magna ratio, magna potestas, magna pietas judicis nostri, a quo universi generis peccatores, ut possint beate vivere, puniri festinant. Mira ratio: mirum profecto mysterium. Salvo reo, punitur reatus in reo, integroque statu moritur in homine, propter quod homo fuerat moriturus. Inde est, quod nostra non habet necessaria tormenta confessio, quod sine truculenti sudore tortoris facinora sua sponte reus, ut fiat innocens, confitetur. Pretiosa res est, fratres, quae et honorem praestat, et praemium. O liberatoris nostri profunda providentia! O praestantia singularis! O dulcis sententia! O damnatio necessaria! In semetipso homo jugulatur, ut vivat: percussor non videtur, percussoris non cernitur gladius, percussi non hiat vulnus, non defluit sanguis exspirantis, non palpitat corpus, non decolor color est. Ipse est, tamen non est ipse. Vetus quidem videtur domicilium: sed novus inquilinus exsultat mutatione morum, nativitatis suae nobilitatem incredulis variis virtutibus probaturus.



259 TRACTATUS XLII. Ad Neophytos post baptisma V.


Salvete hodie, nati fratres in Christo, acceptaeque indulgentiae regale beneficium diligenter, fortiter ac fideliter custodite; etenim vester contractus omnis ablatus est: securi gaudete; nihil saeculo jam debetis. Ecce nullum pondus, stridor nullus est mundanarum vestris in cervicibus catenarum. Vinculis nullis impeditae sunt manus, nullis pedes onerati compedibus. Non vos ullus terror exagitat, non ullae sordes offuscant. Qui conscium timebatis, conscientiam non timetis: vetus enim homo vester feliciter condemnatus est, ut absolveretur: sacri gurgitis unda sepultus, ut sepulcri nido vivificatus, resurrectionis jura gustaret. O magna providentia Dei nostri! O bonae matris charitas pura! diverso genere, sexu, aetate, conditione suscipiens necat odio criminum, ut noverea: pia servat, ut mater: necatosque non ante vivificat, quam omne virus vetustatis extinguat. Ne quid adulterum pariat, ac ne quem plus amare videatur, aut minus, unam nativitatem, unum lac, unum

260 stipendium, unam Spiritus sancti praestat omnibus dignitatem. Quam speciosum est, fratres, quamque salutare, quem paulo ante ridiculo habueris, admirari: cujus exsecratus sis corruptelam, optes imitari virtutem: quem cupidum semper horrueris, stupeas passim in pauperes et egenos sua bona universa fundentem: postremo quem noveris idololatriae fanum, gaudeas Dei templum. Itaque beatus est semper, qui meminit, quod renatus sit: beatior, qui non meminerit, quid fuit ante, quam renatus sit: beatissimus, qui infantiam suam provectu temporis non mutaverit.



261 TRACTATUS XLIII. Ad Neophytos post baptisma IV. De duodecim signis. I. Aethereae gentes, exsultate, novella pignora in Christo, florentissimique hodierni spiritalis ortus vestri candorem ne quo

262 pacto maculetis, perpeti diligentia custodite; quia nescit iterare quod praestat. Ecce pueri, adolescentes, juvenes, senes utriusque sexus, qui eratis rei, eratis et immundi, mundana nativitate, contra omni reatu jam liberi, mundi estis infantes: et, quod est admirabile, et gratum, subito uno momento facti aetatibus diversis aequaevi. Sed curiositatem vestram bene novi veteris vitae usurpatione; quod quidem vobis ulterius non licebit. Fortassis requiratis et a nobis, qua genitura, quove signo tam diversos, tam plures, tam dispares una uno partu vestra vos peperit mater. Sicut parvulis morem geram, sacrique horoscopi pandam tota brevitate secreta.

263 II. Igitur, fratres, genesis talis est vestra. Primus vos, qui in se credentem reprobat nullum, non Aries, sed Agnus excepit: qui vestram nuditatem velleris sui niveo candore vestivit: qui suum lac beatum vagitu hiantibus vestris labris indulgenter infudit. Idem non tumidus cervice, non torvus fronte, non minax cornu Taurus, sed optimus, dulcis, blandus ac mitis vos admonet Vitulus, ut nulla ullo in opere captantes auguria, ejus sine malitia succedentes jugo, terramque vestrae carnis domando fecundantes, laetam divinorum seminum messem coelestibus horreis inferatis. Et admonet prosequentibus Geminis, id est duobus salutare canentibus testamentis, ut principaliter idololatriam, impudicitiam, avaritiamque fugiatis, quae est incurabilis cancer. Leo autem noster, sicut Genesis protestatur (Gen. XLIX, 9), leonis est catulus, cujus ista pia sacramenta celebramus, qui ad hoc recubans obdormivit, ut vinceret mortem; ad hoc evigilavit, ut beatae resurrectionis suae in nos munus immortalitatis conferret. Quem competenter sequitur Virgo praenuntians Libram, ut nosceremus Dei per Filium, qui incarnatus processit ex virgine, aequitatem justitiamque terris illatam: quam qui constanter tenuerit ac fideliter ministraverit, non dicam Scorpionem, sed, sicut Dominus ait in Evangelio, omnes omnino serpentes illaesa planta calcabit. Sed

264 nec ipsum quoque diabolum, qui vere est acerrimus Sagittarius; formidabit umquam, variis atque igneis sagittis armatus, totius humani generis omni momento corda distringens: propter quod sic Paulus Apostolus ait: Induite vos armaturam Dei, ut possitis vos constare adversus nequitias diaboli, accepto scuto fidei, per quod poteritis omnes sagittas illius mali, quae sunt igne plenae, extinguere (Ephes VI, 11). Is enim infelicibus non numquam immittit Capricornum vultu deformem, et per cornu exilioris labra liventia spumantibus venis ebulliens, palpitante ruina captivi tota miserabiliter per membra desaevit. Alios amentes, alios furiosos, alios homicidas, alios adulteros, alios sacrilegos, alios avaritia efficit caecos. Longum est ire per singula. Varias atque innumerabiles nocendi artes habet: sed has omnes salutari profluens amne non magnopere noster Aquarius delere consuevit; quem necessario uno sequuntur duo Pisces in signo, id est duo ex Judaeis et Gentibus populi, baptismatis aqua viventes, in unum populum Christi uno signo signati.

TRACTATUS XLIV. Ad Neophytos post baptisma VII.


Die dominico de comparatione tritici. I. Exultemus, fratres, in Christo, tantique proventus redditu ditati, Deo patri omnipotenti laudes et gratias referamus; qui

265 zizania, lolium, lappas, tribulos in laeta frumenta mutavit, quae diligenti cultu purgata, molarisque lapidis pio pondere feliciter fracta; ordinabiliter creta, omni furfure abjecto, mirifico splendore in farinam candidam micuerunt; quae nullo adulterata fermento est, conspersa ac subacta diligenter. Sal inditum est illi; levigata est oleo cremiali, officiis competentibus temperata, in panes azymos reddita. Hi, quos videtis, egregia coctura suave redolentes, qui excocti sunt non furno, sed fonte; non humano, sed igne divino: non illos aura corrupit: non fumus amarus infecit: non frigus elisit:

266 (quod plus est) sine fermento levati sunt. Certe cacabacii non sunt, non vetusti, non usti, non crudi, non mucidi. Lacteus illis color est: lacteus sapor est.


II. Sed fortassis, quod nonnulli forma videntur minores, si secus

267 aliquid de pistore sentiatur, mea nihil interest, fratres: quia etsi pauper sum, tamen frontem meam tueor, et fidem meam novi. Certe si quid sciunt, dicant operarii, qui mecum sunt. Lucro gaudeo, sed sine furti conscientia, sane confiteor. Denique et vos retinetis pondus antiquum: habetis aginam: exagium facite, quemadmodum vultis: singulos ponderate: invenietis nullum habere

268 minus. Tripondes sunt omnes, numismatis sacri una libra signati, qui mensae deserviunt.

269 TRACTATUS XLV. De die Dominico Paschatis I.


Saeculorum haeres, et pernici cursu procurrens atque recurrens, solemni motu rotatus in sese, proferens sibi de fine principium, natalitia infinita de occasu, dies sempiternus eluxit: quo discussa convolutae hyemis tristitudine, novo vento Favonio blandiente, diversis floribus, genere, colore pariter et odore una nativitate diffusis, germinantia undique dulce prata respirant. Exsultat aestas nova,

270 sed dives, in frumenti varias moles spiceam feliciter contundens palmam: quam prosequetur congrue mustulentus autumnus, ut necessario gratiae panis vini quoque jucunditas jungeretur. Quis non haec coelestibus mysteriis coaptata cognoscat? hyems namque pigra, sordida et tristis ad eos pertinet, qui idololatriae deservientes, mundanis voluptatibus compediti, libidini vacantes et gutturi, longe moliti, id est aeternae morti sunt a Deo, quod opus tenebrarum dilexerunt, destinati. Ver sacrum fontem debemus accipere, cujus divite ex alveo, Favonio non vento, sed Spiritu sancto generante, odorem divinum beata spirantes fide, diverso charismate, sed una nativitate Ecclesiae flores clarissimi, ac dulces nostri funduntur infantes. Aestas autem fidelis est populus, angelicus et mundus, qui sponsionis suae palam fortiter retinens, peccatorum paleis limpidatus, semet pretiosum frumentum divinis horreis inferre desiderans, licet suo uberet fonte, tamen aestuat semper justae operationis

271 ardore. Autumnus quoque martyrii locus est, in quo non vitis, sed fossoris sanguis effunditur: ut vita beata pretiosae mortis vindemia comparetur. Dies vero ad sacramentum pertinet resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, qui in omnibus omnia est: qui vere aeternus est, ac sine nocte dies; cui duodecim horae in Apostolis, duodecim menses serviunt in Prophetis; quem Evangeliorum salutaria quatuor praedicant tempora; cui non anniversarii, sed quotidiani fructus respondent, hymnum canentes Deo credentibus populis, qui omni immortalitatis semine propagantur in saecula. In hujus diei luce gradientes exsultemus fide, jucundemur bona conversatione, ut perpetuam vitam adipisci mereamur; per Dominum Jesum Christum.



272 TRACTATUS XLVI. De Pascha II.


In stabili cursu, multiformi gratia redimitus, temporum solemni vestigio dies salutaris advenit. Idem sui successor, idemque decessor, longaeva semper aetate novellus, anni parens, annique progenies, antecedit, sequiturque tempora et saecula infinita. Parit sibi de fine principium; et tamen a cunis genitalibus non recedit. Profecto sacramenti dominici imaginem portat; nam occasu passionem, resurrectionemque ortu redivivo concelebrat, per quem nobis munus futurae beatitudinis pollicetur: hoc quoque nostris competentibus praestaturus, quos nunc invitat felix occasus, ut sacri oceani lacteo profundo demersi, inde novello novellique cum die resurgentes, nobiscum possint ad immortalitatis gloriam pervenire.



273 TRACTATUS XLVII. De Pascha III.


Stabilis cursor, multiformi gratia redimitus per temporum ambages pernicibus plantis sua recalcans officio solemni vestigia dies salutaris advenit. Idem sibi successor, idemque decessor, longaeva semper aetate novellus, anni parens, annique progenies, antecedit, quae sequitur, tempora, et saecula infinita disseminat. Parit sibi de fine principium; hoc nostris quoque hodie competentibus

274 praestaturus, quos jam nunc felix invitat occasus, ut sacri oceani lacteo profundo demersi, surgentes inde novello novelli cum die, sua luce radiantes, nobiscum possint immortalitatis per aerium tramitem cursu servato ad repromissionis tempus, ubi in perpetuum quis oritur, pervenire.


TRACTATUS XLVIII. De Pascha IV.


Morte sua vivens, sepulcri nido vegetatus, innumerabiles temporum metas perenni curru, una eademque orbita lustrans dies magnus advenit: menses in tempora, tempora in annos, annos in saecula pandens. Sine pausa crescit in senium; et tamen a cunis genitalibus non recedit. Profecto sacramenti dominici imaginem portat; nam occasu passionem, resurrectionemque ortu redivivo concelebrat, per quem nobis quoque resurrectionem futurae beatitudinis pollicetur.



275 TRACTATUS XLIX. De Pascha V.


Sempiterni currus auriga teretis metae sua replicans complicando gyro solemni vestigia, dies salutaris advenit. Idem sibi successor, idemque decessor: longaeva semper aetate novellus: anni parens, annique progenies: antecedit, quae sequitur, tempora: et ut saecula colligenda disseminet, parit sibi de fine principium. Hic est, quo similiter, verumtamen semel, amore hominis sui, ejus artifex Deus, et Dominus noster occidit, et exortus est rursum, numquam sane repetiturus occasum. Hic, inquam, quo ferales disruptae sunt tenebrae: quo mors subacta est: quo homines, quos susceperant mortuos, refundere inferi coacti sunt vivos. Quem ut semper, et ubique aucti fide, numero, charitate nostris cum fratribus celebremus, praestabit Deus Pater omnipotens.