Jump to content

Tractatus (Zeno Veronensis)/2-adm

Checked
E Wikisource
ADMONITIO IN TRACTATUS SEQUENTES
saeculo IV

 2-29 2-30 


238 ADMONITIO IN TRACTATUS SEQUENTES.


Reliqui sunt nonnulli breves tractatus, qui etsi variis titulis praenotantur, omnes tamen ad idem paschale tempus pertinent, et baptismatis per hocce tempus conferendi vel collati mentionem fere continent, ex quo etiam simul omnes adferendos credidimus. Quod si qui tractatus superius descripti ad eadem paschalia officia spectare videntur, cum in illis aliqua ad recens baptizatos habeatur oratio; non tamen eos huc duximus transferendos, cum vel longiores sint multo, et de baptismate non nisi obiter meminerint, vel a proprio titulo ex. gr. in Isaiam, sub quo alii tractatus non paschales habentur, haud disjungendos putarimus. Brevitatem istorum, quos subjicimus, primo miraberis fortasse, Lector, tum vero etiam similitudinem nonnullorum: quae duae difficultates quosdam ita moverunt, ut vel ex hoc quidnam illi, et cujus auctoris sint, ignorantes, de universis Zenonianis tractatibus, quibus illi permiscentur, ambigendum crediderint. At hos praesertim, si quisquam alius, Zenonem certum auctorem habere, ex antiquissimo Remensi codice luculenter statuimus dissert. I, cap. 3. Iidem vero ita multis et antiquitatis etiam profanae, et sacrorum rituum, et variorum dogmatum testimoniis plerumque referti sunt, ut nullis, vel paucis ex tractatibus longioribus, qui apud alios quoque Patres leguntur, concedant, quemadmodum ex ipsa lectione ac subjectis adnotationibus palam fiet. Brevitatem porro tres observationes satis purgabunt. In primis paschalia officia, ad quae ii tractatus spectant, longiorem sermonem non permittebant, ut Zeno ipse monuit tract. 28: Memoratae vineae disputatio, inquit, fratres dilectissimi, longe lateque diffusos limites habet, quos peragrare competenti sermone urgentium sacramentorum non sinit pondus. Verumtamen ne in toto solemnitas cesset, paucis ejus degustate sermonem: et similiter tractat. 56 et 58: Tempus non sinit, fratres, imagini reddere veritatem. Deinde hi proprie tractatus habendi non sunt, sed quaedam veluti Ecclesiasticae praefationes, seu allocutiones ad baptizandos, vel Neophytos habitae (non nulli quidem ipsis in codicibus Praefationes, seu Invitationes inscribuntur) et tamquam solemnes quaedam formulae, quales hodie inter solemnia sacra ab episcopis adhibendae in Pontificali vel Rituali notantur. Unde ex Zenonianis plures transierunt in certas formulas, quas a nostris Antistitibus statis quibusdam diebus usurpatas ex manuscripto Remensi in praefatione docuimus. Tandem magnis oratoribus illud in more fuisse, ut plura prooemia, sive exordia orationum sibi pararent, quibus pro temporum opportunitate uterentur, notavit Plato in Menexemo. Cicero epist. 3, lib. XVI ad Atticum memorat volumen prooemiorum, ex quo eligere solebat, cum aliquod σύγγραμμα institueret. Vide etiam lib. IX Fam. ep. 8, ad Paetum. Plura ex his numero quinque supra sexaginta suppetunt inter Demosthenis opera; quae brevissima sunt; et his eum oratorem usum, prout occasio incideret, animadvertit Hieronymus Wolfius ad Lectorem pag. 130. Quidni simile quidpiam S. Zenon rhetorices et oratoriae disciplinae

239 studiosissimus fecisse credi potest, ut in paschalia festa plures ejusmodi praefationes pararit, quibus, prout res negotiumque postularet, uteretur? Hanc fortassis in sententiam Praefationes nonnulli ejusmodi tractatus in manuscriptis vocantur; uti et S Petrus Chrysologus sermonem XL de bono Pastore in ipso orationis cursu praefationem vocat, et similiter appellat sermonem LXXXVII eo sensu, ut praefationem pro exordio dixisse videatur. Exordium sane inter caeteros esse Zenonianum tract. 77, lib II, evidenter ibidem ostendimus adnot. 1. Sed de brevitate, quam in aliquot aliis aliorum Patrum tractatibus, ex. gr. Petri Chrysologi, S. Leonis, etc. deprehendere non valde absimiliter licet, hactenus satis. Similitudo autem, quae inter nonnullos intercedit, adeo ut easdem sententias, immo totidem quandoque verba duo, vel tres tractatus ex subjiciendis referant, si quempiam moveat, id argumento esse debet, S. Zenonem plures unius tractatus vel allocutionis formulas scripsisse, vel quod prima, aut etiam secunda non satisfaceret, vel quod eadem super re annis singulis disputaturus iisdem festis et lectionibus recurrentibus de Exodo, de Daniele, etc. (a quibus ex Ecclesiastica disciplina, quae eas lectiones in baptismi, etc., symbolum instituerat, discedere haudquaquam licebat), eadem dicere ex tempore vel etiam scribere cogeretur, aliquibus additis vel mutatis, ut ne eadem omnino repeterentur. Addemus etiam Sparaverii animadversionem ex adnotatione 4 in tract. 26: Totiens ista repetit, ut videri possit, tanti ingenii virum argumentorum penuria laborasse. At vir doctrina et pietate insignis praemaluit aestimationem sui vilescere, quam in Ecclesia semen verborum suorum supprimere. Non quotidie ista expromebat, sed aut quotannis, aut statis anni temporibus, aut forsan longioribus, ut audientibus non futura fuerit ingrata ea repetitio, cujus jam alias factae non poterant aut scire, aut meminisse: qua fiducia tempus in fructuosiorem Dei cultum impendendum, novorum argumentorum inventioni atque exquisitis verborum lenociniis, quorum, si opus foret, non indignus erat, subtraxisse credibile est. Praeterea apud S. Leonem aliquot reperire epistolas licet, quae paucis additis vel mutatis non tam easdem sententias, sed eadem quoque verba similiter referunt, nec non ex sermonibus nonnullos, ex quibus multa in epistolas ad verbum traducta invenies, ut ex novissimae editionis notationibus ad marginem sermonum ac epistolarum appositis cognosces. Vide alia quaedam in hanc eamdem rem disputata dissert. 1. cap. 2, § 2. Postremum (quod ad plura, quae opponi possent, vindicanda maxime pertinens, in generali praefatione considerandum proposuimus) alia ratio habenda est sermonum, qui ab ipsis auctoribus collecti et editi sunt, alia eorum, quos alii post auctorum mortem ex ipsorum schedis collectos promulgarunt. Cum auctores ediderunt sua, non nisi elaborata, perpolita et perfecta ediderunt, in quibus proinde nihil repetitum, hiulcum nihil, nihil mutilum legi solet, ut videre est in S. Gaudentii tractatibus, quos ipse ad Benivolum eodem quo Auctor noster, saeculo tradidit. At cum alii collectionem fecere, tum pro auctorum merito et existimatione, quae apud collectores obtinebat, colligi potuerunt ex schedis omnia, quaecumque invenissent, repetita etiam, mutila et rudia, quae auctores, si adfuissent, rejicienda vel perficienda putassent. Tanta autem Zenonis fama, et apud omnes obsequium fuisse videtur, ut collector religioni duxerit nihil abjicere, quod ejus

240 in schedis repererit; et hinc tractatus plures repetitos licet, mutilos minimeque perfectos collectioni inserendos existimavit. Nunc ut de ordine horum tractatuum, qui ad paschalia officia pertinent, aliquid dicamus, ponentur primo loco Invitationes ad fontem una cum duobus tractatibus de psalmo XLI, qui cum eodem recidant, eodem titulo inscribentur; postea tractatus septem ad Neophytos post baptisma; deinde tractatus novem de Die paschatis: tandem tractatus 15 de Exodo, et 9 de Daniele in paschate, qui omnes paschalis festi vel baptismatis imaginem ex Exodi vel Danielis lectionibus solemni ritu inter sacra officia recitatis egregie referunt. In his tractatibus seu allocutionibus edendis manuscriptorum titulos, cum constantes non sint ne in iis quidem tractatibus, qui eadem fere verba, ne dum sententias exhibent, secuti semper non sumus, editionumque inscriptiones magis congruere visae sunt, ut ex adnotationibus in eosdem titulos perspicuum fiet.