Migne Patrologia Latina Tomus 62
Tractatus de fide (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
Fides conscripta apud Nicaeam a recte credentibus episcopis trecentis decem et octo Credimus in Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem et unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum de Patre unicum, hoc est de substantia Patris: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum: unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμούσιον: per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo, sive quae in terra. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus est, passus est, resurrexit tertia die, ascendit ad coelos, inde venturus judicare vivos et mortuos. (0466D)530 Et Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et priusquam nasceretur non erat: et mutabilem, vel convertibilem esse Filium Dei: hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. Amen.
Amore catholicae fidei ductus, jam pridem adversus Arianos libellum edideram quem cum amico legendum dedissem, quia placuit, credidit transcribendum. A quo hoc ego magnopere postulavi ut interim dissimulato auctore, doctis viris et prudentibus legeret; ut si quem movisset quod illic plus aut minus positum videretur, posset plurimorum consilio emendari. Nemo est enim qui sibi tam arroganter summam doctrinae coelestis assumat, ut putet se omnia mysteria liquido comprehensa retinere, cum Paulus apostolus (0467A)dicat: Qui ergo putat se aliquid scire, necdum scit quemadmodum oporteat scire (I Cor. VIII, 2); et Modo per speculum in aenigmate videmus; tunc facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Sin vero cunctis omnia quae illic scripta erant, juxta fidem veram constare viderentur, tum et ipse petentibus non negaret. Quod cum ita fecisse manifestum est. Et quia res digna tam catholicae confessioni quam haereticae responsioni, universorum judicio aestimata est, multi eum vel legere vel describere voluerunt. Sed non defuit qui vel pro studio doctrinae, vel pro caritatis officio, ea quae a nobis dicta sunt, scrupulosius retractaret; et quaedam ille vel superflua, vel ambigua diceret, quae aliter possint a quibusdam quam a me dicta sunt accipi. Proinde rursus ea ipsa planiori sermone in hoc libello (0467B)digessi, ut et simplicitatem sensus mei ostenderem, et scrupulum legentibus amputarem. Nam hoc est quod aiunt posse reprehendi, quod ubi Verbum Dei ex persona Filii posuimus, tale hoc verbum intelligere putemus quale grammatici tradunt, spiritu oris nerem offensum, intelligibilem auditu. Sed nos sapientiam non hujus mundi, quae destruitur, sed illam quae ex Deo est novimus, quae Verbum Dei Deum esse insinuat, cum dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Unde mirari me fateor, hoc ita sentiri potuisse, quasi nos personam 531 propriam Verbi, quod est Filius, negaremus. Nemo verbo tenus nominat, quem vere esse in persona sua saepius profitetur: (0467C)nam quomodo aut verum Filium, aut verum Patrem confessi sumus, si non vere proprietatem personarum tam Patris quam Filii servavimus? Sed quia unius Dei vocabulum diximus, personas negasse putamur. Et hinc verisimile visum est quod posuimus. Nos Patrem et Filium ita nominamus, ut unum Deum in his personis et nominibus assignemus. Porro iterum Pater et Filius, etsi duo nomina appellantur, ratione tamen et substantia unum sunt. Et cum Patrem et Filium statuo, unitatem assigno generis. Haec omnia intelligi posse aestimata sunt, quasi ista vocabula inter Patrem et Filium ita posita sint, ut est nomen et cognomen, unius tamen personae; cum ex superioribus aut inferioribus dictis potuerit haec suspicio non admitti. Qui enim Filium Dei non aliunde (0467D)natum dixeram quam proprie de Patre, totum de toto, integrum de integro, perfectum de perfecto, consummatamque virtutem, quomodo potui ipsum Patrem, ipsum sibi Filium ponere, et hoc modo unam personam duobus nominibus appellare? quippe cum et hanc sectam, id est Sabellianam, in eodem libello damnaverim et personarum distinctionem secundum vocabulum scripserim. Nam et nemo pro una persona potest, unum sunt, dicere, vel unitatem generis nisi personis assignare. Quis autem catholicorum ignorat Patrem vere esse Patrem, Filium vere Filium, et Spiritum sanctum vere esse Spiritum sanctum? sicut ipse Dominus ad apostolos suos dicit: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et (0468A)Spiritus sancti (Matth. XXXVIII, 19). Haec est perfecta Trinitas in unitate consistens, quam scilicet unius substantiae profitemur. Non enim nos secundum corporum conditionem, divisionem in Deo facimus; sed secundum divinae naturae potentiam, quae in materia non est et nominum personas vere constare credimus, et unitatem divinitatis esse testamur. Nec extensionem partis alicujus ex Patre (ut quidam putaverunt) Dei Filium dicimus: nec verbum sine re, velut sonum vocis accipimus; sed tria nomina, et tres personas, unius esse essentiae, unius majestatis atque potentiae credimus. 532 Et ideo unum Deum confitemur, quia unitas majestatis, plurium vocabulo deos prohibet appellari. Denique Patrem et Filium catholice nominamus: duos autem deos dicere nec possumus, nec (0468B)debemus: non quod Filius Dei Deus non sit, imo verus Deus de Deo vero; sed quia non aliunde quam de ipso uno Patre, Dei Filium novimus, perinde unum Deum dicimus. Hoc enim prophetae, hoc apostoli tradiderunt; hoc ipse Dominus docuit, cum dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Unum ad unitatem divinitatis (ut dixi) refert: sumus autem personis assignat. Sed et Apostolus ait: Unus est, inquit, Deus Pater, ex quo omnia; et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum: sed non in omnibus est scientia (I Cor. VIII, 6). Qua de re explanatis his verbis quae scrupulum, non mihi qui scio quod dixerim, sed aliis inferebant. puto occasionem malae interpretationis fuisse sublatam. Nam et professio fidei manifesta est, et persona (0468C)cum vocabulis constat, et una divinitas assignata est. Vel si adhuc aliquid quod legentibus ambiguum videatur in verbis, ad sensus debent verba conferri; quia non simplicitas verborum, sed mali intellectus obstinatio culpam olet. At cum sensus noster cum veritate concordet, et verba debent cum ratione sincerissima. Unde a simplicitate Christiana academicus disputator abscedat.
Multas quidem et graves haereses, etc. (quae habes supra, ex pagina 506). Post illa verba: Cujus regnum aeternum, immortale, nec initium habet, nec terminum: cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen: Haec addidit Vigilius in hac secunda ejusdem opusculi editione:
Haec qui legis, per Deum obsecro, ne simplicitatem (0468D)sensus in ambiguum torqueas, aut alias quam dicta sunt trahas; quia nos Patrem verum Patrem confitemur, et Filium Dei verum Filium Dei, et Spiritum sanctum vere Spiritum sanctum credimus, tres personas unius substantiae, et unius divinitatis confitentes. Sabellii autem et Photini, necnon Arii sectam, et si qua alia sunt quae contra regulam veritatis veniunt, condemnamus. Nicaenae autem synodi tractatum omni 533 animi nisu ex tota fide servantes, amplectimur: hunc enim tractatum scimus contra omnes haereses invicta veritate oppositum.
Pro corollario operum Vigilii Tapsensis, habe tandem aliquot objectiones Arianorum, et earum solutiones, quae in mss. codicibus Cluniacensi, Parisiensi, Picta (0469A)vensi et Pontiniacensi subjiciebantur dialogo contra Arianos, solis Athanasio, Ario, et Probo judice interlocutoribus: quas pronum est existimare, a Vigilio adjectas ad primum suum dialogum sub nomine Athanasii, contra Arianos, antequam secundam ejus editionem moliretur, in qua etiam Photinianos et Sabellianos cum Arianis confutavit.
INCIPIUNT SOLUTIONES OBJECTIONUM ARIANORUM. Prima eorum objectio est, qua dicunt impossibile esse Deum Patrem, et incorporeum, et invisibilem, de sua substantia generare. A quibus illud primo quaerendum est utrum voluntate coercente Pater generare nequivit: et si quidem voluntate non genuit, ergo habuit in natura ut generare potuerit; sed ad generationis effectum voluntas continuit; ac sic eorum (0469B)superflua objectio victa, cedit explosa, qua dicunt Domino fuisse impossibile ut de sua substantia generarit; cum impossibilitatis vitio divinam certum sit carere naturam. Sin vero dicant naturae impossibilitate eum generare non posse, in apertum blasphemiae baratrum cadunt, asserentes impossibilem eum qui sit omnipotens. Tum deinde de mendacio arguent Deum, ut homines sua praedicatione fefellerit, dicens Genui, cum secundum istos impossibilitatem habuerit generandi. Namque ut de se ineffabili naturae substantia proprium se Filium generasse doceret, in obtundendam incredulorum dementiam, terrenae nativitatis vocabulum in divinae generationis traxit exemplum, dicens: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Quid clarius, quid luculentius (0469C)effari divinitas potuit? quibus indiciis, quibus existentium rerum exemplis, proprietatem generationis potuit intimare? quam ut usque ab uteri appellatione semetipsum compararit? Non quia corporeis compositus est membris, aut aliquibus 534 artuum lineamentis distinctus, sed quia nos aliter veritatem divinae generationis auditu mentis percipere non possemus, nisi humani uteri provocaremur exemplo; ut ambigi ultra non posset, de Dei substantia natum esse, quem constat de Patris utero processisse. Porro isti, quantum video, magnum rebus dare compendium volunt: si enim fatentur Deum non genuisse, non est qua non confiteantur Filium natum esse: ac sic omnis nobis erit profligata contentio.
(0469D)Dum aperte negant, dum fateri simulant, rursus objiciunt: Cum esset, natus est, an cum non esset? Recte objicerent, si nativitatem Filii penitus non negarent: solum de temporibus quaestio remaneret, utrum ante tempus, an ex tempore fuerit natus, quem tamen natum esse constabat. At cum omnino paternae generationis adimant veritatem, cur de eo requirunt quando nativitatis sumpserit ortum, quem omnino denegant natum? Verumtamen ne responsionis inopia ista obtendere videamur, quaestionis solutionem isto initio ordinis, sic similem et nos referentes primitus quaestionem, utrum cum Pater esset Deus Filium generavit, an cum Pater non esset. Si cum Pater esset; ergo et Filium, cum esset Filius generavit: et si cum Pater non esset, profectum ergo honoris accepit, (0470A)ac sic perfectus in seipso non fuit, qui ut perfectione frueretur, postea Filium generando, paternum sibi nomen adjecit; et per hoc in sua substantia mutabilis: erit qui de dignitate deitatis ad effectum paterni honoris transiit. Quid oro, te ista quaestionum tormenta delectant? quid insolubilibus objectionum nodis vinciri non pudet? dum ipse laqueum tendis, et te irretiri non sentis. Dicis ergo: Cum esset, natus est. Et ubi, inquies, erat? In corde Patris, in utero Patris, in sinu Patris, id est in occultis naturae arcanis. Inde nascendo processit, non recedendo decessit. Ego, inquit, ex ore Altissimi processi (Eccli. XXIV, 5): ego, inquit, de Domino Patre exivi (Joan. XVI, 28). Ecce habes nascendi processionem, audi non decedentis unde processerat mansionem. Ego, inquit, in (0470B)Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11).
Item ingenitus, inquiunt, Pater, genitus Filius. Non fieri potest, unam substantiam geniti atque ingeniti. Si sicut ingenitus est Pater, ingenitus esset et Filius, tunc magis diversa posset 535 esse substantia; quia unusquisque a seipso subsistens communionem substantiae cum altero non haberet. Cum vero ingenitus Pater de se ipso, id est, de eo quod ipse est, si quid illud est, Filium generavit, apparet unam esse gignentis genitique naturam. Ecce breviter solvi quod dixit: propositionem meam, si valet, ipse qualibet arte dissolvat. Dicit, Ingenitus Pater est, pro hoc ipso ut Patrem ingenitum asserat; quod quidem nusquam scriptum ostendere poterit; ego Patrem Deum genitorem appellare volo; quod scriptum esse facillime (0470C)demonstrabo. Respondeat ergo mihi utrum ingenitus et genitus diversam possunt habere naturam, quod nec in Adam, qui genitus non est, qui ex eo natus est poterit demonstrare. Quod si hoc fateri voluerit, miror si totius contra se naturae reclamantis testimonio non succumbat, quae nihil aliud quam id quod ipsa est generat. Sed nec calumnientur nos terrenae originis voluisse uti exemplo: ad ipsius divinae auctoritatis magisterium recurramus: licet ipse magis ineffabilem omnipotentis Dei nativitatem, ex humanae generationis consuetudine metiatur; objiciens Filio, quia si natus est, non fuit antequam nasceretur. Igitur, ut dixi, divinis est approbandum testimoniis, Patrem et Filium unius esse naturae. De Deo certe (0470D)Patre legimus, Joanne apostolo contestante: Deus, inquit, lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5). Filius vero de se ipso ait: Ego sum lux (Joan VIII, 12). Si igitur lux Pater, lux Filius, apparet unius esse substantiae, dum lucis et lucis diversa non potest esse natura, ejus scilicet quae de se gignit, et quae de gignente existit. Denique ne aliquam temeraria praesumptione inter Patrem et Filium diversitatem naturalis luminis introducat, paternae lucis splendorem esse Filium Scriptura tradidit, dicens: Splendor est, inquit, lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26): in quo evidentius et coaeternus Patri, et inseparabilis a Patre, et unius cum eo esse naturae docetur. Omnis enim in hoc brevi versiculo catholicae fidei professio (0471A)continetur, dum luci splendor semper est coaeternus, dum splendor a lumine nunquam est separatus, dum splendor a luce natura et substantia nunquam potest esse diversus. Hoc est quod nos recto fidei tramite indivisibilem atque 536 unius cum Patre substantiae Filium profitemur.
Prophetis, inquiunt, solus Filius apparuit, et huic minor dicendus est qui nulli apparuit. Sed si docuerimus, et Patrem hominibus apparuisse; ut aequales confiteantur eos qui similiter visi sunt, aut certe quaerant sibi cui Patrem minorem faciant, si apparitio minorem facit apparentem. Et ne probationem Patris hominibus apparentis differam, ipsa in medio proferam testimonia. In Genesi ergo de Jacob clare fertur, cum Mesopotamiam Syriae pergeret, fugiens Esau (0471B)fratrem suum, qui viderit Dominum incumbentem super scalam, sibique dicentem: Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac; ne timeas (Gen. XXVIII, 13). Item post multi temporis seriem cum ad patrem reversus fuisset, apparuit ei Deus, dicens: Surge, et ascende in Bethel, et habita ibi, et fac ibi altare Deo qui apparuit tibi cum fugeres a facie Esau fratris tui (Gen. XXXV, 1). Eligant igitur sibi isti quod volunt, aut Patrem apparuisse fugienti, et Filium revertenti; aut Filium fugienti, et Patrem nihilominus (0472A)remeanti. Qua hinc exeant non inveniunt, quia utrosque apparuisse Scriptura divina testatur. Item Daniel propheta Deum Patrem in homine vidisse se describit: Aspiciebam, inquit, donec sedes positae fuissent; et vetustus dierum sedebat: vestimentum ejus candidum ut nix: capilli capitis ejus ut lana munda: thronus ejus flamma ignis: rotae ejus ignis accensus: fluvius igneus egredicbatur a facie ejus: millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 9). Haec ut manifestius ostendamus, Deum Patrem fuisse qui Danieli in antiqui hominis specie visus est, in sequentibus quoque de Filio ita dicit: Ecce in nubibus coeli Filius hominis veniebat, et usque ad vetustum dierum pervenit (Ibid., 13). Apparet ergo secundum praesentis testimonii fidem, et Patrem et Filium Danieli (0472B)quoque apparuisse prophetae.
Item objiciunt, Ego, inquit, vivo propter Patrem; ut quasi hinc inferior videatur, quod non propter seipsum, sed propter alterum vivat. Sed superius capitulum relegant: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 58). Simile est illud huic quod alibi dicit: Sicut Pater habet vitam in semetipso (Joan. V, 26). Quae res non inaequalitatem indicat, sed unitatem substantiae monstrat, et quod Filius non a seipso, sed a Patre subsistit.