Tractatus de intellectibus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tractatus de intellectibus
saeculo XII
editio: incognita
fons: incognitus

De speculationibus itaque, hoc est intellectibus, disserturi, statuimus, ad diligentius eorum documentum, ipsos primum a ceteris anime passionibus siue affectionibus disiugere, his uidelicet que ad eorum naturam maxime uidentur accedere; deinde ipsos quoque ab inuicem propriis separare differentiis, prout necessarium doctrine sermonum existimamus esse. Sunt autem quinque a quibus diligenter eos disiungi conuenit: sensus uidelicet, imaginatio, existimatio, scientia, ratio.

Cum sensu autem intellectus tum origine tum etiam nomine coniunctus est. Origine quidem, quod quislibet quinque sensuum rem quamlibet attractando, ipsius nobis intelligentiam mox ingerit. Videndo quippe aliquid, uel audiendo, siue odo - rando, aut gustando, seu tangendo, ipsum quod sentimus mox intelligimus. Adeoque a sensibus ad intellectus surgere humana imbecillitas compellitur, ut uix aliquid intellectu formare possimus, nonl ad corporalium similitudinem rerum quas sensuum experimentis didicimus.

Vocabulo etiam nonnumquam sensus pro intellectu abutimur, cum uidelicet sensum uerborum dicimus pro intellectu ipsorum. Visum quoque pro intellectu, tam Aristoteles quam plerique alii frequenter ponunt, eo fortassis quod huiusmodi sensus similior intellectui uideatur quam ceteri. Eam quippe rem quam intelligimus sie animus ante se collocat, quomodo rem nobis antepositam aut proximam aut longinquam cernere consueuimus. Cum itaque tam origine quam nomine sensus et intellectus coniuncti sint, necessarium duxi eorum differentiam assignare, tunc etiam cum simul in anima fiunt.

Differentia sensus ad intellectum

Differunt autem quod sensus perceptio rei corporalis est corporeo indigens instrumento, hoc est talis anime applicatio, quam in rem corporalem dirigi atque agere necesse sit et per corporeum aliquod exerceri instrumentum, ut pote per oculos, uel per aures, uel quamcumque aliam corporis animati portionem sine qua nullatenus haben ipse possit.

Intellectus uero, hoc est ipsa animi excogitatio, nec corporei exercitio indiget instrumenti quo uidelicet ad excogi - tandum utatur, nec etiam uirtute rei existentis quam excogitetur, cum eque scilicet et existentem et non existentem rem, siue corporalem siue incorporalem, animus sibi per intellectum conficiat, uel preteritorum scilicet reminiscendo uel futura prouidendo, uel ea etiam nonnumquam confingendo que numquam esse contingit, utpote centaurum, chimeram, hircoceruum, sirenes, et alia multa. Et hec quidem clara est sensus et intellectus differentia.

Preterea sensus nullam uim deliberandi aliquid habet, hoc est attendendi aliquid secundum aliquam naturam aut proprieta - tem ipsius. Unde eque tam irrationalibus quam rationalibus communis est animalibus. At uero intellectus esse non potest, nisi ex ratione aliquid iuxta aliquam naturam aut proprietatem attendatur, etiam si sit intelligentia cassa. Quippe cum centaurum sibi animus confingit tamquam animal partim ex homine partim ex equo compositum; itaque animalis naturam, ac per hoc corporis siue substantie, attendere eum necesse est. Et cum hominis et equi quasi partes quasdam sibi iunctas consideret, et humani quoque et equini corporis non pretermittit proprietatem.

Unde intellectus minime esse potest, ubicumque ratio non subest ex qua deliberetur aliquid, hoc est attendatur iuxta naturam aut proprietatem aliquam. Rationem autem dicimus uim ipsam seu facilitatem discretij animi, qua rerum naturas perspicere ac diiudicare ueraciter sufficit.

Rationis ad rationalitatem

Non idem uero est rationalitas quod ratio: illa quippe omnibus angelicis et humanis spiritibus inest, ex qua rationales dicti sunt; hec uero quibusdam tantum solis scilicet, ut diximus, discretis. Tantum itaque inter rationalitatem et rationem differre arbitror, quantum inter potentiam currendi et potentiam facile currendi, ex qua cursores Aristoteles appellat secundum membrorum flexibilium aptitudinem.

Quicumque igitur Spiritus ex natura propria discernere potest, rationalitatem habet. Rationem uero ille solus qui hoc facile exercere ualet, nulla etatis imbecillitate remoratus aut inconcinnitate complexionis sui corporis ex qua perturbationem aliquam trahat, ut insanus aut stultus fiat.

Quod idem sit animus quod ratio

Idem autem ratio quod animus nobis uidetur esse. Patet itaque, ex suprapositis, intellectum tam a sensu quam a ratione diuersum esse, et eum necessario ex ratione descendere tamquam propositum rationis effectum.

Unde ubicumque ratio non inest, inde intellectum abesse necesseest qui semper, ut diximus, ex ratione aliquam aut naturam, utpote hominis uel equi, aut proprietatem deliberat, utpote colorem aliquem uel formam subiecti, uel eas scilicet in se ipsis speculando uel coniungendo ad inuicem, siue disiungendo ab inuicem.

Differentia imaginationis ad intellectum

Ab imaginatione quoque darum est intellectum disiungi, cum imaginatio quoque sicut et sensus nichil ex ratione deliberet, sed in his rebus quas sensimus, nichil aliud imaginatio sit quam quedam sensus recordatio, cum uidelicet, re quam sentiebamus absente, eo adhuc modo sese animus per quamdam quodammodo recordationem sensus affectum retinet, quomodo ante erat cum sentiret, nichil nunc quoque per imaginationem ex ratione deliberans, sicut nec antea per sensum faciebat. Ideo autem per imaginationem adiunxi quia, quando simul imaginatio et intellectus eidem insunt anime sicut frequenter sensus et intellectus, non possumus negare quin deliberatio quedam insit, sed per intellectum non per imaginationem.

Est itaque imaginatio confusa anime perceptio sine sensu eius scilicet rei quam imaginamur; confusam dicimus, cum nichil ipsa ex ratione deliberet sicut nec sensus. Sepe quippe sentimus ea que nequaquam intelligentes attendimus, et cum ad exteriora que occurrunt circumferatur sensus, animus tamen per intellectum ad alia dirigitur. Verbi gratia, curn alicuius rei Studio uel meditatione occupati tenemur, ad eam intelligentie nostre nisus dirigitur, non ad eas res quas presentes uel uidemus uel aliquo modo sentimus. Alioquin uix unquam terram uel celum, que assidue uidemus, intelligere cessaremus.

Sed et cum de eadem re sensus et intellectus simul habentur, diuersa agunt in ipsa cum longe, ut ex suprapositas liquet, actio sentiendi et intelligendi sint diuerse, cum hec uidelicet in deliberatione sit, illa minime. Sed et diuersi sensus cum in eadem re simul agunt, uel ita si simul tangam lignum et uideam, a proprietatibus suis non excniunt, diuersis eamdem rem percipientes modis. Unde et uterque sine altero plene retinetur. Sie etiam intellectus, sine sensu qui cum eo erat, omnino integer permanebit in eadem scilicet rei deliberatione que antea erat.

Quod uero, cum imaginationem describemus, supposuimus sine sensu; ad hoc spectat quod, cum sensus quoque confusa sit anime perceptio nichil uidelicet ex ratione diiudicans, necesse erat ad exclusionem sensus illud supponi. Vbi enim sensus agit, imaginatio simul in ipsum agere non potest; scilicet abscedente sensu, locum eius supplet non quidem sentiendo, sed rem absentem, absque ulla discemens diiudicatione sicut et sensus facit, percipiendo, ut iam satis supermeminimus.

Est itaque imaginatio de re absente tantum, cuius uidelicet presentia sensui non occurrit, sensus uero de presente tantum. Intellectus uero eque et de absente et de presente surgit; et notandum quod ubicumque sensus esse potest, et imaginatio. Nam et bruta animalia, rebus quas senserant abscedentibus, imaginationem earum, teste Boetio, retinent ipsis adhuc rebus quas senserant per quamdam recordationem adherentia ex imaginatione, sicut antea fecerant ex sensu; et prout ualent, quedam longius quedam breuius, hanc imaginationem deferunt quam sensus in eis reliquit impressam. Notandum quoque quod cum quidam omnes imaginationes quasdam sensuum, ut diximus, recordationes esse uelint, hoc est eas ex rebus sentitis solummodo haberi, Aristoteles tamen, teste Boetio super Perihermenias, intellectus nostros sineIII imaginationibus minime haberi perhibet.

Unde cum plerosque de incorporeis rebus habeamus intellectus, tunc de his quoque corporeis que nullo unquam sensu attractauimus; oportet, iuxta Aristotilem, imaginationem dici, quam nos supra descripsimus, omnem uidelicet confusam anime perceptionem sine sensu, siue illa quidem perceptio ex sensu surrexerit siue minime.

Quod uero Aristoteles dicit, intellectus nostros minime absque imaginationibus haberi, ita accipiendum est, arbitror, quod, dum in aliqua re per intellectum aliquam eius naturam aut proprietatem deliberare nitimur eamque solam attendere curamus, ipsa sensus consuetudo, a quo omnis humana notitia surgit, quedam per imaginationem ingerit animo, que nullo modo attendimus.

Verbi gratia, dum in homine hoc solum quod ad humanitatis naturam attinet intelligere nitimur, utpote animal rationale mortale, circumscriptis scilicet omnibus aliis que ad substantiam humanitatis non attinent, profecto multa se per imaginationem noienti animo obiciunt que omnino ab intentione abiecimus, utpote color aliquis siue longitudo aut membrorum quecumque dispositio et plereque accidentales forme jcorporum quas frequenter sensibus experti sumus. Adeo quidem ut, quod mirabile est, dum aliquid tamquam incorporeum per intellectum attendo, sensuum usu tamquam corporeum imaginari cogor, uel dum aliquid tamquam non coloratum intelligo, necessitate consuetudinis sensus tamquam coloratum imaginor.

Sensus quippe in nobis primum excitantur et frequentes sunt; deinde ad imaginationem, tandem ad intellectum humanus surgit animus. Quod uero primum didicimus firmius retinemus; hinc est illud oratianum: Quo semel est inbuta recens seruabit odorem Testa diu. Adeo autem, ut suprameminimus, sensus consuetudo adnectitur nobis, ut uix aut numquam aliquid intelligere ualeamus, quod non tamquam corporeum et corporeis proprietatibus subiectum imaginemur. Ideo autem dictum est uix quia fortassis, iuxta Boetium, intelligentia quam paucorum admodum hominum et solius Dei esse dicit, omnem et sensum et imaginationem ita transcendit ut sine utroque habeatur, ut uidelicet nichil animo occurrat nisi id solum quod intelligitur atque attenditur.

Est itaque intelligentia huiusmodi intellectus quem nulla confusa perceptio anime comitatur, siue per imaginationem siue per sensum. Deo autem darum est nec sensum nec imaginationem inesse posse, cum sit utrurnque confusa anime: perceptio, sed perpetuo eum cuncta intellectu continere, ceu, si diligentius consideremus, idem est intelligere quod scire.

Quod uero Boetius dicit intelligentiam paucissimorum hominum esse, nequaquam, iuxta Aristotilem, in hac uita contingere credimus, nisi forte per excessum contemplationis reuelatio diuina alicui fiat magisque hunc excessum mentis ab Aristotile scientiam quam intellectum appellari credimus, nec eum humani animi dicendum sed diuini; cum iam a Deo assumpta anima ipsum quodammodo induit, et deficiente et quodammodo in nobis moriente homine, suscitatur Deus.

Opponit fortassis aliquis aduersus Aristotilem quod, cum sensus et intellectus simul sunt, habetur intellectus sine imaginatione. Ad quod respondemus non ita esse. Cum enim lignum quod uideo intelligo, duriciam tamen eius uel aliud aliquid quod uisus non percipit imaginor, et ita absque imaginationibus nostros intellectus non esse, bene dicit Aristoteles.

Differentia existimationis ad intellectum

Visa autem nunc differentia intellectuum ad sensum et imaginationem seu etiam rationem, restat eam ad existimationem et scientiam assignare. Inde autem maxime existimatio idem quod intellectus uidetur esse, quod nonnumquam intelligere pro existimare dicimus, et opinionis nomen, quod idem est quod existimatio, ad intellectum quandoque transfertur. Sed differunt quod existimare credere est, et existimatio idem quod credulitas siue fides.

Intelligere autem speculari est per rationem, siue ita credamus esse siue minime. Unde cum audio dici homo lignum est, non minus huius propositionis intellectum concipio, si tamen conceptui fidem non adhibeam, hoc est non ita ut concipio esse credam. Omnis itaque qui aliquid existimat, id quod existimat necessario intelligit; non autem e conuerso.

Nec ulla est existimatio, nisi de eo quod propositio dicere habet, hoc est de aliqua rerum uel coniunctione uel diuisione. Unde numquam eam sine propositionis intellectu haben constat.

Scientie ad existimationem sive intellectum Scientia autem neque intellectus est neque existimatio, sed est ipsa animi certitudo que non minus, absente uel existi - matione uel intellectu, permanet. Alioquin dormientes scientiam amitterent, cum Aristoteles scientias et uirtutes ex diutumitate sui inter habitus potius quam inter dispositiones collocauit.

Hoc de differentia intellectuum ad supraposita .V. dici sufficiat.

De differentia intellectuum

Nunc autem, iuxta promissionis nostre propositum, ipsos ab inuicem intellectus superest diligenter distinguere, ut secundum eos clara fiat sermonum discretio.

Distinguendum est igitur qui sint intellectus qui compositi, et qui uni quiue multiplices, qui etiam sani, qui cassi, et qui ueri uel falsi dicendi sint, quidque inter componentem et compositorum referat intellectum uel diuidentem et diuisorum, seu diuidentem et abstrahentem.

Qui intellectus simplices, qui compositi

Simplices quidem dicimus intellectus sicut et simplices quasdam actiones aut tempora que scilicet nullis succedentibus sibi partibus coniunguntur, compositos uero e contrario. Sicut enim sermonum qui intellectus excitant, ita est et intellectuum natura, ut uidelicet sicut sermonum alii simplices sunt, singule scilicet dictiones, alii compositi, uelut orationes quas ex diuersis necesse est confici dictionibus propriam in ipsis significationem tenentibus; ita et intellectus ex sermonibus habiti uel iuxta ipsorum instructionem habendi, modo simplices sunt qui uidelicet ex simplicibus habendi sunt sermonibus, modo compositi qui ex compositis.

Sicut enim qui loquitur et dicit homo ambulat per plures progreditur significatiuas dictiones, ita qui audit ex singulis dictionibus proprios colligendo intellectus procedit. Primum quidem hominem intelligendo, cum uidelicet audit homo quod ad significandum hominem institutum est; postea ambulationem, cum audit ambulat, eam insuper homini copulando.

Attende autem quod diximus, intellectum simplicem non qui omnino partibus caret, sed qui per successionem nullas habet. Sepe enim per dictionem unam plura intelligimus simul, ueluti cum audimus duo uel tria uel etiam hoc nomen plura, uel populum uel gregem, uel aceruum uel domum et quodlibet nomen multarum comprehensiuum rerum, siue partium in quantitate conuenientium siue materie simul et forme. Nam hominis nomen et materiam ipsam animalis et rationalitatem et mortalitatem simul determinat, sed simul omnia non per successionem in ipso nomine intelliguntur.

Et plures fortasse sunt simul actiones in uno simplicis sermonis intellectu, secundum hoc quod plura concipit animus, ut uidelicet ex una quaque re quam deliberat, unam habeat actionem. Sed tamen non minus simplex est intellectus dicendus si nullis per successionem partibus tamen dicitur; possunt itaque eadem res et per simplicem simul intellectum concipi, et per compositum succedentem. Nam et tres lapides ante me positos uno intuitu modo simul uideo, modo per successionem pluribus obtutibus unum post alium uideo.

Sicut ergo sensu, ita et intellectu agitur, ut uidelicet modo aliquid simul animus per intellectum simplicem speculetur, modo per successionem diuersis intellectibus diuersa. Et hec est, ut arbitror, differentia intellectuum dictionis et orationis easdem prorsus res significantis, quod uidelicet per dictionem que nullis scilicet significatiuis partibus constat, omnia simul intelligimus; per orationem uero, eadem per successionem colligimus.

Verbi gratia, cum sit eadem secundum conceptionem rerum sententia huius nominis animal et eius diffinitionis que est corpus animatum sensibile, modus tamen intelligendi in eo, ut diximus, differt, quod per nomen simul illa tria, per diffinitionem succedenter eam intelligimus, sicut dictiones ipsas succedenter audimus priusquam naturam corporis attendentes, cum audimus corpus, deinde proprietatem animati, et postmodum sensibile.

Est itaque intellectus nominis et diffinitionis eius proprie, quodammodo idem et quodammodo diuersus. Idem quidem secundum effectum intellectarum rerum, quia uidelicet in utraque uoce easdem res intelligimus.

Diuersus autem, quia ibi omnia simul, hic succedenter, formas scilicet superaddendo materie iam antea intellecte. Et cum in utroque intellectu animalis natura integre concipiatur, tam secundum materiam scilicet eius quam secundum formas, in quibus tota animalis constitutio consistit, intellectus nominis coniunctorum seu compositorum dici potest, non tamen aut coniungens aut componens et e contrario intellectus orationis.

Quippe qui hoc nomen animal audit, simul hec tria: corpus, et animationem, et sensibilitatem, ut in substantia animalis coniuncta, attendit, et ideo hic intellectus, qui de rebus ut iam coniunctis habet, coniunctorum est.

Ille autem coniungens est intellectus qui, per successionem progrediendo, quibusdam rebus prius intellectis alias postmodum intellectas aggregat, ueluti cum animationem et sensibilitatem materie primitus intellecte tamquam formas per intellectum adiungimus, hoc est ut informantes eam quam primo pure conceperamus, postmodum attendimus.

In quo differant intellectus disiunctorum a disiungente

Sicut autem alius est intellectus coniunctorum quam coniungens, ille quippe dictionis est, hic orationis, ita intellectus diuisorum et diuidens. Sicut enim animal intellectum coniunctarum rerum facit, ita non animal quod est infinitum nomen et sonat res que non est animal diuisorum facit.

Et sicut animalis deffinitio comungentem facit intellectum, ita descriptio non animalis diuidentem, que est res que non est animal. Prius quippe in hac oratione res que non est animal, rem simpliciter attendo per premissionem nominis huius, quod est res, postmodum per hoc quod subditur que non est animal, animalis naturam a re quadam separo, ut iam quamdam rem tamquam non sit animal concipiam.

Sunt itaque intellectus coniunctarum uel diuisarum rerum: dictionum tantum. Coniungentes uero uel diuidentes intellectus orationum tantum sunt. Illi quippe simplices sunt, isti compositi.

Sunt plerique fortassis qui intellectus simplices nullas omnino partes habere concedant, neque scilicet per successionem, neque simul. Qui enim, inquiunt, plura simul intelligit una simplici actione omnia simul attendit.

Sed in hoc quidem refellendo, non nobis persistendum censemus, in quo aut comprobando aut reprobando mihi nunc occurrit ratio. Hec de simplici et composito intellectu, siue de intellectu coniunctorum et coniungente, uel diuisorum et diuidente ad presens dicta sufficiant. Nunc de uno et multiplici consideremus intellectu.

Qui uni, qui multiplices intellectus

Unos autem dicimus intellectus quicumque simplices sunt, uel si sunt compositi, in una coniunctione uel diuisione seu disiunctione consistunt. Multiplicem autem intellectum e contrario accipimus, hoc est quicumque horum nullum habet.

Una autem est coniunctio, uel diuisio, siue disiunctio intellectus per quam animus continue, ex uno mentis impulsu, progreditur et una dirigitur intentione, per quam ei quod primum intellectum est aliquid coniungendo uel disiungendo, uel inter ipsum et aliud disiungendo, cursum quodammodo inceptum sine interruptione consummet.

Tunc autem unam huiusmodi coniunctionem animus habet, cum sie aliqua per successionem attendit, ut ea sie inuicem aptet, ut per ea discurrendo unam conficiat entiam, et insuper quotienscumque ad uim unius affirmationis quocumque modo aliqua inuicem colligat, siue per predicationem scilicet, siue per conditionis uel temporis coniunctionem, uel quolibet alio modo, dum hoc uidelicet, ut supra generaliter commemorauimus, uno mentis impulsu continue fiat.

Sed hec que tetigimus paucis declaremus exemplis: cum dico animal rationale, si continue ea profero, auditor ita animal et rationalitatem concipit ut unam rem ex animali et rational itate constituat, quod est animal rationale. Nec minus cum dico animal non rationale, sie et animal et non rationale demonstro, ut tamen ad unam substantiam ea copulem, idem uidelicet tam animal quam non rationale esse insinuans. Fit itaque hoc loco, cum dicitur rationale, quedam et coniunctio et diuisio: coniunctio scilicet non rationale ad animal, et diuisio, hoc est remotio rationalis. Nec refert ad conceptionis modum uel unitatem siue in re ita sit ut concipitur siue non, sed ad conceptus solummodo ueritatem. Eque enim unus est intellectus lapis rationalis uel chimera alba quomodo animal rationale uel homo albus. Unde et huiusmodi orationes eque unas reddunt propositiones quomodo et ille.

Transitiue quoque coniunctionis intellectus unitatem essentie non respuit, cum uidelicet dicitur domus Socratis uel similis Socrati uel accusans Socratem uel utens Socrate. Licet enim suppositio obliqui casus ad eandem personam non fiat cum precedenti dictione, ut uidelicet eadem res subiecta utrique dictioni insinuetur, sequens tamen dictio, ex positione, construc - tionis proprietatem quamdam determinat in re precedentis dictionis, ex qua quidem proprietate cum illa re conuenienti, una quedam res compacta concipitur. Cum enim dicitur domus Socratis, ipse genitiuus, preter propriam nominationem de Socrate, possessionem quamdam determinat circa rem precedentis dictionis, dum eam tamquam a Socrate possessam insinuat, et tale est domus Socratis ac si diceretur domus socratica. Similiter ceteri obliqui transitiue aliquibus uocibus copulati quasdam terminant proprietates circa res precedentium dictionum, secundum aliquem modum sese habendi ad res suas.

Atque ita, ex rebus precedentium dictionum et proprietatibus per obliquos circa eas determinatis, quedam une res compacte intelliguntur. Sepe autem contingit in uno intellectu plures fieri coniunctiones aut diuisiones siue disiunctiones, nec tamen ideo unitas tollitur intellectus, quia in toto intellectu unius coniunctionis summa est.

Verbi gratia, si dicam homo ambulans qui currit uel homo ambulat qui currit, due sunt coniunctiones: una quidem cursus ad hominem, in eo quod dicitur homo qui currit; altera ad hominem currentem, cum adiungitur ambulat. Hec est enim recta constructionis series homo qui currit ambulans, homo qui currit ambulat, et fit in summa totius orationis una copulatio, ambulationis scilicet ad hominem talem, id est, currentem. Sed et si dicam homo qui currit est homo qui ambulat, tam in predicata oratione quam in subiecta, una per se fit coniunctio. Sed quia ad hoc fiunt ut de ipsis rursus in summa totius propositionis una fiat coniunctio, hominis scilicet qui ambulat ad hominem qui currit, unum reddunt intellectum.

Cum itaque plures coniunctiones in uno intellectu ita conueniunt ut uni subseruiant omnes, et propter hoc iste habentur ut una ex eis constituatur, unum necesse est intellectum esse ad quem habendum uno mentis inpulsu continue animus tenditur.

Multiplicem uero intellectum dicimus multos intellectus ab inuicem dissolutos, ut si dicam homo lignum uel rationale mortale uel animal et postmodum, paululum quiescens, addam rationale, diuisos intellectus nec ad unam rem concipiendam conuenientes, binis dictionibus demonstro, ex una quaque scilicet dictione, re sua concepta scilicet nequaquam rei alterius alteram rem copulando, ut unum quoddam intellectus conficiat. In singulis quippe conceptionibus in se iterum animus redit, quasi in singulis motum intelligentie sue incoet; nec ideo continue ab uno ad alterum decurrit ac per hoc unitas intelligentie tollitur et continuatio interciditur.

Hec de unitate ac multiplicitate intellectuum satis sit inpresentiarum dixisse.

Qui sani intellectus vel cassi

Nunc ordo est, iuxta propositi nostri pretitulationem distinguere qui sani uel cassi intellectus, qui etiam ueri uel falsi dicendi sint. Sanos quidem dicimus intellectus per quoscumque ita ut sese res habet attendimus, siue illi quidem sint simplices, siue compositi.

Cassi uero e contrario dicuntur, tam simplices quam compositi, quos frequentius opiniones quam intellectus uocare consueuimus. Unde Aristoteles Opinio, inquit, eius non est quoniam est, sed quoniam non est, et Boetius, in editione super Perhicrmenias: eum qui falsum intelligit perhibet magis dicendum esse decipi quam intelligere.

Aristoteles tamen, tam ueras quam falsas conceptiones intellectus appellat, ubi uidelicet in eisdem Perhicrmenias dicit Est autem quemadmodum in anima aliquotiens intellectus sine uero uel falso, aliquotiens, cum iam necesse est, horum alterum inesse, etc...Et rursus Circa compositionem enim, inquit, et diuisionem est ueritas uel falsitas. Sanos autem intellectus Aristoteles in eodem rerum similitudines appellat, hoc est ita concipientes ut rei Status sese habet, ueluti cum hominem intelligo, uel etiam hominem esse risibilem, uel non esse rudibilem.

Singuli intellectus, quia cum statu rerum concordant, sani sunt. Cassi uero quidem e contrario sunt, ut si uidelicet intelligam chimeram que omnino non est, uel chimeram esse aliquid cum omnino nichil sit, quia enim hic intellectus chimere, in rerum euentu, rem subiectam non habet que uidelicet res, secundum huiusmodi intellectum, sane deliberari ualeat, ut scilicet eam rem ueraciter attendi chimeram liceat, cassus est omnino intellectus. Sie etiam intellectum huius nominis, quod est homo, cassum esse contingeret, si haberetur homine ex toto non existente.

Veros autem uel falsos intellectus dicimus eos solummodo qui compositi sunt; tam componentes, sicut eos qui sunt affirmationis, quam diuidentes, sicut eos qui sunt negationis. luxta illud quidem Aristotilis, quod supra meminimus Est autem quemadmodum in anima, etc..., et rursus Circa compositionem enim, etc...

Nota quod, cum dicimus secundum simplicem intellectum aliquam rem uel uere uel falso deliberari, ut si aliquam rem hominem uel chimeram esse attendam, non ita esse accipiendum ut per simplicem intellectum id faciamus, ita scilicet ut ipse simplex intellectus aliquid esse aliquid concipiat, hoc est ad hoc intelligendum sufficiat quod nequaquam est, nisi componentis intellectus qui per affirmationem exprimendus est, non per simplicem dictionem.

Est itaque aliud secundum intellectum aliquem deliberari aliquid, aliud per intellectum deliberari aliquid, hoc est ipsum sufficere ad attendendam quamcumque rerum coniunctionem uel diuisionem, ut ex hoc deliberatio ipse dicendus sit. Ille quippe intellectus, secundum quem deliberatur aliquid, pars est delibe - rantis intellectus in qua uis totius deliberationis consistit, ut sunt intellectus predicatorum terminorum, ueluti cum hominem esse animal, et margaritam esse lapidem siue albam proponimus.

Subiectus quippe terminus tantum ad accipiendum est rem quam deliberare uolumus; ponitur predicatus uero ad denotandum statum secundum quem eam deliberari uolumus, hoc est attendi eam secundum illius Status proprietatem quem ei copulamus. Unde bene secundum intelligentie quoque, non tantum constmctionis ordinem, subiectum dicimus terminum per quem, in intellectu primo, res substernitur quam deinde, in copulatione uel remotione alicuius, deliberemus. Que quidem copulatio uel remotio, coniunctio uel disiunctio, predicato perficitur, in qua scilicet coniunctione uel remotione predicati de re subiecta id quod de ipsa demonstrare intendimus dicimus.

Unde cum dicimus Socrates currit uel Socrates non currit, si quis de quo loquamur querat, respondemus de Socrate; et si quid de ipso dicamus interroget, respondemus currere ipsum uel non currere, quod scilicet ad copulationem uel remotionem predicati pertinet. Unde et bene Aristoteles pro predicari, dici utitur, ut uidelicet predicatum de subiecto dici astruat, non subiectum de predicato, et sit predicatum quod dicitur, et subiectum de quo dicitur. Illud quippe dicitur, siue significatur, de aliquo per quod appositum de ipso aliquid monstratur. Unde et significari predicatum dicit, cum ait in secundo Perhicrmenias significans aliquid de aliquo, hoc est predicando essentiam, et in eodem, ipsas predicatorum coniunc - tiones uel remotiones uocat appositiones. Sicut autem in eo quod dicitur uis enuntiationis consistit, in quo ipsa consummatur atque perficitur, ita in intellectu termini qui dicitur, hoc est predicatur, uis deliberantis intelligentie constituitur.

Omnis itaque intellectus siue simplex, ut homo, siue compositus, ut homo albus, secundum quem res aliqua uere deliberari potest, sanus est, etiam si quadam significari uoce possit que de nullo uere enuntiari queat, ut sunt diuidua nomina, sicuti quisque, omnis, uterque. Tantumdem quippe ualet in intellectu quisque uel omnis simpliciter dicta quantum si dicatur multitudo omnium rerum. Et uterque quantum isti duo uel illi duo. Cum itaque multitudinem omnium rerum attendimus esse multitudinem omnium rerum, fit deliberatio secundum intellectum horum nominum quisque uel omnis. Et cum attendimus istos duos esse istos duos, secundum intellectum huius nominis relatiui, quod est uterque. Licet enim hec nomina que diuidua sunt, in constructione cum illis uocibus que diuidue non sunt, sed magis collectiue, eosdem habent intellectus, non tamen idem in enuntiatione ualent, cum hec nomina de aliquo predicata diuisim, hoc est sigillatim, omnes res quas continent copulent. Unde diuidua dicuntur; illa uero coniunctim, id est omnia simul, non singula per se.

Similiter et subiecta eamdem uim in subiectione custodiunt quam habent in predicatione. Vt uidelicet, per ista que diuidua sunt, singule res predicato supponantur; per illa uero, omnes simul; licet hec sit predicationis diuisorum et subiectionis differentia, quod, per positionem copulata, falsam semper enuntiationem reddunt, ueluti si dicam uterque est uterque, uel omne est omne, hoc est unaqueque res est unaqueque.

Vere autem subici non recusant, ueluti cum dicimus uterque est homo uel unumquodque est illiquid, eedem etiam fortasse in intelligentia uoces sunt, si dicatur homo et equus et dicatur homo uel equus. Nichil quippe ad intelligentiam referre uidentur, sed ad constructionem. Nam eque hic et ibi hominem et equum duo hec mente concipio. Sed in constructione, uoces iste aliis sociate longe diuersum efficiunt sensum. Non est itaque necesse ut eedem sint penitus uoces in significatione, idem penitus in contextu constructionis ualeant, de quo plenius in construc - tionibus prosequimur.

Differt autem ab inuicem diuidens, et disiungens, et abstrahens intellectus, quod diuidens intellectus negationis est, et aliquid ab aliquo remouet: ueluti si intelligam hominem non esse equum, uel sanum non esse egrum, uel stantem non sedere. Disiungens uero affirmationis, nec remotionem aliquam alicuius ab aliquo facit, sed ex pluribus que mente concipit, unum tantum constituit, ut si aliquid esse hominem uel equum intelligam, uel esse sanum aut egrum, uel aut stare aut sedere; ac similiter, quicumque sunt ypotheticarum disiunctarum intellectus, disiungentes dicuntur. Quod quidem uis ipsa disiunctiuarum coniunctionum facit.

Illud quoque inquiri ac definiri necessarium iudico utrum omnis intellectus, aliter quam res sese habeat attendens, cassus ac uanus dicendus sit? Et rursum, utrum omnis, qui rem aliquam ut se ipsa habet concipit, sanus sit iudicandus?

Si enim sie esse ponamus quod equidem ponendum uidetur, nonnulla fortassis ibi curremus inconuenientia. Omnis quippe per abstractionem habitus intellectus rem aliquomodo aliter quam se habet concipit; et si alio modo eam ut se habet attendit, et uix aliquis intellectus de re sensui non subiacente habetur, qui eam in aliquo aliter quam subsistat non concipiat? Per abstractionem autem illos dicimus intellectus qui, uel naturam alicuius forme, absque respectu subiecte materie, in se ipsa speculantur, uel naturam quamlibet indifferenter, absque suorum scilicet indiuiduorum discretione, meditantur.

Verbi gratia cum colorem corporis uel scientiam anime in proprio esse suo attendo, in eo scilicet quod color est, uel scientia, seu qualitas, uel in quocumque alio esse suo substantia - rum subiectarum respectu composito, tunc equidem ui rationis, formas a subiectis substantiis quodammodo abstraho, eas uidelicet solas in propriis naturis per se speculando, non cum ipsis subiecta earum attendendo. Sed cum naturam humanam, que singulis inest hominibus, ita indifferenter considero ut nullius hominis personalem discretionem attendam, hoc est simpliciter hominem excogito in eo scilicet tantum quod homo est, id est animal rationale mortale, non etiam in eo quod est hic homo uel ille, uniuersale a subiectis abstrao indiuiduis.

Fit itaque abstractio superiorum ab inferioribus, siue scilicet uniuersalium ab indiuiduis per predicationem subiectis, siue formarum a materiis per fundationem subiectis.

Subtractio uero e contrario dici potest, si quis uidelicet subiecta superpositis substracta per intelligentiam tollat, ac per se hec quoque sine illis conspiciat; ueluti cum aliquis subiecte naturam essentie, absque omni forma, nititur speculari.

Vterque autem intellectus, tam abstrahens scilicet quam substrahens, aliter quam res se habet concipere uidetur, cum uidelicet utroque res coniunctas diuisim intelligo, que diuisim non subsistunt; modo uidelicet solam materiam per se, modo solam attendendo formam; preterea nemo, cum aliquam rem attendit, eam excogitare sufficit secundum omnes naturas eius aut proprietates, sed secundum aliquas tantum. Cum itaque rem quamlibet secundum aliquas tantum naturas eius uel proprietates attendimus, ipsa autem res non secundum eas tantum quas consideramus sese habet profecto aliter quam ipsa sit eam consideramus.

Verbi gratia hoc corpus et corpus est, et homo, et calens, et candidum, et innumeris aliis naturis uel proprieiatibus subiectum; et aliquando tamen ipsum in eo tantum quod corpus est attendo, non in eo quod homo est, uel quod calet, uel quod albet; et sie in singulis rebus quas intellectus noster percipit, aliquam tantum que illis rebus insunt, non omnia, attendit. Preterea, cum quislibet corpoream naturam simpliciter ac pure concipit, in eo scilicet tantum attendens quod est corporea, id est corpus, aut quamlibet naturam ut uniuersalem capit, hoc est indifferenter absque ulla scilicet personali discretione eam attendit profecto aliter eam intelligit quam subsistat. Nusquam enim ita pure subsistit, sicut pure concipitur; sed ubicumque sit, innumeras, ut dictum est, aut naturas aut proprietates habet que minime attenduntur; et nulla est natura que indifferenter subsistat, sed quelibet res, ubicumque est, personaliter discreta est atque una numero reperitur.

Corporea quippe substantia in hoc corpore, quid est aliud quam hoc corpus?. .uel humana natura in hoc homine, hoc est in Socrate, quid aliud est quam ipse? Nichil utique aliud, sed idem penitus essentialiter.

Quis etiam res absentes uel insensibiles atque incorporeas quas nullo attractat sensu, ut qualiter sese habeant cognoscere queat, longe aliter quam sint non excogitet? Quis enim, cum aliquam conspexerit presentem quam prius absentem cogitauerat, non reperiat eam in multis contrario modo sese habuisse quam eam quam excogitauerat? Quis etiam res incorporeas ad modum corporearum non concipiat, ueluti cum Deum aut animam cogitat, non eam iuxta formam habitumque aliquem corporis attendat, quern tamen minime ipsam habere constat? Quis non ipsos Spiritus tamquam localiter circumscriptos ac membris compositos atque coloratos attendat, aliisque innumerabilibus modis, quibus sola corpora sese habent, ipsos excogitet? Quippe, ut longe suprameminimus, tota humana notitia a sensibus surgit. Ac per hoc, insensibilium rerum Status ad modum sensibilium excogitare, ipsa nos sensuum experimenta compellunt. Si itaque, quotiens animus rem quamlibet aliter intelligit quam subsistit, uanus dicendus sit intellectus, quis intellectus humanus, iuxta rationes expositas, uanus dicendus non est?

Nunc autem aliam propositi nostri prosequamur partem utrum uidelicet omnis intellectus sanus sit dicendus qui, ita ut sese res habet, eam intelligit? Quod, cum facile ab omnibus recipiatur, habet tamen etiarn hoc nonnullam inpugnationem.

Quippe qui hunc hominem asinum esse intelligit, quod omnino falsum est, non quid, in eo ipso quod hoc intelligit, intelligit et ipsum esse animal, et quoddam animal esse asinum, que utraque uera sunt? Si enim, iuxta aristotilicam sententiam secundi libri Perhicrmenias, eum qui opinatur, hoc est intelligit, bonum esse bonum, necesse id ipsum opinari non esse malum, multo itaque probabilius qui intelligit hunc hominem esse asinum, hoc est esse animal tale, concedendus est intelligere esse animal, cum in asino necesse sit animalis substantiam intelligi, sicut etiam uis ipsa nominis specialis quod est asinus profitetur, in quo - generale ipsum, quod est animal, necesse est per intelligentiam contineri. At non ita in uno contrario necesse est alterius contrarii intelligentiam concipi. Ac per hoc, profecto qui intelligit hunc hominem esse asinum, uerum intelligere conuincitur. Unde et hunc falsum intellectum, qui ut sese res habet concipit, uerum concedi conuenit. At rursus, quis non abhorreat ueritatem et falsitatem, contrarias formas intellectuum, eidem simul inesse intellectui, uel ab eadem anima, que indiuisibilis est, simul sustentari?

Nunc itaque suprapositas soluamus questiones, atque inpugnationes ipsas, que ueritatem perturbare uidentur, inpugnemus.

Quod igitur primo quesitum est, utrum omnis intellectus aliter quam res sese habeat attendens eam uanus sit, duobus modis intelligi potest. Nam et cum dico intelligo istam rem aliter quam. sit, duo sunt sensus. Unus quidem huiusmodi si ita dicam quod alius modus sit intelligendo rem, alius in subsistendo, hoc est alius modus sit in intelligentia eius, alius in subsistentia ipsius. Veluti si diuisim attendam esse, cum ipsa tamen diuisim non subsistat, hoc est sine aliquo sine quo ipsa non permanet, uel si pure, uel si quis alius modus sit intelligentie mee quam existentieIII rei; et hic est unus sensus, cum dicitur intelligo istam rem aliter quam sit, uel quam sese habeat. Alius uero sensus est, si ita dicam intelligo hanc rem aliter quam sit, hoc est in statu alio eam attendo quam ipsa in se habeat, uel quocumque modo sese aliter habentem quam sese habeat. Et in primo quidem sensu, hoc aduerbium aliter ad hoc uerbum intelligo tam quam modus ipsius copulatur; in secundo uero sensu, ad participium uel infinitiuum uerbi sequentis, quod ex ipso uerbo suo subaudien - dum innuitur, ac si ita dicatur intelligo rem aliter entern uel aliter esse quam ipsa sit, uel aliter se habentem uel se ha.be.re quam se habeat. Sie itaque questio supraposita potest intelligi, cum uidelicet querebatur utrum omnis intellectus, aliter quam res sese habeat attendens eam, uanus sit? Et secundum diuersos sensus, diuerse dande sunt responsiones.

Si enim ita queratur utrum omnis intellectus qui alium modum attendendi habet quam res subsistendi uanus sit? non est concedendum. Multi namque et innumerabiles modi sunt intelligentie cuiuslibet rei, qui non sunt existentie ipsius, sicut ex suprapositis liquet. Si uero ita dicatur utrum omnis intellectus attendens rem aliter se habentem quam ipsa se habeat, uanus sit? concedendum est. Eisdem modis determinandum est et respon - dendum, cum queritur utrum omnis qui dicit aliter rem se habere quam se habeat, dicatfalsum? Si enim ad hoc uerbum, quod est dicit, copulemus hoc aduerbium aliter, et non ad hoc uerbum, quod est habere, non est concedendum, ut, quicumque dicit aliter rem aliquam se habere quam ipsa se habeat, dicat falsum. Cum enim aliquis, loquens celeriter, de eo qui lente currit dicit eum currere, itaque aliter dicit hoc illum facere quam ipse hoc faciat, quia hoc celeriter dicit quod ille celeriter non facit, dum uidelicet iste, hoc dicendo, celeriter uerba proferat, cum ille celeriter cursum non agatIII.

Nunc ad alterius questionis terminationem transeamus utrum uidelicet omnis intellectus sanus sit dicendus qui, ita ut sese res habet, eam intelligit?

At fortasse, nisi apponamus tantum, non uidetur annuendum, propter supraposita scilicet obiecta. Si autem ita dicamus quod omnis intellectus qui rem quamlibet eo modo tantum attendit quo ipsa se habet, sanus est dicendus, ab omnibus statim recepitur ut, si Socratem intelligam esse animal, uel non esse asinum, et in hoc solo quiescat intellectus meus, uel si intelligam tantum quoddam animal esse asinum, hoc est quod quoddam animal sit asinus. Si autem intelligam Socratem esse animal irrationale, non intelligo tantum illo modo eum se habere quo se habet, quia, per hoc quod irrationale super aggrego, modum quo se Socrates habet super gradier et excedo.

Quisquis itaque aliquam rem intelligit tantum eo modo quo se habet, sanum in hoc intellectum habet. Sed non fortassis ideo necesse est simpliciter concedendum esse, ut uidelicet omnis intelligens aliquam rem eo modo quo se habet sanum habeat intellectum, nisi forte addamus in eo quod illud intelligit.

Nam fortasse cum intelligo Socratem esse animal irrationale, in eo quod ipsum attendo esse animal, quod uerum est, uerum habeo intellectum, qui est pars compositi intellectus falsi, sed non in eo quod hoc totum attendo esse animal irrationale.

Quod, si quis obiciat quod eadem ratione concedendum sit quod, is qui intelligit Socratem esse asinum, hoc est animal irrationale tale, uerum uel sanum in hoc habet intellectum, pro eo scilicet quod intelligat eum esse animal, non est audiendus. Cum enim hoc nomen asinus, quia simplex est sermo, simplicem habeat intellectum et non ex partibus coniunctum, non possimus in predicatione eius intellectus diuersarum enuntiationum distinguere, ut aliquem eorum sanum ualeamus dicere. Totam quippe substantiam ac naturam asini simul in hoc nomine, quod est asinus, significamus atque copulamus, et non per partes.

De eo autem quod dictum est, obici solet quod omnis qui intelligit Socratem esse asinum, intelligit quoddam animal esse asinum, et omnis qui intelligit quoddam animal esse asinum, intelligit uerum, et ita omnis qui intelligit Socratem esse asinum, intelligit uerum; facile responsum damus quod uidelicet, si medius terminus in eodem sensu sumatur, firma sit omnino complexio. Sed tunc, pro diuersa acceptione eius, modo altera et modo altera de premissis propositionibus probanda erit.

Est autem medius terminus intelligit quoddam animal esse asinum, quod duobus modis accipi posse uidetur. Uno quidem modo, si ita dicamus intelligit de quodam animali quod sit asinus, et ita uera est prima propositio et falsa assumptio; alio modo, si ita dicamus intelligit hoc quod quoddam animal est asinus, ac si dicatur habet intellectum huius particularis affirmatiue quoddam animal est asinus. Et tunc quidem, falsa est prima propositio et uera assumptio.

Possumus fortasse, et illud non irrationabiliter, dicere quod nemo intelligens Socratem esse animal irrationale, intelligit in hoc eum esse animal, licet in intellectu hoc toto ille tamquam pars inclusus uideatur. Eo quippe modo dicimus intelligere quo dicimus proponere. Tota autem hec propositio Socrates est animal irrationale, non proponit Socratem esse animal, sed pars eius, sicut nec ista consequentia si Socrates est margarita, Socrates est lapis, proponit Socratem esse margaritam, uel Socratem esse lapidem. Alioquin, falsum proponeret hec consequentia, et illa propositio uerum. Et ita qui hoc diceret, falsum diceret, et qui illud dicerent, uerum. Sie, neque is qui intelligit Socratem esse animal irrationale, in hoc toto attendit esse animal, cum in hoc solo nisus animi sui non perficiatur; neque quod intelligit quod si Socrates est margarita, Socrates est lapis, per hoc intelligit aut Socratem esse margaritam, aut Socratem esse lapidem neque hoc enim pro omni conceptu animi recte quis intelligere dicitur, sed pro illo tantum conceptu in quo nisus ipse animi atque eius explicatio consummatur atque perficitur.

Unde non est necesse ut, si alicuius intellectus conceptum habeam, quoquomodo ideo illud intelligere dicar; et licet intelligere simpliciter sumptum sit ab intellectu, non tamen ideo intelligere hoc sumptum est ab intellectu huius rei, cum uidelicet, ut supra notauimus, intelligere, hoc non sit simpliciter hunc intellectum habere, sed, sie eum habere ut insuper, nisus animi terminetur ibi ac perficiatur. Nam et significare idem est quod intellectum constituere, non tamen significare aliquid idem est quod intellectum de eo constituere. Alioquin, cum singuli sermones, intellectus quoque, sicut et res, significare dicuntur, non tamen ideo de intellectibus rursum alios intellectus constituunt.

Solet frequenter queri de significatione atque intellectu uniuersalium uocum, quas res uidelicet significare habeant, aut que res in eis intelligantur. Vt, cum audio hoc nornen homo, quod pluribus commune est rebus ad quas equaliter se habet, quam rern in ipso intelligam queritur. Quod si, prout oportet, respondeatur quod homo in ipso intelligitur, superest questio quomodo id uerum sit, non uel hic homo, uel ille, uel alius aliquis ibi intelligatur, cum uidelicet omnis homo aut hunc, aut illum, uel aliquem alium esse constet.

Sicut enim, inquiunt, cum homo sentitur, necesse uel hunc, uel illum, uel aliquem alium sentiri, eo uidelicet quod omnis homo sit uel hic, uel ille, uel alius, ita et de intellectibus ad sirnilitudinem sensus, ratiocinantur, ut uidelicet, si homo intelligatur, necesse sit uel hunc, uel illum, uel aliquem alium intelligi. Preterea, homo nichil aliud sonat quam quidam homo. Unde et qui hominem intelligit, profecto quemdam hominem intelligit, et ita hunc uel alium intelligit. Quod omnino falsum apparet.

Ad quod respondendum, arbitror, quod, si recte ratiocinari uolumus, oportet significatorum enuntiatorum sensus diligenter attendere, ut secundum hec, uim complexionis diligenter queamus discernere. Cum itaque dicimus homo intelligitur, hic est sensus, quod aliquis per intellectum naturam concipit humanam, hoc est animal tale attendit. Unde, si postmodum procedatur ita sed omnis homo est hic uel alius, ergo concipit hunc uel alium, non recte sillogizat; immo ita potius dicendum esset: Sed omnis intelligens hominem intelligit hunc uel illum. Tunc quippe recte medius terminus seruaretur, et coniunctio extremorum per eum recte procederet. Sed falsa esset assumptio. Similiter et cum dicitur capa desideratur a me, hoc est desidero capam, licet omnis capa sit hec uel illa, non tamen inde consequens ut hanc capam uel illam desiderem. At si ita diceretur ego desidero capam, et omnis desiderans capam desiderat hanc uel illam, tunc equidem recte argumentatio procederet. Quod, si quis dicat quod, eadem ratione, nec illa complexio concedenda est quod, si sentio hominem, cum omnis homo sit hic uel ille, sentio hunc uel illum, concedo utique non esse firmam complexionem; ex natura tamen ipsius sensus qui nonnisi in aliquam rem existentem agat exerceri, non potest concedendum, arbitror, quod si quis hominem sentiat, hunc uel illum sentiat. At uero, intellectus non minus haben potest, etiamsi res non sit. Quia, et eorum que iam preterita sunt, per memoriam recordamur; et que futura sunt, per prouidentiam iam concipimus; et que etiam numquam sunt, nonnumquam opinamur atque fingimus, ut chimeram, centaurum, sirenes, hircoceruum.

Non est itaque necesse ut, si hominem intelligam, uel aliquem conceptum habeam in quo naturam humanam concipiam, ideo hunc hominem uel illum attendam, cum multi alii et innumerabiles conceptus sint, in quibus humana excogitatur natura; sicut hec ipsa simplex conceptio huius specialis nominis, quod est homo, uel hominis albi simpliciter, uel hominis sedentis, uel etiam hominis cornuti, etsi numquam ille sit; et in quibuscumque conceptionibus natura humanitatis attenditur, siue cum discretione certe persone, ut Socratis uel alicuius alterius, siue indifferenter, absque ulla scilicet persone certitudine.

Querit etiam illud fortassis aliquis cum audio omnis homo, utrum intelligam omnem hominem, uel cum dicitur de aliquibus duobus quod alter eorum currit, ut si intelligam alterum eorum currere, uel cum dicitur chimera que est alba, utrum intelligam chimeram que est alba sicut, cum audio chimera, intelligo chimeram, necnon etiam utrum, cum audio hoc nomen nonintelligibile, intelligam nonintelligibile?

At uero quis non recipiat quod, si intelligam omnem hominem, hoc est unumquemque, non intelligam etiam istum? Nisi forte quis ita profiteatur se omnem hominem intelligere, ac si dicat se huius orationis que est omnis homo habere conceptum, quod quidem uerum est, etiam si neque hunc, neque illum distingatI. Nam et cum dicimus quod hec propositio omnis homo currit dicit omnem hominem currere, non tamen ideo ponimus quod proponat Socratem currere, uel Platonem. Alioquin multiplex esset, non una, sicut Aristoteles perhibet. Nobis tamen uidetur non recte posse dici ut, quis omnem hominem intelligat, nisi etiam Socratem et singulos attendat, quod nemo umquam facere, credo, sufficit.

Sed neque, cum dicitur alter istorum currit, hoc est quidam ex iis currit, uidetur concedendum ut intelligam alterum eorum currere, sed potius ut neutrum, cum uidelicet neque hunc currere intelligam, neque illum. Et cum dicitur quidam homo currit, nullus potius dicitur ibiI currere quam quidam, cum uidelicet neque hic dicatur ibi currere, neque ille.

Ad quod responderi potest quod, sicut hec propositio alter istorum currit duos habet sensus: unum uidelicet hipotheticum disiuncte huius aut hic currit, aut ille currit; alterum cathegorie habentis disiunctum subiectum, ac si dicatur hic uel ille currit; ita et cum dicitur intelligo alterum istorum currere, uel dico hominem currere quemdam, duo sunt sensus in singulis. Unus quidem quod intelligo quod alter currit, uel quod dico quod quidam currit; alius quod intelligo de altero quod currit, hoc est uel hunc intelligo currere, uel illum intelligo currere, uel dico similiter de quodam quod currit. Et secundum priorem sensum, concedendum est quod querebatur, et non secundum alterum. Sed et fortasse, cum dicitur neutrum intelligo currere, uel nullum hominem dico currere, plures sunt sensus in singulis. Unus quidem affirmatiuus, et duo negatiui. Si enim ita accipiatur intelligo quod neuter currit, uel dico quod nullus currit, affirmatiuus est sensus. Si uero ita quod neutrum intelligo currere, hoc est non intelligo quod alter currit, uel ita neque intelligo hunc currere, neque illum, duo sunt negatiui sensus, et primus quidem sensus est negationis diuidentis eius affirmationis, quam supra concessimus. Similiter determinandum est de eo quod dictum est nullum hominem dico currere.

Quod uero quesitum est utmm cum dicitur chimera que est alba intelligam chimeram que est alba? nullo modo concedendum est, licet id uerum sit quod habeam intellectum huius orationis chimera que est alba. Tale est enim intelligo chimeram que est alba, ac si dicatur habeo conceptum quo excogito chimeram et ipsa est alba. Si autem dicatur intelligo chimeram albam, uerum esse potest, si uidelicet habeam intellectum huius orationis chimera est alba.

Illud autem concedendum aliquo modo uidetur quod, cum audio hoc nomen nonintelllgibilis, intelligo nonintelligibile, hoc est habeo talem conceptum in quo excogito aliquid tamquam nonintelligibile. Si uero ita dicatur intelligo nonintelligibile, hoc est habeo intellectum de aliquo, et non potest illud intelligi, falsum est omnino. Et fortassis hic est magis proprius sensus. Sed et cum dicimus non diuisibile aliud hoc, aliud illud, si quis ob hoc dicat quod non diuisibile diuiditur, non uidetur omnino uerus esse sensus. Similiter et si dicam Socrates est non predicabilis de pluribus, uel est quod non predicatur de pluribus, et similiter Plato, si ideo dicamus non predicabilis de pluribus, uel quod non predicatur de pluribus predicari de pluribus, nullo modo uere dici uidetur. Si uero addamus hoc uniuersale non diuisibile diuiditur, uel hoc uniuersale non predicabile de pluribus predicatur de pluribus, aditio hec, uemm quem intendimus ostendit sensum.

Querit et illud fortassis aliquis utrum quando intelligo chimeram, et talis est sensus quod habeo conceptum huiusmodi, possit dici quod intelligo chimeram que est intellectus? Verum quippe est quod habeo conceptum huiusmodi qui est intellectus. Ac rursus, quis recipiat quod intelligam chimeram que est intellectus, nisi et chimeram intelligam, et illa sit intellectus? At profecto, si chimera sit intellectus, utique et ipsa est. Et cum chimera dicat animal tale, profecto et quoddam animal intellectum esse constat.

Ad quod respondeo quod, cum dicitur intelligo chimeram uel chimera intelligitur, figuratiua est locutio. Si uero dicam intelligo chimeram que est, transit in locutionem propriam, quia iam per hanc orationem chimera que est, agitur tamquam personaliter de re aliqua que constituitur et ponitur esse. Nam et cum dicitur que est, non qui est, ad chimeram personaliter relatio fit per femininam uocem, que eiusdem est generis, non ad intellectum. Et notandum quod est necesse quod, cum he due orationes intelligo chimeram et habeo talem intellectum eius sint sensus per se dicte quod, ideo cuilibet alicui coniuncte, eum penitus intellectum seruent, quia sepe eius sensus sunt sermones per se sigillatim dicti, qui tamen in contextu constructionis longe aliam uim habent.

Hec de speculationibus, hoc est intellectibus, dicta nunc sufficiant.