Tractatus super psalmos/16

E Wikisource
PSALMUS LX
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum
 PSALMUS LIX PSALMUS LXI 


PSALMUS LX.[recensere]

In finem hymnus David.

Exaudi, Domine, deprecationem meam, intende orationem meam. A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. In petra 161 exaltasti me. Deduxisti me; quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula. DIAPSALMA. Protegar in velamento alarum tuarum, quoniam tu Deus exaudisti orationem meam, dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Dies super dies regis adjicies: annos ejus usque in dies generationis et generationum. Permanet in aeternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret eorum? Sic psallam nomini tuo Deus in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.

TRACTATUS PSALMI.

1. Psalmus est spe aeterna gestientis. --VERS. 1: Simplex est psalmus, aeternae gratulationis continens prophetiam. Nam neque res gestas, neque significationis alicujus cognomenta subscriptio comprehendit: tantum hymnus in finem est: ut id quod a Propheta cantatum est, in fine vel psalmi vel temporum explicandum esse noscatur. Oratio autem est justi aeterna sperantis, seseque in Christo coexcitatum in coelestibus gratulantis. Coepit enim ita. 2. Justi fiducia. Inde ei est, quod in carne a carne sit peregrinus. (Vid. Tr. ps. LXIV, n. 10.) --VERS. 2-3. Exaudi, Deus, orationem meam, intende precationi meae. A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. Exaudiri precationem suam sanctus hic postulat, cujus et ea fiducia est, ut in orationem suam velit intendi, utrum sit innocens, casta et fidelis, et ex intimo conscientiae atque cordis metu profecta quia secundum Paulum (Rom. X, 10), et corde credendum, et ore confitendum sit ad salutem. Intendendae autem orationis hinc precatio est, quod dum corde anxio est, a terrae finibus clamaverit. Non hic extrema solitudinum aut contigua Oceani incolebat, qui a terrae finibus anxio corde clamabat. Sed sciens se in carne quidem quae terra est degentem, jam in fine carnis habitare, dum secundum Apostolum habitans in corpore peregrinatur a corpore (II Cor. V, 8), dum vivens jam non sibi vivit; neque ipse vivit, sed vivit in eo Christus (Gal. II, 20): congemiscens tamen (II Cor. V, 4) in hoc suo habitaculo, 162 supervestirique festinans, et ideo anxio corde a terrae finibus clamat, quia et necessitatem habeat in carne vivendi, et spem teneat a carnis vitiis desinendi, dicens: 3. Christus spes et fortitudo ejus. --VERS. 4-5: In petra exaltasti me. Eduxisti me; quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Habitabo in tabernaculo tuo in saecula. Hinc itaque jam sanctus a terrae finibus clamat quia exaltatus in petra sit. Petra autem secundum Apostolum (I Cor. X, 4). Christus est, quem exaltavit Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen (Phil. II, 9). In quo et elegit nos ante mundi constitutionem in coelestibus (Ephes. I, 4). Per eum enim sumus in spem aeternitatis deducti, et in hac spe non confundimur; quia ab inimici facie haec eadem spes nobis fortitudinis turris est facta. Nam cum in muris sit valida et firma munitio: murorum tamen ipsorum firmitas in turribus omnis est. Et idcirco turris fortitudinis exaltans nos in petra Deus factus est, quia per hanc spem vim diaboli ejusque insidias sustinemus, tutissima adversus eum spiritalesque ejus nequitias fidei munitione consepti: cum in tabernaculo Dei habitaturi simus in saecula, sine ullo scilicet aetatis modo in aeternum fluentibus saeculis temporibusque mansuri. 4. Protectio ejus misericordia Dei. Hanc meretur oratio. --Sed quia haec, quamvis spe reposita jam sanctis sint, tamen adhuc sub dispensatione temporum differantur; qua munitione interim tutus fit, interjecto diapsalma demonstrat, dicens, VERS. 6: Protegar in velamento alarum tuarum quoniam tu Deus exaudisti orationem meam. Protectionem misericordiae Dei sub velamento alarum divinus sermo significat: de quo quia superioribus psalmis tractatum est, superfluus nunc et otiosus erit sermo. Sed protectionis meritum ex fide orationis indultum est, secundum illud: Petite et dabitur vobis (Matth. VII,7). 5. Sancti haereditas. Christus rex regum futurus, post communem resurrectionem. --Quin etiam ad quam spem protectione alarum Dei inumbrandus esset ostendit dicens: Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. VERS. 7, 8. Dies super dies regis adjicies, annos ejus usque in dies generationis et generationis. Permanet in aeternum in conspectu Dei. Haec enim haereditas sancti est, vita et incorruptio et regnum et coaeterna Deo habitatio. Non Israeli tantum haec haereditas scripta est, sed timentibus Dei nomen. Dies enim aeterni sunt regis, sive quia sancti, qui peccati 163 servi non erunt, reges sunt (V. Tract. ps. II, n. 42), secundum illud Apostoli: Jam sine nobis regnantis, et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum conregnaremus (I Cor. IV, 8): sive quia hic idem etiam rex sit Propheta, sive quia in aeterno regno consedentem a dextris oportet regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus suis, non ut rex ipse tum non sit, sed cum tradiderit regnum Deo patri, conregnabit his ipse qui reges sunt. Ex quo mihi videtur haec nunc ratio servata, ut usque in dies generationis et generationis adjicerentur super dies dierum anni ejus; in conspectu autem Dei maneat in aeternum; ut tempus illud, quo eum regnare donec ponat inimicos suos sub pedibus suis oportet, a generatione usque in generationem sit comprehensum, quia generationem hanc spiritalis nativitatis generatio ex mortuis consequatur; aeternitatis autem suae exceptio, dum in aeternum in conspectu Dei est, praedicetur. Est autem ipse primogenitus ex mortuis (Coloss. I, 18). Sed hujus regenerationis Dominus ad apostolos ita meminit: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, et vos sedebitis super duodecim thronos judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Hujus igitur generationis tempus ostendit, et usque in hanc super dies dierum anni regis augentur. Caeterum ipse in conspectu Dei manebit aeternus, jam omnibus quos redemit in reges coelorum et cohaeredes aeternitatis assumptis, tradens eos regnum Deo Patri. 6. Beatis nil desiderandum. --Et quia comparticipes et concorporales et conformes ejus effecti sint jam in his nec corruptione nec morte dominante, cum in omnem plenitudinem Dei repleantur; subjecit spiritus prophetiae: Misericordiam et veritatem ejus quis requiret eorum? Non inopes jam misericordiae veritatisque ejus hae scilicet generationes erunt, quas in se ex mortuis regenerabit ad vitam, quaeque in spe gloriae Dei manserint: tum cum in regnum traditae Deo patri suscipientur in reges, consummata in omnes ejus misericordia ac veritate, per quem redemptos se gratulentur ad vitam, sitque omnibus accessus ad Patrem. Post quod misericordiae ac veritatis nihil requiratur a Domino, cum in Dei plenitudinem impleantur. Simile autem huic prophetae dictum est id, quod ad Apostolos Dominus ita locutus est (Joan. XVI, 22): Nunc quidem 164 tristitiam habetis; rursum autem videbo vos, et laetabitur cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. In illa die me non rogabitis quidquam, quia jam gaudium nemo ablaturus ab his sit. 7. Beatorum opus. --In hanc igitur aeternitatis spem sese Propheta confirmat, dicens, VERS. 9: Sic psallam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem. Psallet in saeculum saeculi, et vota de die in diem reddet, nullo temporum fine conclusus, hymnis aeternis aeternorum votorum gaudia redditurus: cum absoluta omni terrenorum corporum infirmitate coelestem atque Angelorum agat vitam de die in diem vota reddendo; secundum illud: Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi ejus, in medio tui, Jerusalem (Psal. CXV, 18, 19), coelestis utique matris et liberae per Deum ac Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.