Tractatus super psalmos/31

E Wikisource
PSALMUS CXXII
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum



 PSALMUS CXXI PSALMUS CXXIII 


PSALMUS CXXII.[recensere]

Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Ecce sicut oculi servorum in manibus (Infra manus dominorum suorum sicut (Inf. et sicut), oculi ancillae in manibus (Inf. manus) dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Miserere nobis, Domine, miserere nobis: quia multum repleti sumus contemptione (Inf. adspernatione): quia multum repleta est anima nostra. Opprobrium abundantibus, et despectio (Inf. adspernatio) superbis.

TRACTATUS PSALMI. 1. Psalmorum superiorum varii gradus. --Efficitur rebus, quod titulo praescriptum est: gradibus enim cantici tamquam de humilibus ad excelsa conscenditur. Namque in primo cantico graduum ad Dominum de tribulatione clamatum est. Postea levati oculi in montes sunt, et quaesitum unde veniret auxilium. Dehinc 440 quia elevanti oculos, et unde auxilium veniat quaerenti, adest doctrinae propheticae institutio, in his quae sibi sunt dicta laetatus est. Nunc vero quia usque ad id quod doctrina instituebat accessum est, de quodam quasi profectus sui gradu cantat Propheta, VERS. 1: Ad te levavi oculos meos, qui habitat in coelo, incrementis competentibus contemplandi Dei usus, tamquam post multam caecitatem, per modica et dimensa admissae sibi lucis intervalla, ad consuetudinem totius luminis praeparatus. Deus enim, qui primum in tribulatione invocatus est, quaesitus est a prophetis, eosque prophetiae laetificavit auditu. Sed nunc jam oculis mentis per fidei fiduciam contemplandus est habitans in coelo. 2. Coelum visibile non est Dei habitatio, sed Filius. --Sed coelum hoc, quod visibus nostris per materiem sui subjacet, quod tamquam fumus solidatum firmamenti et naturam et nomen accepit, praeteribit et non erit: sedes autem Domini manet in aeternum. Necesse est vero, ut habitatio habitatore suo digna sit: ne corruptibili loco id quod infinitum et incorruptibile est concludamus, dum Deum in coelo hoc habitare credimus. Quaeramus ergo quae habitatio Dei sit. Nempe is qui dixit: Pater enim in me, et ego in Patre (Joan. X, 38); et rursum: Ego et Pater unum sumus (Ibid. 30), et de quo dictum est: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19): digno et sufficiente Filio, in quo Pater per eamdem naturae habitet virtutem; Patre autem filium, quem ex se genuit, non separante a se differentia divinitatis. Sed non nunc de inseparabili virtute Patris et Filii sermo est. Deus enim ex Deo genitus non abest per naturam ab eo, ex quo genitus confitendus est: et Deus innascibilis, unigenitum Deum gignens, manet in illo quem genuit proprietate generandi. Omnis autem spes in eo nostra est, ut unigenitum Deum noverimus. Nam de innascibili Deo, nemo tam amens est, qui coelum contuens Deum esse non sentiat (V. tract. Psal. LII, n. 2). In hoc ergo coelo Deus inhabitat, digno majestatis suae et divinitatis habitaculo. 3. Per Christum Deus in nobis habitat. --Sed est et alia complacita Deo et electa habitatio, eorum scilicet, de quibus dictum est: Habitabo in his, et deambulabo in ipsis, et ipsi mihi erunt in populum, et ego illis in Deum (II Cor. IV, 16); de quibus et Apostolus 441 ait: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16). Idem quoque Apostolus ait: Qualis de limo, tales et de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes (II Cor. XV, 48). Coelestis ergo est secundus Adam: et idcirco coelestis, quia Verbum caro factum est, ex Spiritu scilicet et Deo homo natus. In hoc ergo Verbo, non inani sono vocis, sed in Deo Verbo; neque in dissidenti a se diversaque substantia, sed in Dei Verbo, Deus tamquam in coelo habitat, in eo scilicet, quod ex se ac suum est, manens: per eum in eis quoque qui coelestes sunt habitans, sicut ipse ad Patrem ait: Ut omnes unum sint, ego in illis, et tu in me (Joan. XVII, 21 et 23). Ergo si qui in Adam limus fuimus, nunc coelestes sumus in Christo, et Christus habitator est nostri, per habitantem Christum in nobis etiam ille ( nimirum Pater) quoque habitator est nostri, qui est habitans in nobis Christus habitatio. 4. Publica de Dei sede opinio non excluditur. --Et quia secundum corporalem intelligentiam ille nobis subest sensus, ut coelum quod ultra firmamenti hujus naturam est, Deus inhabitare existimetur; non excludimus publicam illam de sede Dei opinionem ut ei coelum coeli thronus sit; sed et illam dignam Deo habitationem in (Christo) coelestis Adam suo significatam esse credentes. Etiam hoc ergo Deus coelum habitare noscendus est, per eum quoque inhabitans, quos in eo constituit esse coelestes. 5. Animus Deo deditus non distrahendus. --Oportet autem eos qui ad Deum oculos mentis erexerint, non retorquere eos atque deflectere, quia ut in Evangeliis dictum est: Nemo retro respiciens aratrum tenens aptus est regno coelorum (Luc. IX, 6). Relinquentes enim templa, aras, cupiditates, lascivias et omne vitiorum profundum, convenit indefesso obtutu invictoque persistere. Si enim gentes errore suo caecae indemutabili pertinacia falsis religionibus detinentur, ita ut reflecti a superstitionibus suis veri ratione non possint, diversis diis, ut vocant, perseverante stultitia servientes, et si anima peccantium, capta vitiorum illecebris, devotissime servit tamquam imperanti sibi corpori; quanto nos magis convenit Deum conditorem coeli et terrae cognoscentes (qui ut potens fuerit ex terra inanima animare hominem, ita et potens sit hominem 442 qui jam animatus occiderit, in aeternitatis consortium excitare), sine deflexu aliquo ac devia religione venerari, neque quoquam intentae fidei pertinaciam deflectere? 6. Manus, opera. Servi peccati. In quae opera intendant. --Et docet propheta hos mentis suae oculos indemutabili ad Deum esse semper obtutu, dicens, VERS. 2: Ecce sicut oculi servorum in manus dominorum suorum et sicut oculi ancillae in manus dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Exempli comparationem propheta posuit, ut sicut in manus dominorum oculi servorum sunt, ita ad Deum oculi fidei suae intenti sint: quia fidelis servus ad omnem obedientiam voluntatis dominicae sollicitus sit, indeflexosque oculos semper intendat. Sed si de servis ac dominis corporalibus sermo esset, dictum ita fuerat, oculos servorum in oculis vel in lingua, vel in conspectu esse dominorum aut nutu enim his jubetur, aut ore. Sed manus pro operibus Scriptura frequenter significat. Sunt autem qui neque hominum, neque Dei servi sunt; sed servi sunt peccati, Domino dicente: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VII, 34). Hi ergo servi harum spiritalium nequitiarum in coelestibus, in opera eorum tamquam in manus dominorum suorum oculis mentis suae semper intenti sunt, vitiorum in id desiderio atque admiratione defixi. Sunt autem haec diabolica, id est, deorum gentilium opera, quae significantur in manibus, venter, otium, luxus, libido, superbia, avaritia, ambitio: in haec ergo voluntatum, quarum dominatui subjacent, opera spectantes sensus sui oculis intendunt, quibus dii plures sunt innumerosique domini, prout uniuscujusque studium et natura auctorem sibi religionis elegerit. 7. Deus nobis unus, non solus. --Nobis autem unus Deus est, non tamen per unionem Dei Domino nostro Jesu Christo quod Deus est abnegantes; sed sequentes Legem et prophetas et Evangelia et apostolos, divinitatis unitatem in innascibili Deo et in unigenito Deo secundum proprietatem atque naturam cum fide et veritate profitemur. Nusquam enim genere plurali, nec deos neque dominos sermo propheticus nuncupavit; sed unumquemque suo ordine. 443 Genesis namque ait: Et pluit sulphur et ignem Dominus a Domino (Gen. XIX, 25); et Propheta: Unxit te, Deus, Deus tuus (Ps. XLIV, 8); et, Dixit Dominus Domino meo (Ps. CIX, 1); et Evangelia: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); et Apostolus: Unus Deus ex quo omnia, et unus Dominus Jesus per quem omnia (I Cor. VIII, 6); et rursum: Ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rom., IX, 5). Hoc ergo propter Dominum dictum est: ut intelligeremus per id quod unus innascibilis Deus est, non adimi unigenito Deo posse quod Deus est. Deus enim unus uterque est: non quod (ut Hierax) unus divisus in duos sit, aut uterque ipse sit (ut Sabellius sensit), ut nuncupatio sola fecerit patrem et filium, non natura gignendi: sed idcirco Deus unus, quia neque duo innascibiles, neque unigeniti duo, sed unus ex uno, et ambo unum, non dissimili scilicet aut differente a se substantia divinitatis in utroque. 8. Cur plures servi ac domini, ancilla ac domina una. --Sequitur deinde: Et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Tenuit vero eumdem Propheta ordinem, ut in comparationis exemplum ancillae quoque oculos in manus dominae esse commemoraret intentos: ut in operum potius efficientias haec desideria servorum doceret intenta. Sed cum plures servi plurium dominorum sint positi in exemplum; quaerendum cur ancilla una unius commemorata sit dominae. Plures enim servi, ut superius diximus, plurimorum sunt deorum. Nunc autem una ancilla et una domina: quia natura una est animae humanae, sicuti et terrenae carnis una natura est. Et quia nunc de peccatoribus, qui peccati servi sunt, sermo est; haec ancilla anima carni dominae suae dedita est, per corporalium et vitiorum blandimenta subjecta: habetque inferiori sui per illecebrarum fomenta dominatum ( passive ), fructus operum ejus inspiciens. Ergo ut hos servos et hanc ancillam indemutabiles vitia sua detinent, ut in his quadam religiosa stultitiae sua: intentione persistant; ita fidem, quae non temporaria ac mobilis sit, neque emissis tentationibus defatigetur, sed usque ad consummationem misericordiae Dei immobilis et indemutata permaneat. 9. Spes Prophetae pertinax. --Et idcirco Propheta pertinaciam spei suae usque ad finem accipiendae misericordiae demonstrat, dicens: Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Non desinit, non absistit, tardet licet ad tentationem fidei misericordiam suam Dominus: quia fides constantem praestare debet fiduciae suae 444 expectationem, et desperatio omnis diffidentiae confessio sit. Sed Propheta non incertus est misericordiae Dei: nam oculi ejus in eum, quoad usque misereatur, intenti sunt. Intenti autem adeo, ut intentioni eorum oratio geminata subjecta sit. Ait enim post haec, VERS. 3: Miserere nobis, Domine, miserere nobis. Et intentus est, et intentus orat: ea scilicet perseverantia, qua vitiorum servi in dominantibus sibi vitiis demorantur, ille certissima bonorum aeternorum spe, et perfectae in se misericordiae fiducia perseverat. 10. Fideles injuriis vexati, de injuriis suis ac de vexantium peccatis dolent. Levamen iis a solo Deo. --Sequitur vero, ut saepenumero cognovimus, hanc fidelium spem gravis iniquorum obtrectatio, et molesta malignorum insectatio. Justitiam enim a nobis praedicari, iniquus odit; pudicitiam si laudamus, impudicus offenditur; exsecratur in nobis ebrietas jejunia. At vero cum ad liberalitatem cohortamur, insipientiam nostram avarus accusat. Cum Christum Deum praedicamus crucifixum, religionem Judaeus et omnis ex gentibus persecutor exprobrat. Cum judicium Dei exspectamus, offenduntur saeculi reges, et Deum arbitrum vitae ab unoquoque actae recusant. Cum resurrectionem annuntiamus, mortua cum vitiis suis infidelium corpora contradicunt. Fidem quoque nostram a Lege et Prophetis et Evangeliis et Apostolis susceptam omnes haereticorum falsitates coarguunt. Caedimur, maledicimur, fugamur, necamur ferro, flammis, profundo; desaevitur in nostram verecundiam, desaevitur in corpora: dolor nobis est ex injuriis nostris. Et quia injuriae nostrae his qui eas inferunt mors est, dolor nobis est ex miseratione pereuntium. Ideoque post geminam precationem, qua dixerat: Miserere nobis, Domine, miserere nobis; adjecit: Quia multum repleti sumus adspernatione. VERS. 4. Quia multum repleta est anima nostra: Deo solo adversum haec opitulari potente, ut ab adspernatione atque contemptu eximat usque in finem misericordiae ( subaud. accipiendae) in se semper intentum. Et idcirco donec sibi Deus misereatur intentus est, idcirco gemina oratione misericordiam sibi Dei precatur, quia multum ipse atque anima sua repleta adspernatione sit, Deo, ut diximus, tantum potente in multa adspernatione misereri: neque solum in id potente, sed potente etiam in contraversum omnia retorquere, et quamdam vicissitudinem praestare patienti. 11. Lazari pauperis et divitis vicissitudo. --Testis nobis est et pauper in Abrahae 445 sinu quiescens, et dives perustus in poena. Ille enim in aggestu fimi ante divitis januam, fame tabidus, ulcerum sanie defluens sederat, canibus vulnera dissoluta lingentibus. Sed haec erat militia corporis, haec adversum saeculum pugna. Interius tamen anima ejus per fidem invulnerabilis, et ad omne telum voluptatis ac vitia invia: et idcirco ab Angelis post carnis dissolutionem beata in Abrahae sinum fertur. Ille vero cui omnis erat vestitus in purpura, cui totius civitatis nobilitas gravi dominatu subdita famulabatur, cui aeris, terrae, maris copiae in usum convivii congerebantur, uni ventri ejus officiis elementorum omnium servientibus, qui huic pauperi januam clauserat, micas de mensa excidentes negaverat, et tamquam contumeliam suam occursum ejus exprobraverat: excedens hoc quo male usus erat corpore, impenetrabilis a sanctis chao separatur, omni poenarum ministerio excipitur, dolet, vexatur, amburitur, irrorari se ac refrigerari minimo digito requiescentis in sinu Abrahae pauperis deprecatur. Cui Abraham respondit: Fili, recordare, quia recipisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris (Luc. XVI, 25). Fit alterna conversio: et demutatur laetitia in moerorem, et moeror in gaudium. Et videamus an idipsum quod Evangelium exposuit, nunc quoque Propheta significet. 12. Divitum et humilium seu egenorum exitus. -- Ait namque: Opprobrium abundantibus, et adspernatio superbis. Post superiores, quas commemoravimus, insectationes regum, gentium Judaeorum, haereticorum, atque etiam saepe nostrorum, facta hic quoque est evangelica conversio, ut abundantibus sit opprobrium, et superbis adspernatio. Superbia in contemptum, et copia mutatur in inopiam: rursumque et contemptus in superbiam, et inopia demutatur in copiam, propheta utrumque istud per verba eadem monstrante, cum dicit: Opprobrium abundantibus, et adspernatio superbis, sive quod modo opprobrium ferant, qui postea in regno Domini abundabunt, et quod nunc in adspernatione sint, qui postea per fidei confidentiam superbient: sive quod judicii tempore opprobrium et adspernatio in eos, qui nunc in saeculo abundent ac superbiant, revertatur. 13. Humilitatis exempla. --Paulus in infirmitatibus et in angustiis suis gloriatur. Judicem quoque eligi potentium ex contemptibilibus Ecclesiae praecepit (I Cor. VI, 4). Mutuam sibi legem ille et Petrus instituunt, 446 ut meminissent egenorum, eorumque curam facerent sollicite. Minimorum angeli Deum quotidie vident (Math. XVIII, 10); humilis exaltabitur (Matth. XXIII, 12); et optimum sacrificium Deo est cor contribulatum (Ps. L, 19). Non ergo abjiciamus humilem, non contemnamus pauperem, non transeamus indigentem: ne profundo ab his chao separemus, ne, refrigerare nos minimo digito suo dedignentur, quia opprobrium abundantibus, et adspernatio superbis sit. Demutabilis est ista conversio, et digna in bonos ac malos vicissitudo, quam in Evangeliis ostendit dicens: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matt. V, 5); et rursum: Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis (Luc. VI, 25), ait Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.