Tractatus super psalmos/36

E Wikisource
PSALMUS CXXVII
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum



 PSALMUS CXXVI PSALMUS CXXVIII 


PSALMUS CXXVII.[recensere]

Canticum graduum.

Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Labores fructuum tuorum manducabis: beatus es, et bene tibi erit. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum. Benedicat te Dominus ex Sion: et videas quae sunt bona (Infra videas bona) Jerusalem omnibus diebus vitae tuae. Et videas filios filiorum tuorum: pax (Infra Et videas pacem) super Israel.

476 TRACTATUS PSALMI. 1. Timoris Dei ac timoris humani discrimen. --Quotienscumque de timore Domini in Scripturis est sermo, animadvertendum est, numquam eum solitarium relinqui, tamquam sufficientem nobis ad consummationem fidei: sed subjici multa, aut anteferri, ex quibus timoris Domini ratio et perfectio intelligatur: ut cognoscimus ex eo quod per Salomonem in Prooemiis dictum est: Si enim sapientiam invoces, et intellectui des vocem tuam, et exquiras eam tamquam argentum, et tamquam thesauros investiges eam, tunc intelliges timorem Domini (Prov. II, 3 et seq.). Videmus enim quantis usque ad timorem Domini gradibus perventum sit. Ante enim invocanda sapientia est, et omne legendi officium intellectui est deputandum, et exquirenda ac pervestiganda sapientia: et tunc timor Domini intelligendus. Sed quantum ad communem humanae opinionis pertinet sensum, non ita de timore sentitur. Timor est enim humanae imbecillitatis trepidatio, metuentis id perpeti, quod sibi nolit accidere. Existit autem et commovetur in nobis de reatus conscientia, de jure potioris, de impetu fortioris, de aegritudinis casu, de ferae occursu, et de omnis mali passione. Hic ergo timor non docetur; sed ex natura infirmitatis occurrit. Neque quid timendum sit discimus; sed terrorem suum ipsa illa nobis injiciunt quae timentur. 2. Timor Dei naturalis non est. Situs est in obedientia et amore. --At vero de timore Domini ita scriptum est: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Ps. XXXIII, 12). Discendus ergo Dei timor est, quia docetur. Non enim in terrore, sed in ratione doctrinae est: neque ex trepidatione naturae, sed praeceptorum observantia et operibus vitae innocentis et cognitione veritatis ineundus est. Nam si idcirco Deus timendus est, quia plura fulminibus arserint, tonitru prostrata sint, terrae nunc motu conciderint, nunc hiatu recepta sint; nullum fidei meritum in timore est, qui ex terrore accidentium commovetur. Nobis autem timor Dei omnis in amore est: metum ejus dilectio perfecta consummat. Dilectionis autem nostrae in eum hoc proprium officium est parere monitis, statutis obtemperare, pollicitis confidere. Audiamus ergo Scripturam dicentem: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus 477 tuus postulat a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et custodias praecepta ejus ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ut bene sit tibi (Deut. X, 12 et et 13)? Quibus dictis convenientia et congrua propheta in exordio psalmi locutus est, dicens, VERS. 1: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus: ostendens non ex trepidatione nostra, quia haec timoris auctor est in caeteris; neque ex terrore ejus, qui terribilis sit, beatos esse qui timeant; sed ex eo quod in viis Dei incedant. Timor enim, ut diximus, non in metu, sed in obedientia est: et timoris testimonium est obsequela. Caeterum si quis timeat, neque pareat; erit quidem timens ex trepidatione naturae, sed non erit beatus ex timoris officiis. 3. Viae Domini multae, et una. --Multae sunt autem viae Domini; cum ipse tamen via sit (V. litt. Ps. CXVIII, n. 10). Sed cum de se loquitur, viam ipse se nuncupat, et rationem cur se viam nuncupasset, ostendit dicens: Nemo enim potest ad patrem venire nisi per me (Joan. XIV, 6). Verum cum de prophetis ac scriptis eorum, quibus ad Christum pergitur, sermo est; tunc viae plures sunt in unam viam undique congruentes: quod utrumque eodem per Jeremiam prophetam loco significatum est dicentem: State in viis Domini, et interrogate semitas Dei aeternales, et videte quae est via bona, et ambulate in ea (Jerem. VI, 16). Multae itaque viae interrogandae sunt, et in multis insistendum est; ut unam quae bona est inveniamus, per multorum scilicet doctrinam, viam unam vitae aeternae reperturi. Viae enim in lege, viae in prophetis, viae in evangeliis, viae in apostolis sunt: viae quoque in diversis praeceptorum operibus sunt, in quibus per timorem Dei ambulantes beati sunt, quibus dicitur. 4. Omnes in Christo unum. --VERS. 2. Labores fructuum tuorum manducabis. Sermo ad plures coeptus, ad unum refertur, docens nos omnes qui in Christo crediderimus unum esse, Apostolo ita confirmante: Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu: (Gal. III, 28). 478 Sive ergo ad unum, sive ad plures loquetur; in uno id erit significantiae, quod in pluribus. 5. Labores fructuum comedi non solent. --Est autem contuendum, propheticum hunc sermonem ab usu communis opinionis discrepare. In hac enim vitae conversatione, qui manducant, laborum suorum fructus manducant, ex proventibus elaborati operis sumentes. At vero propheta ait labores fructuum manducandos. Non consequitur sensus humanus dicti hujus intelligentiam. Ex laboribus enim fructus est, non ex fructibus labor. Deinde labor ministerium corporis est: fructus vero merces laboris. Ministerium autem corporis incorporale est, licet corpore fit. Nihil vero edere, nisi quod corporale est, possumus. 6. Cibus animae hic labor, post fructus. --Sed propheta nihil de terrenis et praesentibus tractat: de beatitudine enim timentium Dominum, et in viis ejus ambulantium ei sermo est. Qui enim in viis Domini ambulabunt, illi labores fructuum suorum manducabunt. Non enim hic manducatio corporalis est; quia neque id quod manducandum est corporale sit. Sed habemus hic cibum spiritalem, animam nostram in vitam alentem, bona scilicet opera, bonitatis, castitatis, misericordiae, patientiae, tranquillitatis, in quibus nobis contra corporum nostrorum vitia laborandum est. Horum laborum fructus in aeternitate est: sed labor hic aeternorum fructuum ante comedendus est, eoque in vita hac corporali anima nostra alenda est, per cibum horum laborum obtinentes panem vivum, panem coelestem, ab eo qui dixit: Ego sum panis vivus de coelo (Joan. VI, 41): quem qui indigne secundum mandatum Apostoli acceperit, judicium sibi acquirit (I Cor. XI, 29). Hi sunt ergo labores fructuum manducandi, eorum scilicet fructuum, qui in coelis metentur. Nunc dum in terra sumus, opera sumenda sunt. Haec enim nunc animam saturant, haec in coelum suis fructibus prosequentur. Denique 479 sequenti versu utriusque hujus temporis beatitudinem propheta demonstrat, dicens, Beatus es, et bene tibi erit. Quorum alterum in praesens obtinetur, quod beatus es; quod vero bene tibi erit, repositum est in futurum, quia interim labor futurorum fructuum manducetur. 7. Benedictio temporaria non promittitur justis. --VERS. 3 et 4. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum. Multis forte sermo iste in praesentis benedictionis gaudium aptus videbitur: ut ex misericordia Dei suppetat pacifica et utilis in domo conjugis salus, et dulcissimus circum convivium coetus filiorum. Sed si haec perfecte bona fuissent, quae cum sint bona, non tamen coelestia bona sunt: tamen si in his beatitudo timoris Dei constitisset, obtinuisset utique princeps fidei et timoris Dei Abraham, cui uxor diu sterilis bis abrepta est; filius ex promissione unus offerri in hostiam jussus, et sacrificio admotus intulit orbitatis dolorem. Ipsi deinde Isaac duo filii dissidentes, et usque ad odium mortis inimici. Jacob autem ignoratae uxoris inopinatus maritus, et ad nuptias alias falso coactus, et viventis funus parricidali fratrum mendacio plangens, caruit timentium Deum benedictionibus. Et apud quos, et a quibus fides est, apud eos fidei sanctificatio non reperietur. Quantos autem peccatorum videmus florere domo, conjuge, liberis! Jam vero benedictionibus Dei privabitur felix illa et beata virginitas, causam sibi beatitudinis non relinquens: et ubi illud erit Pauli, Vellem autem omnes homines esse sicuti et me (I Cor. VII, 7)? Et nescio quomodo propheta perfectam eam beatitudinem constituerit, quae negata sanctis est, peccatoribus usitata, non speranda virginibus sit. 8. Spiritalia sunt eis promissa. Qui Christus sponsus. --Ergo quia secundum humanam intelligentiam, propriam et perfectam beatitudinem dicti hujus sermo non explicat; erigendae sunt in spiritalem doctrinam mentes atque aures. Lex enim omnis, secundum Apostolum, spiritalis est (Rom. VII, 14): et ipse non humilem nec terrenam beatitudinem, sed spiritalem secutus est, dicens: Benedictus pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni 480 benedictione spiritali in coelestibus (Ephes. I, 3). Cum itaque in spiritalibus et coelestibus benedici se ostendat, perfecta illa sanctorum beatitudo non in his terrenis et corporeis esse speranda est: sed potius intelligendum est, per corporalium et terrenorum nuncupationem, coelestium bonorum esse intelligentiam consequendam. Numquid cum Dominus secundum Evangelia sponsus est, et secundum Joannem habet sponsam (Matth. IX, 15; Joan. III, 29), de sponsis terrenis et corporalibus significari existimandum est? Non utique: sed per hanc sermonis consuetudinem docemur eum esse, qui promissus sit gentibus, cuique a Patre Ecclesiae haereditas, per adoptionem corporis quod ex virgine praesumpturus esset, desponsa sit. 9. Uxor justorum, sapientia. Proverbium quid. -- Ut autem nunc cognoscamus quid sub uxoris nuncupatione intelligi oporteat; contuendum est quid et alibi sub hoc eodem uxoris nomine tractetur. Salomon itaque ait: Quaesivi sapientiam sponsam adducere mihi ipsi (Sap. VIII, 2). Et quia qui sponsam requirit, divitem quaerit; hujus sponsae suae opes memorat, dicens: Honestatem glorificat, convictum Dei habens, et omnium Dominus dilexit eam (Ibid. 3); et si multam quis cognitionem desiderat, novit et quae a principio sunt, et quae futura sunt conspicit (Ibid. 8). Et item: Uxorem virilem quis inveniet? Pretiosior est autem lapidibus multi pretii istius modi (Prov. XXXI, 10). Et haec in Proverbiis dicta sunt: quia proverbium non hoc quod verbis sonat explicat, sed dictorum virtutem ex usu verborum communium nuntiat. Docet autem Dominus in Evangeliis, quid proverbia intelligenda sint, dicens: Veniet hora, ut jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiem vobis (Joan. XVI, 25). Ergo secundum proverbiorum rationem uxorem virilem nosse debemus, eam nempe quam sibi Salomon sponsam optavit assumere: de qua et rursum ait: Judicavi igitur hanc adducere ad convivendum mecum, et amator factus sum pulchritudinis ejus (Sap. VIII, 9). Haec igitur tamquam uxor assumpta sapientia virilis est, perficiens omnia, et sibi subdens, et in labore utilium operum valida. Ipsa Deo placita, et per doctrinam ejus digna, et praeteritorum scientia et futurorum cognitione perfecta. 481 10. Sapientia filiis, id est, bonis operibus, est fecunda. --Haec timentis Deum uxor totis domus suae lateribus diffusa, fecundae vitis modo, se per omnia operum nostrorum latera extendit. Domum autem non ambigitur hoc animae nostrae esse domicilium, quod sibi unusquisque, per timorem Dei et vias ejus ineundo, ad habitationem Sapientiae emundat. Ex hac igitur filii qui erunt, tamquam novella olivarum in circuitu mensae nostrae erunt. Non in circuitu convivii futuros ait esse, sed mensae. Mensa enim Domini est, ex qua cibum sumimus, panis scilicet vivi: cujus haec virtus est, ut ipse vivens eos qui se quoque accipiant vivificet. Est et mensa lectionum dominicarum, in qua spiritalis doctrinae cibo alimur. Sed qui doctrinam Dei consectantur (de qua in psalmo alio scriptum est, Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum (Ps. LXVIII, 23); in captionem enim illis et in scandalum omnis intellectae ipsius prophetiae lectio proficit); sed qui doctrinam Dei consectantur, nisi in operum bonorum ministerio versentur, mensae illius cibo non proficient. Nam sicut ex conjuge liberi, ita ex sapientia bonae voluntatis opera procreantur. Haec igitur tamquam novella olivarum mensam nostram circumibunt, id est, doctrinae nostrae cognitionem optimorum quasi ramorum fructibus obumbrabunt. Servavit autem etiam hanc propheta rationem, ut neophytam olivam diceret, id est, nuper plantatam: quia per sapientiam, tamquam conjugem assumptam, cujus filii sunt opera fidelia, haec eadem in hac terra nostri corporis plantatur. Haec igitur uxor est modo vitis abundantis in domus nostrae lateribus diffusa: hi filii, id est, ex tali conjuge opera procreata, tamquam plantatae olivae in mensae nostrae circuitu assistent. Et quia haec timentium Deum beatitudo est; propheta subjecit, Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum. 11. Beatitudo non est hujus saeculi; quaenam interim nobis concedatur. Sapientia innocentiae, innocentia beatitudinis parens. --Jungitur ad timentis meritum etiam prophetae votum dicentis: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae sunt bona Jerusalem. De Jerusalem et Sion jam in superioribus psalmis frequenter sumus locuti: ex quibus vel in quibus bonorum omnium consummatio speranda est. Nunc enim quamvis bonis 482 coelestibus perfruamur, tamen majora nobis in Sion et Jerusalem temporibus spe reservantur. Hoc enim saeculum promissorum bonorum capax non est. Vae enim nunc mundo a scandalis (Matth. XVIII, 7), in quo et zizania diabolus superserit, in quo regio est corruptionis, et locus iniquitatis, et convallis plorationis, in quo mundipotentes sunt harum tenebrarum. Sed habemus interim promissorum nobis bonorum lumen, in quo tamquam per speculum et in aenigmate felicium rerum imaginem contuemur: tunc facie ad faciem visuri, non interposita obscuritatis nube, aut speculi aemulante splendore, sed vera et conspicabili beatitudinis nostrae contemplatione laetabimur, operum nostrorum fructus contuentes, et mercedem vitae innocentis videntes. Nam ut opera ex sapientia gignuntur, ita ex operibus retributio nascitur. Est ergo sapientia innocentiae mater: et rursum innocentia fructus retributionis parit. Hos ergo consequemur diabolo contrito, aculeo mortis retuso, et omni principe ac potestate hujus saeculi exempto, cum jam pax in nobis sit hoste victo et perempto: quod propheta psalmi ipsius conclusione testatur, dicens, VERS 5 et 6: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae, et videas filios filiorum tuorum, et videas pacem super Israel. Speremus ergo bona Jerusalem coelestis, et Sion montis, et pacis Israel (Psal. LXXV, 3): quia locus Domini in pace est, in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.