Jump to content

Tractatus super psalmos/4

Checked
E Wikisource
PSALMUS IX
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum
 PSALMUS II PSALMUS XIII 

PSALMUS IX.

[recensere]

TRACTATUS De titulo psalmi IX.

In finem pro occultis filii. Psalmus David.

60 Nunc primum prodit ex codice Vaticano not. 231, ab annis circiter 500, scripto, in quo post expositionem secundi psalmi subjicitur, Explicit psalmus II; Incipit de titulo IX psalmi feliciter. Nullas falsitatis, veritatis autem plurimas habet notas. Non leves sunt 1o Familiares Hilario et amicae voces, absolutio, absoluta intelligentia, etc.; 2o Explicatio verbi finis cum iis quae tum Prologo n. 18, tum lib. II de Trin. n. 28, de eodem habetur consentiens; 3o peculiaris quaedam Christi ex virgine nativitatis exprimendae ratio; 4o doctrina de aditu ad regnum Dei Patris per regnum Christi. Demum Prologo n. 17, pollicetur se in singuliis psalmis inscriptionum singularum causas praestiturum, et hoc, inquit num. 22, quia ex quibus rebus psalmus consistat ostendunit. Hic praesertim exsequitur quod spopondit, docens num. 2, titulum ad hoc adscriptum, ut ex quibus psalmus ipse consisteret nosceretur. Exoptandum esset, ut castigatius hoc opusculum una cum totius psalmi expositione, quam ei Hilarius subjecisse credendus est, ad nos pervenisset. 1. Psalmi alii faciles, alii captu difficiles. --Quorumdam psalmorum absoluta intelligentia est, quorumdam obscurior sensus est; diversitatem utique affert diversitas prophetiae. Per multa namque et varia genera sermonis ad agnitionem Dei hominem Spiritus sanctus instituit, nunc sacramentorum occulta per naturas et comparationem hominum comprehendens, nunc fidei simplicitatem verborum absolutione commendans, nunc vitae ordinem praeceptorum veritate confirmans, nunc quid providendum sit et cavendum per personam prophetae qui psalmum scribat ostendens: ut per hanc multiplicem et divitem copiam doctrinae, per quasdam partes et incrementa discendi, totius intelligentiae aedificatio comparetur. Et erit nobis psalmus positus in exemplum, cujus superscriptio talis est: In finem pro occulta filii psalmus David. Itaque per naturam eorum, quae et occulta et in finem sunt, quaerenda est psalmi intelligentia.

2. Titulus index eorum quae tractantur. --Psalmus inscriptus non est, In finem pro occulta filii, nisi tantum in id, ut ex quibus psalmus ipse consisteret, nosceretur. 61 Omnia autem, quae ad titulum sermonis adduntur, ex quibus sermo sit initus, testantur. Non enim convenit, ut in sermone aliud sit, aliud in titulo; quia titulus velut index eorum est de quibus scribitur. Verbi igitur ejus, quod in fine dicitur, ratio est intelligenda. In fine est ultra quod nihil est, in fine est quod praesens tempus excedit; quia finis ex omnibus, non ex fine omnia: desinunt enim in eo cuncta, et est quoddam rei actae, dictaeve postremum: et nisi in ea totius universitatis postremitas erit, non erit finis; quia necesse est non esse ultimum, quod ultra se habeat aliquid postremum. Ex quo intelligendum quotiescumque titulus habet in fine, non praesentia in his, sed ultima contineri. Occulta autem sunt, quae ab condita et latentia sunt, quaeque reconditis et inaccessibilibus et imperspicabilibus occulantur, in quo ei tantum qui condiderit comperta, aut nisi cum aliquibus cognoscenda protulerint. Ergo psalmus inscribitur in finem pro occultis. Et quia ex natura rerum quid intelligentiae in nominibus finis, occultorumque sit, et deinde res ipsas quae in fine atque occultis sint, convenit explicari. 3. Et de his quidem testis est nobis beatus Apostolus ita dicens: Prout legentes potestis intelligere intellectum meum in sacramento Christi, quod aliis temporibus non est cognitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est (Ephes. III, 4 et 5). Et rursum: Mihi minimo omnium sanctorum haec gratia data est in gentibus, evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare quae sit distributio sacramenti ejus, quod absconditum est a saeculis in Deo (Ibid. 8 et 9). Hoc est ergo occultum, de quo et Dominus ait: Non est absconsum quod non cognoscatur, neque opertum quod non revelabitur (Matth. X, 26). Sed psalmus occulta continet, non occultum. Recte ita: nam consequentia docent plura fuisse, non unum. Est enim occultum, Deum salutis humanae causa, non in coelesti gloria et claritate nominis sui adfuisse, sed formam humani corporis induisse. Est et occultum, naturam in eo carnis humanae, non ex communi originis 62 genere induisse, sed extitisse ex virgine et editam virgine fuisse, absque nascendi initio procreatam. Est occultum, cum qui mortuus sit ex morte vixisse, gloriam immortalitatis ex corpore resumentem. Sed non is quidem finis est. 4. Quem finem significet. --Finem autem, non velut quemdam rerum occasum, sed decurrentium modum, consummationemque significat; neque ut in abolitionem desinatur, sed ut in quemdam manendi terminum ea de quibus agitur collecentur. Quis ergo hic finis sit, item quae rerum omnium absoluta perfectio, et quam absconsa sit, beatus Apostolus ad Corinthios ita loquitur: Quomodo enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificantur. Unusquisque autem suo ordine: primitiae Christus, deinde qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt ; deinde finis cum tradiderit regnum Deo patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis: Deus enim omnia subjecit sub pedibus ejus. Novissima inimica devicta est in eo mors. Cum vero dixerit: Omnia subjecta sunt, absque eo qui subjecit illi omnia, tunc ipse subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Hic igitur est finis occultis ( f. pro occultis vel occultus), mortuorum resurrectio, sanctorum glorificatio, malitiae dominantis abolitio, mortis interitus; et per hoc Christi regnum, Patris quoque Dei et regnum. His enim gestis, postquam Filio erunt a Patre universa subjecta, non ut per subjectionem regni adimatur aeternitas, sed ut nos clarificatos, et immortalitate coopertos, et in corporis sui gloria conformatos, in regnum Patris inducat, jam cohaereditate sua dignos, jam in familiam patris assumptos, jam bonorum ejus gloriaeque participes, ut Patri conregnet in nobis, sitque Deus omnia in omnibus, cum subjectionem obedientiae, in divinam naturam humanae assumptionis absorbeatur infirmitas. Aeterna haec igitur per Filium laus patri Deo debita est, suscitatis omnibus qui ab Adam usque ad regni tempus 63 per fidem vixerint, et coelesti habitu a corpore ( f. ac corpore) transfiguratis, et iniquitate malitiae omnis ablata, et diabolo in poenam aeterni ignis addicto, et de memoria hominum nomine ejus exempto; haec in psalmo occulta cantantur, haec consummato fine celebrantur. Et quia Filius futurorum omnium conscius est, haec tamquam jam perfecta laudantur, quia in eo, et apud eum, et per eum omnia sunt: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.