PSALMUS CXLII | PSALMUS CXLIV |
PSALMUS CXLIII.
[recensere]Psalmus David in Goliam.
Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad bellum, et digitos meos in praelium. Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus (Infra additur es tu). Protector meus, et in ipso speravi: qui subjiciet (Infra, subjiciens) populum meum sub me. Domine, quid est homo, quia innotuisti ei: aut filius hominis, quod deputas eum? Homo vanitatis similis factus est: dies ejus sicut umbra praetereunt. Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt; corusca coruscantes (Infra, coruscationes), et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Emitte (Infra, emittes) manum tuam de alto: eripe me, et libera me (abest et libera me) de aquis multis, et de manu (Infra, manu iniqua) filiorum alienorum. Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum dextera iniquitatis. Deus, canticum 610 novum cantabo tibi, in psalterio decemchordarum psallam tibi. Qui dat (Infra, das) salutem regibus: qui liberat servum suum (Infra, liberas David servum tuum): de gladio maligno eripe (Infra, erue) me. Et eripe me de manu filii alieni (Haec non exstant infra). Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii sicut novellae plantationes, stabilitae (Infra, novella plantatio stabilita) in juventute sua. Filiae eorum decoratae (Infra, compositae): et circumornatae ut similitudo templi. Et promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fetosae, abundantes in itineribus eorum (Infra, egressibus suis): boves eorum crassi (Infra, crassae). Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus, cujus Dominus Deus ejus.
TRACTATUS PSALMI. 1. Titulus a LXX additus, de quo psalmum intelligendum indicet. --VERS. 1-7. Et huic quoque psalmo addendam hanc Septuaginta superscriptionem putaverunt: Psalmus David in Goliam; cum neque in hebraicis libris reperiatur, neque translatores alii quidquam aliud quam simplicem titulum praescripserint, id est, David. Quod non sine spiritali ratione effectum fuisse psalmi ipsius textu docetur: nihilque hic psalmus proprium habet, quod ad gratulationem perempti Goliae possit referri, cum magis illic et gestis et tempori multa contraria sint. Cum enim dicitur: Subjiciens populum meum sub me, numquid tum David rex erat? aut quis tum ei populus subjectus est, si allophylorum ( subaud. populus) non erat suus? Sed ne ipse quidem Israel, Saul adhuc regnante, poterat esse subjectus. Deinde et illud: Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt; corusca coruscationes, et dissipabis eos, quae esse intelligetur ob humani belli tempus oratio? Aut cum secundum titulum Golia esset occisus, quid sibi hae preces volunt: Eripe me, et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum? Aut cum rex tantum unus in Israel esset; quid est istud quod dicitur, V. 10: Qui das salutem regibus? Numerus plurium intelligentiam ejus temporis, quo unus tantum habebatur, excludit. Sed cum nec in hebraeis libris ita sit, neque translatores caeteri horum aliquid addiderint; intelligimus septuaginta hos seniores sensum nobis spiritalis scientiae reliquisse: ut in David et Golia bellum praefiguratum esse satanae Dominique sciremus; cum quando neque 611 superscriptio exstaret in libris, neque rebus gestis prophetiae sermo concineret. 2. An ipsius David, an de David sint psalmi, latinus sermo non exprimit. Psalmus hic de Christo. --Affert autem plerumque nobis difficultatem intelligentiae ratio latinitatis, quae nominibus pronomina non est solita praeponere: ut in David nomine accidit. Cessante enim pronomine, incertum est utrum in illum, aut per illum psalmus exstiterit. Cum enim scribitur psalmus David; utrum ab illo dictus sit, aut propter illum, ambiguum facit nominis sola praescriptio. Graecitas vero cum per David psalmum scriptum esse significat, ita titulum inscribit, ψαλμὸς τοῦ Δαβὶδ· at vero cum de David vult psalmum qui sit scriptus intelligi, ita superscribit, τῷ Δαβὶδ· discernens per utriusque pronominis propriam significationem, utrum David scripti psalmi auctor, an causa sit: ut superscriptio psalmi istius continet, τῷ Δαβὶδ, ita enim habet, id est, quod propter eum vel illi potius, quam ab eo scriptus sit. Ex qua etiam psalmi superscriptione monstratur, in eum hominem, quem Dominus assumpsit in eo nascens, et quem David saepissime nominari docuimus, psalmum hunc Spiritus virtute et Prophetae ore cantatum. 3. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in bellum, et digitos meos in praelium. Si ob id gratulationi interfecti Goliae deputatur hic psalmus, quia dictum est, Qui docet manus meas in bellum; accipiant exemplum hoc personae potius Domini convenire. Nam in septimo decimo psalmo, qui totus ex persona Domini consistit, id ipsum dictum ita meminimus: Qui doces manus meas in praelium, et posuisti ut arcum aereum brachia mea (Ps. XVII, 35). Quod autem nihil in illum David referri possit, in omni quidem psalmo, sed maxime his dictis docetur: Audivit de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Et commota est et contremuit terra, et fundamenta montium conturbata sunt (Ibid. 7, 8). Et illud: Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. Et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearunt delebo eos. Eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. Populus quem non cognovi servivit mihi, ad auditum auris obaudivit mihi (Ibid. 42 et seqq.). Rebus ipsis inepta eorum intelligentia coarguitur, qui haec David de se ipso dixisse contendunt: cum omnia in eum hominem, quem Dominus in eo natus assumpsit, secundum spiritalem rationem et gesta conveniant. 4. Christus ut ad bellum passionis instructus. --Manus igitur ejus edoctae ad bellum sunt, cum saeculum vincit: Ego enim, ait, vici mundum (Joan. XVI, 33): cum extensus in crucem invictissimis armis ipsius passionis instruitur: Et posuisti, inquit, ut arcum aereum brachia mea: cum de omnibus virtutibus ac potestatibus, in ipso se, trophaeo gloriosae crucis triumphat; et principatus et potestates enim traduxit cum fiducia triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 15): cum dissidentia inter se coelestia et terrena pacificat (Coloss. I, 20): Et in ipso, 612 inquit, reconciliari omnia in eum, pacificans per sanguinem crucis suae sive quae in terra sunt, sive quae in coelis. Ad hoc igitur bellum manus ejus edoctae sunt, in quo arcus aerei certamine vincitur ( Hic videtur deesse mundus), dehonestatione potentes triumphantur, pace reconciliantur inimici. Sed post manuum bellum, succedit et digitorum praelium. Omnis enim in eo habitus et pugna passionis ostenditur. Manus enim extenduntur, et digiti configuntur in palmis: vetus scilicet chirographum, secundum Apostolum, delens, et affigens illud cruci (Coloss. II, 14), etiam eas partes manuum commemorat in praelio, cum quibus omnia veterum criminum peccata confixa sunt. 5. Dehinc sequitur: Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus es tu. Protector meus, et in ipso speravi. Carent ista difficultate. Omnia enim in Evangeliis ista gesta ab eo atque dicta sunt: ut honorem majestatis paternae per humilitatis nostrae confessionem, quorum habitum assumpserat, praedicaret. 6. Christi populus, non soli Judaei. --Illud autem quod ait: Subjiciens populum meum sub me, non ex persona unius. Judaici populi dictum existimandum est: cum universitatem Ecclesiae unum populum in psalmo alio nuncupaverit, dicens: Populus, quem non cognovi, servivit mihi (Psal. XVII. 45). Quod autem etiam hic qui eum non cognovit suus sit, Evangelia docent, cum aiunt, In sua venit, et sui eum non receperunt. In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 11 et 10). Sed ne forte hic populus, quem ( Hic desideratur non) cognovit et sibi servivit, non suus fuisse, quia non erat cognitus, existimetur; divina illa Moysi cantio errorem hunc omnem ambiguitatis excludit, dicens, Cum divisisset Excelsus gentes, statuit fines gentium secundum numerum angelorum suorum, et facta est portio Domini Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel (Deut. XXXII, 8 et 9; vid. Tract. Ps. II, n. 31). Israel iste in haereditatem aeternam fuerat electus: et ideo quia ille portio Domini erat, caeteri quasi incogniti habebantur, quia illi essent per privilegium portionis electi. Sui autem omnes; quia sibi quod sunt, tamquam auctori suo debent. 7. Christo quando, cur, et quatenus data omnia. --Subditi autem ei sunt, cum dicitur, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det illi vitam aeternam (Joan. XVII, 2): et illud, Omnia data sunt mihi in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Data autem nondum ei primum, quia jam in mundo erat per quem mundus erat factus, qui gloriam repetit quam ante constitutionem mundi habuerat apud Patrem: sed data post hominis assumptionem; quia ita dictum est, Qui cum in forma Dei esset, formam servi accepit: propter quod exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (Philip. II, 7 et 9). Quid ergo, vel cui donatur? Non ei utique, qui in forma Dei erat, donatur ut Dei forma sit; erat enim, et quia erat, jam non egebat hoc dono. Sed fuit causa donandi, quia qui in forma Dei erat, formam servi accepit; et se de forma Dei evacuans, formam servi 613 assumens, usque ad mortem obediens fuit. Obedientiae ergo illi, per quam habitus servilis assumitur, et ipsi habitui servili id donatur, ut quod erat esset: in forma scilicet Dei esset. Damnum enim ad detrimentum sui evacuatio formae Dei nescit; assumptioni potius servili formam Dei rursus acquirens. Ita neque Virtus in humilitatem, sese licet cohibens, defecit ex sese, cum quod erat est: et humilitas cohibita in sese Virtute suscepta, cum quod non erat esse coepit, profectum ejus quae a se non defecerat Virtutis accepit. Et haec quidem evangelici sacramenti, et humanae spei veritas est, humanam naturam corruptibilemque carnem per hujus gloriae demutationem in aeternam transformatam esse substantiam. 8. Dei notitia indignus homo. Deputari quid. Vanum est quidquid transitorium. Homo quatenus Deum cognoscat, aut ad quid deputetur. --Sed hujus tamquam difficillimi facti admirationem, et maximae ac pulcherrimae spei donum, etiam praesenti psalmo propheticus sermo testatur, dicens ad id quod dixerat: Subjiciens populum meum sub me; Domine, quid est homo, quia innotuisti ei; aut filius hominis, quod deputas eum? Homo vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra praetereunt. Non differenter in octavo quoque psalmo proclamat Spiritus sanctus: Quid est homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum? Confessio ista pulcherrima est, ut indignum se homo tanto munere ipse testetur. Et cum se indignum confitetur, gratiam ejus qui sibi haec largiatur extollit. Quod enim meritum hominis est, ut ei se cognoscibilem Deus praestet, ut incognoscibilis natura cognitioni nostrae sese ipsa submittat? Aut quae dignitas est filii hominis, ut deputetur? Deputatur autem, quidquid de eo in quo est in aliud destinatur. Rei naturam verborum virtus eloquitur. Homo vanitati similis effectus, et cujus dies tamquam umbra praetereunt, per indultam cognitionem Dei deputatur. Vanitas saeculum est, cujus habitus et forma tolletur. Deo enim inane est, quidquid quamvis exstet, tamen non ita subsistit ut maneat: et umbra quaecumque, etiamsi sit, tamen non est; quia cum fit, abeunte eo per quem efficiebatur eximitur. Homo itaque non umbra, sed umbrae similis; neque vanitas, sed similis vanitati per intercessionem mortis effectus; per indultam vero sibi cognitionem Dei deputatur. Et in quid deputetur, cognitio indulta testatur. Si enim cognitus fieri 614 Deus homini, nisi assumpto homine, non potuit; quia incognoscibilem cognoscere, nisi per naturam nostram, natura nostra non potuit; et per hanc cognitionem homo qui deputatur, necesse est ut in id deputetur, in quo Deum ipse cognovit, scilicet, ut conformis Deo fiat, quia haec sit deputatio cognitionis indultae. 9. Inimici fortissimi daemones. Montes iidem. --Et quia ex persona ejus hominis, quem Dominus assumpsit, haec omnis oratio est; scit cum quanta se dignitate Deus legibus mortis absolvat, et iniquorum manibus per gloriam resurrectionis abripiat, dicens: Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt; corusca coruscationes, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Emittes manum tuam de alto. Simile his dictis psalmo cujus superius meminimus continetur: Et inclinavit coelum, et descendit (Ps. XVII, 10), et carbones succensi sunt ab eo, et ignis a facie ejus exardescet, et adscendit fumus in ira ejus (Ibid., 9). Misit sagittas, et dissipavit eos; et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos (Ibid., 15). Misit e summo, et accepit me, et assumpsit me de multitudine aquarum. Eripuit me de inimicis meis fortissimis (Ibid., 17, 18). In eo autem quod fortissimos dixit, possumus intelligere quos dixerit; nempe de quibus Apostolus ait: Non est nobis pugna adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundipotentes, adversus spiritales nequitias in coelestibus (Ephes. VI, 12): satana ipso se in cor Judae, ut Dominum traderet, inserente (Luc. XXII, 3). Sed et in hoc psalmo hoc contuendum est: Corusca coruscationes, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Non illos superius, de quibus ita memoraret, ostendit: quod necesse est ad montes hos referri, qui ad solum Dei tactum fumabunt. Et ne de terrenis istis montibus dictum existimemus, psalmo alio admonemur, cum dicitur, Ut quid suscepistis montes coagulatos? et quantum intelligi conceditur, montes interdum etiam diabolicas potestates, ut nunc in hoc loco, significari arbitramur: qui constitutiones divinae legis transgressi, tamquam ex lactis sinceritate, vitiosa coaguli corruptione coagulaverint. Et hos esse potentissimos inimicos suos psalmus anterior (XVII) locutus est. 10. Descensus Dei, et inclinatio coeli quid. --Descendit ergo Dominus inclinato coelo suo, non corporali motu, ut declinatum descendente eo coelum sit: sed per corporalem significationem spiritalis sensus instruitur, ut 615 cum Deo somnus, vigiliae, memoria, oblivio, discessus et accessus adscribitur; quia secundum meritorum nostrorum differentiam, unicuique nostrum aut dormiens aut vigilans, aut immemor aut recordans, aut desit aut adsit. Atque ita inclinatum descendente eo coelum est: quia cum descendente eo ad assumendum hominem famulatus coelestis adstiterit, Cum Maria evangelizatur, cum pastores aethereum coetum et sonum vident atque audiunt, cum post tentationem diaboli Angeli ministrant, cum ipse totus in forma licet servi, tamen in paternae majestatis virtute se gessit. Sic inclinatur coelum, cum ad terras coelestium Virtus ( scil. Dei Filius) honorque deducitur. 11. Diaboli potestas qui confracta, etsi maxima. Fumat, nondum totus uritur. --In eo autem quod tacti montes fumigant potius quam uruntur, cum tamen id indicet quod fumetur; deinde cum coruscantibus coruscationibus dissipantur potius quam illucescunt; tum quod emissis sagittis conturbantur magis quam configuntur: non sine maxima ratione spiritalis intelligentiae ita dicitur. Et quidem jam et alius psalmus his paria significat, cum ait: Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia (Psal. LXIV, 7). Adventu enim Domini confracta et obtrita diaboli potestas est, cum fidei sanctorum hominum subjectus est: non quod non adhuc potentiae suae maximas habeat vires, sed per id quod utcumque subjectus est, praesentis subjectionis conditione ultioni et poenae legitimae praeparatur: ut nunc per hanc eamdem subjectionem virtute Dei tactus fumet, licet nondum totus uratur: sed per id quod interim fumare potuit, et uri posse noscendus est. Uritur non ille tantum, sed et omnes ejus. Non uni tantum praeparatus hic ignis est, Domino dicente: Abite in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Hi ergo montes tacti a Domino fumabunt. 12. Dei doctrina dispergitur. --Dissipabuntur etiam per coruscatas coruscationes: lumen scilicet eorum de quibus dictum est: Vos estis lumen mundi (Matth. V, 14), non ferentes. Domini namque adventus, tamquam fulgur ab oriente usque in occidentem apparens intelligetur (Matth. XXIV, 27). Sed interim coruscationes multae sunt, id est, apostolicae praedicationes, et splendor doctrinae Dei, quae condensam illam et conspiratam daemonum virtutem coruscationis luce dispergit. 13. Fidelium doctrina a regno suo deturbatur. --Sagittae etiam emissae conturbabunt eos. Meminit eadem quoque prophetia et loco alio harum sagittarum: Sagittae, inquit, parvulorum factae sunt plagae eorum (Ps. LXIII, 8): parvulorum, ut 616 Apostolus ait, malitia, non sensu (1 Cor. XIV, 20). Horum igitur, id est, fidelium ad innocentiam renatorum verba, tamquam sagittae emissae; illos fumantes montes conturbabunt: cum regni coelestis beatitudo et aeternitas praedicetur, cum honor saeculi contemnatur, et Christi gloria speretur: cum luxus et ebrietas relinquatur, et corpus jejuniis purgetur; cum avaritia vincatur, et largitio exerceatur; cum Virgines corpus suum oderint; cum Viduae fuisse virgines maluissent; cum confessores vitam suam detestentur: cum mori martyribus sit optabile. Et hoc totum sagittae istae, id est, doctrinae et adhortationum verba praestiterint, quae emissae eos qui his adversabantur conturbant: cum cessante regno eorum, Christi regni exspectatio praedicatur. 14. Manus Dei Christus. --Sed et ex alto manus Domini emittitur. Manum autem Dei Dominum nostrum Jesum Christum significari in Spiritu, non obscura doctrina est. Per eum enim facta sunt omnia. Et scriptum legimus, Manus enim, inquit, mea auxiliabitur ei (Ps. LXXXVIII, 22): quia per filium Dei homo assumptus, laqueis mortis et judicio iniquae damnationis per gloriam resurrectionis eripitur. 15. Aquae, populi perituri. --Sequitur enim: Eripe me de aquis multis. Aquas populos dici, usitata cognitio est (ut etiam per Esaiam dicentem (VIII, 7) docemur, Propter hoc ecce Dominus inducet super vos aquam fluvii validam et multam, et regem Assyriorum), quorum virtus atque vita in abolendum finem exemplo aquae transfluentis elabitur. Ut hic idem Propheta ait: Perierunt sicut aqua praeterfluens (Psal. LVII, 8): quia natura earum, cessante incremento maris in quod feruntur, eximitur. Et de manu iniqua filiorum alienorum. Dei enim esse destiterant, de quibus dictum est, Filii alieni inveteraverunt (Ps. XVII, 46): et quibus dictum est, Vos e diabolo patre estis (Joan. VIII, 44). 16. Dextera eorum qui iniqua. --Sed non solum filii alieni sunt, Dominum suum non recipiendo, sed etiam id quod sequitur, VERS. 8: Quorum os locutum est vanitatem. Vanitas oris et confessionis fuit illa, qua dictum est: Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan., XIX, 15). Regem enim saeculi, id est vanitatis, populus in regnum aeternum electus elegit. Et dextera eorum dextera iniquitatis. Iniqua dextera est, cum palmis caedit, cum virgis laniat, cum calamo collidit, cum coronam spineam coaptat, cum clavo manus ac pedes figit, cum fel aceto admiscet, cum omnia iniquitatis opera consummat. 17. Canticum novum, gentibus ob novam Dei notitiam. --Post quae potenter a Domino gesta atque perfecta, novo nobis gloriosae victoriae erit cantico concinendum. Ait enim, VERS. 9: Deus 617 canticum novum cantabo tibi, psalterio decachordo psallam tibi. Et quod hoc novum canticum sit, contuendum est. Plures autem novum canticum cantantes psalmi reperiuntur. Nonagesimus enim et quintus psalmus ita coepit: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra: et rursum, Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omni populo mirabilia ejus: et rursum, Commoveatur a facie ejus omnis terra, dicite in nationibus, Dominus regnabit. Hoc canticum novum, quod omnis terra cantat, quod jam non intra Judaeae limbos atque fines cognitio ejus, qui omnia creavit, esse celebratur; quod jam inter gentes gloria Dei invisibilis nuntiatur, quod omnes patriae gentium laudationem honoris debiti confitentur, quod in nationibus Deus regnaturus ostenditur. Novum hoc inter tot errores saeculi canticum est, et errantibus antea gentibus inopinatus hic hymnus est: per quem Deus invisibilis, incorporeus, aeternus, et justi judicii judex, et beatae aeternitatis rex esse cantatur. 18. Alterum ob mirabilem Christi resurrectionem. --Est et nonagesimus septimus psalmus canticum novum cantans: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit Dominus. Sed nescio an idcirco sit cantico novo cantandum, quia mirabilia Deus fecit. Olim coelum pulcherrimum atque immobile manet, olim in eo astra indefessis officiorum suorum cursibus perseverant, olim tempora alterno et indemutabili recursu temperantur, olim terra annuis fructibus dives est, olim homo maxime mirabile opus Dei nascitur: et si nihil postea Deus mirabile cum haec creavit adjecit, quaero quod novum canticum ob mirabilia facta cantandum sit. Et non diu nos psalmus patitur errare. Ob quae enim mirabilia novum canticum cantaret, ostendit dicens: Liberavit eum dextera ejus et brachium sanctum ejus. Notum fecit Dominus salutare suum ante conspectum gentium (Psal. XCVII, 1 et 2). Hoc novum canticum est, hoc mirabile Dei est: quod liberavit eum dextera ejus, quod sibi ipsi salutem virtus sua tribuit. Potestatem enim, inquit, habeo animam meam ponendi, et potestatem habeo animam meam resumendi (Joan. X, 18). Non externo eguit unigenitus Dei filius ad salvandum hominem, in quo nasci voluit, auxilio, et ( f. sed) in gloria paternae majestatis manens sua in se usus est potestate: per quam resurrectionis gloriam salutare suum notum gentibus fecit, cum in eo natura suae carnem in aeternae salutis substantiam transformatam esse cognoscunt. 19. Aliud ob indultam sanctis judicandi potestatem. --Cantat et centesimus quadragesimus nonus psalmus canticum novum. Et cur sit hoc canticum novum, mox Propheta subjecit, dicens, Exaltabit mansuetos in salutem. Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Et exsultationes Dei in gutture eorum, et gladii bis acuti in manibus eorum, 618 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis, ad alligandos reges eorum in manicis et compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis; ut faciant in his judicium conscriptum, gloria haec est omnibus sanctis ejus (Ps. CXLIX, 4 et seqq.). Hoc canticum novum est, Dei sanctos judicii aeterni sumere potestatem. Sancti enim, secundum Apostolum, mundum judicabunt (I Cor. VI, 2). Hoc igitur novum cantatur a nobis, ultio in nationes, arguitio in populos, manicae et compedes regum, et nobilium vincula ferrea, et conscripti in eos judicii sententia. 20. Psalterium decachordum. Reges regni Dei consortes. --Quod etiam in hujus psalmi novo cantico simile cantatur: Deus cantionem novam cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, qui das salutem regibus. In decachordo igitur psalterio, id est, vel quod decem chordarum illud psalterium sit, vel quod decem verborum organo atque gestis cantio nova ista cantatur: vel quod homo ipse decem quibusdam chordis manibus ac pedibus extentus, perfectus spiritalium operum suorum gestu motuque sic psallat, ut cantionem novam hanc cantet. VERS 10. Qui das salutem regibus: regibus quibus dictum est, Venite, benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34): qui nobiles ligabunt, qui reges manicis et compedibus constringent, qui judicabunt, arguent, vindicabunt. 21. Christi liberatio, salus regum. --Et quomodo salus regibus detur, ostendit: Qui, inquit, liberas David servum tuum: eum nempe David, de quo hic idem liber ex persona Dei patris alio psalmo prophetat: Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei. Ipse invocabit, Pater meus es tu, Deus meus, susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum super omnes reges terrae. Et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum et testis in coelo fidelis (Ps. LXXXVIII, 20 et seqq.). Et rursum in psalmo eodem ex persona ejus ad Patrem: Sicut jurasti David in veritate tua, memor esto Domine opprobrii servi tui, quod continui in sinu meo multarum gentium. Quod exprobraverunt inimici tui Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui (Ibid, 50 et seqq.). Opprobria multarum gentium in sinum suum David hic unus excepit. Ipse enim peccata nostra suscepit, et infirmitates nostras portavit; livore ejus nos sanati sumus (Esa. LIII, 5). Ita dum hic David liberatur, et legi mortis eximitur, salus quoque regibus datur. Ipse est enim primogenitus ex mortuis (Coloss. I, 18). Et ut in Adam omnes morimur, ita et in Christo omnes resurgemus. (I Cor. VIII, 22.) Liberatio ergo ejus, salus regum est. Regnabunt enim conformes gloriae suae, per assumptam ab eo naturae nostrae conjunctionem, rursum omnes in naturae ejus communione mansuri. 619 22. Eripitur ergo hic David de gladio malignorum. Spiritum enim Jesus posuit cum voluit: nec exspectavit ut animam impressum vulnus emitteret. Jus animae ejus manus irreligiosa non habuit. Ait enim, De gladio maligno erue me. Quamquam enim exanimis jam corporis latus miles transfoderit (Joan. XIX, 34), usus est ministerio saevitiae: caeterum potestas spiritus emittendi, causam violandae in se animae non reliquit. 23. Falsae felicitatis opinio reprobatur. --Consummat deinde cantionem novam novae confessionis hymno, terrena judicia et saecularium bonorum gaudia falsa condemnans, cum ait: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; VERS. 12-15: Quorum filii sicut novella plantatio stabilita in juventute sua. Filiae eorum compositae, circumornatae quomodo similitudo templi. Et promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fetosae, abundantes in egressibus suis: boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus cujus Dominus Deus ejus. Et haec sunt, quantum arbitror, hujus saeculi bona communi universorum beata judicio, res saeculi loqui atque agere, rapere aut emere honores, sub pretio falso ditescere, gloriari in adultae aetatis liberis, quorum efflorescentes anni novellae exsultationis firmitate confidant, optare speciosi corporis filias, atque eas in modum templi damno inutili pecuniae ingentis ornare, multiplicatis horrea fructibus rumpere, quae congestas opes in promptuaria alia angusta his quae in se conduntur eructent, geminatis quoque oves fetibus velle, quas egressas nullus ferae occursus imminuat, delectari boum suorum sagina, circumsepta etiam domorum firma praebere, ne transeundi per ea cuiquam sit potestas; non flere, non lugere, non gemere, sed prospero felicitatis suae cursu nulla adversae calamitatis molestia impediri. Beatum hunc populum cui haec essent dixerunt: sed Propheta scit falsam esse hujus beatitudinis opinionem. Quid enim haec tot et tanta saeculi bona ad vitam, quae morte intercipienda esset, acquirent? Et ideo qui populus beatus esset, ostendit dicens, Beatus populus cujus Dominus Deus ejus. Deus ille Dominus, qui cum superiora haec terrena praestiterit, aeternitatem tamen illis qui his recte utentur impertiet: qui cohaeredes nos Filii sui in ipso ante constitutionem saeculi elegit, qui erit Deus omnia in omnibus: ipsi gloria, laus, honor, virtus, imperium Patri in Filio, Filio in Patre et in Spiritu Sancto, et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. Amen. ==PSALMUS CXLIV.== Laudatio ipsi David.
Exaltabo te Deus meus et rex meus, et benedicam nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. Per singulos 620 dies benedicam te, et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. Et magnificentiam majestatis tuae, et sanctitatem tuam loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitiam tuam (Infra, justitia tua exultabunt. Miserator et misericors Dominus, et (Infra abest et ) patiens et multae misericordiae. Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Confiteantur tibi Domine omnia opera tua, et sancti tui benedicant te (Infra, confiteantur tibi). Confiteantur tibi: gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur: ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. Regnum tuum regnum (Infra non repetitur regnum ) omnium saeculorum: et dominatio tua in omni generatione et progenie. Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus (Infra additur operibus ) suis. Suffulciet Dominus omnes qui corruunt (Infra, suffulcit, ruunt ), et corrigit (Infra, erigit ) omnes elisos. Oculi omnium in te sperant, et das (Infra, Domine et tu das ) escam illorum in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam, et imples omnem animam beneplacito. Justus Dominus in omnibus viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis. Prope est Dominus omnibus (Infra abest omnibus ) invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium se facit (Infra, faciet ), et orationem eorum exaudiet, et salros faciet eos. Custodiet Dominus omnes diligentes (Infra, custodit Deus diligentes ) ipsum, et omnes peccatores disperdet. Laudationem Dei (Infra, Domini ) loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus in saeculum et in saeculum saeculi.
TRACTATUS PSALMI. 1. Christus hoc psalmo nomine David laudatur. --Absolutus est Psalmus, Dei tantum laudibus occupatus. Sed et titulus ipse solam contineri in psalmo praedicationem Dei edocet. Adjecto autem, secundum graecitatis consuetudinem, nunc quoque ut in caeteris aliis pronomine, ostendit illum David isto laudante laudari. Et quis hic sit, quem psalmus hic laudet, clamant omnium temporum omnes prophetiae, ut hic ipse Propheta saepe de eo ita contestatus est: Sedes tua Deus in saeculum saeculi, virga aequitalis, 621 virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 7, 8). Et rursum: Et adorabunt eum omnes reges, et omnes gentes servient ei. Erit nomen ejus benedictum in saecula, ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum (Ps. LXXI, 11, 17). Hujus igitur laus cantatur hoc psalmo, ex cujus persona dictum meminimus, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea (Ps. II, 6 et seqq.). Cujus regni perennitatem Daniel ita contestatus est, dicens: Et in diebus regnum illorum excitabit Deus coeli regnum aliud, quod numquam corrumpetur usque in saecula, regnumque ejus alteri populo non relinquetur: comminuet et ventilabit omnia regna, et hoc regnum ( subaud., stabit) in aeternum (Dan. II, 14). Et rursum: Et ecce cum nubibus coeli, sicut filius hominis veniens, et usque ad vetustum dierum pervenit, et oblatus est ei, et datus est ei principatus et honor et regnum: et omnes populi, tribus et linguae servient ei, et potestas ejus potestas perpetua quae numquam transibit, et regnum ejus non corrumpetur (Dan. VII, 13, 14). Hic igitur rex laudatur per ista, quae psalmo continentur: Exaltabo te Deus meus et rex meus: et per illud, Sancti tui confitebuntur tibi, gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur. Notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et progenie. 2. Dei ad admirationem instituimur. --Et quamquam hic ob aeterni regni gloriam, qua sanctis conregnantibus ipse regnabit, laus Deo prophetae confessione cantetur; tamen ita laudationis ipsius ratio et ordo dispositus est, ut ea, quae de eo dicta sunt, ex sensu communis intelligentiae praedicentur: ut in quantum humani sermonis consuetudo permittit, de immensa illa et incomprehensibili Dei natura, licet non ad perfectam cognitionis veritatem, tamen ad admirationem nos ingentis illius, quae ejus est, virtutis instituat. Possumus enim eum maxime quantum in nobis est admirari: cognosci autem a nobis quantus ipse est non potest. 3. Patris aut Filii laus est mutua. --Verum cum in omni psalmo simplex Dei et absoluta laudatio est; meminisse debemus Patrem in Filio, et Filium in Patre laudari: et cum ex substantiae similitudine ac proprietate naturae alter in altero sit, et ambo unum sint, et qui vidit Patrem, videat et Filium, ( subaud. meminisse debemus) non differre quis ex duobus laudari existimetur; cum utrumque sibi invicem et virtutis atque operum similitudo, et indifferentis naturae ex 622 Patre Deo genita et Filio Deo nata divinitas unum eos esse testetur. 4. In eos qui Dei providentiam aut animae negant immortalitatem. --Coeptus ergo ita psalmus est, VERS. 1 et 2: Exaltabo te Deus meus et rex meus, et benedicam nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. Per singulos dies benedicam te, et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. Ratio et virtus propheticae magniloquentiae per intentam audiendi diligentiam noscenda est. Ait enim: Exaltabo te Deus meus et rex meus. Multi Deum per ea, quae in operibus mundi ab eo instituti cognitioni nostrae sunt subjecta, magnificant: sed pauci sunt, qui regem sibi futurum velint credere, dum aut curam negant humanorum operum Deo esse, aut ad consolandam eorum quae impie egerunt conscientiam, praesumpta animae et corporis abolitione, nolunt divinum in bonos et malos constitutum esse judicium. Sed propheta hinc praedicandi Dei sumit exordium, quod sibi rex sit. Sed et nunc quidem nomen ejus, qui sibi rex atque Deus sit, ob exspectationem regni benedicit, cum ait: Benedicam nomen tuum in saeculum. Sed quia scit se gratiam Deo atque regi suo, etiam tum cum in regno ejus maneat, debere; quia demutata caduci corporis sui infirmitate, depulsoque inimicae mortis imperio, regi suo conformis et coaeternus adsistat: adjecit, et in saeculum saeculi, id est, in illo saeculo, quo, habitu saeculi hujus exempto, jam ut saeculum saeculi, aeternitatis successione renovabitur. 5. Benedictionis et laudis discrimen. Utrumque semper debemus Deo. --Et in hoc quidem saeculo quisque benedicens Deum potest non semper in benedictionis officio permanere, dum aut luctu impeditur, aut metu occupatur, aut aegritudine anxius detinetur; et aut torpescente animo, aut ingrato, in benedictionibus Dei mutus est. Sed perfectio prophetalis fidei ab istius modi infirmitatum demutationibus libera est, dicens, Per singulos dies benedicam te. Nullum vacuum habet tempus, et dies ei nulla est otiosa, quin semper in benedictionum confessione versetur. Accidit autem frequenter, ut de quibus bene loqui possimus, laudare eos non possimus. Abstinere a malo, benedictione dignum est. Sed solum malum non admittere, non habet laudem, nisi mali abstinentiam etiam gloria boni operis consequatur. Et beneficium quidem in nos benedicere possumus; quia natura exigit, non obtrectare nos illis, quorum benevolentia confovemur: sed si et aliis vitiis adspersi sunt, nostro quidem commodo benedicuntur, sed veri judicio non praedicantur. Perfectio autem Dei nihil in se esse patitur pro parte. Nam ut benedictus, ita et laudabilis est; habens et ex his, quibus beneficentia in nos sua utimur, benedictionis nostrae confessionem, et ex perfectarum in se virtutum admiratione praeconium. Ob quod benedicturus per dies singulos 623 propheta, etiam id adjecit, Et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi Cum benedictum laudat, et laudat in saeculum saeculi, in nullo prophetae officium infirmum est, nec benedictione, nec laude, nec tempore. 6. Prima laudandi Dei ratio, ejus infinitas. --Dehinc sequitur, VERS. 3: Magnus Dominus, et laudabilis, nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Haec Dei prima et praecipua laudatio est, quod nihil in se mediocre, nihil circumscriptum, nihil emensum et magnitudinis suae habeat et laudis. Virtus ejus opinione non clauditur, locis non continetur, nominibus non enuntiatur, temporibus non subditur: artus ad id sensus noster est, ingenium hebes est, sermo mutus est. Finem magnificentia ipsius nescit: et aliquam ementiendi se opinionem immensa magnitudo non patitur. Extenta ubique, extenta semper est, hanc habens infinitatis suae laudem: caeterum omnem intelligentiam infinitae hujus in se qualitatis excedens. 7. A quibus laudandus. --Et quia haec vel immensae magnitudinis cognitio, vel laudatio operum Dei non omnium gentium est; quibus a constitutione mundi vita et sensus fuisset futuraque esset, consequenter subjecit, VERS. 4: Generatio et generatio laudabit opera tua. Non utique generationes et generationes, quae et temporibus et gentibus multae atque adversae sunt: sed generatio quae ab Abraham coepit, quae per signum circumcisionis deputatur in Legem; et generatio quae renovatur in Christo, quae ex doctrinis propheticis ad fidem evangelicae justificationis instruitur. Harum igitur generationum proprium est, Dei opera laudare.
8. Laudandus Deus quia in factis potens. --Laudari opera Dei non alia ratio admonet, quam quod omnia ab eo potenter effecta sunt: quia praeconium habeat, non aliquid egisse, sed potenter egisse. Et ideo subjecit, Et potentiam tuam pronuntiabunt. 9. Magnificus. --Sed potentia operum ea demum praedicanda est, quae magnificentiae exaequetur operantis: ut potentis magnificentiae potens intelligatur operatio. Ob quod consequitur, VERS. 5: Magnificentiam majestatis tuae. 10. Sanctus seu beneficus. --Sed magnificentia, si quod in se est tantum sibi habeat, habet admirationem, non habet laudem: et otiosa aliis est potentis operatio, nisi per operantis sanctitatem usum aliquem ex se illis qui laudabunt et admirabuntur impertiet. Ex quo competenter hoc sequitur: Et sanctitatem tuam loquentur. Et sanctitas quidem jam bona est, neque tantum sibi proficit: neque hoc quod ex se est, intra usum commodi proprii consumit. Nam etiam, ad provocandam in se aliorum beneficentiam, sanctitatis 624 officiis sese ipsa commendat. Sed nihil de se dignum admiratione praestabit, si sibi sola sit. At vero hoc proprium est et admirabile sanctitatis, cum hoc quod in se est, in usum aliorum quibus est sancta concedat: ipsa aliquo non egens, nisi forte per benevolentiam eo tantum, ut se alius utatur. Ad id ergo quod dictum est, Et sanctitatem tuam loquentur; merito subjecit, Et mirabilia tua narrabunt. 11. Malis terribilis. --Et mirabile quidem est, sanctitatem nihil sibi proficientem in usum alienae beatitudinis exuberare: sed mirabilius est, sanctitatem plenam esse terroris: ne si non indiscretam se utentibus aut abundantibus praestet, dum bonis ac malis promiscuas est, et tamquam ex naturae necessitate praebens, admirationem non habeat sanctitatis. Et idcirco mox subdidit, VERS. 6: Et virtutem terribilium tuorum dicent: ut sanctitatem loquentes, et mirabilia narrantes, dicant quoque terribilium virtutem, media admiratione inter sanctitatem atque terrorem, dum et terror suavis et terribilis suavitas admirabilem facit et terrorem suavem et terribilem suavitatem. 12. Magnus sine modo. Bonus semper et abundanter. --Ob quod ingentem hanc admirandae temperationis magnitudinem propheta intelligens, subjecit, Et magnitudinem tuam narrabunt. Magnitudinis enim infinitae est, in Deo quod terribile est suave esse, et quod suave est esse terribile. Magnitudo autem non habet modum: ne si moderata sit, jam magnitudo non sit per id, quod modo non caret. Ut ergo propriae admiratio sanctitatis atque terroris in magnitudinis suae infinitate consistat; mansura est et semper et abundans, nec tempore definita nec copia. Et idcirco connexuit, VERS. 7: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: quia nec memoria oblivione intercipitur, nec abundantia per inopiam detrahitur. 13. Bonitatem Dei justitia moderatur. --Tenuit autem ordinem propheta orationis; ut memoriam et abundantiam suavitatis, conditione et moderatae et conservatae magnitudinis temperaret, dicens, Et justitia tua exsultabunt. Infinita quidem est memoria et abundantia suavitatis; quia nequaquam Deus aut obliviscitur esse suavis, aut desinit; sed infinitatem memoriae atque abundantiae justitia interjecta moderatur. Moderatur autem non praebendi modo, sed utendi: dum quod per abundantiam et memoriam Dei semper aequis omnibus patet, id ab iniquis utendi indignitate non capitur. Sanctitas Dei iter populo suo diviso mari praebuit (Exodi XIV, 22 et seqq.): sed eadem sanctitas et terribilis fuit virtus, cum ingressis in ipsum iter impiis, ubi fuerat salus religiosorum, 625 ibi poena constitit impiorum. Circumstant alios firmitate muri solidatae undae, alios refusae ipsae illae quae constiterant absorbent. Ad istos pelagus naturam suam nescit; hos per naturam suam punit. Ad istos ex mari terra est; istis quod erat mare est. Horum salus sanctitas est; horum mors terror est. Aut cum tribus pueris in camino cantantibus, circumstantes flammis quas illi non sentiunt aduruntur, illis in roris humore ignis temperatur, hos exaestuans ignis amburit. Ipsae intus extraque flammae sunt, quarum, pro diversitate meritorum, et deficit a se natura, nec deficit. Nam quod est, manet erga eos ignis esse quos urit; et quod non est, necesse est in his esse quibus ros est. Atque ita magnitudinem memoriae et sanctitatis Dei justitia sola moderatur; cum per justitiam Dei ad iniquos atque justos, et terrorem sanctitas, et terror temperet sanctitatem. 14. Justitia Dei misericors, et misericordia justa, non sic hominum. Patientia Dei erga peccatores. --Et justitia quidem ( supple hominum) recta atque utilis est: sed tamen eadem ipsa aliquando praedura est; ita ut sibi uti bonitate non liceat, dum pro diversitate judicii decernendo quod justum est, fit severa. Sed Dei justitia justitiae non coaequatur humanae. Neque enim naturae legi subdita est, per quam est lex statuta naturae: ut necessitatem non habeat bona non esse, cum justa sit. Habet Dei justitia miserandi voluntatem: neque tamen per miserandi voluntatem ita a se erit demutata, ne justitia sit. Humana autem justitia solet in id devenire, ne misericors sit; et misericordia ita se praestare, ne justa sit. Misericordia enim non erit, si miserabiliter inopi calumnianti jus opulentioris invideas, si feminae lacrymas viri praeferas contumeliae, si caeci convicia non putes arguenda. At vero e contrario misericordiam justitia non tenebit, si furem unius nummi, ut furem ingentis thesauri plectas; cum tamen in uno nummo thesaurum habuerit qui amisit: ut adolescentem in uno tantum et eodem infami adulterio irretitum, pari in morte, ut plurium adulteriorum artificem, poenarum quaestione vexabis; cum tamen crimen sit mortis in utroque. 626 Haec atque istiusmodi imperfectam faciunt et misericordiam et justitiam humanam; Dei autem justitiam misericordem praestat criminosorum poenis indulta patientia. Qui cum contra morem humanae impatientiae non festinat punire, miseratus est: tenens justitiam in poena, post misericordiam non proficiente patientia; habens misericordiam in poena, post patientiam exserendo justitiam. Non enim Deus rapit humanorum criminum occasiones, neque tamquam infirmitatis nostrae naturaeque nescius, ipsum illud ad poenam erroris et peccati nostri tempus invadit: sed dissimulat et differt, et poenitentiae solatium dilatione ultionis exspectat; suavem se omnibus praestans, dum per misericordiae et justitiae modum, temperandae severitatis indulgentiae se reservat. 15. Miseri, praecipuum Dei opus. --Hoc in Deo praecipuum, hoc in potente laudandum: non coelum fecisse, quia potens est; non terram fundasse, quia virtus est; non annum astris temperasse, quia sapiens est; non hominem animasse, quia vita est; non mare in accessus ac decessus movisse, quia spiritus est: sed misericordem esse, qui justus est; sed miserantem esse, qui rex est; sed dissimulantem esse, qui Deus est. Ad id enim quod dictum est, Justitia tua exsultabunt, tanquam necessarium sequitur, VERS. 8 et 9: Miserator et misericors Dominus est, patiens et multae misericordiae. Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Quod enim potens est, naturae suae virtus est: quod autem misericors est, salutis nostrae profectus est. Et plus est, non suis uti, sed aliis praestitisse quae sua sunt: atque ideo praestat caeteris Dei operibus misericordia, quia magnifica ejus operatio virtutis suae res est, misericordia vero ejus usus alienus est. 16. Immortalitatis nostrae probatio. --Ob quod tamquam in apice ipse divinarum ob misericordiam laudum Propheta consistens, debitum Deo honorem veluti publicae confessionis ostendit, dicens, VERS. 10-13: Confiteantur tibi Domine omnia opera tua, et sancti tui confiteantur tibi. Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur: ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae 627 regni tui. Regnum tuum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et progenie. Dignus prophetica magniloquentia ordo dictorum est. Opera Deum confitentur: quam magnificus enim sit, operum et creaturae magnificentia confitetur. Sed confitentur et sancti, quibus rex esse dignatur. Gloriam regni eloquuntur: ne ignorata non desideretur usuris. Magnificentiam quoque gloriae regni Dei nuntiant: ne desperetur aeterna. Dominatus etiam in generationem et generationem ostenditur: ut se dominatui intelligat coaeternam. Atque ita cognitio Dei in operibus est, sanctorum officium in doctrina est, prophetiae usus in praedicatione est, regni gloria in aeternitate dominatus est, dominatus aeternitas eos necesse est habeat, in quos agatur aeternus. 17. Sanctitas operum Dei verborum firmat fidem. --Atque ad id spebus fidelibus expetendum, adhortatio Prophetae continuo subjecta est: Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Verborum fides forte nutaret, nisi sanctitas operibus esset admixta. Atque ita sanctitas in operibus, fidem confirmat in verbis: ut de sancti fide in promissis non ambigas, cujus sanctitate utaris in rebus. Si enim sanctum esse Deum intelligimus per id quod nascimur, vivimus, alimur, et copiis omnibus humanae naturae congruis abundamus; sanctitas ita ( f. ista) esse non potest infidelis in dictis. 18. Poenitentes suffulcit Deus. --Scit autem Propheta esse et aliud sanctitatis Dei opus, in eo quod sequitur: Suffulcit Dominus omnes qui ruunt, et erigit omnes elisos. Adest omnibus Dei sanctitas, et se humanis auxiliis non subtrahit. Sed servat etiam nunc justitiae et misericordiae Propheta rationem. Suffulcit enim Dominus, non collapsos, sed cadentes. Quos, et si trahat pronus naturae lapsus in casum, poenitentia tamen, quae auctor est desinendi, ne penitus jam ceciderint, sistet, in lapsu suffulcit. Ruere enim, non ruisse, potest in id confirmatum esse ne ruerit. 19. Elisos per fragilitatem aut errorem erigit. --Sed et eriguntur allisi. Differt autem, vi exteriore collidi, et ruisse suo casu. Alliditur namque ille, quem per diaboli instinctum calens aetas praecipitavit in casum, quem ignoratio compulit in errorem, quem fraudulentis usa blanditiis naturae infirmitas egit in crimen. Hic potius eliditur, quam ille qui voluntate permanserit, quem hic vitiorum usus oblectet, quem non poeniteat admissi. Habet enim veniae apud Deum solatium, poenituisse de gestis: nec temperamento severitatis indignum est, quod per admissi dolorem, affectum ita profitetur inviti. 628 20. Omnia et corporis et animae bona a Deo exspectanda. --Et cur cadentes suffulciat, et allisos corrigat; consequentibus docet, dicens, VERS. 15 et 16: Oculi omnium in te sperant Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam, et imples omnem animam benedictione. Totis itaque in Deum allisi et cadentes oculis adspectent: neque quisquam ita de se confidat, ut non semper cadere, semper se vereatur allidi. Ab illo sperandum est, ne casu periclitemur, ne allidamur infirmitate naturae. Omnia autem nobis vitae subsidia ex ipso sunt: cum ex opportunitate fructuum indultis cibis vivimus, cum manum aperiendo animas nostras donis spiritalibus replet, et cum ex virtutis suae fonte copia in nos eorum quae sibi beneplacita sunt exuberat. Quod utrumque in his quae consequuntur discernit ita, VERS. 17: Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Justus in viis est, cum infirmitatem nostram in aeternum regnum suum confirmata ( f. confirmatam) donorum spiritalium communione deducit; sanctus autem in operibus suis, cum universis fructus in temporum opportunitate suppeditat: sanctitatem suam in omnium alimonia docens, justitiam vero in replendis beneplacito animis conservans. 21. Deus ubique totus, quo animo invocandus. --Post quae sequitur, VERS. 18: Prope est Dominus invocantibus eum. Non longe abest, qui per naturae suae virtutem, et ipse ( id est, idem) ubique semper est, et totus semper et ubique est, secundum illud Apostoli, Quia in ipso sumus, et in ipso vivimus ac movemur (Act. XVII, 28). Prope est ergo invocantibus, cum nihil sit quod sine eo sit. Sed quibus invocantibus prope sit, ex subjectis docet. Omnibus invocantibus eum in veritate. Non ex otio invocantibus, neque ex infidelis ambiguitatis incerto; sed verum Deum fideli invocantibus veritate. 22. Quo fructu. --Et cum prope adsit, quid invocantibus se in veritate tribuat, demonstrat, dicens, Voluntatem timentium se faciet, non turpium voluntates, neque vitiosorum cupiditates Deus faciet; sed timentium se (supple, voluntates), per metum innocentes, per fidem honestas, per reverentiam verecundas: et voluntates non otiosas, neque mutas, neque sperare aliquid a se quodam contemptu silentii dedignantes; sed quas eloquatur oratio, quas preces contestentur. Et ideo subjecit: Et orationem eorum exaudiet. Voluntas ergo ea a Deo fit, quae voce orationis exauditur. Sed quae voluntas fiet orantium? Et salvos, inquit, faciet eos. Hoc volunt timentes Deum, hoc ut audiantur orant, ut non dominetur eorum aeterna mors, non in interitum perpetui judicii deputentur, sed sub custodia 629 Dei tuti sint. Sequitur enim,