PSALMUS CXLVII | PSALMUS CXLIX |
PSALMUS CXLVIII.
[recensere]Alleluia.
Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli ejus: laudate eum omnes virtutes ejus. Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae et lumen; laudate eum coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt, laudent (Infra, aqua quae super coelos est laudet) nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Statuit ea in aeternum (Infra, et statuit ea in saeculum) et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. Laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi. Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, qui faciunt verbum ejus (Infra, crystallum, spiritus procellae quae faciunt verba ejus), montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestiae et omnia (Infra, universa) pecora, serpentes et volucres pennatae, reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae, juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudent nomen Domini; quia exaltatum est nomen ejus solius. Confessio ejus super coelum et terram. Exsultavit (Infra, et exaltavit) cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus, filiis Israel, populo appropinquanti sibi.
TRACTATUS PSALMI. 1. Superiores tres psalmi, quibus prophetia nos ad laudem Domini advocat, beatae illius spei nostrae distributionem ipso collocationum suarum ordine sunt secuti. Primus enim eorum ob spem aeternitatis et coelestis regni exspectationem cantatus est. Secundus ob aedificationem sanctae civitatis et congregationem sanctorum, qui ad plenitudinem sanctae hujus civitatis conveniant, subsecutus est. Tertius iste jam ob gratulationem exaedificatae civitatis, et aeterna pace fundatae, et 644 post saeculi urens arensque frigus coelesti spiritu temperatae, in hunc hymnum est comparatus. Doctrinae ergo idem est ordo, qui rerum. Nam, secundum propheticam et apostolicam praedicationem, beati istius regni et civitatis aeternae in his ordo dispositus est, in resurrectionis demutatione, in congregatione sanctorum, in dominicorum civium confrequentantium incolatu. 2. Beatitudinem nostram qui exspectet omnis res creata. --Post quae, jam in aeterna beatitudine omnibus constitutis, ad canendas Dei laudes hoc consequenti psalmo chorus coelestium virtutum potestatumque contrahitur: ut ob depulsam saeculi vanitatem creatura omnis ex magnis officiorum suorum laboribus absoluta, et in beato regno aeternitatis aliquando respirans, Deum suum et laeta praedicet et quieta, et ipsa secundum Apostolum in gloriam beatae aeternitatis assumpta, cum ait: Etenim exspectatio ipsius creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est, non volens, sed propter eum qui subjecit in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem claritatis filiorum Dei (Rom. VIII, 19 et seqq.). Hinc ergo hymnus est libertatis indultae, quod officiorum suorum necessitate absoluta, et antea in usus humani subjecta servitii, jam conformata tandem filiorum Dei gloria in aeternam beatitudinem, creationum elementa requiescunt. Cujus beatitudinis longo jam diu secundum apostolum Petrum desiderio detinebantur, cum ait: Haec quae modo vobis nuntiata sunt, per eos qui vobis Spiritu sancto evangelizaverunt, quae missa sunt e coelo, in qua re concupiscunt angeli prospicere (I Petr. I, 12). Exspectatio itaque coelestium est beatitudo terrena ( seu, terrestrium): et corruptionis nostrae demutatio divinarum creationum demoratur elementa, prospicere hanc evangelicae praedicationis spem concupiscentia ( scil. elementa), gloriam suam ex gloriae nostrae conformatione susceptura: qua jam secundum prophetiam psalmi adepta, in consonam laudem perceptae beatitudinis advocantur. 3. Mundus non fortuitus, non Deus. Nulla mundi pars honore divino colenda. --VERS. 1-6. Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli ejus: laudate eum omnes virtutes ejus. Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae et lumen. Laudate eum coeli coelorum: et aqua quae super coelos est, laudet nomen Domini. Quia ipse mandavit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sunt; et statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. Absoluto quidem ad intelligentiam sermone, propheta omnes coelestes virtutes adhortatur ad laudem, sed non sine perfecta ratione doctrinae. Primum enim errorem hunc humanae ignorationis avertit, quo fortuitis concursibus hunc mundi habitum in se coisse, atque ita ex inordinatione in ordine constitisse, quidam ausi sunt opinari: tum quod alii hunc ipsum mundum Deum esse, qui se agitet ac moveat, et 645 in annuam temperiem cursu dimensae rationis moderetur, existiment: postremo quod quaedam sibi ex his ipsis unusquisque legit elementis, aut coelum, aut solem, aut aquam, aut aera, quibus Dei honorem inani atque impia religione deferret. Omnem igitur errorem ignorationis exclusit, dicens, Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse praecepit, et creata sunt. Nullus igitur hic fortuitorum concursus, nulla naturae propriae virtus, nulla aeternitatis ex semet substantia, in his quae creata docentur, admittitur. 4. Filium Patri in creando mundo adstitisse. --In quo dicto etiam id docetur, quod et Genesis distinxit, et Evangelia testata sunt, et Apostolus praedicavit, Dei jussu facta esse omnia: non per se exstitisse, tamquam ipsa illa materia obedientiae vitalis exsisteret, cum esse ac subsistere juberetur: sed omnia ex mandato creata esse, et dictum fuisse ab eo qui dicebat ut fierent. Ita enim Genesis est locuta: Et dixit Deus . . . Et fecit Deus (Gen. I, 6 et 7). Et nunc Propheta ait, Dixit, et facta sunt. Non enim sibi praecepit ut fierent, sed sunt facta cum dixit. Facta autem sunt per eum, de quo Evangelista testatus est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3): et Apostolus ait: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia; sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt (Coloss. I, 15 et 16). Et Sapientia de se ita locuta est: Ego eram apud illum componens; mihi adgaudebat, cum laetaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 30). Cessat itaque ambiguitas intelligentiae, et novi et veteris Testamenti auctoritate convicta, Patri Filium ante saecula manentem in creandi mundi exordio adstitisse. 5. Creaturae non dissolvendae ad laudem Dei invitantur. Quod non dissolventur, mandato Dei, non naturae suae debent. --Causam etiam propheta aliam laudis adjecit: Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt; statuit ea in saeculum saeculi. Manent enim ex nihilo substituta, et gratiam 646 ex eo quod sunt, Creatori suo debent cum sensu vitae suae, bonitatem ejus et virtutem sentientia, per quem vivere se sentire coeperunt. Vivunt autem adeo, ut et in saeculum saeculi maneant, et, secundum Apostolum, revelationem filiorum Dei exspectent, a corruptionis servitio in conformem eorum gloriam liberanda. Contuendum autem est, in his creaturis, quae in saeculum saeculi sunt statuta, neque coelum hoc quod firmamentum nuncupatur, neque terram quae arida dicta est, connumerata fuisse: quia et in Prophetis dictum sit, Ecce ego facio coelum novum, et terram novam (Esa. LXV, 17), et Dominus in Evangelio dixerit: Coelum et terra praeteribunt, verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35): de quibus non hujus loci sermo est. Tantum illud ad admonitionem commemorandum a nobis fuit, non dissolubiles creationes nunc ad laudem Dei fuisse numeratas, sed eas quae in aeternitatis sunt substantiam constitutae. Ac ne forte, quod in aeternum manerent, naturale illis esse ex substantiae beatitudine crederetur; subjecit, Praeceptum posuit, et non praeteribit: ut hoc quod sunt, id est, ut maneant in aeternum, non naturae suae esse intelligant, sed praecepti ejus sit, qui potens sit rebus ex nihilo substitutis naturam aeternitatis afferre. Non enim, inquit, praeteribit praeceptum, id est, mandati ejus non erit finis: quia in aeternum maneant, quibus aeternitatem Virtus aeternitatis indulsit. 6. Qui Deum laudent inanima. --Post quae rursum terrena caetera advocantur ad laudem, quae etsi non omnia sunt horum coelestium et beatorum bonorum consortia, partim per irrationabilem sensum, partim per inanimalem naturam, partim per impietatis offensam; tamen Deum per id, quod talia sunt instituta, ipsa institutionis in se habitae providentia praedicant. Ait enim ita, VERS. 7-12: Laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi. Ignis, grando, nix, crystallum, spiritus procellae, quae faciunt verba ejus, montes et omnes colles, ligna 647 fructifera et omnes cedri, bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae, reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae, juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudent nomen Domini. Omnia laudem Dei concinunt, licet quaedam sensu laudis carentia sint; sed per institutionis ordinem qualitatemque gignendi praeconium Creatoris ostendunt. Detenti in terra dracones, eorumque plures in abyssis demersi: ut nos intra metum et religionem, dum ipsi intra abyssum terramque religati impietatis nostrae poenis praeparantur, coercerent. Natura ignis, nivis candor, crystalli glacies, procellae spiritus, montium celsitas, distinctio collium, arborum fructus, bestiarum varietas, pecorum utilitas, serpentum nisus, volucrum volatus, regum potestas, populorum famulatus, principum dignitas, judicum aequitas, aetatum omnium et sexuum mores, studia, virtutes; haec itaque omnia in diversos ineffabilesque usus formata, distincta, animata, perfecta, Creatoris providentiam laudant. Et eorum quae aut inanima, aut irrationabilia sunt, qualis laudatio esset ostendit, dicens: Quae faciunt verbum ejus: ut ex eo, quod in hunc officiorum suorum sint ordinem constituta, praeconium ejus a quo ita sint instituta testentur. 7. Rationalibus quae laudandi Dei causa. Regni beati sedes. --Regibus vero et caeteris aliis tamquam rationis consortibus, haec laudandi causa proposita est, VERS. 13: Quia exaltatum est nomen ejus solius, confessio ejus super coelum et terram. Et hac quidem Deus regum, et populorum, et principum, et judicum, et aetatum omnium constitutione laudabilis est, quia ( ms. quo) humanae vitae cursum tali diversorum officiorum temperatione contineat. Tamen quia omnis superior laudatio beati illius regni tempus ostendit: hanc causam laudis adjecit, quia exaltatum est nomen ejus solius. Tum enim Deus unus etiam ab invitis et intelligitur et videtur, religato diabolo, et angelis ejus poenae cum eo aeterni ignis addictis, et omni spiritalium nequitiarum potestate sublata; cum jam non peccatum, non mors, non terrenus hic mundus sit. Ait enim, VERS. 14: Confessio ejus super coelum et terram, et exaltavit cornu populi sui: id est, in illo beatae civitatis illius saeculo, ubi cornu populi sui Dominus exaltabit, et incorruptionem ei, quae significatur in cornu, per honorem immortalitatis impertiet. Tum enim coelum novum et terra nova erit, cum his praesentibus dissolutis nova illa et aeterna succedent. Ideo confessio ejus super coelum et terram reddetur: quia non in hoc saeculo, neque in hoc aere, sed in superioribus locis sedes beati illius regni est constituta. 8. Populus appropinquans, qui jam in regno Filii, nondum in regno Patris. --Et quia